Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio I]
[1.] Veteris ac novae legis continentiam…
Posito proemio accedit magister ad tractatum. Summa brevis totius distinctionis istius est in generali : Magister septem point :
1m est generalis divisio, qua tota scripturae sacrae continentia dividitur in res et signa.
2m est determinatio sive definitio illorum membrorum, quia « res » in praesenti vocatur nihil aliud a se signans, « signum » autem, quod aliquam rem signat ;
3m est subdivisio rerum in res, quibus utendum est, et illae sunt creaturae, et in res, quibus fruendum est, qui est creator, Pater et Filius et Spiritus Sanctus ;
4m est, quod moventur quaedam dubitationes et solvuntur dicendo, quod plena et perfecta fruitio rei est in patria, sed fruitio spei, quae est inperfecta, est sanctorum hic in via ;
5m est 1a quaestio et eius solutio, quod non est fruendum hominibus, sed solum Deo, qui solum finaliter delectat voluntatem, saciat et quietat ;
6m est 2a quaestio et eius determinatio, quod non est fruendum virtutibus, quia quamvis propter se appetuntur, tamen in finem ultimum ordinantur ;
7m est epilogus sive recapitulatio, qui non proprie sententia, sed continuatio est unius sententiae cum alia.
[2.] Et ista evident per hos versus
Distinctio 1a
A res et signa sunt doctrinae duo membra :
Rem voco nil signans, signum, quod significat rem ;
Factis uteris, sed re factrice frueris,
Plene re patria, partim quae frui [hic] spe dat,
Dic, quod non homine sit, sed factore fruendum ;
Deus
Nam nobis fruitur pius, utitur ipse creator.
sc. virtus
Quamvis delectet, non est virtute fruendum.
Unde in his versibus ponitur « A » ad innuendum primam distinctionem, sicut A est prima littera Alphabeti et tunc residua ostendunt a in generali ipsius A, id est distinctionis primae.
[3.] Et sciendum, ex quo distinctio tractat de rebus et signis, quod signum secundum Augustinum est res propter speciem, quam ingerit sensibus, aliquid aliud ex se faciens in agnitionem venire, quae definitio construitur sic : Signum est res faciens ex se aliquid aliud, sc. signatum, venire in agnitionem propter speciem, quam ingerit (subaudi : sensui vel intellectui). Et ex isto patet, quod omne accidens sensibile est signum sui subiecti, quod informat, cum quodlibet tale facit subiectum suum venire in agnitionem propter speciem sensibilem, quam ingerit sensui. Unde vere dicitur, quod substantia est sensibilis, id est sensu perceptibilis, per accidens, id est mediante accidente, tamquam signo prius sensibili. Similiter vere dicit Aristoteles, quod accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum, quod quid est (id est ad cognoscendum substantiam) : cum requisito homine, quid est hoc, demonstrato pariete albo, respondebit vere, quod est paries, et sic substantia dealbata. Et patet, quod omne accidens signat substantiam, cuius est accidens, non tamen ex impositione humana, sed ex proprietate suae essentiae sive sui esse. Unde est triplex signum : Primum ex natura, 2m ex institutione humana, 3m ex institutione divina. Ex natura, ut calor ipsius ignis vel inmediati subiecti, rubor vespertinus futurae serenitatis. Unde dicit Salvator Matth. 16 : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim caelum ; similiter : virenda foliorum signum est propinquae aestatis, Matth. 24. Signum ex institutione humana, ut vox vel scriptum ad placitum institutum, similiter circulus vinum signans, crux mortem vel medonem. Signum ex impositione divina, quod dicitur sacramentale, de quo principaliter in praesenti est intentio, est ut serpens aeneus, suspensus in patibulo, Ionas existens in ventre ceti triduo, manna cibans populum in deserto, et sic de multis ; et ista dicuntur signa vel sacramenta legalia, quorum quaedam solum significabant, sed vim non conferebant, ut offerre cum sale ; alia significabant, et vim conferebant, ut circumcisio, quae peccatum originale tollebat, et futurum baptismum, qui peccatum tollit et patriam apperit, designabat. Signa autem evangelica, id est sacramenta, et signant et vim digne suscipientibus ea conferunt, quia intus adiuvant et disponunt, sicut magister tangit in littera. De quibus signis in quarto principaliter determinatur.
[4.] Conclusio la distinctionis lae est ista : Tota sacra scriptura tam vetus quam nova est circa res vel circa signa. Probat eam magister ex auctoritatibus. Ratione probatur sic : omnis doctrina est circa res vel circa signa ; sed tota sacra scriptura est doctrina, igitur conclusio vera. Maior nota est et minor similiter.
Conclusio 2a : Omne signum est res, et non e converso. Probatur : si nulla res est, nullum signum est, sed non e converso : igitur conclusio vera, quoad primam partem. Sed quoad secundam, sc. non e converso, probatur : quia non omnis res adhibetur ad signandum aliud ex institutione humana, ut lapis lignum. Sed diceres 1°, quod omnis res est signum, cum omnis creatura est quodam modo vestigium creatoris. Dicitur, quod verum est, sed non ex institutione humana. Item diceres, quomodo unum membrum dividentium praedicatur de altero, quod non debet esse ? Dicitur, quod non. Nam dividitur hic res in rem, quae non ad signandum aliquid adhibetur, ut dicit Magister, et in signum, cuius usus est in signando ; et illa non praedicantur de se vere mutuo. Sed ubi dicitur : omne signum est res, ibi res praedicatur, ut est totum et non pars dividens.
Conclusio 3a : Prius est tractandum de rebus et post de signis. Probat magister, et sic tractat in primis tribus libris de rebus, et in quarto de signis.
Conclusio 4a : Res sunt in multiplici differentia, quia aliae, quibus fruendum est, ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus, aliae, quibus utendum est, ut omnia creata.
Conclusio 5a : Solus Deus est, quo fruendum est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; et qualibet persona fruendum est una fruitione, sicut omnes illae tres personae sunt unica simplex essentia et finis simpliciter ultimus et unus, quo finaliter est fruendum.
Conclusio 6a : Res, quibus utendum est, est mundus et partes eius : patet ex definitione uti, quia omnia illa in usu sunt referenda ad illud, quo fruendum est. Unde uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis id est per voluntatem amplecti propter ultimum finem.
Conclusio 7a : Omnis, qui in spe fruitur, quodammodo utitur. Patet, quia omnis sic fruens assumit aliquid in facultatem id est amplectitur per bonam voluntatem : igitur conclusio vera.
Conclusio 8a : In hac via fruimur in spe solum, cum non sit noster appetitus ad ultimum satiatus.
Conclusio 9a : Homo non debet frui homine, quia nec se nec alio puro homine.
Conclusio 10a : Deus non fruitur, sed utitur nobis, non ad suam, sed ad nostram utilitatem ; sed nos utimur rebus ad nostram utilitatem propter Deum.
[5.] Haec est summa totius lae distinctionis, circa quam dubitatur :
Utrum aliqua pura creatura potest esse obiectum ordinatae fruitionis ? Arguitur, quod sic, quia visio, qua beatus videt divinam essentiam, est pura creatura, et illa visio est inmediatum obiectum fruitionis ; igitur quaestio vera. Maior nota est de se, minor probatur. Nam inmediatum obiectum fruitionis non est Deus, sed aliquis actus, quo ipse Deus a beato attingitur : sed ille actus est visio Dei. Cum ergo fruitio sit delectatio, qua quiescit voluntas in aliquo, ut in fine, et ista delectatio non cadit inmediate super rem assecutam, quae est finis, ut verbi gratia finis avari est pecunia, cuius voluntas inmediate cadit super assecutionem pecuniae, sic videtur a pari, quod immediatum obiectum fruitionis, super quo cadit voluntas, est visio, qua beatus videt Deum.
Confirmatur : humanitas Christi est pura creatura, et illa potest esse obiectum fruitionis ordinatae, cum sit infinitae bonitatis ratione hypostaticae unionis : igitur conclusio vera. Et istud argumentum videtur valere ex dicto Salvatoris Ioan. 17 dicentis : Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum, id est hominem pro salute humani generis destinatum. Si ergo est vita aeterna, - et sic fruitio, - cognoscere hominem Iesum Christum, sequitur, quod homo Iesus et sic humanitas eius sit obiectum ordinatae fruitionis.
3° sic arguitur : Corpus Christi mysticum est pura creatura et illa est fruendum ; igitur conclusio vera.
Item 4° sic : Pono, quod Petrus nesciat discernere inter Iacobum maiorem et inter Iesum Christum, et diligat Iacobum super omnia, credens fore Iesum Christum. Quo posito videtur, quod Petrus fruitur Iacobo, cum ignoranda invincibilis virtutem meritoriam non excludit. Nam Petrus invincibiliter credit se uti Christo et non Iacobo. Unde in casu illo arguitur sic : Isto fruitur Petrus et iste est Iacobus, igitur Iacobo fruitur Petrus. Similiter argui potest de angelo [inferni] transfigurante se in angelum lucis. In oppositum est magister et supra dicta, cum nulli citra primum et finem ultimum amore inhaeretur finaliter tantum propter se. Et quia nulla pura creatura est ipsum ultimum, cum nulla talis est Deus secundum existentiam, igitur quaestio falsa.
Quia difficultas est et contrarietas doctorum in hoc, sc. cuius potentiae est frui, et aliis videtur, quod potentiae intellectivae, aliis autem, quod potentiae volitivae, id est ipsius voluntatis, quae quietatur finaliter in summo bono, ideo notandum, quod potentiae ipsius animae sunt tres : sc. rationalis, quae est intellectus, concupiscibilis, quae est voluntas, et irascibilis, quae est potentia motiva. Habitus autem, id est qualitates infusae his potentiis, difficulter mobiles a subiecto, correspondenter sunt tres : sc. fides in intellectu, spes in voluntate, caritas in irascibili, sive in potentia motiva. Et ab his potentiis et habitibus procedunt actus secundi, sc. cognitio ab intellectu et a fide, fiducia vel fidere a voluntate et a spe, dilectio ab irascibili et a caritate. Horum autem omnium (sc. potentiarum, habituum et actuum) obiecta sunt conformiter tria, sc. verum ipsius intellectus fidei et cognitionis, bonum ipsius voluntatis spei et illius actus fidere, et arduum : honor vel delectabile ipsius potentiae irascibilis vel motivae et ipsius caritatis et eius actus, sc dilectionis. Omnes autem ille potentiae, habitus et actus subiectantur in personis ; et quodammodo specialiter intellectus, fides, cognitio in praedicatoribus, quibus convenit verum cognoscere principaliter et docere, sicut dixit Salvator primis praedicatoribus evangelii Matth. 13 : Vobis datum est nosse mysterium, id est cognoscere explicite veritatem absconditam, caeteris vero in parabola. Et Ioan. 16 : Cum venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, ille docebit vos omnem veritatem, sc. ecclesiae necessariam. Voluntas autem casta, spes et fidentia subiectantur principaliter in virginibus propter bonum, quod in continentia conantur attingere. Et in martyribus irascibilis potentia, caritas et dilectio subiectantur, qui propter bonum arduum, honorabile et delectabile, ipsam potentiam irascibilem vel potentiam motivam ad mititatem temperantissime reduxerunt. Unde et hinc canit Ecclesia :
Ceduntur gladiis more bidentium :
Non murmur resonat, non caerimonia ;
Sed corde tacito mens boni conscia
Conservat patientiam.
Et de primo et maximo martyre, sc Christo, dicitur Isaiae 53 : Tamquam ovis ad occisionem ductus est et non apperuit os suum. Ex his omnibus ulterius patet, quod ad perfectam fruitionem sex principaliter requiruntur : 1m est persona, 2m potentia, 3m actus illius potentiae, ut cognitio, 4m est obiectum, 5m est delectatio, 6m est quietatio. Exemplum : Petrus est persona, voluntas eius potentia, actus volitio, vel ipsius intellectus cognitio, obiectum essentia divina, quae est summum bonum, in qua delectatio, et ultimo finalis quietatio. Unde ista tria : cognitio, delectatio, quietatio, sic concurrunt ad fruitionem, quod cognitio non pertinet ad essentiam fruitionis intrinsecae, sed antecedenter extrinsecae ; delectatio vero sicut genus, cum omnis fruitio sit delectatio, et non e converso, quietatio vero concurrit sicut differentia essentialis vel ipsam circumloquens, et hinc fruitio non potest esse sine delectatione et sine quiete tamquam sine genere et essentiali differentia ad esse ipsius per factum requisitis. Quia ergo cognitio non est essentialiter delectatio et e contra eo, quod cognitio pertinet ad potentiam apprehensivam, delectatio vero ad appetitivam, fruitio non est essentialiter cognitio, licet praeexigit eam antecedenter, sicut et delectationem, igitur fruitio est delectatio, non quaecunque, sed quietans ultimo appetitum. Et ad hoc sonat Augustinus dicens 10 De Trinitate, quod fruimur cognitis, in quibus voluntas delectata propter se (id est propter illa) quiescit (sc. finaliter in illis). Ex quo ulterius patet, quod fruitio est proprie actus voluntatis, quamvis omnes potentiae animae in patria remunerentur, ut dicit Bonaventura, cum quo concordat Scotus hic q.12. Sciendum eciam, quod signationes nominum probare non possumus, nisi ex usu et acceptione doctorum. Unde beatus Augustinus 12 De civitate Dei dicit, quod nomen fruitionis a fructu descendit, qui cum sit ultimum de arbore, cum quadam delectatione percipitur, ultra quem fructum nihil aliud ab arbore expectatur ; ubi patet, quod Augustinus ex vi nominis, sc. fructus, fruitionem voluntati attribuit. Alii autem ex natura actus fruitionis fruitionem attribuunt voluntati, ut altissimus Augustinus a fructu, iste a « fruor », quod est in actu esse voluntatem.
Ubi notandum, quod frui aliquo intelligitur tripliciter : aut sicut obiecto ultimo - et sic solum divina essentia et personis divinis est fruendum ; illa enim fruitio est potissima, cum sit delectatio quieta ex cognitione intuitiva procedens, tamquam ex causa. Unde Salvator vitam aeternam definiens dat definitionem causalem dicens : Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum etc., id est causatur vita aeterna ex cognitione divina. Sicut et Philosophus definit diem causaliter dicens 1 Caeli : Dies est latio solis super hemisphaerio, id est causatur a latione solis super hemisphaerio.
2° frui intelligitur aliquo sicut habitu eliciente actum fruitionis ; et isto modo, sed non proprie, beatitudine creata et sic visione Dei est fruendum.
3° modo frui aliquo est sicut instrumento fruitionis, et hoc modo fruimur potentia, cuius est actus et iterum non proprie, cum illa fruitio in finem ultimum ordinatur.
[6.] His praedictis sic pueriliter positis la conclusio est ista : Non potest appetitus voluntatis in aliqua pura creatura finaliter quietari. Probatur : de se appetitus voluntatis debet sequi collectionem rationis, sed collectio rationis modo resolutorio non potest stare nisi in primo, quod est Deus. Igitur conclusio vera. Maior ex eo patet, quod nihil est appetendum, nisi quod dictat ratio regulata ; et minor patet per Philosophum et per Commentatorem 2 Metaphysicae et in multis aliis locis, quod rationis collectio non stat, nisi ad primum.
Secundo probatur sic : Omne bonum appetitur propter bonum divinum, sicut omnia, quae sunt ad finem, sunt appetibilia propter finem ; sed propter quod unumquodque et illud magis ex 1 Posteriorum. Sed illud quod est appetibile, propter aliud non potest quietare appetitum finaliter, igitur conclusio vera.
Sed obicitur contra istam conclusionem sic : Omnis capacitas finita potest aliquo finito inpleri, et sic in illo quietari. Sed omnis voluntas creata est capacitatis finitae, vel capacitas finita ; ergo omnis voluntas creata potest aliquo finito inpleri et quietari. Hic est sciendum, quod aliquid dicitur finitum ex parte obiecti, sed non ex parte fundamenti, sicut relatio rationis Dei ad creaturam, vel sicut ydea divina ex parte termini connotati, sc. creature, cuius est ydea, est finita, sed infinita ex parte fundamenti sc essentiae divine. Aliquid autem est finitum ex parte termini et ex parte fundamenti, sicut relatio creaturae ad creaturam ; aliquid autem est infinitum ex parte utriusque sicut divina essentia. Per hoc ad argumentum dicitur negando minorem, eo quod voluntas est finita ex parte fundamenti, puta ipsius spiritus, sed non est finita, quantum est ex parte termini. 2° dicitur negando maiorem et dicendo, quod aliqua sunt finita, de quorum ratione est non posse quietari in aliquo finito, quorum ratio vel propria inclinatio est ad terminum infinitum, ut sunt voluntas et intellectus humanus, qui non fatigatur secundum Philosophum in intelligendo, cum non potest tot distincte intelligere, quin plura possit intelligere, usque ad terminum infinitum. Similiter voluntas non potest tot distincte velle, quin plura possit velle, usque dum infinito finaliter satietur. Et patet, quam nobiles potentiae animae sunt intellectus et voluntas, et quam stulti sunt homines, qui cupiunt in bonis transitoriis vel lascivis delectationibus voluntatem propriam satiare.
[7.] Conclusio 2a : Immediatum obiectum ordinate fruitionis « quod » non est visio Dei, sed Deus in se. Probatur. Primum obiectum fruitionis est res primo et immediate fruibilis, sed illa res non est visio Dei in beato, cum illa res non sit pura creatura : Igitur conclusio vera. Maior est nota, cum praedicatur in ea definitio de definito, minor patet per b. Augustinum 1 De doctrina christiana cap. 3 dicente, quod in omnibus rebus istae tantum sunt, quibus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Confirmatur : non potest perfecte fruens idolatrare. Sed si quis frueretur visione Dei tamquam inmediato obiecto, plus amaret propriam visionem, qua videret Deum, quam ipsum Deum, et sic idolatraret. Igitur non est inmediatum obiectum fruitionis visio Dei.
[8.] Ex ista conclusione et probationibus sequitur : 1° quod solum Deus est inmediatum obiectum fruitionis « quod » ; 2° sequitur, quod visio Dei in beato non est obiectum fruitionis « quod », sed « quo ». Tunc ad argumenta, ad primum negatur minor ; et ad propositionem negatur, quod delectatio cadit immediate super assecutionem, cum finis sit primum in intentione, nec avari delectatio cadit super assecutionem pecuniae, sed primum super pecuniam, quae movet ipsum ad affectum assecutionis.
Ad secundum negatur minor ; et ad confirmationem ex dicto Salvatoris dicitur, quod notanter Salvator prius dixit, ut cognoscant te solum verum Deum et demum adiecit et quem misisti Iesum Christum, quasi diceret : vita aeterna primo consistit in essentia divina et hoc per meritum humanitatis Iesu Christi.
Ad tertium negatur, quod corpus Christi mysticum sit pura creatura, cum sit omnes salvandi cum capite suo Domino Iesu Christo. Unde sicut Christus non est pura creatura propter divinitatem in eo existentem, sic nec corpus Christi mysticum est pura creatura propter Christum, sicut etiam totum universum cum Deo non est pura creatura. Et si obicitur, quodlibet illorum trium, sc. corpus Christi mysticum, Christus et universum, cum Deo est et nullum illorum est pura creatura, ergo quodlibet illorum erit creator : negatur ista consequentia et dicitur, quod quodlibet illorum nec est pura creatura, nec creator, sed creatura et creator.
Ad quartum admittitur casus et negatur, quod Petrus fruitur Iacobo : 1° propter hoc, quia perfecta fruitio excludit ignorantiam et praesupponit cognitionem ipsius fruibilis, ut innuit Salvator Ioan. 17 dicens : Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et cum Petrus in casu posito aestimat Iacobum esse Christum, et ita non est, igitur non cognoscit Dominum Iesum Christum, cum tamen Salvator dicat, quod haec est vita aeterna, ut cognoscant, quem misisti Iesum Christum. 2° ex hoc negatur, quod Petrus fruitur Iacobo, quia non constituit suam dilectionem in Iacobo, sed in Christo et sic in casu illo frueretur Iacobo in Domino, sed non frueretur Iacobo. Nam illud implicat casus, cum intentio Petri debeat cum dilectione finiri in Christum et simile est sicut de illo exemplo, ubi dicit Apostolus ad Philemonem : Ita, frater, ego fruar te in Domino. Amen.
