Distinctio XXXIX — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXXIX]
Praeterea quaeri solet, utrum scientia Dei possit augeri etc.
[1.] Distinctio 39 :
1° continet, quod Deus simul et immutabiliter scit omnia, et ex hoc eius scientia non potest augeri, vel minui, sicut nec eius essentia ;
2° habetur, quod potest Deus praescire, quod nunquam fiet, sicut potest facere, quod nunquam faciet ;
3° habetur, quod Deus scit omnia et curam habet de omnibus creatis, sed aliter de rationabilibus et aliter de irrationabilibus ;
ac et 4° in fine habetur, quod praedestinatio est de salvandis.
[2.] Unde versus :
Q
nequit augeri minuive sapientia summi.
Quod nunquam fiet, praescire Deus bene posset ;
Scit pariter cuncta ; ratione vigentia vero
Possidet atque regit et sic specialiter haec scit.
Tantum salvandos praedestinat his quoque dando.
[3.] Quaeritur, utrum Dei providentiae subsunt omnia.
Et videtur, quod non :
nam aeterna et praeterita et mala non subsunt divinae providentiae eo, quod providentia est solum gubernandorum, ut dictum est distinctione 35. Sed aeterna, praeterita et mala mon sunt per Deum gubernantia, igitur illorum non est Dei providentia. Et patet per Commentatorem 12 Metaphysicae, quod non : cuius motivum est, quia, cum Deus sit immutabilis, non habet providentiam, nisi immutabilium, cuiusmodi sunt genera, species et res incorruptibiles.
Item : illa, de quibus Deus habet providentiam secundum ipsum Commentatorem, non exeunt cursum suum, sed particularia exeunt : ergo etc.
In oppositum sic : Deus gubernat omnia et non sine providentia, ergo quaestio vera. Maior patet ex fide, minor arguitur : nam da, quod Deus gubernet omnia sine providentia ; et sequeretur, quod Deus gubernat omnia sine gubernantia.
Sciendum est, quod Deus regit totum universum, sicut princeps saeculi regnum suum, qui primo habet curam de regno, 2° habet curam diversa statuere in illo, 3° curat unicuique tribuere, unde posset in suo officio stare et finem consequi, quem principaliter rex intendit, 4° habet curam, ut praecepta sua regnicole exaequantur. Sic Deus circa universum, sed multo perfectius, quam rex saeculi, operatur. 1m vocatur cura, 2m dispositio, 3m providentia, 4m gubernatio et quodlibet postremum praesupponit primum.
His positis providentia potest taliter definiri : providentia est propositum conferendi rebus necessaria, unde possint consequi finem suum. Dicitur autem « propositum » ad differentiam praeconsiderationis absolutae ; dicitur « rebus » et consequi finem suum ad differentiam Dei, cui nihil confertur, nec est ordinatus ad aliquem finem. Tria prima, scilicet cura, dispositio, providentia, sunt aeterna ; gubernatio autem temporalis, quia praesupponit res productas.
Conclusio prima : aeterna non cadunt sub divina providentia. Probatur ; aeterna non indigent aliquo, ut consequantur finem suum, cum sint ipse met finis ultimus : igitur conclusio vera. Antecedens probatur per Philosophus 1 Caeli : nam si aeterna indigerent, ipsa essent misera et per consequens corruptibilia et sic nec aeterna.
Conclusio 2a : casualia mala et ad utrumlibet contingentia subsunt divinae providentiae. Probatur. Omnia illa a Deo sunt provisa, ut universum consequatur debite finem suum, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex definitione providentiae, antecedens patet, quia nihil eorum fit praeter intentionem Dei, cum sit eorum causa universalis, licet fiant praeter intentionem causae particularis ; ut exempli gratia de casuali si fodiens inveniat thezaurum, hoc est praeter intentionem fodientis et praeter intentionem reponentis thezaurum, uterque tamen illorum est causa inventionis, ita tamen, quod fossio non dependet a repositione, nec e converso ; sed istud non tollit divinam providendam, sed magis attestatur, cum ipse sit causa universalis illius inventionis, sicut repositionis et fossionis. De malis naturae et pene etiam patet, quod subsunt divinae providentiae, nam corruptio est malum naturae et ordinatur a Deo in bonum naturae, cum ad hoc Deus ordinavit corruptionem unius, ut sit generatio alterius et malum pene in bonum iustitiae punientis et malum mortis occasionaliter in bonum mortis generaliter. Et par est ratio de contingentibus ad utrumlibet.
[4.] Sed dubium est, utrum providentia sit omnium iam edictorum aequaliter.
Et videtur, quod sic.
Nam Sapientiae 6 dicitur : Aequaliter est illi cura de omnibus.
In oppositum videtur, quod non, quia non aequaliter providet bobus et hominibus, ex eo, quod dicit Apostolus : Non est ei cura de bobus, scilicet tanta, quanta de hominibus.
Sciendum, quod aliqua sunt a Deo praevisa, provisa, intenta et ordinata, sicut sunt omnia bona ; alia sunt praevisa, provisa, ordinata, sed non intenta principaliter, sicut sunt mala culpae, cum non habeant de se rationem finis. Et ergo dicetur hic, quod bonorum et malorum culpae non est providentia aequaliter, sed omnium bonorum sanctorum est ei cura aequaliter, quoad creationem, ut sint per creationem, 2° ut bene sint per gubernationem, 1m facit eis per se, 2m per creaturas. De rationabilibus est ei cura excellentior ; quia non solum, ut sint per creationem et bene per gubernationem, quoad naturalia, sed providet eis, ut bene sint recta per eius specialia praecepta et bene vivant in gratia et consequantur praemia gloriosa.
Tunc ad quaestiones dicitur, quod 1a est falsa, ut deducit ratio de aeternis ; de caeteris vero declaratum est. Ad 2am dicitur, quod ad primum sensum est vera, sed ad 2m est falsa : patet ex declaratione.
