Distinctio XVIII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XVIII]
Praeterea diligenter considerandum est, cum Spiritus Sanctus dicatur…
[1.] Ista est distinctio 18, cuius summa est haec : Duo ponit magister ;
1m est, quod Spiritus Sanctus dicitur donum et datum, sed differenter ;
2m est, quod Filius dicitur noster panis, et quomodo, quia ex eo, quia nos reficit, et quod Filius non dicitur « noster Filius ». Similiter, quod Spiritus Sanctus dicitur donum nostrum vel datum nostrum, non tamen dicitur spiritus noster, licet dicatur « spiritus hominis », ut « spiritus Heliae ».
[2.] Unde versus :
S
tractat varie donum fore Pneuma datumque,
Atque datum, prout dantis est simul et retinentis ;
Filius est « noster » quasi panis, non quasi « Natus »,
id est Filius dicitur « noster panis », sed non dicitur « noster filius ».
[3.] Sed contra Salvator dicit Matthei 13 : Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, hic mater mea, frater meus et soror mea est. Si ergo faciens voluntatem Patris homo mater Christi est, ergo Christus eius filius est, et per consequens omnium facientium voluntatem Patris caelestis filius est.
Videtur mihi, quod hoc totum sit concedendum. Sed magister intendit negare Christum posse dici filium respectu paternitatis nostrae eo, quod nullus homo potest esse pater Christi per generationem. Et exhinc Salvator in supradicta auctoritate non dixit quicunmque fecerit voluntatem Patris mei, hic Pater meus est, sed dixit mater ; ratio, quia homo faciens voluntatem Patris habet se passive ad susceptionem seminis spiritualis, id est gratiae, quam infundit Deus et homo suscipit, sicut mulier semen a viro, et dum suscipit gratiam, illa spiritualiter Christum gignit in corde suo et sic mater eius efficitur et frater et soror per caritativam unionem.
[4.] Dubitatur hic, utrum hoc nomen donum est essentiale vel personale in divinis. Et videtur, quod solum sit essentiale eo, quod convenit personis omnibus et essentiae divinae, cum quaelibet persona, immo tota divina essentia donat se nobis liberaliter is ad noscendum, diligendum et fruendum.
In oppositum sic : Omne, quod includit processionem ab alio, est personale ; sed donum est huiusmodi, igitur quaestio vera.
Hic est sciendum, quod donare vel dare aliquid, et sic donum et datum, aliquid dicitur, quod post habetur per modum dominii vel possessionis. Alio modo, quod donatur vel datur liberaliter non per modum auctoritatis ad donum vel datum. 3° modo per modum principii. Primo modo Deus donat et dat temporalia ; 2° dat se hominibus divina essentia et quaelibet persona ; 3° modo donatur proprie Spiritus Sanctus - et sic esse donum est notio Spiritus Sancti, cum solum ipsius sit procedere a Patre et Filio. Et scito, quod differt donum a dato modaliter : nam donum, cum sit nomen, signat sine tempore, sed datum, cum sit participium, signat cum tempore.
Item donum vocatur datum irreddibile, scilicet sine intentione retributionis, sed datum proprie cum intentione retributionis.
Item donum non dicitur ab actu, sed ab aptitudine, quia aptum est dari, et sic prius est donum, quam datur ; datum autem dicitur ab actu dandi. Donum autem dicit emanationem per modum liberalitatis sine tempore cum aptitudine, ut detur. Et quia Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio et sine tempore et ex liberalitate, et per modum amoris in aptitudine, ut detur ; et quia amor habet rationem primi doni : ideo Spiritus Sanctus proprie dicitur donum. Et dicitur etiam datum, sed magis proprie convenit sici ratio doni, quia ab aeterno ; ratio vero dati convenit sibi ex tempore, et sic per prius est donum, quam datum.
[5.] Utrum dona dantur per donum ? Si sic, erit processus in infinitum, quia non dabitur donum, nisi detur per donum.
In oppositum : Ome donum datur a Deo per Spiritum Sanctum ; ergo quaestio vera.
Sciendum, quod quidquid Deus dat, liberaliter dat. Ratio autem liberalis dationis est amor, qui est Spiritus Sanctus ; ideo Spiritus Sanctus est ratio et causa appropriata omnium datorum a Deo, quorum datorum voluntas divina est principium.
[6.] Sciendum etiam circa finem distinctionis huius, quod Deus habet relationem ad creaturam sub ratione causae, principii et finis et formae exemplaris, non autem causae materialis vel formae inhaerentis. Exhinc est, quod ista pronomina « meus », « tuus », « noster », « vester » nominibus divinis signantibus Deum possunt addi sub ratione principii sive causae efficientis finalis vel formalis exemplaris, ut bene dicitur meus Deus, tuus Deus, noster Deus, vester Deus, similiter creator..., similiter Dominus.... Sed nominibus absolutis et personalibus non ita convenienter possunt addi, ut non bene sonat Deus est mea (vel tua) substantia, meus (vel tuus) Filius, noster (vel vester) Spiritus Sanctus. Sed potest dici meus pater, noster pater, quia sub ratione principii effectivi. Et potest dici nostrum bonum ratione finis et Christus noster panis, quia nos reficit ; sed non potest dici noster filius ratione active generationis, sed solum filius Dei Patris et filius hominis, videlicet Mariae Virginis gloriosae, nec video difficultatem in his additionibus. Si ergo inveniuntur tales locutiones Deus est sapientia nostra, Deus est misericordia nostra, nisi sane intelligantur, nihil officiunt concedenti.
