Distinctio XXIV — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXIV]
Hic diligenter inquiri oportet, cum in Trinitate...
[1.] Ista est distinctio 24, in qua magister ostendit, quid signant nomina inportantia unitatem vel pluralitatem, ut unus, duo, tres et eorum annexa, ut singularitas, diversitas, multiplicitas, distinctio et solitudo.
[2.] Et est conclusio 1a ista : cum dicitur unus Deus, multitudo deorum excluditur, nec numeri quantitas in divinitate ponitur ;
2a conclusio : cum dicimus plures personas, tunc solitudinem et singularitatem excludimus et multiplicitatem, nec diversitatem (subaudi : essentiae) ponimus ;
Conclusio 3a : cum dicimus tres esse personas, nomine trinarii non quantitatem (subaudi : praedicamentalem) in Deo ponimus, nec diversitatem (subaudi : essentialem). Et sic ex tota distinctione innuitur, quod nec est numerus praedicamentalis in divinis, nec distinctio vel diversitas essentialis, nec unitas in personis, nec multiplicitas essentiae, nec solitudo Patris aut personae alterius. Et magister vult, quod omnia illa solum negative dicantur in divinis.
[3.] Unde versus :
[id est distinctio 24]
A :
cum de trino dicis, tria vel duo vel tres ;
[ut est distinctio, pluralitas, multiplicitas in Deo] [a Deo, nominative praedicando]
Et sic de reliquis nil ponis, sed removes sic.
Et magister dicens, quod nomina numeralia solum privative dicuntur de Deo, non tenetur.
[4.] Pro quo dubitatur hic, utrnm termini numerales ponunt aliquid in divinis.
Et videtur, quod non, secundum magistrum.
Ratio, quia non ponerent aliud, nisi rem sui generis, et per consequens quantitatem praedicamentalem, que Deum accidentaliter denominaret. Consequens falsum, igitur quaestio falsa.
In oppositum sic : Si nihil ponunt termini numerales in divinis, tunc sunt termini ficti, et per consequens, cum affirmative dicuntur de divinis per copulam de praesenti, reddent propositiones falsas ; ergo istae erunt falsae Deus est unus, personae sunt tres, Pater et Filius sunt duae personae… Sed istud contradicit sacrae scripturae, ergo oportet, quod termini huiusmodi aliquid ponant in divinis ; immo si nihil ponunt in divinis, sed solum inducuntur ad remotionem sic, quod unitas excludat pluralitatem dicendo « unus Deus est, ergo excluditur pluralitas Deorum », et quod pluralitas excludat unitatem, ut dicendo plures sunt personae, ergo excluditur unitas personarum, tunc erit circulatio dicendo : ideo unus Deus est, quia non sunt multi vel plures ; et ideo non sunt plures, quia unus est. Sed circulationem in causis sic ponere est inconveniens, ergo oportet, quod numerales termini ponant aliquid in divinis.
Notandum est, quod unum dupliciter accipitur : scilicet unum, ut est principium numeri praedicamentalis, et unum, quod est transcendens convertibile cum ente.
Item numerus, secundum Philosophum 11 Metaphysicae, est congregatio unitatum ; et quia congregatio non videtur esse, nisi distinctorum, ideo omnis numerus praedicamentalis fundatur in distinctis.
Dicitur autem numerus secundum Philosophum 5 Metaphysicae quinque modis : duobus per se et tribus per accidens. Et iuxta hoc aliqua sunt varie distincta ; aliqua essentialiter, ut homo et asinus - et illa distinctio causat numerum essentialiter distinctorum ; aliqua sunt distincta per materiam, ut duae partes ligni continui - et illa distinctio causat numerum materialiter distinctorum quantitativorum.
Aliqua distinguuntur proprietatibus vel formis accidentalibus, ut Sortes sedens distinguitur a se non sedente - et exinde causatur, numerus accidentaliter distinctorum ; aliqua vero distinguuntur proprietatibus non accidentalibus et rationibus formalibus, ut universale et eius singulare, ut homo et Sortes - et exinde causatur numerus non essentiarum distinctarum, sed rationum et proprietatum formalium, secundum quas quodammodo ponunt in numerum. Et isto modo numerus transcendens potest Deo aut divinis attribui ; propter quod dicit Augustinus : Quid est numerosius Deo, in quo sunt ideae omnium vivendum in summa aequalitate ?
Ex iam notatis patet, quod unitas, ut est transcendens, vere et positive dicitur de Deo, sicut et ens, cum vere et primo Deus dicitur unus, sicut vere et primo dicitur ens ; non tamen unitas addit aliquid perfectionis ipsi Deo, nec inest ei accidentaliter. Similiter dicendum est de numero et caeteris, que transcendenter Deo conveniunt, et non, ut sunt species praedicamentalis quantitatis. Et ad argumentum negatur consequentia et magister salvetur sic favorose, quod termini numerales nihil realis per additionem, nec aliquid accidentaliter ponunt in divinis eo, quod nec unitas addit perfectionem Deo, nec ei accidentaliter inest.
Et similiter de aliis numeralibus est dicendum.
