Distinctio XLIV — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XLIV

[Distinctio XLIV]

Nunc illud restat discutiendum, utrum melius…

 

[1.] Distinctio 44

primo ostendit, quod Deus potest alia facere, quam quae facit, et quae facit, posset facere meliora.

2° quod eorum, quae Deus facit, quaedam sunt, quae posset facere modo meliori, quaedam modo aeque bono, et quaedam minus bono, quam facit, referendo modum ad qualitatem creaturae et non ad sapientiam creatoris.

3° quod Deus semper potest, quidquid semel potuit, et semper vult, quidquid semel voluit.

 

[2.] Unde versus :

X

poterat facere meliora Deus, melius non ;

Et quidquid potuit, quit adhuc, si tempora mutes.

 

[3.] Utrum Deus aliquam rem eamdem in numero potest facere essentialiter meliorem ?

Arguitur, quod sic : eadem res in numero est finite essentialiter bona ; verbi gratia, ut homo, asinus…

Sed cuilibet rei finitae essentialiter bonae potest addi bonitas essentialis, quia alias vel esset perfecta essentialiter, ut Deus, vel potentia Dei esset quoad perfectionem illius creaturae limitata.

In oppositum sic : Si potest Deus eamdem rem in numero facere essentialiter meliorem, ergo pari ratione quamlibet creaturam et per consequens non poterit esse effectus optimus essentialiter perfectus ; consequens videtur esse falsum eo, quod esse communicatum omnibus creaturis est effectus optimus, quo non potest esse essentialiter melior.

 

Sciendum est, quod, ut dicit S. Thomas 1a parte, q.25, articulo 6, quod duplex est bonitas rei : una essentialis, sicut rationale est de essentia hominis ; et quantum ad hoc bonum Deus non potest facere rem aliquam meliorem, sed potest facere aliquam rem ea meliorem, sicut etiam non potest facere quaternarium maiorem, quia si esset maior, iam non esset quaternarius ; sicut enim habet se additio unitatis in numeris, sic se habet additio differentiae substantialis in definitionibus. Alia autem est bonitas, quae est extra essentiam, rei, sicut bonum hominis est esse virtuosum vel sapientem : et sic Deus potest res factas facere meliores ; non enim dubium est, quin Deus potest unum hominem facere meliorem, cum potest sibi dare vitam aeternam, in qua quasi infinitum erit melior accidentaliter, quam sine illa.

Et patet, quod quaestio est falsa, cum nulla res manens eadem in numero potest de post esse essentialiter perfectior. Nam si maneret eadem in numero et ei adderetur aliqua perfectio, tunc esset ei accidens eo, quod omne adveniens rei post eius completum esse est eius accidens et per consequens non est eius perfectio essentialis et ex alia parte illa res acciperet perfectionem maiorem essentialem, ergo illa perfectio esset eius perfectio essentialis, quae manifeste contradictionem implicant.

Sed ad rationem, qua arguitur sic : eadem res in numero est finite essentialiter bona. Sed cuilibet rei finitae essentialiter bonae potest addi bonitas essentialis potest distingui : vel manente illa re in numero et tunc negatur illa, et quando infertur « ergo erit perfecta essentialiter, ut Deus, vel potentia Dei esset quoad perfectionem illius creaturae limitata » negatur consequentia.

 

[4.] Utrum Deus potest, quidquid umquam potuit ?

Et magister dicit in littera, quod sic.

Sed contra : Magister in illo non tenetur.

 

Notandum, quod aliquis negatur posse aliquid dupliciter : aut propter defectum potentiae, ut caecus propter defectum potentiae visivae non potest videre lucem, aut 2° propter defectum possibilis, ut videns non potest videre sonum, quia sonus non habet rationem visibilis.

Primo modo notum est, quod nihil potest dici non posse Deus, unde sic loquendo « Deus potest, quidquid unquam potuit ».

2° modo dicitur non posse, quia illud non est possibile esse, ut idem simul esse et non esse, nec exinde terminatur Dei potentia, cum impossibile non possit esse terminus alicuius potentiae.

Sed 3° dicitur aliquis aliquid non posse, quod prius potuit, quia habuit potentiam ad illud et iam non habet, ut potuit Sortes prius generare Filium et iam propter senium non potest, quia potentia caret ; et istud revertitur ad primum modum.

Sic autem Deus non potest deficere in sua potentia, ut magister dicit, et tenendo cum magistro faciliter responderem ad argumenta. Nam si arguitur « Deus potest, quidquid umquam potuit » concedo ; « sed potuit aliquando incarnari », concedo ; « ergo nunc potest incarnari » concedo consequentiam ; et si dicitur « incarnetur », respondeo « incarnatus est », nam posse huiusmodi non est ad futurum actum.

Unde cum dicitur « nunc Deus potest incarnari », est sensus nunc Deus est eiusdem potentiae ad incarnationem, sicut prius ; sed non oportet, quod ad nunc flendam. Similiter dicitur de volitione, quod Deus semper vult, quidquid semel voluit. Cum arguitur « sed voluit incarnari, ergo nunc vult incarnari » conceditur et est sensus : « nunc vult, quod incarnatio sit vel est, quamvis non vult, quod ipse nunc incarnetur ». Sicut iam vult Deus, quod dies iudicii sit, sed non vult, ut dies iudicii iam sit, sed suo tempore. Et ista sciunt discutere, qui dicunt, quod omne, quod semel est possibile, semper est possibile. Unde possibile est istum mundum creari, sed non ad post ; similiter possibile est me nasci... Et si dicitur possibile est istum mundum creari ; ponatur in esse ponatur ; nullum enim sequitur inconveniens, cum dicitur « mundus iste creatur », immo verum est, quamvis non creatur iste mundus. Iam similiter de aliis est dicendum.