Distinctio XV — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XV]
Hic considerandum est, cum Spiritus Sanctus detur hominibus…
[1.] Superius magister determinavit de temporali processione Spiritus Sancti ; hic inquirit, utrum Spiritus Sanctus detur a se.
Et probat hoc 1° ratione,
2° similitudine.
[2.] Et est summa et divisio distinctionis istius ista brevis : Magister tria in summa ostendit. 1° ostendit, quod Spiritus Sanctus mittendo dat se ipsum, sicut ipse Filius, cum invisibiliter mittitur.
Unde versus :
P
dicit, quod se dat mittens Spiritus ipse,
Quod non est mirum, faciat cum Natus id ipsum.
Secundo determinat incidenter de missione Filii, tam visibili, quam invisibili. Unde versus :
Filius est missus, quando semel est homo factus,
id est mittitur
Item legatur, cum menti notificatur.
Tertio ostendit, quod quia Pater a nullo est, non dicitur missus, licet notificetur mentibus.
Unde versus :
A nullo Pater est, licet ergo notificatur
Mentibus, ipse mitti non dicitur inde.
[3.] Circa istam distinctionem movetur hoc dubium : Utrum omnibus personis divinis sicut convenit datio, ita et missio.
Arguitur, quod non. Nam Pater nec datur, nec mittitur, ergo quaestio falsa. Antecedens probatur, quia Pater nullum habet principium originis dans ipsum, nec mittens ipsum, cum ipse a nullo sit. Ergo assumptum verum.
In oppositum sic : qua ratione Spiritus Sanctus dat se et mittit se, eadem ratione et Pater, cum non sit assignanda diversitas ; similiter, qua ratione Filius dat se et mittitur, eadem ratione et Pater.
Hic magna est controversia inter doctores, quibus personis convenit missio et datio. Unde quidam dicunt, quod quaelibet persona dat et datur, ut Augustinus ad Dardanum dicit : Quaelibet persona dat et datur. Ex quo videtur ex pari sequi, quod quaelibet persona mittit et mittitur. Oppositum dicit Magister, probans per Augustinum, quod nulla persona mittitur, nisi quae habet aliam personam, de qua sit ; et sic Pater non mittitur, et Spiritus Sanctus a Patre et Eilio mittitur, sed Filius, ut est Verbum, solum a Patre, quia, ut sic, est solum a Patre. Missio ergo in divinis passiva est ab alio. Est autem missio illa exitus personae a persona secundum originem et acceptio eiusdem virtutis ab originante aeque perfecte ad sanctificandum creaturam ; et in tali missione includitur duplex respectus, scilicet aeternus ratione termini « a quo » prout fit a Patre et Filio, et temporalis, ratione termini ad « quem » prout signatur in habitudine ad creaturam, quae creatura novo modo se habet ad ipsum missum ; et ratione primi respectus dicitur a datione, ratione vero secundi a processione. Alia opinio tenet, quod persona potest se ipsam mittere, quia missio non plus videtur importare, nisi missum esse ab alio, et effectum, secundum quem novo modo dicitur esse in eo, ad quam fit missio.
Unde mittere Filium non est aliud, quam Filium existentem ab alio facere novo modo esse in creatura nulla mutatione facta circa ipsum ; et similiter de Spiritu Sancto. Et quia Filius potest, se existente ab alio, facere novo modo in creatura, ideo potest mittere se ; et similiter tota Trinitas potest mittere Filium et Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus Filium, quia dicit ista via, quod non requiritur in missione de necessitate auctoritas respectu missi, sed efficienda respectu effectus, secundum quam dicitur mitti persona ; emanare autem sive procedere a se ipsa persona non potest.
Item dare se persona potest ; ad rationem enim dilectionis non requiritur aliqua auctoritas in dante respectu dati, sed sufficit, quod datum libere habeatur a dante. Aliquis autem libere habet se ipsum, unde se ipsum dare potest et sic dari convenit essentiae, sicut dicimus « Pater dat essentiam Filio », immo ipsa essentia divina ex inmensa sua liberalitate offert se ad cognoscendum, diligendum et fruendum perpetue sanctis hominibus. Similiter et quaelibet persona divina, quia alias, si non se daret summa essentia aut quaelibet persona, tunc non ex mera liberalitate offerret se ad delectabiliter noscendum, diligendum et fruendum. Et aestimo, quod ista ratio efficacius arguit, quod Spiritus Sanctus dat se et mittit se, quam magistri rationes, quibus arguit, quod Spiritus Sanctus mittit se. Et patet, quod opiniones stant in aequivoco ; nam si dare importat liberalem communicationem alicuius, sic Pater dat se ipsum, in quantum se liberaliter communicat creaturae ad fruendum. Si vero inportat auctoritate dantis, respectu eius, quod datur, sic non convenit dari personis divinis, nisi personae, quae est ab alio, sicut nec mitti. Unde mitti et dari auctoritative convenit solum Filio et Spiritui Sancto, quia solum illis duabus personis convenit ab alia persona accipere virtutem et sanctificationem creaturae.
Et patet ex dictis, quod quaestio est falsa. Nam licet liberalis datio convenit omnibus tribus personis, non tamen datio auctoritativa, et sic nec missio. Et tunc ad argumentum, quando arguitur « qua ratione Spiritus Sanctus dat se, eadem ratione et Pater dat se ». Conceditur de datione liberali. Et ultra « qua ratione Spiritus Sanctus mittit se, eadem ratione et Pater ». Hoc negatur, et est danda diversitas, quia Spiritus Sanctus accipit a Patre virtutem ad sanctificandam creaturam, et Pater a nulla alia persona accipit, ergo sibi non convenit missio passiva.
[4.] Dubitatur iterum, utrum missio invisibilis conveniat personae Filii.
Et dicitur, quod sic.
Unde tunc persona invisibiliter mittitur, quando communicatur creaturae aliquod donum, in quo representatur proprietas illius personae, quae mittitur. Unde Spiritus Sanctus mittitur in dono amoris, quia amor repraesentat proprietatem Spiritus Sancti, qui ut amor procedit ; Filius autem mittitur in dono sapientiae, in quantum procedit ut Verbum. Et ex isto patet ulterius, quod missio personarum est solum in creaturas rationales, quae sunt capaces donorum gratiae gratum facientis, in quibus donis mittuntur personae divinae.
[5.] Utrum fiat missio ad iustos in augmento gratiae. Pro quo dicitur, quod augmentum gratiae est duplex : uno modo secundum intentionem virtutis, sive hoc, quod proficiat in novum actum ; et in tali augmento non dicitur mitti persona. Alio modo augmentatur amor in tantum, ut virtute amoris creatura faciat miracula vel de facili vincat omnem temptationem ; et in tali augmento mittitur a persona. Aliqui tamen dicunt, quod in omni augmento mittitur. Quicquid dicendum sit de missione personae, secure potest dici, quod de quanto homo sancte et melius vixerit, de tanto donis gratuitis illustratur. Nam scitur ex scriptura, quod apostoli acceperunt Spiritum Sanctum post resurrectionem, cum dixit eis Salvator : Accipite Spiritum Sanctum, Ioan. 20 ; et ipso habito iterum acceperunt Spiritum Sanctum in die Pentecostes, non quod fuissent eo prius privati, sed ipso in eis habitante tunc sunt novis donis ad profectum ecclesiae illustrati. Quem profectum cepit ipso die Petrus ostendere, dum predicatione Spiritus Sancti multos incredulos convertit ad fidem Domini Iesu Christi, de quo habetur Actuum 2.
[6.] Utrum ad Christum facta fuit aliqua mission ?
Dicendum, quod cum Christus sit duplex substantia, quia Deus et homo, ad Christum, ut Deum, nulla fuit facta missio, sed ad naturam humanam in Christo missus fuit Filius Dei missione invisibili. Sic etiam ad animam Christi facta fuit missio invisibilis in collatione gratiae, quam ab initio conceptionis accepit. Ex tunc autem nulla missio invisibilis facta est ad eum, quia nulla innovatio gratiae facta est circa gratiam eius.
[7.] Utrum missio ad homines fierit plenior post incarnationem, quam ante incarnationem ?
Dicitur ex parte mittentis non, quia apud Deum nulla fit mutatio et per consequens aeque perfecta missio ante incarnationem et post. Sed ex parte hominum, ad quos fit missio, dicitur, quod generaliter plenior est missio post incarnationem, quia per passionem Christi solutum est pretium et per doctrinam eius clarius innotuerunt divina et per consequens homines sunt magis parati. Ac tamen ad aliquas personas specialiter fuit missio plenior ante incarnationem, sicut patere videtur de Virgine matre Christi, de Ioanne baptista et Ieremia, qui fuerunt in utero sanctificati et missione Sancti Spiritus mirabiliter illustrati.
[8.] Utrum missio Filii et missio Spiritus Sancti distinguitur ?
Dicitur, quod sic, ratione exitus, quia Filii missio tantum a Patre et missio Spiritus Sancti a Patre et Filio.
[9.] Nota : in ista distinctione in littera prope finem dicitur per Augustinum in libro 18 De Trinitate : Pater est principium totius divinitatis vel, si melius dicatur, Deitatis, quia principium est Filii et Spiritus Sancti. Quae verba possunt sic intelligi : Pater est principium totius divinitatis, id est omnium divinarum personarum, quia est principium in se, non principians se, et est principium aliarum duarum personarum principians eas originaliter ; est ergo principium sui, intelligendo in constructione intransitiva, quia scilicet met est principium et est principium aliarum personarum, intelligendo transitive etc.
