Distinctio XXXIV — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXXIV]
Praedictis est adiciendum, quod quidam perversi…
[1.] Distinctio 34, in qua
1° habetur, quod tres personae distinguuntur proprietatibus, sunt tamen unum in essentia.
2° quod cum dicitur : Filius est, quod Pater est, debet intelligi secundum essentiam et non secundum personalitatem.
3° quod usus Sanctorum admisi istam locutionem « una essentia est trium personarum », « tres personae sunt unius essentiae », non tamen admisit istam « unus Deus est trium personarum » vel « tres personae sunt unius Dei », ne in prima Deus crederetur esse creator personarum, et in secunda, ne personae crederentur esse res possesse Dei.
4° habetur, quod sicut essentia dicitur de Deo secundum substantiam, ita potentia, sapientia et bonitas, et quae dicuntur secundum substantiam de Deo, dicuntur simul de omnibus personis et de qualibet singillatim. Ex quo patet, quod in Trinitate est summa perfectio, quia non est in ea aliud potentia, aliud sapientia, aliud bonitas.
5° habetur, quod licet in Deo sit idem penitus potentia et sapientia et bonitas, tamen Patri appropriatur potentia, ne ut in creaturis putaretur Pater impotens, Filio appropriatur sapientia, ne putaretur minus sapiens, Spiritui Sancto appropriatur boitas, ne tumidus putaretur.
6° habetur, quod hoc vocabulum omousion non est vitandum et tantum valet, sicut consubstantialis, vel eiusdem substantiae. Unde Filius dicitur omousion Patri, id est unius eiusdemque substantiae cum Patre.
Ultimo habetur, quod nomina translative dicta de Deo, ut speculum, splendor, caracter, figura et huiusmodi, ratione alicuius similitudinis sunt dicta, ex qua similitudine intelligentia catholica est sumenda.
[2.] Pro iam dictis aliquibus sunt hi versus :
L
supplens aperit, quod doctor Hilarius inquit
Est non - dico - trium personarum Deus unus ;
Factis (id est creaturis) dissimilem (scilicet facit dissimilem) docet (ne putaretur ut creatura impotens) esse potentia Patrem
Et bonitas Flatum (Spiritum Sanctum), sic et sapientia Natum.
Nomen omousion (id est eiusdem substantiae) vitandum (supple : esse) non credo tibi.
[3.] Dubitatur hic, utrum convenienter conceditur Tres personae sunt unius essentiae.
Videtur, quod non.
Nam secundum Philosophum 1 Ethicorum dicitur : eadem est ratio unius solius et simpliciter, ut unius hominis et hominis ; sed non bene dicitur, quod sint tres personae essentiae ; ergo nec bene dicitur, quod sint tres personae unius essentiae. Consequentia videtur tenere a convertibili ad convertibile.
In oppositum est magister in littera.
Dicendum est, quod quaestio est vera et est constructio secundum habitudinem causae formalis. In Deo enim respectu eius, quod in ipso est, non invenitur, nisi habitudo causae formalis et efficientis, large sumendo causam formalem et efficientem, prout supra dictum est secundum sanctos doctores, scilicet pro illo, a quo aliquid habet esse ; non enim in divinis est causa efficiens restringendo ad causatum factum, cum nulla persona in divinis sit facta. Unde constructio in divinis respectu divinorum vel est secundum habitudinem causae efficientis, ut cum dicitur Filius Patris vel 2° secundum habitudinem causae formalis, ut cum dicitur « tres personae unius essentiae ». Unde propter istud non bene dicitur tres personae unius Dei, quia ibi Deus non videtur signare per modum formae, sed magis videtur constructio possessiva, sicut dicendo tres homines unius regis. Et ex simili causa non bene dicitur unus Deus trium personarum, quia ibi in nomine unus Deus importatur habitudo principii creantis vel gubernantis, ut tangitur in littera Magistri.
[4.] Utrum potentia competenter approprietur Patri, sapientia Filio et bonitas Spiritui Sancto ?
Dicitur, quod sic.
Nam attributio, sive appropriatio alicuius appropriati fit per assimilationem, quam habet ad proprium personae, cui appropriatur, potentia autem habet assimilationem cum proprio Patris ; Pater enim est principium Filii et Spiritus Sancti, et potentia dicit rationem principii ; sapientia similiter habet assimilationem cum Filio, in quantum Verbum procedit per modum intellectus (intellectus autem per sapientiam perficitur).
Item : tam sapientia, quam verbum dicit aliquid pertinens ad cognitionem intellectualem.
Item : Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis, cuius voluntatis obiectum est bonum, et ideo bonitas Spiritui Sancto appropriatur.
Item : appropriata est potentia Patri ad excludendum errorem, ne Pater caelestis propter antiquitatem ad modum patris carnalis impotens putaretur ; sapientia vero appropriatur Filio, ne quasi propter iuventutem insipiens putaretur ; et quia Spiritus videtur sonare in tumorem et in impetuositatem, appropriatur Spiritui Sancto bonitas, ne tumidus, inflatus et impetuosus putaretur.
[5.] Utrum de Deo dicatur aliquid metaphorice vel translative ?
Dicitur, quod sic.
Unde conveniens est, ut nobis divina sensibilibus similitudinibus designentur.
Primo et principaliter propter altitudinem divinorum, quae sunt ab humano incomprehensibilia intellectu eo, quod capacitatem excedunt nostri intellectus. Quia ergo non possumus veritates divinorum altissimas secundum earum modum proprium percipere, ideo oportet, quod secundum capacitatem nostram debilem nobis in similitudine proponantur. Capacitas autem nostra sive modus cognoscendi secundum statum huius viae est a sensibilibus ad intelligibilia pervenire et a posterioribus ad priora, quia ab effectibus ad causas : ideo convenienter nobis divina sub figuris et similitudinibus sensibilibus proponuntur, ut ex cognitis ad incognita veniat animus et consurgat. Et hinc dicit Apostolus Romanorum 1° : Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et Philosophus dicit 1 Posteriorum, quod omnis doctrina et omnis disciplina intellectiva ex praeexistenti fit cognitione.
2° proponuntur divina sub similitudine sive in parabolis propter veritatis occultationem, ut maligni non intelligant audientes, sicut testatur Salvator Matth. 13 dicens, ut impleretur prophaetia Isaiae dicentis : Auditu audietis et non intelligetis ; videntes videbitis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis et auribus audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos.
3° proponuntur divina sic propter occultationem veritatis propter infideles et veritatis detractores, ne irrideant et conculcantes veritatem ad detractionem se convertant. Et hinc Salvator Matth. 7 dicit : Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
Et tantum sit de illis.
