Distinctio XXX — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XXX

[Distinctio XXX]

Sunt enim quaedam, quae ex tempore de Deo dicuntur etc…

 

[1.] Distinctio 30, in qua primo habetur, quod quaedam relative dicuntur de Deo, quae ei ex tempore conveniunt sine sui mutatione, ut creator, dominus, refugium, donator et huiusmodi ;

2° quod cum Deus incipit dici relative, qualiter prius non dicebatur, hoc non est secundum accidens Dei sic, quod ei aliquid accidat, sed secundum accidens creaturae, ad quam dicitur relative, quia creatura imitatur non-Deus ;

3° quod Spiritus Sanctus est donum et dator ; et licet donum dicatur relative ad dantem, non tamen Spiritus Sanctus ad se ipsum refertur realiter, sed solum secundum appellationem vel secundum3 rationem, quod non est inconveniens, sicut per relationem identitatis, cum dicitur idem eidem idem.

 

[2.] Super his sunt isti versus : 30

G

Deus est, cui conveniunt ex tempore quaedam [creator, dominus, refugium]

Verba relative, cui nil tamen accidit inde,

[quod mutet eum]

Immo creaturis [scilicet accidit], quas mutat latio [id est relatio] talis.

Sic est Pneuma [Spiritus Sanctus supple : et donum] dator ; [creatura illud donum] sumens, non dans variatur [Spiritus Sanctus].

 

[3.] Quaeritur hic, utrum omnia, quae dicuntur de Deo ex tempore, dicuntur relative.

Et videtur, quod sic.

Nam si aliquid absolutum diceretur de Deo ex tempore, tunc illud foret unitum Deo temporaliter et non aliter, nisi per compositionem, et per consequens Deus veniret in compositionem. Consequens falsum, igitur et quaestio.

Item : Deus tali absoluto ante caruisset, et postmodum illud reciperet et sic foret perfectior, quam prius ; consequens iterum falsum, ergo vera quaestio.

In oppositum sic : Homo vere dicitur de Deo ex tempore et non dicitur relative de Deo eo, quod sit substantia absoluta ; ergo aliquid dicitur de Deo ex tempore, quod non dicitur de eo relative. Consequentia videtur esse nota et maior nota est ex scriptura et minorem tota confitetur philosophia : ergo quaestio falsa.

 

Pro quaestione sciendum, ut vult Parisiensis in Scripto et Petrus de Tarantasia q.1, quod aliquid praedicari de aliquo contingit quadrupliciter :

1° per essentiam, sicut praedicatur definitio de suo definito et quaelibet pars definitionis essentialis, ut « homo est animal rationale mortale », « homo est animal », « homo est rationale » et « homo est mortale », si mortale est differentia hominis essentialis.

2° modo praedicatur aliquid de altero per inhaerentiam et hoc quoad accidenda absoluta, ut homo est albus, homo est quantus.

3° per causam, ut dies est latio solis super hemisphaerio (id est dies causatur a lato sole et a latione solis super hemisphaerio). Similiter cum dicitur : Christus est redemptio nostra, id est Christus causat redemptionem nostram. Et variatur ista praedicatio tertia secundum omnia genera causarum.

 

4° praedicatur aliquid de altero secundum respectum, sive habitudinem, ut dicendo « iste est dexter illi ».

Primo modo nihil praedicatur de Deo ex tempore, quia nihil potest sibi esse essentiale, quod ex tempore praedicatur. Similiter

2° modo nihil potest praedicari de Deo, nisi mediante natura assumpta ; non enim potest vere dici « Deus albus », « quantus », « magnus », « turbatus accidentaliter », nisi quia natura assumpta extitit sic mutata.

Sed 3° modo multa praedicantur de Deo. Unde Chrysostomus dicit in Homelia : Deus est omne bonum, quod intelligendum est in praedicatione secundum causam efficientem quoad creaturas, quia Deus efficit omne bonum creatum, et e contra ex dictis sanctorum conceditur, quod omne bonum est Deus in praedicatione secundum causam finalem, quia ipse est finis omnis boni creati. Similiter Deus est « nostra beatitudo » et sic de multis. Nam in scripturis dicitur « spes nostra », « salus nostra », « virtus nostra », « patientia nostra ».

4° modo multa praedicantur de Deo ex tempore, ut « creator », « dominus », « refugium », « donator », quae signant divinam essentiam et quamlibet personam et notant effectum in creatura et respectum, sive relationem, in Deo secundum rationem.

 

[4.] Notandum etiam, quod quae dicuntur ex tempore de Deo, sunt triplicia : quaedam enim conveniunt toti Trinitati, ut « Dominus », « creator », « refugium », « donator », « Salvator », « factor » et huiusmodi ; quaedam vero duabus personis, ut « missus », « datus » et huiusmodi ; quaedam tantum uni personae, ut « incarnatus », « flagellatus », « maledictus » et huiusmodi.

Istis notatis conclusio sit ista : Aliqua dicuntur de Deo ex tempore. Probatur. Deus dicitur « homo », « factor », « creator » etc., et non aeternaliter dicitur vere esse « homo », « factor », « creator » ; ergo ex tempore : ergo conclusio vera. Confirmatur. Creatura habet relationem ad creatorem, et non aeternaliter, cum non aeternaliter erat creatura, ut huiusmodi, ergo ex tempore. Consequentia nota est, maior videtur verificari ex eo, quod omnis relatio secundum actum exigit duo extrema in actu existere. Unde non potest Deus, ut creator, referri ad creaturam, ut actuale principium, nisi creatura actualiter existente.

 

Corollarium : aliqua dicuntur de Deo secundum accidens. Patet, quod dicuntur ex tempore ; dicuntur autem secundum accidens, non quia accidit aliquid Deo realiter, sed quia accidit creaturis, et sic dicuntur per accidens, quia per aliud dicuntur de Deo.

 

[5.] Conclusio 2 : aliqua dicuntur de Deo ex tempore, quae non dicuntur relative. Probatur. « Homo », « passus », « mortuus », « glorificatus » dicuntur de Deo, et non relative : ergo conclusio vera. Prima pars evidet ex fide, et 2a patet, quia homo est absolutum, similiter et reliqua : ergo conclusio vera.

 

Corollarium : quaestio, ut proponitur, est falsa.

Ad argumentum primum conceditur 1a pars et negatur 2a.

Ad secundum argumentum negatur consequentia.

 

Nota pro regula, quod omne, quod dicitur de Deo propter creaturam, quodlibet tale dicitur de Deo ex tempore. 2°, quod omne tale dicitur de Deo secundum accidens. Sed adverte, quod aliquid dicitur secundum accidens tripliciter : uno modo, quod accidens prout ex opposito condistinguitur substantiae ; dicitur de aliquo vere, ut « homo est albus », « homo est quantus », « agens » », patiens » et sic de aliis praedicamentis ; et taliter nihil dicitur de Deo, ut Deus, secundum accidens.

2° modo dicitur per accidens, quod convenit alicui per aliud vel per alterum, prout opponitur per se, ut albus aedificat per accidens : et sic omnia, quae dicuntur de Deo mediante natura assumpta, dicuntur per accidens, ut Deus patitur, Deus ambulat et sic de aliis.

3° modo dicitur per accidens, prout opponitur semper et necessario ; sicut esse dicitur per accidens de creatura, quia non semper et non simpliciter necessario, ut Deus, existebat. Et isto modo omnia, quae dicuntur de Deo ex tempore, dicuntur de eo secundum accidens, vel per accidens, vel accidentaliter.