Distinctio XL — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XL]
Praedestinatorum nullus videtur posse damnari etc…
[1.] Distinctio 40, in qua habetur
primo, quod praedestinatio est praeparatio gratiae ad salutem consequendam,
2° quod non potest praedestinatus damnari, quamvis praedestinatus potest damnari. Prima intelligitur coniunctim, 2a vero divisim.
3° quod reprobatio est praescientia iniquitatis quorumdam, et praeparatio damnationis eorum ita, quod ab aeterno Deus iniquitatem et poenam reproborum praescit, sed iniquitatem non praeparat, poenam vero aeternam praeparat.
4° habetur, quod sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis aeternae quodammodo effectus est obduratio ; obdurat autem Deus non immittendo maliciam, sed non impertiendo gratiam.
[2.] Unde versus :
R
praescitorum damnari nemo quit : istud
Coniunctim verum, divisim3 dic fore falsum.
Non miserando Deus reprobare malos prohibetur.
[3.] Dubitatur, quorum est praedestinatio.
Pro quo sciendum, quod praedestinatio capitur 1° communiter pro praeparatione praemii sive boni sive mali ; et sic dicit Augustinus malis poenam praedestinatam.
2° capitur proprie pro praeparatione praemii tantum boni ; et sic praedestinatio est rationalis creaturae, ut angeli et hominis, et includit tria : 1m est divinum propositum aeternum, 2m est medium, quo finis aquiritur, scilicet collatio gratiae in praesenti, 3m est habitatio gloriae in futuro. Quoad primum praedestinatio est causa et non effectus, sicut praedestinantia, quae est activa electio et collatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Sed quoad duo postrema praedestinatio est effectus incipiens esse in creatura rationali temporaliter.
[4.] Quaeritur 2°, utrum praedestinatio imponit necessitatem praedestinatis.
Dicitur distinguendo necessitatem in simpliciter necessariam et conditionatam, ut dictum est distinctione 38, quod imponit necessitatem 2° modo dictam.
De necessitate autem 1° modo dicta nihil volo asserere, sed (sicut dixi de praescientia) volo conari, ut possim bene vivere et sic in spe finem praedestinationis humiliter expectare. Est enim praedestinatio occultissimum Dei propositum, ad quod quis conatur rationibus plus accedere, tanto se gravibus cogitationibus invenit agitari. Unde ego miser quotiescumque de mea praedestinatione cogito, toties graviter pertimesco. Hoc tamen ex plana fide scio, quod Salvator noster non gratis passus est miserias et mortis supplicium, sed ut eos qui similiter vixerunt, secundum vires suas… beatitudinem consequantur, qui vero sic vivere neglexerunt, aeternaliter condemnentur. Unde si praedestinatio imponeret necessitatem simpliciter dictam, secundum S. Thomam De veritate theologiae libro 1° cap. 30 multa sequerentur inconvenientia. Nam frustra praeponerentur bonis praemia et malis supplicia.
Item : iniuste praemiarentur boni et iniuste punirentur mali.
Item : malorum nostrorum Deus auctor esset.
Item : nec sperandi nec supplicandi ulla esset ratio.
Item : evacuaretur libertas arbitrii, quae se habet ad utrumlibet.
Item : nec bona facientes essent laudabiles, nec mala facientes essent vituperabiles. Propter hoc stultus est, qui dicit : volo facere, quid placet, quod si salvari debeo, salvabor, vel si damnari debeo, damnabor, sicut stultus est infirmus, qui dicit : volo comedere et bibere, quid placuerit, quod si curari debeo, curabor, vel si non debeo moriar, sic enim inutilis esset medicina. Sane si Deus permittit liberum arbitrium, quod se habet ad utrumlibet, in malum cadere hoc non permittit, nisi iuste. Rursus si per gratiam praeveniat, nulli facit iniuriam. Cum ergo Deus malos damnat et reprobat, operatur secundum iustitiam. Haec S. Thomas.
[5.] Utrum praedestinatus potest damnari ?
Magister dicit, quod sic in sensu diviso. Sed non potest praedestinatus damnari in sensu composito, quia non potest simul inesse eidem praedestinatio et damnatio, nec praedestinatus sub ratione, qua praedestinatus, potest damnari ; et est modus loquendi solum logicalis. Sicut dicunt sophiste « sedens potest currere », « album potest esse nigrum » et tamen non potest sedens currere, nec album esse nigrum eo, quod illa opposita sessio et cursus, albedo et nigredo non possunt simul poni secundum idem in eodem, sed divisim pro diversis temporibus. Sed si est par ratio, nescio ; nam praedestinatio non sic varie et successive potest inesse eidem, sicut sessio et cursus. Et ergo sine logica huiusmodi, sive praeponantur termini sive non, supponendo cum Deo illud : [et] si Deus vellet mihi ex infinita gratia respondere quaerenti, utrum praedestinatus potest damnari, ipse scit, quid responderet, cui comitto hanc difficultatem, donec cognoscam omnes praedestinatos in novissimo die.
[6.] Utrum reprobatio aliquid addit super praescientiam ?
Ubi notandum, quod in reprobatione tria sunt, scilicet praevisio iniquitatis ab aeterno, 2m obduratio, id est subtractio gratiae in praesenti, 3m praeparatio poenae aeternae in futuro ; sicut e contrario in praedestinatione sunt tria : 1m est praevisio bonitatis ab aeterno, 2m praeparatio gratiae in praesenti, 3m collatio gratiae in futuro. Dicitur ego, quod reprobatio, quantum ad primum, nihil addit supra praescientiam ; et quoad secundum non addit aliquem effectum positivum.
Et sciendum, quod obduratio spiritualis capitur ad similitudinem obdurationis corporalis. Unde sicut duritiam in corporalibus triplex proprietas sequitur, scilicet inhabilitas ad suscipiendum impressionem, 2° stabilitas ad permanendum in se, 3° fortitudo ad resistendum, sic tripliciter dicitur cor hominis, id est mens, obdurari : primo per inhabilitatem ad suscipiendum gratiam et sic est passio consequens culpam ; 2° per firmam adhesionem peccato, et sic est culpa vel culpam gravans hominis pertinacis ; 3° per rebellionem divinarum inspirationum et mandatorum Dei, et sic est speciale peccatum, quod (prochdolor) ut plurimum in clericis dominatur, qui sciunt legem, sed non faciunt legem. Sed veduro cordi, quoniam damnationis malleo conteretur.
