Distinctio XI — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XI

[Distinctio XI]

Hic dicendum est Spiritum Sanctum esse a Patre…

 

[1] Haec distinctio summarie duo ostendit :

1m est, quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ;

2m est, quod Graeci dicunt in voce oppositum, sed in re nobiscum conveniunt et quidam doctores eorum expresse consentiunt.

 

[2.] Unde versus :

L

Simul a Nato procedit et a Patre Pneuma ;

A Patre, quaem solum Graeci procedere dicunt.

 

[3.] Dubitatur hic, utrum Pater et Filius sunt umim principium Spiritus Sancti.

Videtur, quod non.

Nam Pater aliter principiat Spiritum Sanctum et Filius aliter ; ergo Pater alterum est principium Spiritus Sancti et Filius alterum. Consequentia tenet, quia alteritas principiationis dicit alterum principiorum, sicut diversitas actuum arguit diversitatem formarum.

In oppositum arguitur sic : Tantum unum principium sunt Pater et Filius, cum impossibile sit esse prima principia plura, sicut et plures causas simpliciter primas. Unde dicit pro isto Augustinus 5 de Trinitate cap. 17 : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, sicut tres personae sunt unum principium ad creaturas. Et idem in De processu Spiritus Sancti cap. 19 dicit : Cum dicimus Patrem esse causam Filii et Filium causam Spiritus Sancti, non duas possumus dicere causas, aliam videlicet Filii, aliam Spiritus Sancti, sed unam, quaem ad modum non duo dii sunt, sed unus est Deus et Filius et Spiritus Sanctus. Ecce quam plane Augustinus dicit Patrem et Filium esse solum unum principium et unam causam Spiritus Sancti !

Hic est notandum, quod Pater et Filius sunt unum principium in essentia et plures personae ; modo Spiritus Sanctus procedit ab eis, nec ex eo, quia sunt unum principium commune, nec ex eo, quia vel ut sunt diversae personae, sed ut sunt plures propria personalitate et unum communi voluntate.

Sed contra : Si Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, ergo vel sunt unum principium, quod est Pater, vel quod non est Pater. Ad hoc argumentum dicit S. Thomas 1 parte q.36 articulo 4 ad 4 argumentum, quod necesse est alterum eorum dare, quia non contradicunt. Cum enim dicimus « Pater et Filius sunt unum principium », hoc, quod dico « principium », non habet determinatam suppositionem, immo confusam pro duabus personissimul. Unde in processu est fallacia figurae dictionis a confusa supposicione ad determinatam. Sed potest dici sic plane ad argumentum, quando arguitur « vel sunt unum principium, quod est Pater, vel quod non est Pater » concedendo primam partem ; sicut cum arguitur Pater et Filius sunt una prima causa ; vel ergo prima causa, quae est Pater vel quae non est Pater ; et dicitur, quod prima causa, quae est Pater et nihil inconveniens potest sequi. Sicut cum arguitur : « Sortes et Plato sunt homo ; vel ergo homo, qui est Sortes, vel homo, qui non est Sortes ». Et planum est, quod sunt homo communis, qui est Sortes, cum participatione speciei plures homines sunt unus homo. Tunc ad argumentum in oppositum quaestionis dicitur, quod non valet consequentia ; nam in simili non valet : « Deus aliter principiat accidens et aliter substandam, igitur Deus alterum est principium substantiae et alterum accidentis ».

 

[4.] Ulterius consequenter dubitatur : Utrum Pater et Filius possunt dici plures spiratores, sicut dicuntur plures spirantes.

Et tenet Doctor subtilis distinctione 12, quod non. Et ratio sua est haec : quia hoc nomen spirator verbale signat tale principium agendi, ut id natum est denominare suppositum activum ; sicut enim lectio signat actum quietatum per modum habitus et quietis, ita lector vel spirator signat principium huiusmodi actus per modum habitus et quietis, ut est denominativum suppositi activi ; spiratio ergo signat vim spirandi, ut concernit suppositum, et quia una est vis in Patre et Filio, et terminus numeralis appositus alicui determinabili ponit signatum suum circa illum, ideo videtur non esse concedendum de vi sermonis, quod sint duo spiratores, quia vis spirativa videtur numerari in eis. Et si obicitur : sequitur ; sunt duo spirantes, ergo duo spiratores dicitur, quod consequentia non valet. Et si alicubi inveniatur ab auctoribus, quod Pater et Filius sunt duo spiratores, exponi debent auctoritates eorum et sane intelligi.

Et idem sentit S. Thoms, parte 1, q.36, articulo 60 in solutione argumenti dicens : Melius dicendum videtur, quia spirans adiectivum est, spirator vero substantivum ; possumus dicere, quod Pater et Filius sunt duo spirantes propter pluralitatem suppositorum, non autem duo supposita. Sed si quaeritur Pater et Filius sunt duo spirantes, qui sunt illi duo spirantes ? respondetur, quod Pater est unus spirans et Filius est alius spirans. Et aestimo, quod sine inconvenientia pariter posset concedi, quod Pater est unus spirator et alius Filius, dum spirator supponit personaliter.

 

[5.] Tertio dubitatur, utrum Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio.

Et videtur, quod non.

Nam 1° sequeretur, quod persona esset communis cuilibet supposito divino, quia esse personam est commune tribus personis, et consequens est contra definitionem personae. Sed consequentia probatur. Omnis actio una in numero requirit unum suppositum, a quo numeratur.

Sed spiratio est una actio, ergo requirit solum unum suppositum ; ergo si Pater et Filius spirant, oportet ponere vel quod sint duae spirandae, vel quod Pater et Filius sint unum suppositum. Sed utrumque illorum est inconveniens.

2° sic : Omnis agentia est suppositum agere, ergo spiranda, quae est Patrem spirare, non est spiranda, quae est Filium spirare. Sed sicut sunt duae personae spirantes, sic erunt duae spirandae. Et istud argumentum videtur habere colorem maxime apud illos, qui ponunt nullam actionem distingui ab agente.

 

Sed pro quaestione est determinatio ecclesiae et sanctorum doctorum sententia, quos magister adducit in littera.

Unde potest argui pro quaestione sic : Omne conveniens uni personae convenit omnibus tribus simul et divisim, si non obsit proprietas personalis. Sed spirare Spiritum Sanctum convenit Patri ex scriptura, Ioannis 15 : Spiritum veritatis, qui a Patre procedit ; et non repugnat Filio spirare, cum ex hoc nemo scit deducere inconveniens. Nam Filius causat Spiritum Sanctum eo, quod notum est claudi contradictionem Deum quicquam velle, nisi prius noscendo ; ergo generaliter notitia est causa voluntatis. Et cum volitio personalis sit Spiritus Sanctus, et notitia personalis sit Verbum, patet, quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, quia volitio a notitia Et idem patet de imagine in vestigio Trinitatis, quod generaliter tertia res procedit ex ambabus praecedentibus, sc. voluntas ex intellectu et memoria. Et ideo notata definitione causae, quae est : causa est, a qua res habet esse non dubium, quin Verbum est causa nexus Patris ad Filium, et concordat scriptura vocans ipsum Spiritum Sanctum, Spiritum Filii : ad Galat. 4 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra.

Est etiam ratio, quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, perfectio Filii ; quia ut esset summe perfectus Filius, oportuit, ut assimilaretur Patri in omnibus, exceptis illis, per quae fit distinctio personalis, ut tangit praecedens argumentum. Sed cum spiratio sit et per ipsam non est personalis distinctio, sequitur, quod ad ostendendum perfectionem in Filio sit ponenda.

Tertia ratio est ex parte Spiritus Sancti, qui procedit ut amor liberalis amicitiae, qui amor est duorum minime.

Quarta ratio est totius Trinitatis aequalitas, germanitas et dilectio. Ista motiva sunt, quibus potest moveri animus ad consentiendum, quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et a Verbo.

 

Tunc ad primum argumentum negatur consequentia ; nam hoc nomen persona signans distinctionem limitat ad suppositionem personalem. Ideo si persona esset communis, tunc communicaretur is una discreta persona, ergo vel Filii, vel Patris, vel Spiritus Sancti. Unde non potest concedi illa, nisi abusive in suppositione simplici quaelibet persona est persona sicut abusive concedunt logici esse singulare vagum cuiuscumque generis. Sed talis abusio est refellenda. Sicut ergo suppositum singulare limitat vel signum particulare ad suppositionem personalem sic dicendo homo Sortes currit : aliquis homo est communis, sic tales termini individuum singulare persona. Quando enim dicitur homo singularis sic egit, limitatur animus ad cogitandum simpliciter de homine, quocumque voluerit.

Ad 2am confirmationem negatur assumptum, cum, quandocumque concurrunt multa in eadem essentia singulari, toti essentiae attribuitur actio communis. Unde quamvis tota ecclesia non sit unum simplex suppositum, tamen ei vere attribuitur actio, ut oratio, elemosinatio, ieiunatio et sic de aliis ; et in divinis personis eo ipso, quod una persona agit ad extra, et quaelibet earum agit eamdem actionem, cum quaelibet earum sit activissima et eadem discretissima essentia, et nullomodo actus, nec qualitas componens, ut est in corruptilibus. Ideo signanter vocantur personae et tres res Trinitatis create sunt una persona. Unde quia quaelibet persona creata dicit distinctam essentiam ab alia, patet, quod cuiuslibet personae create agentia distinguitur ab agentia alterius. Si tamen per impossibile convenirent in eadem essentia singulari, eadem foret agentia eorum, sicut eadem est agentia divinarum personarum. Et sic negatur illa : Omnis actio requirit solum unum suppositum in numero, cum spiratio habeat duo supposita, sc. Patrem et Filium ; et sic non duae sunt spirantiae Patris et Filii, sed tantum una.

 

Ad secundum conceditur antecedens, et negatur consequentia. Et si arguitur spirantia Patris est Patrem spirare et spirantia Filii est Filium spirare ; sed Patrem spirare et Filium spirare distinguuntur, ergo et illae spirantiae dicitur, quod argumentum non valet. Nam illa Patrem spirare et Filium spirare est vera pro re subiecti, quia Pater spirans et Filius spirans distinguitur ; sed maior capit veritatem pro re verbi, sc. pro spiranda, quae est communis utrique personae, cum esse unicum, principium, indivisibile et unicam potentiam spirativam sit commune utrique personae. Et tunc indubie est unica spirantia, sed tamen duae personae spirantes et duo spirantia et duo spiratores, formaliter et adiective intelligendo. Sed intelligendo spiratorem substantive et principiative, sic sunt unus tantum spirator. Unde conceditur, quod Pater et Filius sunt spirantes et quod Pater et Filius sunt spiratores, id est spirantes. Similiter conceditur, quod personae sunt spiratores, sed negatur, quod personae sunt spiratores, propter limitationem praedicationis substantivae. Et ista limitatio tendit ad dicta Doctoris subtilis et S. Thomae, qui, ut supra dictum est, negant esse duos spiratores.