Distinctio XLVIII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XLVIII]
Sciendum quoque est, quod aliquando mala est voluntas etc...
[1.] Distinctio 48, in qua
1° habetur, quod voluntas hominis volentis idem fieri, quod Deus vult, aliquando est mala et volentis aliud, quam Deus vult, est bona.
2° quod voluntas Dei bona aliquando impletur per malam voluntatem hominis.
3° quod tota Trinitas voluit, ut Christus pateretur, sed non voluit, ut Iudei eum crucifigerent.
4° quod sanctis viris placuit, ut Christus moreretur intuitu nostrae redemptionis.
5° quod passiones sanctorum potest homo velle et nolle, bona et mala voluntate.
[2.] De isto sunt versus (sed sine littera) :
Vult quandoque Deus, quod ego possum bene nolle,
ut mori patrem meum dilectum
Ac e converso possum, quod (Deus) vult, male velle.
ut mori patrem, quem odio
Nostro velle malo quandoque bonus Deus implet,
ut Iudeorum invidia implevit redemptionem nostram
Quod (factum) bene (Deus) vult fieri : probat istud passio Christi.
Quod diversimode vult et non vult homo iustus
quantum ad redemptionem, quantum ad cruciatum
Et bene sanctorum de martyrio fit utrumque.
[3.] Quaeritur, utrum quilibet homo tenetur conformare suam voluntatem voluntati divinae ?
Videtur, quod non, quia super illud Psalmi : Exultate iusti in Domino, dicit Glossa : Tantum distat voluntas divina a voluntate humana, quantum natura hominis a natura Dei. Et quia homo non potest naturam suam conformare naturae divinae nec voluntatem suam voluntati divinae. Consequentia videtur tenere a sufficienti similitudine vel a convertibili ad convertibile, cum natura divina et voluntas divina sunt idem.
In oppositum sic : Quilibet homo tenetur adimplere mandata Dei et per consequens divinam voluntatem ; sed antecedens non potest facere, nisi conformando voluntatem suam voluntati divinae. Patet per Glossam super illud Psalmi : Non adhesit mihi cor pravum dicentis : Quilibet cor habet pravum, qui non vult, quod Deus vult ; et quia quilibet tenetur habere cor non pravum, igitur quilibet tenetur velle, quod Deus vult. Sed hoc est conformare voluntatem suam voluntati divinae, igitur quaestio vera.
Hic est 1° notandum, quod secundum Parisiensem in homine duplex est voluntas, scilicet sensualitatis et rationis. Rationis duplex, quia vel ipsa potentia vel actus ipsius voluntatis qui est volitio, cuius homo est causa, in qua consistit meritum et demeritum.
2° notandum, quod duplex est conformitas voluntatis humanae ad divinam, scilicet in actu vel in habitu. In actu, dum homo actu aliter implet mandatum Dei ; in habitu vero, ut in puero, vel sancto homine dormiente, qui pro tunc non habet volitionem actualem ad id, ad quod est volitio Dei.
Item est conformitas duplex voluntatis divinae et humanae, scilicet plena, ut sanctorum in patria, et imperfecta, ut sanctorum viantium in terra ; quorum voluntas in venialibus retardatur.
3° notandum, quod secundum S. Thomam in Scripto q.3, quod ad id proprie homo dicitur teneri, quod si non facit, peccatum incurrit.
4° notandum, quod conformitas voluntatis per hoc attenditur, secundum quod tendit per actum suum in id, ad quod ordinata est.
[4.] 5° ex praecedente quaestione supponendum est, quod duplex est voluntas Dei, scilicet beneplaciti et signi. Unde tunc voluntas hominis conformatur voluntati divinae, quae est beneplaciti, dum conformatur voluntati signi ; et tunc conformatur voluntati signi, dum facit, quod Deus praecipit et consulit, et dimittit, quod prohibet. Talis autem conformatio sive conformitas contingit quadrupliciter, vel secundum causam materialem, ut dum vult homo id, quod vult Deus, - et ut sic Iudei conformabant voluntatem suam cum Deo patre et Christo in morte Christi -
vel 2° secundam causam formalem, ut homo velit ex caritate id, quod vult Deus ; et sic sancti desiderantes mortem Christi in redemptionem generis humani conformarunt voluntatem suam voluntati divinae. Sic etiam et Christus conformavit suam voluntatem voluntati Patris dicens : Non mea voluntas, sed tua fiat ; non mea scilicet carnis, sive sensualitatis, quae cum sit infirma, vellet oppositum, sed tua cum spirito meo, quia spiritus est promptus, caro autem infirma.
3° secundum causam efficientem, ut homo velit, quod Deus vult eum velle et nihil aliud ; dum enim homo sic vult, tunc nihil efficit, nisi quid Deus vult eum efficere.
4° secundum causam finalem, ut homo velit ad illum finem, ad quem vult Deus.
Et dum sic secundum quatuor genera causarum concurrit conformitas, tunc est completa ; dum autem in aliquo deficit, vocatur incompleta. Et quia conformitas maxime provenit a forma, igitur in volitione pro conformitate caritas requiritur. Unde si homo vult id, quod Deus vult et ad illum finem, ad quem Deus vult, et in caritate deficit, tunc suam voluntatem divinae non conformat meritorie ; ut si Deus vult Sortem mori propter bonum commune et Plato vult hoc idem ad illum finem, sed non ex caritate, sed quia odit eum, planum est, quod in voluntate Dei est pietas et in voluntate Platonis impietas et sic difformitas valde magna. Si autem est conformitas in forma, sed non in materia, id est in volito, tunc stat conformitas voluntatum, ut Deus voluit pie Paulum Ierosolimis alligari et homines pie voluerunt, non alligari ; Christus volebat se mori, Petrus nolebat ipsum mori : pie Christum voluit non mori, ac tamen deliquit, quia non per omnia voluntatem suam cum voluntate Domini conformavit, correptionem meruit, quia carnalitatis amorem in Christo praeposuit.
Unde ad regulandum voluntatem nostram, ut sit conformis voluntati divinae, optimum est odire omne peccatum et diligere omne bonum saltim in confuso ; et ad conformandum voluntatem nostram cum voluntate Dei bonum est ad speciale volitum nostram volitionem per conditionem Dei beneplaciti retorquere dicendo : Si hoc vult Deus, ego etiam volo. Unde Petrus, quia audiverat a Christo, qui mentiri non potuit, quod ipse vellet mori pro redemptione humani generis, debuit dicere : fiat voluntas tua. Nos autem, dum volitionem Dei de aliquo ignoramus volito, si conditionem volitionis Dei apponimus, ut sic, in conformitate non eramus, illo praesupposito, quod simus actualiter in caritate, quae sola secundum Augustinum distinguit filios Dei a filiis diaboli.
[5.] Istis notatis et praesuppositis conclusio sit ista : Claudit contradictionem creaturam rationalem deobligari, quod non teneatur voluntatem suam conformare voluntati divinae.
Patet sic : creatura rationalis non potest deobligari, ut nihil velit, quia si est, vult se ipsam actu essentiali, et oportet, quod velit aliquando actu elicito bonum concomitanter ad intellectum et rationem, quamvis pro aliqua mensura potest cessare ab actu elicito. Unde Apostolus considerans illud debitum indissolubile dicit ad Romanos 13 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis, vult enim Apostolus Christianos tam parate solvere debita supercarnalia, quod non supersit aliquid ex debito, nisi amor mutuus caritatis, qui quanto plus solvitur, tanto ex eo solvens diligere amplius obligatur. Ideo Apostolus optat nos obligatores, ut continue sic amemus ; amor enim cum ducit in infinitum, debet esse infinitus, quia excludit violentiam vel taedium, et ponit naturalissimum gaudium : e contra debita corporalia, cum sint violenta et temporalia, oportet habere finem ; ideo homo potest se plene exuere a tali debito, quod non amplius sit debitor talium, cum nullum violentum est aeternum ; non sic autem obligatio amoris.
Ideo sensus Apostoli est : exuamus nos plene ab omni debito proximi praeter dilectionem mutuam, quia si hoc non bene possumus, et multo magis non possumus exuere a debito diligendi Deum.
[6.] Ex ista conclusione dependet conclusio 2a ista : Oportet creaturam rationalem sub poena peccati conformare voluntatem suam voluntati divinae.
Patet ex hoc, quod si ista voluntas est bona, placet Deo, quod sit bona, et per consequens inter illam et voluntatem Dei terminatam ad illam est conformitas, cum voluntas illa creaturae libere terminat obiective voluntatem divinam : magna ergo est conformitas, quando ego volo, sicut vult me Deus velle ; volitio enim talis placet Deo.
Ex isto patet, quod omne peccatum actuale creaturae rationalis est propter difformitatem voluntatis creatae ad voluntatem divinam.
Patet sic : omne peccatum actuale est in volitione creatae voluntatis principaliter et non, ut illa volitio, est beneplacito Dei conformis ; ergo ut est divino beneplacito difformis. Quando ergo homo vult aliquod volibile cum circumstandis, quae non placent vel displicent Deo, tunc homo peccat actualiter : in operibus enim est peccatum, nisi de quanto est difformitas in voluntate, quae secundum quosdam dicitur suprema potentia animae, qua servante rectitudinem servatur creatura rationalis immunis a peccato actuali
2° patet ex isto, quod non consequenter se creaturam velle, quod Deus vult et ipsam velle meritorie vel e contra : stat enim Deum praecipere homini, quod velit et faciat illud, quod Deus vult non fieri, ut patet de praecepto dato Abrahae, ut immolaret filium suum Isaac Genesis 22. Stat etiam hominem velle et operari illud, quod Deus vult et tamen quantumcumque demereri, ut de Iuda proditore et sacerdotibus, qui voluerunt et fecerunt Christum mori, quod etiam et tota Trinitas voluit. Et idem est iudicium de tyrannis martyrisantibus sanctos, quos Deus voluit martyrisari.
Ex quo patet, quod Deus plus attendit ad intentionis rectitudinem et modum faciendi, quam ad substantiam operum, praemiando. Unde Matth 6 dicitur : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit et vulgariter dicitur, quod non nominum, sed adverbiorum remunerator est Deus, plus appretians, quod bene agatur, quam solum bonum de genere.
3° patet, quod volitiones, quibus contradictoria sunt volita, sunt conformes, ut Abraham vult occidere Isaac et Deus vult, quod non occidat eum ; et tamen utraque volitio est de Dei beneplacito : opposita enim nata sunt fieri circa idem, cuiusmodi sunt volitio Dei et volitio Abrahae : ideo, quod Abraham velit occidere Isaac et quod velit etiam simpliciter non occidere eum, sunt volitiones quodammodo oppositae, quia vicissim eidem insunt, et repugnat ipsas simul inesse.
4° patet, quod cum in Deo non sunt est et non, nihil repugnant istae duae volitiones : Deus vult Isaac non occidi et ipse vult Abraham ipsum occidere ; patet ex hoc, quod semper insunt Deo istae duae volitiones simul eo, quod utraque illarum volitionum aliquando inest Deo. Unde optimus Dominus saepe vult propter ostendendam obedientiam homines elicere actus volendi, quos non vult ad extra esse executos, ad ostendendum, quod ipse satis appretiatur bonam voluntatem pro beatitudine merenda, etsi non sit facultas exequendi. Ut 3 Regum 8 dicit Salomon in persona Dei loquentis ad David patrem suum : Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsemet mente tractans. Verum tamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus. Ecce Deus commendat, quod vult non esse executum. Quilibet tamen, sciens effectum esse de Dei beneplacito, tenetur complacere in illo.
5° patet, quod omnis homo debet credere, quidquid vult Deus ab illo credi ; et nihil debet credere, quod non vult Deus ab eo credi.
Patet sic : omne credibile est a Deo volitum ; ergo conformiter debet esse ab homine volitum et non ut scitum, ergo ut credibile : igitur omne huiusmodi est ab homine credibile. Similiter de non credibili est dicendum.
6° patet ex omnibus dictis, quod sanctum est hominem scientem, aliquid esse de bene placito Dei, conformare voluntatem suam voluntati divinae non murmurando inordinate aut vindictam imprecando sive sit poena sive derisio vel iniuria aut quodvis aliud, quod non sapiat damnum mortis, quia omnis pacientia est iusta, et per consequens de Dei beneplacito. Cum ergo quilibet rectus theologus scit hoc, non debet dolere de eventibus ordinatis. Nam ideo Prov. 12 dicitur : non contristabit iustum, quidquid ei acciderit.
[7.] Ut autem dictum est in primo notabili de voluntate humana, quod quaedam est sensualitatis et quaedam rationalis naturalis, dicitur communiter, quod neutram istarum tenetur quis sic semper subdere voluntati divinae. Ut patet de potentia corporis, de morte parentum et similibus ; quaelibet tamen illarum est conformis voluntati divinae, si moderate fiat sine circumstantia gravante. Alia autem est deliberativa, et haec est duplex : quia vel conditionata vel absoluta. Conditionata, ut vellem, si placeret Deo hoc bonum ; et in ista errant multi imprecantes sibi bona inaniter et inimicis mala, quamvis liceat homini velle sibi bonum spirituale vel quodcumque bonum medium, ad illud subintelligendo « si placet Deo » etiam si non placet Deo, quod ipsum habeat. Voluntas autem deliberativa absoluta debet conformari voluntati divinae semper tendendo in illud, quod scit Deum velle ; non enim tenetur Christianus in particulari cogitare de quolibet volito, quod determinate scit in habitu vel confuse ; sed debet sibi complacere habitudinaliter vel confuse do omni huiusmodi ; et quandocumque in particulari cognoverit, gaudenter velle laudando Dominum voliti.
Unde pium videtur considerare poenas personarum et communitatum et congaudere iusto iudici, qui non relinquit in sua universitate aliquam maculam impunitam. Per talem namque contemplationem patientia stabilitur, caritas rutillat et praescinditur vana cupiditas ac causa murmuris contra Deum, specialiter, si cum tali gaudio intus sit dolor de peccato antecedente, cum poena sit signum laudabile habens indubie causam malam. Quo autem ad futura, de quibus est viator indeterminatus, videtur probabile, quod confuse quilibet debet velle bonum, sibi vel naturae creatae conveniens, volitione sic conditionata si Deo placuerit et nolle sic conditionaliter quodlibet malum mortis.
Ex quo patet, quod licet meritorie nolle sic conditionaliter tale possibile, quod, Deus vult et velle proportionaliter, quod Deus vult, quam discrepantiam a volitione divina excusat ignoranda voliti et conditionata volitio ; nam praescitus existens in gratia secundum praesentem iusticiam meritorie vult beatitudinem suam et vult suam damnationem ; Deus enim ubique vult oppositum. Et conformiter contingit viatorem velle et nolle media ad hos fines, ut licite possum velle tunicam, vel aliud, quod non habeo, dum tamen deliberatione conditionata gratia finis laudabilis volo illud addendo ordinatam circumstantiam, quod est difficile propter errorem intentionis voluntatis propter amissionem debiti et alias quotlibet malas circumstantias, quibus contingit deviare a rectitudine voluntatis ; propterea peccatum et media ad ipsum simpliciter sunt nolenda ab homine. Et media ad beatitudinem, quibus non contingit male uti, cuiusmodi sunt veritates, sunt simpliciter desideranda a quolibet viatore. Illa autem media, quibus contingit bene et male uti, de quorum factione est ambiguum, debet solum conditionaliter velle : et talem, volitionem exprimunt homines verbo optativo communiter, ut : vellem esse episcopus, si Deo placeret. Sed revera Iudas Scarioth voluit esse episcopus, quia Deo placuit, qui eum in episcopum elegit. Quid ergo boni obtinuit ? Certe episcopatum perdidit, quia simoniam commisit ; animam et corpus damnationi subdidit, quia non debite voluntatem suam cum voluntate Domini conformavit.
A quo nos dignetur eripere, qui voluntatem hominis potest in rectitudine conservare.
Explicit optima lectura super primum Sententiarum finita.
Anno Incarnationis Dominicae MoCCCCoXII per manus Sigismundi.
Finis primi libri Sententiarum.
