Distinctio IX — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio IX

[Distinctio IX]

Nunc ad distinctionem personarum accedamus etc.

 

[1.] Ista est distinctio 9a, in qua summarie magister tria ostendit :

1° distinctionem personarum,

2° circa hoc refellit haeresim Arianorum, ostendens Filium coaeternum esse Patri,

3° ostendit, quod potest concedi, quod Filius est semper genitus, et quod semper generatur, licet « semper genitus » magis exprimat veritatem.

 

[2.] Unde versus :

Distinguit personas haeresesque refellit

Atque coaeternum monstrat Patri fore Natum,

Qui semper natus est, nascitur et generatur.

 

[3.] Dubitatur hic, utrum personae divinae distinguuntur.

Et videtur, quod non, quia omnis distinctio vel est accidentalis, vel substantialis sive essentialis ; ergo si personae divinae distinguuntur, tunc accidentaliter vel essentialiter distinguuntur. Consequeris videtur esse falsum, quia, si accidentaliter distinguuntur, tunc esset accidens in altera personarum vel in qualibet ; si.essentialiter, tunc essent plures essentiae personarum, hoc iterum est falsum : ergo videtur, quod quaestio sit falsa. Item, si Pater a Filio - differt vel distinguitur, ergo Deus a Deo differt vel distinguitur. Consequentia tenet ab inferiori affirmative ad suum superius sine impedimento et ex consequente Deus a Deo differt vel distinguitur ; ergo inter Deum et Deum est differenda, et per idem inter primum Deum et secundum Deum est differentia, vel distinctio, et pari ratione inter divinam essentiam et divinam essentiam esset differentia. Sed ista sunt inconvenientia, ergo videtur, quod in divinis personis non est distinctio sive differentia.

In oppositum est magister ostendens distinctionem personarum a se invicem et earum identitatem in essentia vel natura, dicens : Una est enim essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus, quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus.

Pro quo notandum est, quod iste terminus « aliud » per se sumptus dicit distinctionem essentiae, sed ly « alius » distinctionem personae, positus circa terminos inportantes rationales substantias substantiam. Ulterius sciendum, quod in divinis sunt tria, sc. essentia, persona et notio : essentia dicit rem per se existentem, quae nec distinguit nec est distinctum a persona essentialiter ; persona vero est quid distinctum et per se subsistens ; notio autem est distinguens formaliter, quasi non per se subsistens, sed in altero ; quia ergo neutrum genus quasi informe est, non distinctum in aliquo sexu, genus vero masculinum distinctum et perfectum, femininum vero distinctum, quasi descendens ab altero, ideo nomina in neutro genere dicunt essentiam, in masculino personam, in feminino vero notionem, quando non distrahuntur aliis terminis, quibus adiunguntur. Verbi gratia « aliud » dicit essentiam, « alius » personam, « alia » notionem.

Ex quo patet, quod haec est falsa : « Pater est aliud a Filio », haec vera : « Pater est alius a Filio », haec similiter vera : « Generatio est alia notio, quam spiratio ». Et iterum patet, quod tantum est una essentia, sed tres personae et quinque notiones. Unde « gignere », « nasci » et « spirare » habent tres personas sibi correspondentes, sed « ingenitum » , « communis spirantia » et « communis spiratio » non habent distinctas personas sibi correspondentes ; et iterum videtur, quod prius est esse personam, quam esse Patrem vel Filium vel Spiritum Sanctum, quia esse personam est esse hypostasim vel substantiam, et dicitur ad esse et non ad aliud ; sed esse Patrem aut esse Verbum est relativum et dicitur ad aliud, ut patet per Augustinum 7 de Trinitate diffuse.

 

[4.] Et iterum dubitatur, utrum Pater sit prior Filio.

Et dicetur, quod non. Nam dicit magister : genitus enim est a Patre Filius, et ideo alius ; nec tamen ante fuit Pater, quam Filius ; coaeternae sibi sunt tres personae. Ecce dicit, quod non ante fuit Pater, quam Filius, quia simul aeternaliter sunt tres personae. Et in symbolo Athanasii dicitur : In hac Trinitate nihil prius aut posterius. Si nihil, ergo nec Pater prior Filio, nec Filius posterior Patre, nec Spiritus Sanctus est posterior Patre et Filio.

In oppositum arguitur sic : Pater est causa Filii ; sed omnis causa, ut huius, est prior illo, cuius est causa ; ergo Pater est prior Filio. Consequentia nota est, minor est Auctoris De causis. Sed maior probatur sic : ad hoc, quod una res causat aliam, sufficit, quod det sibi esse ; cum descriptive causa sit id, quod dat esse rei. Sed Filius habet esse a Patre, sicut et ipsemet testatur ; ergo causatur a Patre. Nam Ioannis [X, 29] scribitur : Quod dedit mihi Pater, maius omnibus est.

Pro isto dubio est sciendum, quod una est via, quae ponit nudam penitus prioritatem esse in divinis personis, quia cum omnes personae sint simul aeternaliter, quia coaeternae, et in aeternitate non potest esse prioritas instantis, nec temporis, nec naturae, neque aliqua alia : ergo nullo modo Pater est prior Filio et sic nec Spiritu Sancto ; et nec Filius est prior Spiritu Sancto. Unde dicit haec via, quod in Patre secundum intellectum sunt tria, sc. essentia communis et relatio distinguens et hypostasis sive persona distinguibilis. Quoad primum non potest esse prioritas, quia eadem essentia est in omnibus personis divinis ; quoad secundum non potest, quia correlativa sunt simul natura, tempore et intellectu ; quoad tertium est Pater prior Filio solo intellectu ; dicit ergo, quod Pater, in quantum Pater, nullo modo est prior Filio nec natura, nec duratione, nec dignitate, nec intellectu, licet ipse, qui est Pater, prior sit intellectu, quia prius intelligitur in se, quam in relatione ad alterum. Et arguitur pro ista via sic : nihil potest esse prius simpliciter primo ; sed Filius est simpliciter primum, quia Deus ; ergo nihil potest esse prius Filio. Consequentia nota est, et maior patet ex terminis eo, quod simpliciter primum est, quo nihil potest esse prius. Alia via est ponens prioritatem in personis, quia cum vere Pater dicitur prima persona, Filius secunda et Spiritus Sanctus tertia, secundum ordinatissimum modum eo, quod a Patre utraque est posterior, et non e converso, et Spiritus Sanctus est a Filio, et non e converso ; et non potest fingi, quod sic homo concipiat per intellectum, et tamen non sit ita in re, quia pari ratione posset homo per intellectum, quidquid vellet, in illa sacratissima Trinitate concipere, « sed non requiritur ibi essendi veritas » et sic posset credere, quicquid vellet, et qualitercunque vellet, et in illo non peccaret, quod est absurdissimum dicere. Sic enim homo conciperet, quod Filius est a Spiritu Sancto et sic quod sit Spiritus Sancti, quod est absurdissimum. Sed non absurde, sed vere concipit et credit ita esse ex parte rei, quod Filius est a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque, et tamen haec praepositio « a » non frustra apponitur. Oportet, quod denotet aliquem ordinem in personis. Et quia impossibile est esse ordinem sine prioritate, ideo necessario requiritur prioritas, ut ordo huiusmodi exigit personarum. Nam sic Pater est persona prima inter illas tres divinas personas, quod a nulla habet esse, sed e contra. Quid enim signat illa praepositio « a » vel « de », quando scriptura dicit, unam personam esse ab alia, et fides dicit Deum de Deo, nisi circumstantiam causae vel principii, vel originis, quod idem est. Unde Augustinus 83 quaestionum q. 18a sic scribit : Deus omnium, quae sunt, causa est, etiam suae sapientiae causa est, nec unquam Deus sine sapientia sua fuit, ergo sempiternae sapientiae sempiterna est causa. Et in De quaestionibus ve[teris] et no[ve] legis ponit, quod Filius differt a Patre causalitate vel gradu. Item Ioannes Chrysostomus super illo textu : In principio erat verbum, dicit, quod Pater praecedit Verbum non natura, sed causa. Intellexerunt hii sancti hanc esse definitionem causae : « Causa est, per quam habet esse causatum ». Cum igitur Filius habet esse a Patre, sicut, quicquid habet, habet a Patre, patens est, quod Pater est causa Filii, quia Pater est, per quod Filius est. Nihil autem aliud est causalitas vel praecessio Patris ad Filium, quam sumit, nisi datio vitae, quam habet in semet ipso divinitate veritate. Sicut Pater habet vitam in semet ipso, sic dedit Filio vitam habere in semet ipso. Ista ergo datio, quam Salvator innuit, est praecessio et causalitas, quam Augustinus et Chrysostomus innuunt ; et est illa datio causalitas, quam Augustinus per nomen principii innuit, et etiam illa datio est causalitas, quam Gregorius innuit. Et illa datio est etiam maioritas, qua Hilarius Patrem maiorem Filio, non solum secundum quod homo, sed secundum quod Filius est Verbum, esse dicit.

Sed contra ista obicitur. Nam S. Thomas 1 Sententiarum, distinctione 12a tenet, quod nulla persona divina est causa alterius.

2° sic : omnis causa vel est materialis, vel efficiens, vel formalis, vel finalis. Sed Pater non est aliqua illarum causarum respectu Filii, ergo Pater non est causa Filii.

3° sic : Omne causatum dependet a sua causa in tantum, quod Philosophus in Praedicamentis in cap. de priori dicit, quod, ut aliquid sit causa alterius, ex natura dicitur ; cum ergo nulla persona divina dependet, quia quaelibet earum est summe necessaria causa eo, quod prima causa, sequitur, quod nulla persona divina sit aeterna.

4° sic : Omnis causa, ut huiusmodi, est dignior causato ; ergo si Pater est causa Filii, tunc dignior est Filio, et per consequens maior. Sed fides canit : in hac Trinitate nihil maius aut minus, ergo…

Item : vel oportet concedere, quod quaelibet istarum personarum est causa distincta et sic sunt tres personae causae ; vel oportet concedere, quod tantum est prima causa, quia Pater est prima causa et plus influit causando tertiam personam quam secundam personam ; quae quidem tertia persona per accidens est causa et duae priores per se eo, quod accidentale est creaturam esse, cuius Spiritus Sanctus dicitur relative causa ; et absolute necessarium est Spiritum Sanctum causari a Patre et Filio. Et propter illud tenet S. Thomas, ubi supra, quod nulla persona divina est causa alterius. Hic dicitur, quod S. Thomas causam restringit ad causam ab extrinseco principians et notum est, quod nulla persona divina est sic causa alterius personae divinae, cum nec Pater ad extra causat Filium nec Filius Spiritum Sanctum.

Et patet solutio, quoad primum.

 

Ad secundum dicitur concedendo antecedens, cum increata Trinitas necessario est causa efficiens quarumlibet veritatum, quae non possunt non esse ; verum tamen non oportet, quod respectu cuius fuerit causa, quod illud sit de novo, quia iuxta principia Aristotelis Deus est aeternaliter causa mundi corporei, et iuxta sanctorum doctorum sententiam aeternaliter Deus causat mundum archetypum et tamen mundus corporeus secundum Aristotelem non incepit esse vel existere. Et secundum veritatem mundus archetypus est aeternus, nunquam de novo factus, sicut et quodlibet ideae, quae a qualibet personarum divinarum sunt causatae, immo una veritas aeternaliter est causa alterius, utputa, quod nemo est asinus, est causa, quod ego non sum asinus, et tamen non active de novo facit prior veritas secundam ; similiter non habere pulmonem est causa non respirandi parietis, ut dicit Philosophus, et tamen non de novo efficit non respirationem parietis ; ideo omnis causa aeternaliter conservans, ut Deus custodiens veritates in saeculum, et omnis causa immanenter agens, ut Deus producens ad intra Filium, et omnis causa prior in natura, a qua posterior in natura habet esse, quamvis nec materialiter nec formaliter nec finaliter, reducitur ad causam efficientem, quae quidem solet vocari causa, sine qua non, quod est commune cuilibet per se causae, ut non habere pulmonem est causa non respirandi parietis et Pater est causa agens Filii, sed non efficiens, sicut nec est principium efficiens Filii. Et sic Pater nec est causa efficiens, nec formalis, nec finalis, sed causa agens, sine qua non habet esse Filius, cum suum esse habeat a Patre.

 

Ad tertium dicitur negando tamquam inpossibile. Nam dependentia dicit distinctionem essentialem vel naturarum. Sed unam rem esse ab alia non dicit distinctionem essentialem ab alia, ut oportet fidelem dicere, quod Filius habet esse a Patre sine distinctione essentiali. Antecedens falsum ; ergo potest esse verum limitatum sic : Omne causatum ad extra vel essentialiter distinctum a suo per se causante dependet a suo causante.

 

Ad 4m, cum arguitur : « Omnis causa, ut huius[modi], est dignior suo causato », potest hoc negari. Nam mater Christi dans esse humanum Christo per generationem est causa eius generans secundum humanitatem et tamen humanitas Christi in infinitum est dignior matre Christi propter hypostaticam unionem Verbi Dei.

Vel 2° dicitur, quod si intelligitur de dignitate dantiae sive dationis vel praecessionis, tunc conceditur, si autem de dignitate bonitatis vel nobilitatis, tunc negatur. Sic enim Pater non est maior Filio, nec Filius minor, quod praetendit Symbolum Athanasii dicens : in hac Trinitate nihil maius aut minus.

 

Ad 5m conceditur, quod quaelibet trium personarum est causa, quia tota Trinitas est unica causa prima, sicut est unum principium. Et Pater et Filius sunt unum principium, spirans Spiritum Sanctum ; et sic non sunt tres causae, quamvis sunt semper tres res causantes, sed necessario una natura divina et eadem causa prima absque hoc, quod aliquid causat se. Ideo non est color, si infertur, quod Pater plus influit causando Spiritum Sanctum, quam Filius, per illam auctoritatem De causis, cum Filius non sit a causa, sed eadem, quae est Pater ; nec est possibile, quod Spiritus Sanctus non sit causa, cum absolute necessarium sit veritates distinctas a Deo esse causatas a Spiritu Sancto. Necessarium tamen est, quod Spiritus Sanctus non causat ad intra, nec inde tollitur eius perfectio, sicut nec ex hoc, quod non potest generare Filium, vel peccare.

 

Et tunc ex hiis responderi potest ad rationes primae viae.

Ad primum, sc. dictum Magistri, quod non ante fuit Pater, quam Filius, verum est, quod non ante fuit, quoad naturam, nec quoad tempus, nec quoad instans, nec quoad aeternitatem ; sed ante origine, datione sive praecessione existens tam Filio quam Spiritui Sancto coaeternus. Et consimiliter verificatur dictum Athanasii adductum pro illa via. Et sic concesso, quod in aeternitate nec est prioritas aeternitatis sic, quod una persona praecederet aliam, sicut Deus aeternaliter praecedit mundum corporeum, nec prioritas temporis, quod una aliam praecederet aliquo tempore, nec instantis, nec naturae. Conceditur tamen, quod est prioritas originis, causationis sive dationis, sicut dictum est, qua Pater prior est Filio. Et ad confirmationem, quando arguitur : « nihil potest esse prius simpliciter primo ; sed Filius Dei est simpliciter primum, quia Deus » conceditur minor et maior restricta ad superius dicta. Nam simpliciter primum est, quo nihil aeternaliter, instanter, temporaliter, naturaliter, nec dignitate potest esse prius. Et sic conceditur, quod nihil potest esse prius Filio, cum sit aeternaliter cum Patre. Nec mireris, quod Philosophus istam prioritatem et causalitatem non expressit, quia non cognovit nec expressit productionem Dei ad intra ; quam si cognovisset, tunc citius concessisset, quod Deus aeternaliter fuit agens, et tamen non aeternaliter produxit istum mundum corporeum ; sed post actionem ad intra istum produxit ad extra.

Ista sint dicta cum omni supportatione et sine temeritate pro exercitatione ingenii et sanctorum doctorum concordantia, quos veritatis amatores debent pro posse secundum consonandam divinae scripturae pie ac humiliter concordare etc.