Distinctio XXXII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXXII]
Hic oritur quaestio ex praedictis deducta etc…
[1.] Distinctio 32, in qua
primo habetur, quod Spiritus Sanctus est amor, quo diligunt se Pater et Filius et unitatem servant.
2° quod Filius sapientia Patris dicitur, quia est sapientia genita de sapientia, id est de Patre, et Pater est sapiens, non sapientia genita (id est Filio).
3° quod quamvis Pater est Deus ingenitus et Filius Deus genitus, et Deus ingenitus non est Deus genitus, non tamen aliud est Deus ingenitus et aliud Deus genitus, nec alius Deus ingenitus (Filius), alius genitus ; sed idem Deus et unus Deus. Sic etiam sapientia genita non est sapientia ingenita (Pater), sed alia est sapientia genita, alia ingenita, non tamen duae sapientiae, sed una sapientia.
4° quod sicut dicunt quidam Filius per se agit, non a se, ita Filius debet dici sapiens per se, sed non a se ; similiter debet dici Deus per se, sed non a se, vel de se.
5° quod tantum una est sapientia Patris, sed non dicitur uno modo. Nam sapientia Patris dicitur genita, quia ipsam genuit, et sapientia Patris alio modo dicitur ea, qua sapiens est ; una tamen sapientia est, quae est communis tribus personis.
6° quod dilectio, quae est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, est essentia divinitatis, et tamen Spiritus Sanctus est dilectio, quae nec est Pater nec Filius ; nec tamen ideo sunt duae dilectiones in Trinitate.
Ultimo habetur, quod Pater et Filius diligunt se dilectione, quae est Spiritus Sanctus, sed non solum illa, sed Pater diligit Filium per se, id est ea dilectione, quae est ipsemet Pater ; similiter Filius diligit Patrem per se, id est ea dilectione, quae est ipsemet.
[2.] Quantum ad aliqua istorum sunt isti versus : 32
I
nos transcendit, quod (Spiritus Sancti) flamen Patris amor (dilectio) sit.
Non Pater est genita sapientia (Filius), nec sapit (supple Pater, id est Filio) ipsa (sapientia genita (in ablativo casu)
Per se, non a se ; dic, quod Natus (Filius) sapit estque
sicut per se est, sed non a se, quia a Patre
Una (quoad essentiam) Patris tantum sapientia, non tamen uno
sed duobus, quia genita quoad Filium et ingenita quoad Patrem
Dicitur ipsa modo, velut et dilectio summa.
Non dicitur uno modo, sed duobus, quia est dilectio, quae est essentia divina, et est dilectio, quae est Spiritus Sanctus ; sed nec est Pater nec Filius.
[3.] Quaeritur hic, utrum Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto. Dimissis opinionibus dicendum, quod haec quaestio est vera, secundum Hugonem de Sancto Victore pro tanto, quia non tenetur ablativus « Spiritu Sancto » in habitudine causae formalis, cuius ratio est, quia omnis forma denominat illud, de quo dicitur ; et Spiritus Sanctus non denominat Patrem et Filium.
Item forma habet rationem principii, cuius est forma, sed Spiritus Sanctus non habet rationem principii ad Patrem et Filium. Construitur ergo in habitudine effectus formalis, sicut cum dicitur : ignis calefacit calefactione ita, quod sit sensus : diligunt se Spiritu Sancto, id est spirant amorem, qui est Spiritus Sanctus, quo diligunt se. Et in proposito effectus accipitur large pro omni illo, quod est a principio, et formale pro omni illo, quod denominat.
Pro quo declarando ulterius sciendum, quod quaedam sunt formae, quae insunt per modum inexistentis alii et non denominant nisi ea, in quibus sunt, ut quantitas, qualitas, albedo, nigredo, iusticia et huiusmodi ; quaedam vero per modum procedentis ab alio, ut actio, calefactio, percussio et huiusmodi. Exemplum pro utroque : caliditas est in igne 1° modo, calefactio vero 2° modo ; ignis ergo calidus est caliditate et calefacit caliditate ; et ibi « caliditate » ablativus tenetur in habitudine causae formalis ; et ignis calefacit calefactione, ibi « calefactione » tenetur in habitudine effectus. Agit ergo aliquid tribus modis, scilicet forma, ut ignis calefacit caliditate vel calore, 2° actione ut ignis calefacit calefactione, 3° aliquo per actionem producto, ut ignis calefacit carbone vel flamma Sicut anima dicitur diligere voluntate, ut forma, dilectione, ut actione, et amore producto, sic vera est ista, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, quia est amor ab ipsis productus, quo diligunt se.
Unde sciendum 3°, quod difficultatem facit in quaestione ista hoc : quia Pater et Filius non intelligunt se Spiritu Sancto, nec sunt Spiritu Sancto, quomodo ergo diligunt se Spiritu Sancto ? Ubi sciendum, quod intelligere in divinis semper sumitur essentialiter, diligere vero quandoque essentialiter, quandoque notionaliter, sicut magister innuit in fine distinctionis huius, dicens, eamdem summam dilectionem esse Patrem et Filium et Spiritum ac Sanctum et sic essentiam divinitatis. Ubi accipit essentialiter, ut notum est, et dicit, quod Spiritus Sanctus est dilectio, quae nec est Pater nec Filius, ubi notum est, quod accipit notionaliter, et sic defectus vocabuli facit difficultatem. Cum ergo duplex sit dilectio in Deo, scilicet essentialis et notionalis sive personalis, consurgit saepius difficultas. Unde si sequitur, utrum Pater diligit se Spiritu Sancto, dicitur, quod sic ; non dilectione essentiali, sed dilectione personali, quia diligere notionaliter est spirare Spiritum Sanctum sive amorem, qui est Spiritus Sanctus. Et quia ista sunt difficilia, sufficit quaestio ad praesens.
