Distinctio XXV — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXV]
Praeterea considerandum est, cum hoc nomen persona…
[1.] Ista est distinctio 25, in qua magister determinat de hoc nomine persona. Et est in summa distinctionis unica conclusio ista : Hoc nomen persona aliquando capitur pro essentia, aliquando pro hypostasi, id est pro re, quae est persona, aliquando pro proprietate personali.
[2.] Unde versus :
B
vox personae varie tria signat, quae sunt
id est subsistentia
Hypostasis ac essentia proprietasque.
[3.] Et istam signationem cognoscunt, qui sciunt, quod ly « persona » primarie signat personam, et secundarie essentiam, et 3°, sed valde remote, signat relationem. Essentiam signat dicendo Pater est persona, Filius est persona et Spiritus Sanctus est persona, id est essentia. Et sic pro signatione secundaria et non primaria haec propositio est vera persona est commune tribus. Unde dictum est, quod persona non est commune secundum esse ad tres hypostases, quia solum essentia et ea, quae ad essentiam de per se primo pertinent, sunt communia secundum esse omnibus personis, non autem sic persona eo, quod est contra rationem, id est contra definitionem personae, quod communicetur secundum esse pluribus personis, cum persona sit incommunicabilis substantia pluribus suppositis eiusdem naturae.
[4.] Dubitatur circa hanc distinctionem, utrum persona dicatur univoce de Deo et de creatura.
Et videtur, quod sic.
Nam persona vere dicitur de Deo et de creatura, et non aequivoce, cum partes descriptionis personae, sive sint res sive intentiones, aequaliter Deo et creaturae conveniunt. Nec etiam analogice, quia persona non per prius convenit Deo, etiam creaturae, cum a creaturis hoc nomen persona est translatum ad Deum.
In oppositum sic : Suprema univocatio est in genere generativo ; et cum Deus sit extra omne genus praedicamentale, sequitur, quod nec persona convenit univoce Deo et creaturae, quia si sic, oporteret hoc fieri in genere praedicamentali.
Dicendum est, quod persona nec pure univoce, nec pure aequivoce, sed analogice dicitur de Deo et de creatura. Nam quantum ad esse prius convenit Deo, cum persona divina aeternaliter prius est, quam creatura, in sua existentia. Sed quantum ad modum signandi, sive nominis impositionem, prius dicitur de creatura, quam de Deo. Nomen enim personae prius fuit impositum creaturae et exinde translatum est ad divina, ut tactum est in argumento. Et patet, quod quaestio est falsa : ex ista ratione scilicet, quod nihil est univocum Deo et creaturae, cum non possit Deo et creaturae competere eadem ratio sive definitio essentialis, cum non potest Deus essentialiter definiri. Tunc ad argumentum : negatur secunda pars assumpti, et dicitur, quod persona, quoad esse, prius convenit Deo quam creaturae etc.
