Distinctio XXXVII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE SEPTIMAE

In praecedenti distinctione ostensum est qualiter omnia sint in Deo ; hic docetur quomodo Deus sit in omnibus. Et circa haec edocetur primo in generali, qualiter tribus modis esse asseratur in omnibus rebus, quod et confirmatur Sanctorum auctoritatibus plurimorum ; deinde, qualiter speciali modo dicatur esse in specialibus creaturis, puta in sanctis et iustis, quos per gratiam fertur inhabitare ; et qualiter specialissimo modo sit in homine Christo. Horum quoque occasione quasi incidentaliter tractat Magister, qualiter spirituales creaturae sint in loco, et qualiter moveri dicantur.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Iam quaeritur primo : Utrum Deus sit in omnibus rebus.

 

Videtur quod non.

Primo, quia in nulla re est, cum sit infinitus, et nulla proportio sit finiti ad infinitum, imo in infinitum distent ab invicem : quod autem exsistit in alio, non distat ab eo in infinitum.

Secundo, quia vilesceret Deus, et dignitati eius immensse derogaret esse in rebus foedis, impuris, vilissimis : imo intellectus hoc abhorrere videtur.

Tertio, quia non est in daemonibus. Atque ut ait Scriptura, longe est Dominus ab impiis : quod autem longe est ab alio, non est in eo. In Scripturis etiam frequenter habetur quod Deus recedit a praevaricantibus : ergo non manet nec est in illis.

Quarto, ad eminentiam pertinet sine reali praesentia operari : propter quod in Evangelio centurio commendatur prae regulo, quia centurio credidit Christum etiam non praesentem posse suum servum curare, Domine, inquiens, non sum dignus ut intres, etc. ; regulus vero putabat realem praesentiam Christi necessariam esse ad hoc quod filium suum sanaret, Domine, dicens, descende priusquam filius meus moriatur. Ad hoc ergo quod Deus cuncta conservet in esse et operetur in omni ente, non est necesse quod realiter adsit : et tamen hoc assignatur pro causa cur in omnibus esse perhibeatur.

 

In contrarium est, quod Deus est vere incircumscriptus et infinitus : propter quod omnia implet, penetrat, et ipsis rerum essentiis solus illabitur, estque intimior atque propinquior rei quam ipsamet sibi, aut intrinseca et essentialia principia eius. Unde et ipse per Ieremiam testatur : Numquid non caelum et terram ego impleo ? Et Psalmista : Si ascendero (ait) in caelum, tu illic es ; si descendero ad infernum, ades, etc.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Simpliciter et absque distinctione est concedendum, divinam essentiam incircumscriptibilem esse : quia nec loco nec tempore nec intellectu seu cognitione mentis creatae comprehenditur.

Denique circa haec movet Alexander plures quaestiones. Prima est, An Deus sit alicubi vel nusquam aut in se ipso. Et respondet :

Multipliciter dicitur aliquid esse in loco. Primo, quoniam continetur ipso loco : et ita non est Deus in loco neque alicubi. Secundo, quoniam locus ei adest, et illud non deest loco. Hinc libro de Trinitate scribit Boetius : Deus est ubique, non quod contineatur in omni loco, sed quoniam omnis locus ei adest ad eum capiendum, cum tamen non capiatur aliquo loco. Dicitur quoque Deus locum replere non materialiter, sed virtualiter : imo et essentiali sua praesentia, quse spiritualissima est, sicut et Deus simplicissimus esse censetur. Unde Augustinus in libro de Praesentia Dei ad Dardanum : Aliter sapientia replere dicitur sapientem, aliter aqua vasculum ; eoque modo quo sapientia replet sapientem, divina essentia replet loca. Sapientia quippe non est maior corporaliter in maiore, nec minor in minore : ita est Deus in locis et rebus.

Denique propositio ista : Deus nusquam est, non est admittenda sine determinatione. Negationes namque universaliores sunt affirmationibus : idcirco per istam, Deus nusquam est, non solum removentur a Deo modi quibus non convenit ei esse in loco, sed etiam praetactus modus quo esse in loco convenit ei. Hinc cum determinatione dicendum est, Deus nusquam est circumsriptive, definitive, aut contentive ; sicque intelligendum est quod ait Boetius, Deum nusquam esse.

Amplius, vera est ista : Deus est in se ipso : quoniam dicitur esse in se ipso, quia per se est, non indigens aliquo. Unde secundum Augustinum ad Dardanum, res dicitur esse ubi continetur. Deus autem propria continetur seu subsistit virtute. Idcireo cum dicitur esse in se, non notatur habitudo eius ad aliam rem, sicut cum dicitur esse ubique. Et quamvis ubique sit, non tamen sequitur quod sit extra se, quoniam omnia intra ipsum sunt, et ipse universa excedit, ambit et continet.

Haec Alexander : qui circa haec quaerit et alia multa, quae infra tangentur.

 

Circa haec loquitur Thomas :

Deus in omnibus rebus essentialiter est, non tamen ita quod rebus commisceatur ; sicut in libro de Causis habetur : Causa prima in omnibus est praeterquam eis commisceatur. Non enim est pars alicuius rei, nec formale omnium esse. Movens namque et motum, operans quoque et operatum, oportet simul esse, ut septimo Physicorum probatur. Sed hoc diversimode corporalibus et spiritualibus convenit. Quia cum corpus per suam essentiam certis terminis quantitatis limitatam determinetur ad aliquem situm, non potest esse quod corpus movens et corpus motum sint in eodem situ ; sed sunt simul contactu : sicque corpus movens, virtute sua immutat corpus quod sibi immediate coniungitur, quod etiam immutatum, potest aliud immutare usque ad aliquem terminum. Spiritualis vero substantia, cuius essentia omnino est absoluta a quantitate et situ, ac per hoc a loco, non est distincta loco aut situ ab eo quod movet ; sed ubi est ipsum quod movetur, ibi et ipsum quod movet : quemadmodum anima est in corpore, et sicut virtus movens caelum dicitur esse in dextera orbis moti a se, a qua incipit motus, ut dicitur septimo Physicorum.

Insuper advertendum, quod esse cuiuslibet rei et esse cuiuslibet partis eius, est immediate a Deo : quia secundum fidem non ponimus quemquam creare, nisi Deum ; creare autem est dare esse. Illud quoque quod dat esse, non potest cessare ab operatione qua dat esse, quin res desinat esse : quia ut asserit Avicenna, haec est differentia inter agens divinum et agens naturale, quod agens naturale est causa motus tantum, agens vero divinum est causa ipsius esse. Ideo praeter ipsum alia qualibet causa efficiente remota, non removetur eius effectus. Hinc remoto aedificatore, non desinit esse domus, sed eius fieri ; remota vero causa essendi, removetur totaliter esse rei, et ipsa corrumpitur. Unde secundum Gregorium, omnia in nihil deciderent, nisi virtus Omnipotentis ea in esse conservaret. Oportet ergo quod operatio Dei qua dat esse, non sit intercisa, sed continua. Propter quod Unigenitus Dei ait, Ioannis quinto : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

Ex quibus aperte colligitur, quod Deus est unicuique rei intimus, sicut proprium esse rei est intimum ei, quod nec incipere posset neque durare, nisi per operationem Dei, per quam operatori (operi*) suo coniungitur ut sit in eo.

Haec Thomas in Scripto.

 

In cuius verbis continentur quaedam obscura. Primum est, quod ait esse cuiuslibet rei esse immediate a Deo. Cum enim in eodem non sit plura esse substantialia, videtur quod, verbi gratia, in generatione ignis ab igne, et leonis a leone, substantiale esse ignis generati, sit immediate a Deo : et sic ignis generans non influit esse substantiale, sed solum accidentale ; et ita non esset generans simpliciter, sed secundum quid. Et ita in caeteris generabilibus et corruptibilibus argui potest. Si autem respondeatur, quod aliter Deus, aliter naturale agens est causa ipsius esse substantialis ; obici potest, quia vel totum esse illud est immediate a Deo, et sic nihil eius causatur a causa naturali, [vel pars tantum etc.] Verum de hoc infra dicetur.

Secundo in verbis his Thomae videtur obscurum quod ait :

Id quod est causa ipsius esse, non potest cessare ab operatione qua dat ipsum esse, quin ipsa res esse cesset. Ex hoc enim sequi videtur, quod esse rerum sit in continuo fieri seu per indesinentem influxum alicuius entitatis in ipsum : cuius oppositum tactum est supra.

Tertio inibi est obscurum quod scribit : Haec est differentia inter agens naturale et agens divinum, quod agens naturale est causa motus tantum, etc. Causae enim naturales producunt et gignunt similia sibi in specie, ut equus equum, leo leonem. Causae quoque caelestes vere educunt formas substantiales de potentia materiae ; estque verum quod ait Philosophus : Homo generat hominem et sol. Et rursus, incertum apparet an Avicenna hoc dicat, praesertim cum Avicenna perhibeat unam intelligentiam esse productam ab alia, et primum mobile eiusque formam seu animam, ab intelligentia prima. Creare etiam non est definitive dare esse, sed dare esse ex nihilo : alioqui omne generans esset creans, quia secundum Philosophum, haec est inter alterationem et generationem distinctio, quod generans dat esse simpliciter, alterans vero dat esse secundum quid. Haec scholastice tacta sint, ut veritas diligentius inquiratur.

 

Praeterea, in prima parte Summae, quaestione octava, eadem scribit quae hic : Deus, inquiens, est in omnibus rebus, non ut pars essentiae neque ut accidens, sed sicut agens adest ei in quod agit. Oportet enim omne agens coniungi ei in quod immediate agit, et sua virtute illud contingere. Cumque Deus sit ipsum esse per suam essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius eius effectus, sicut ignire est proprius effectus ipsius ignis. Hunc vero effectum causat Deus in rebus non solum quando esse incipiunt, sed quamdiu in esse conservantur, sicut lumen in aere causatur a sole quamdiu aer manet illuminatus.

Contra haec obici possunt quae iam tacta exsistunt.

 

Porro ex his quae sanctus Doctor scribit in Summa contra gentiles, tertio libro, potest quis aliqua forsitan invenire ad respondendum ad ista. Ibi quippe per ordinem movet articulos istos : quod Deus conservat res in esse ; quod nihil dat esse nisi in quantum agit in virtute divina ; quod Deus est causa operandi omnibus operantibus ; quod Deus est ubique ; quomodo idem effectus sit a Deo et a natura agente.

 

Itaque in Summa contra gentiles, tertio libro, capitulo sexagesimo octavo, probat per media multa, Deum esse ubique. Nam sicut res corporea est in loco per quantitatem dimensivam, sic incorporea res per quantitatem virtualem : quemadmodum ergo res corporea, si esset undique infinita, esset in omni loco per quantitatis contactum ; sic Deus cum sit infinitae prorsus virtutis, in omni est loco per suae contactum virtutis.

Item, sicut se habet causa particularis ad suum effectum particularem, ita et causa universalis ad suum effectum universalem : quemadmodum ergo causa particularis suo particulari adest effectui, ita et causa universalis universali suo effectui adest ; cumque Deus sit causa universalis totius esse, oportet quod in quocumque est invenire ipsum esse, ei divina adsit praesentia. Nec est ubique quasi per locorum spatia dividatur, sed totus ubique est, cum sit penitus simplex : non tamen quemadmodum punctus, qui est terminus continui, propter quod determinatum in continuo situm habet, nec potest esse nisi in uno indivisibili loco. Deus vero est indivisibilis, tanquam extra et supra omne continui genus exsistens. Propter hoc non est determinatus ad locum magnum aut parvum, cum fuerit ab aeterno absque loco ; sed immensitate suae virtutis omnia quae sunt in loco et omnia loca excedit et includit.

Praeterea, in omni re materiali est aliquis effectus a Deo immediate creatus, puta materia : illis ergo oportet Deum adesse. Incorporalium quoque essentiae sunt a Deo per creationem immediate.

Haec ibi.

 

Ex quibus etiam patet responsio quaestionis qua quaeritur : an Dens sit ubique. Ad quam etiam in Scripto specialiter sic respondet :

Esse in aliquo, diversimode convenit corporalibus et spiritualibus rebus. Nam corpus est in aliquo ut contentum, sicut vinum in vase ; substantia vero spiritualis est in aliquo ut continens et conservans. Corpora etenim limitantur terminis quantitatis ad locum, et per consequens virtus et operatio eorum in loco sunt. Substantia vero spiritualis cum ita non limitetur quantitate et situ, non est in loco nisi per suam operationem : sicque ex consequenti virtus et operatio eius in loco sunt. Deo igitur non convenit esse in loco neque ubique primo modo, nisi metaphorice, quoniam implet omnem locum sicut corpus locatum proprium locum, non distensione dimensionum, sed causalitate effectuum, imo et sua essentiali praesentia. Si autem esse in loco sumatur per modum quo spiritualis substantia est in loco, sic propriissime convenit Deo esse in loco atque ubique, non quasi loco sit mensuratus, sed ut dans loco naturam ac vim locandi et continendi locata, quemadmodum et in qualibet re dicitur esse, in quantum dat rebus proprium esse ac naturam.

Haec Thomas.

 

Concordat Petrus, dicendo :

In Deo propter omnimodam simplicitatem idem sunt essentia, virtus et operatio. In omni ergo in quo est Dei operatio, oportet ut sit virtus eius ; et ubi virtus eius, ibi quoque essentia eius. In omnibus autem est operatio Dei : quoniam nulla res creata potest se aut aliam in essentia conservare sua virtute, tum quia ex nihilo est, tum quia Deus est universalis dator et conservator totius esse. (Caetera ut supra in Thoma).

Haec Petrus.

 

Qui etiam declarans qualiter sit Deus ubique, adiungit :

« Ibi » et « ubi » dicuntur dupliciter. Primo stricte : ut cum dicitur : Ubi est manus, ibi non est pes. Secundo large : sicut cum dicitur :  Ubi scientia, ibi nobilitas. Itaque essentia Dei est ubique large sive communiter, cum nullibi desit. Stricte vero dicitur aliquid esse in loco dupliciter : primo, per praesentiam, et ita est Deus in omni loco tanquam omnia replens ; secundo, per continentiam seu terminationem quasi passivam, et ita in nullo est loco.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus.

 

Circa haec Alexander conscribit :

« Ubique » designat summam quamdam multitudinis omnium « ubi ». Quae summa intelligi potest vel secundum distinctionem, vel indistinctionem. Si secundum distinctionem, sic non convenit Deo esse ubique : quia non est partibiliter in loco, sicut lumen est in aere, quia pars in parte, non totum in qualibet parte. Sed secundum indistinctionem convenit Deo esse ubique, quoniam sensus est : Deus in omni loco praesens est totus, et secundum idem, sumpto ipso « ubi » communiter : quia ut ait Augustinus, sicut anima est in qualibet parte corporis sui tota, sic Deus in suo mundo. Sicque esse ubique, ponit praesentiam Dei ad omne « ubi ». Nisi enim Deus esset sic praesens, sequeretur coarctatio et finitatio in suo esse.

Cum ergo obicitur, quod aliqua sunt a Deo mediate, ergo ad illa non requiritur eius praesentia ; dicendum, quod nunquam est processus creaturarum a Deo mediate tantum, imo vel semper immediate, vel simul mediale et immediate. Unde sicut in processione aeterna aliquid procedit a Deo immediate, ut Filius a Patre ; aliquid mediate et immediate, ut Spiritus Sanctus,qui secundum quod procedit a Patre, procedit immediate, mediate vero in quantum procedit a Filio, qui est a Patre, et non est ibi aliquid procedens tantummodo mediate : conformiter est in processione creaturarum ex creaturis. Eva namque processit ab Adam immediate. Seth quoque processit ab Adam immediate, in quantum filius eius ; et mediate, in quantum processit ex Eva, quae fuit ex Adam. Consimiliter est in hac parte. Principia enim rerum processerunt a Deo immediate ; res vero quae sunt ex principiis, fluxerunt a Deo mediate et immediate : quoniam nunquam aliqua causa tantum operatur in suo effectu, quin prima causa plus operetur in illo. Ideo nullum est creatum in quo non sit immediate primae causae actio atque essentia.

Haec Alexander.

 

Bonaventura quoque his consonans :

Necessitas (inquit) exsistendi Deum in omnibus, sumitur tam ex parte perfectionis Dei, quam ex parte indigentiae creaturae. A parte Dei, propter summam ipsius immensitatem et potestatem : et utriusque ratio est summa eius simplicitas. Cum enim sit summe simplex, ad nihil arctatur : idcirco in omnibus invenitur tanquam immensus. Unde et virtus eius in omnibus est, cum virtus eius sit sua essentia. Ex parte quoque creaturae est eius necessitas : quae cum ex nihilo sit producta, habet in se possibilitatem et vanitatem. Cum enim a Creatore sit producta in esse cum prius non esset, non est suum esse : ideo non est purus actus, sed habet possibilitatem ad non esse, seu potentialitatem, et ratione huius, fluxibilitatem et variabilitatem. Hinc esse et permanere non valet nisi per praesentiam eius qui dedit ei esse. Cuius evidens est exemplum in impressione sigilli in aqua : quae impressio nec ad momentum conservatur nisi praesente sigillo. Rursus, quoniam creatura eo ipso quo creata est, vanitati subiecta est, non potest in se ipsa fulciri, sicut nec corpus ponderosum in aere.

Haec Bonaventura.

 

Qui consequenter declarat, qualiter Deus sit in omnibus locis :

Triplex est (inquiens) conditio secundum quam comparatur locatum ad locum. Una qua locatum excellitur, et haec est proprietas salvationis : sic enim locatum indiget loco, et locus complet eius indigentiam et conservat naturam. Atque secundum hanc proprietatem sola corporalia sunt in loco, non spiritualia, quia non recipiunt influentiam a loco corporeo. Alia est proprietas seu conditio qua locatum aequatur proportionaturque loco : quae est proprietas commensurationis. Et secundum hanc conditionem sola quoque corporalia proprie sunt in loco, quoniam sunt commensurabilia et circumscribuntur ; spiritualia vero minus proprie, quia non commensurative respectu partium, sunt tamen in loco definitive respectu totius. Tertia conditio est secundum quam locatum excellit et eminet loco, videlicet quod per sui praesentiam replet et supplet indigentiam loci. Locus namque sine locato quasi privatio est et indigens, sicut concavitas oculi sine organo. Cumque Deus ad nullam creaturam comparetur secundum rationem inferioritatis aut aequalitatis, sed superioritatis et excellentiae, non convenit Deo esse in loco primis duobus modis, sed tertio, quia per sui praesentiam supplet loci indigentiam. Corporale quippe locatum per suam praesentiam implet vacuitatem distantiae. Deus autem per suam praesentiam implet vanitatem essentiae. Ideo essentia sine Dei praesentia esse nequit.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea his concordat Albertus, qui et specialiter disputat hic contra quosdam philosophos opinantes quod Deus non agit immediate in omni effectu causae secundae, et quod non requiratur realis praesentia causae primae cum suis effectibus, cum et causae secundae valeant operari ubi non adsunt realiter, et effectus quosdam producere fixos, qui perseverant in esse absentibus causis illis. Ad quod partim responsum est ; et Albertus respondet, quod causae illae secundae inveniunt materiam suae operationi substratam, nec immediate agunt per suam essentiam, imo nec propria virtute, sed participatione virtutis divinae, cuius influxu et conservatione manent illi effectus seu earum materiae. Ideo istud spectat ad eminentiam et omnipotentiam, non ad aliquam imbecillitatem primae causae, quod eius realis praesentia necessaria est ad rei productionem et conservationem.

 

Verum de hac re scribit Udalricus prolixe in Summa sua, libro secundo :

Quidam (inquiens) philosophi posuerunt unum primum causatum solum immediate esse a Deo, et alia ordine quodam dixerunt a primo illo fluxisse, ideoque illud primum dumtaxat immediate conservari a Deo, et caetera mediate a Deo, ac immediate a primo illo causato quantum ad ea quae immediate fluunt ab ipso. Quaecumque autem causa non nisi per suam essentiam operatur, ita quod operatio sua est sua essentia, illa sicut per se conservat rem, ita per suam essentiam, quae est operatio sua, necessario est intra rem secundum ipsam rem et secundum omnes partes ipsius rei et secundum omnia interiora exterioraque ipsius. Nec tamen rerum sordibus contaminatur, quia contactu inquinari non potest nisi quod receptivum est peregrinae impressionis : quod non contingit nisi habenti materiam ; imo non convenit cuilibet materiam habenti, quia secundum Philosophum, caelum non est peregrinae impressionis susceptivum. Hinc scriptum est : Sapientia attingit ubique propter suam munditiam ; ideo nihil inquinatum incurrit in eam.

Amplius, Deum esse in rebus, nil novi ponit in Deo, sed potius dicit cansalilatem seu influentiam ab ipso procedentem : ideo absque sui mutatione, per mutationem ac corruptionem rerum incipit ac desinit esse in ipsis.

 

Deus etiam est causa immediata non solum creationis conservationisque rerum, sed et cuiuslibet operis creaturae, et cum hoc etiam est causa mediata, sicut efficiens per instrumentum : aliter multae naturae diversarum operationum, nec secundum esse nec secundum conservationem essent Deo coniunctae ; nec verum esset illud Ioannis : Sine ipso factum est nihil, id est nulla natura nec aliquid in natura exsistens, ut Augustinus exponit.

Quod si obiciatur, quod una numero operatio non potest esse duarum immediatarum causarum secundum idem genus perfectae causalitalis, quia diversarum causarum illarum necessario diversa sunt opera, et operationes earum necessario ad opera terminantur diversa. Respondendum, quod causae istae non sunt eiusdem generis neque eiusdem modi in causando : idcirco nil prohibet unum earum esse effectum. Sicque verificatur quod tertio de Trinitate Augustinus testatur : Voluntas Dei prima et summa causa est omnium motionum. Sed plerisque non apparet hoc : ideo placuit vanitati philosophorum eas attribuere aliis causis. Verumtamen unaquaque natura est causa suae naturalis operationis : nam calor calefacit, et lux illuminat. Attamen causae illae secundae ac naturales ob suam imperfectionem non sunt causae primae et principales. Imo Deus tanquam prima causa, omnes effectus secundarum causarum operatur causalitate perfecta, et ipse suam causalitatem causis secundis communicat, ut nobilitentur per hoc. Porro dupliciter dicitur aliquis operari per aliud seu alio mediante. Primo, sicut per instrumentum : sicque Deus immediate operatur, in quantum per suam praesentiam est in rebus. Unde sic est operans principale, et medium illud est secundarium operans. Secundo, mediante virtute alterius : et ita in quolibet ordine causarum, causa prima sola est causa immediata, quoniam propria causat virtute, et alia non nisi virtute participata ab illa.

Haec Udalricus.

Qui de his multa adhuc conscribit ibidem, quae pro maiori parte praehabita sunt, et caetera suis poterunt locis tangi.

 

Insuper Durandus hic scribit :

Duplex est causa, scilicet : efficiens et non conservans, ut domificator respectu domus ; quaedam efficiens et conservans, ut sol respectu luminis in aere. Sicque productio et conservatio sunt duae actiones causantis. Quamvis ergo Deus non sit immediata causa omnium quantum ad productionem, est tamen immediata causa omnium quantum ad conservationem.

Haec Durandus.

 

Cuius responsio quantum ad hoc quod ait Deum non esse omnium immediatam causam quantum ad productionem, non videtur consonare praeinductis ex Alexandro, Thoma, Alberto, Bonaventura, Udalrico : secundum quorum doctrinam iam habitam, Deus est omnium et singulorum causa efficiens, et nunquam est alicuius causa efficiens solummodo mediata. In libro quoque de Causis probatur, quod in omni causato et opere, causa prima plus influit quam quaecumque causa secunda : et haec est doctrina SS. Augustini, Hilarii et Anselmi.

 

Amplius Scotus hic movet hanc quaestionem : Utrum ex hoc quod Deus ubique est secundum suam potentiam, necessario concludatur quod ubique sit praesens secundum suam essentiam, hoc est, utrum omnipotentia inferat immensitatem. Et respondet :

Agens causatum potest agere ubi non est ; communiter tamen oportet quod sit immediatum cuilibet sibi proximo passo in quod agit, quamvis interdum non agat in illud actione eiusdem rationis cum actione qua agit in remotum : ut piscis mordificans manum piscatoris, et non mordificans rete. Quandoque autem in proximum passum non agit eadem activa potentia qua in remotum : quemadmodum corpus caeleste generans mineram in visceribus terrae, vel aliquod mixtum animatum vel non animatum hic in terra, agit sua forma substantiali, quia non substantia non potest generare nec facere substantiam, nec accidens aliquod in medio potest esse ratio generandi substantiam. Est ergo forma corporis caelestis potentia activa agens in remotum absque hoc quod corpus illud agat in proximum secundum eamdem potentiam, quamvis agat etiam in propinquum secundum aliam activam potentiam. Sed hoc accidit, vel propter coniunctionem istarum potentiarum duarum activarum in eodem, quarum utraque est activa, et una habet proximum pro passo proportionato, et alia forma activa habet remotum pro passo sibi proportionato. Vel accidit propter imperfectionem agentis in quo est defectus virtutis activae : propter quem defectum prius agit secundum formam imperfectiorem quam perfectiorem, sicut corruptibile generans prius alterat quam generet. Si igitur prius tollamus talem concursum duarum potentiarum ab ente creato, atque secundo tollamus ab eo istam imperfectionem, ita quod non oporteat ipsum prius producere imperfectius, non videtur aliqua ratio quare non erit praesens remoto secundum potentiam secundum quod est modo praesens sibi in ratione activae potentiae : et tamen non aget in propinquum illa potentia, sicut nec modo ; et hoc maxime, si illa potentia secundum quam agit in remotum, sit simpliciter potentia activa perfecta : quanto enim perfectior forma est in creatis, tanto videtur esse ratio agendi in remotius.

 

Ex hoc ad propositum videtur quod omnipotentia, quae est simpliciter perfecta activa potentia, non requirat actionem in unum passum prius quam in aliud, nec propter diversas potentias concurrentes in agente, nec propter priorem generationem imperfectioris. Videtur ergo quod talis omnipotentia sit ratio agendi in quodcumque, et producendi quodcumque possibile, licet per impossibile Deus non esset ubique.

Et secundum hoc, videtur tenenda negativa pars conclusionis, videlicet quod possit agere ubi non esset per casum. Et confirmatur sic : Si enim omnipotentia est voluntas ad cuius velle sequitur rem esse, cum possit aeque velle distans sicut propinquum, videtur quod si Omnipotens per impossibile esset in aliquo loco determinato et non ubique, posset tamen aliquid velle esse in alio loco cui non repugnaret esse, et per consequens suo velle illud haberet esse in illo loco : et per consequens illud fieret Omnipotente volente, absque hoc quod praesens esset ibi per essentiam.

Confirmatur adhuc, quoniam ante mundi creationem non est imaginandum fuisse vacuum infinitum, quasi ibi fuerit praesens Deus secundum essentiam prius, antequam produceret mundum : imo non ut alicubi seu ut nullibi praesens secundum essentiam, fuit potens facere mundum. Quemadmodum ergo ibi praesentia immensitatis non praeexigebatur praesentiae potentiae suae ut potentia est, ita videtur quod modo non oporteat praeintelligere Deum in aliqua parte mundi, ut ibi aliquid causet, sed potius quasi econtra sit prius ibi secundum potentiam, ut causet aliquid ibi ; et tunc, licet per impossibile non esset ibi prius secundum essentiam, posset tamen ita causare.

Haec Scotus.

 

Haec opinio omnibus praeinductis videtur contraria, atque ex omni parte inepta, impossibilia et contradictoria implicans. Omnipotentia namque non est, nisi sit simpliciter infinita potestas ; nec infinita potentia potest esse nisi in essentia infinita. Hoc autem est contra rationem infinitae essentiae, ponere eam et aretare ad locum determinatum in quo sit circumscriptive. Rursus, summa Dei requirit simplicitas, ut in ipso realiter penitus idem sint potentia et essentia. Ideo imaginari Deum alicubi esse secundum potentiam et non essentiam, implicat. Iterum, dictum est et ostensum, quod causam oporteat sua virtute attingere suum causatum. Implicat ergo quod Deus aliquid faceret ubi sua virtus seu potentia non adesset ; nec minus implicat non esse suam essentiam ubi est sua potentia.

 

Insuper, iuxta sanctorum Patrum et authenticorum doctorum documenta et rationes, infinitus et supergloriosissimus Deus nequaquam continetur, arctatur aut circumsribitur terminis universi : estque, ut ait Gregorius, in mundo, non inclusus ; et extra mundum, non exclusus. Et si essent innumerabiles infinitive numero aut magnitudine mundi, ipse supersanctus et superincomprehensibilis Deus universos et singulos sua maiestate et essentiali ac personali vera praesentia adimpleret. Et ita, quamvis natura abhorreat vacuum, nec illud realiter sit, tamen cum imaginatio sit non entium et impossibilium, nil prohibet etiam imaginari vacuum et nunc et ante mundi productionem, ad hunc sensum, quod si vere extra mundum esset locus penitus infinitus sicut imaginatio apprehendit, in loco illo Deus vere incircumscriptibiliter exstitisset ; et nunc tam vere est illimitabiliter et inextensibiliter extra hunc mundum, ac si extra mundum esset locus realiter infinitus. Et iuxta hunc sensum, dicitur Deus esse extra hunc mundum per spatium infinitum, in quo utique est in se ipso ; et ante mundi constitutionem non magis fuit ubi nunc subsistit hic mundus, quam nunc sit extra hunc mundum per spatium quantumlibet infinitum. Imo nec modo magis est in mundo quam extra mundum, nisi in quantum in hoc mundo plus operatur seque ostendit. Ipse vero, quantum est ex parte ipsius, est penitus illocalis et intemporalis. Nec tamen immensitas Dei imperite ac ruditer imaginanda est instar corporalis extensionis, cum nec anima rationalis ita putanda sit in toto suo corpore esse. Ideo immensitas Dei non est nisi interminabile, supersimplicissimum et superperfectissimum esse suum, infinita beatitudo et gloria sua, infinita sapientia et omnipotentia sua, infinita pulchritudo, dulcedo et superexcellentia sua, infinita bonitas, veritas ac sanctitas sua, et ita de aliis quae ei attribuuntur : quae omnia sunt in ipso unum purissimum esse, infinitae prorsus simplicitatis.

 

Praeterea, de hac re, qualiter Deus sit in omnibus rebus et ubique, scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo circa finem, multum idonee atque subtiliter : cuius scripta iam sententialiter sunt expressa. Et inter caetera contestatur :

Haec est falsa : Deus non est extra mundum. Est namque extra mundum potentia : quia si infiniti mundi essent, omnes repleret. Est etiam actu quodammodo extra mundum : est etenim in se ipso, et ipse in infinitum maior est mundo, et Deus sibi ipsi proprie locus est.

Haec Antisiodorensis.

 

Hinc Thomas de Argentina :

Sicut, inquit, potentia Dei non potest in tot quin possit in plura, sic essentia Dei non est ita in rebus quin possit esse in pluribus. Imo si mundi essent infiniti, universos impleret : et sicut ipse est causa efficiens non effecta, et causa formalis non formata ; ita est causa finalis non finita. Porro cum Deus dicitur esse extra mundum, praepositio extra non designat praesentiam actualem ad locum, sed potentialem, quae est Dei immensitas, qua infinitos mundos impleret si essent.

Ex quibus patet solutio quaestionis simplicium qui solent interrogare : Ubi erat Deus antequam mundum creavit ? Unde et metrice dicitur :

Dic ubi tunc esset, cum praeter eum nihil esset.

Tunc, ubi nunc ; in se, quoniam sibi sufficit ipse.

Haec ille.

 

Ad obiecta patet ex dictis solutio. Ad primum quippe dicendum, quod finiti ct infiniti nulla est proportio naturalis ac proprie dicta, ciusdemque generis : est tamen bene inter ea proportio imitationis et analogiae, cum creatura sit similis Creatori ; nec distant, ab invicem distantia locali corporali quantitativa, sed dignitatis et eminentiae, ad quam sequitur quod Deus sit infinitus, et per consequens omnibus praesens.

Ad secundum, quod sicut nil nobilitatis affert Deo esse in rebus nobilibus, sic nil ignobilitatis ingerit ei esse in vilibus rebus : quia nil tangit, inquinat, immutat aut afficit eum ; imo infinita eminentia supergreditur cuncta.

Ad tertium, quod non est absolute dicendum,

 

 

 

QUAESTIO II

Secundo principaliter quaeritur : Quot modis sit Deus in creaturis ; et, Qualiter esse in omnibus et ubique, sit proprium Deo.

 

In quo etiam est quaerendum : An esse ubique convenit Deo ab aeterno : sicque tria tanguntur et inquiruntur in isto quaesito.

 

Quantum ad primum, videtur quod Deus non sit in rebus pluribus modis. Enti enim maxime uniformi ac simplicissimo non convenit nisi unus modus essendi, quia modus rei sequitur rei naturam : ergo non nisi uno modo in rebus est.

Secundo, communiter dicitur, quod corporalia sunt in loco circumscriptive, spiritualia definitive, Deus transcendenter : et ita unus modus essendi in loco adscribitur Deo, non plures.

Tertio, in littera dicitur, quod Deus est in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam ; et videtur quod simili ratione debeat dici esse in loco per sapientiam, qua cuncta gubernat, et per voluntatem, qua omnia condidit, et per benevolentiam, qua universa conservat. Et quaeritur, cur potius dicatur esse ubique per essentiam, praesentiam et potentiam, quam per sapientiam, voluntatem et benevolentiam.

 

Insuper arguitur, quod esse ubique non conveniat soli Deo. Plato enim in primo Timaei, et Proclus Platonicus in Elemenlatione theologica, dicunt et probant, totum mundum sensibilem esse animal unum intellectuale divinaque sanctione prudens. Ergo anima mundi est in omni loco.

Rursus, universalia dicuntur esse ubique et semper. Sed et materia prima invenitur in omni loco, cum nullus locus sit vacuus : ergo in eo est aliquod eorpus locatum in quo consistit materia.

 

Videtur quoque quod ab aeterno conveniat Deo esse ubique : quia nunc est ubi ab aeterno fuit, et econverso, cum ipse sit prorsus invariabilis.

Ad primum horum respondet Antisiodorensis in Summa sua, libro primo :

Videndum est quot modis sit Deus in rebus. Dicitur autem esse in rebus quatuor modis. Primo, per naturam : et hoc tripliciter, utpote essentialiter, potentialiter et praesentialiter. Secundo, per gratiam in sanctis : et ita non dicitur in eis tantum esse, sed etiam habitare. Tertio, per gloriam : et ita est in Beatis. Quarto, per unionem, id est hypostatieam seu personalem coniunctionem, sicut in Christo. Primus modus est bonus, secundus melior, tertius optimus, quartus superoptimus, et de isto nihil ad praesens.

Sed cum isti quatuor modi, vel sex (primo modo diviso in tres), non differant nisi per effectus, et longe plures sint effectus Dei quam sex, cur solum his sex modis dicitur esse in rebus ? Dicendum, quod omnes effectus in quibus creatura imitatur Deum reducuntur ad Trinitatem : quia in eis creatura imitatur Patrem aut Filium aut Spiritum Sanctum. Nam Patri appropriatnr potentia, Filio praesentia seu sapientia, Spiritui Sancto bonitas, quae est Dei natura : sicque esse in rebus per gratiam, per gloriam, et in Christo per unionem, continetur sub tertio modo, secundum quod bonitas Dei accipitur communiter ad bonitatem naturalem atque gratuitam. Sicque Deus non est in rebus nisi per potentiam aut per sapientiam aut per bonitatem. Si autem sumatur bonitas tantum pro bonitate naturali, tunc sex modis dicitur Deus esse in rebus. Dicitur quoque Deus esse alicubi per aperiam operationem, sicut in caelo : qui modus reduciitur ad esse in re per potentiam.

Haec Antisiodorensis.

 

Alexander quoque respondens ad primum istorum :

Deus, inquit, est in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam. Qui sunt tres modi generales, quorum distinctio ita accipitur : In Deo sunt tria, videlicet, essentia, virtus, et operatio : quae tamen realiter idem sunt, et secundum rationem intelligentiae distinguuntur. Et penes haec tria distinguuntur isti tres modi, ita quod ratione essentiae suae dicitur Deus esse in rebus essentialiter, ratione virtutis potentialiter, ratione operationis praesentialiter, quia per operationem praecipue innotescit. Cum ergo essentia et potentia ac operatio Dei attingunt res omnes, dicitur esse in rebus his modis.

Porro alii ita distinguunt : primum quod cadit in intellectum, est ens, et post ens potentia, deinde ens in actu. Connotatur ergo divinum esse respectu entis simpliciter, cum dicitur essentialiter esse in rebus ; connotatur etiam respectu entis in potentia, cum dicitur potentialiter esse in rebus ; et item respectu entis in actu, cum dicitur esse in rebus praesentialiter. Ad ostendendum ergo quod divinum esse nusquam deest qualitereumque sumatur ens, dicitur his tribus modis esse in rebus.

Haec Alexander.

 

Denique idem doctor, respondens qualiter esse in omnibus et ubique sit proprium Deo, ait :

Cum Deus dicitur esse ubique, intelligendum est semper, quod nequaquam dependet ab aliquo « ubi » vel ente aut loco. Idcirco per hoc non excluditur quin sit in se ipso. Sicque esse in omnibus et ubique, et per essentiam, praesentiam atque potentiam, et esse in ipsis ac ea replere, soli convenit Deo.

 

Ad illud demum quod quaeritur tertio : An Deo conveniat ab aeterno esse ubique, respondet : Cum dicitur, Deus est semper, per ly semper, duo notantur, videlicet principale et connolatum : quoniam ly semper, supponit ipsum nunc praesens divinum (et hoc est principale), connotando tamen respectum ad omnia nunc temporis quae fluunt. Ideo sensus est : Deus est semper, id est, Deus est in suo nunc, et nunquam deest alicui praeterito, praesenti aut futuro. Similiter « ubique », dicit plenitudinem divinae bonitatis, connotando tamen respectum ad omne ubi in creatura. Deus namque comparatur ad res ut bonitas et ut aeternitas : et sicut nunc suae aeternitatis comparatur ad omne nunc temporis, quae comparatio designatur cum dicitur, Deus est semper ; ita plenitudo suae bonitatis comparatur ad omnem rerum capacitatem et omne ubi replendum in creatura, quae comparatio designatur cum dicitur, Deus est ubique. Hic enim designatur praesentia bonitatis divinae, et respectus ad omne ubi replendum. Ideo sensus est : Deus praesens est omni ubi, et replet omne ubi. Principaliter autem designatur praesentia ac plenitudo bonitatis divinae, cum dicitur, Deus est praesens ; deinde respectus connotatus, cum dicitur, Replet omne ubi : qui respectus est temporalis. Potest autem respectus iste dici secundum actum et secundum habitum. Si secundum habitum, sic verum est, Deus ab aeterno est semper : quoniam Deus ab aeterno est in suo nunc, quod est aptum ut non desit alicui tempori. Conformiter verum est, Deus ab aeterno est ubique, ut sit sensus : Bonitas divina apta est replere omne ubi. Si vero connotatum in utraque dicatur secundum actum, sic nulla illarum est vera : quia insinuantur tempus et ubi ab aeterno fuisse.

Haec Alexander.

 

Praeterea Thomas hic scribit :

Distinctio modorum istorum partim accipitur ex parte creaturae, partim ex parte Dei. Ex parte creaturae, in quantum diverso modo ordinatur in Deum ac iungitur ei, non ex diversitate rationis tantum, sed realiter. Cum enim Deus in creaturis esse dicatur secundum quod eis aliquo modo applicatur, oportet ut ubi est diversus coniunctionis applicationisve modus, ibi sit diversus modus essendi in. Coniungitur autem creatura Deo tripliciter. Primo, secundum similitudinem tantum, in quantum in creatura invenitur aliqua similitudo bonitatis divinae, non quod attingat ipsum secundum subiectum : quae similitudo invenitur in omnibus creaturis per essentiam, praesentiam et potentiam. Secundo, creatura attingit. Deum consideratum secundum suum subiectum, et non secundum similitudinem tantum : et hoc est per operationem, ut quando fide adhaeret primae veritati, et caritate summae bonitati. Sicque est alius modus, quo Deus specialiter est in sanctis per caritatem. Tertio, creatura attingit Deum non solum secundum operationem, sed item secundum esse : non prout esse est actus essentiae, quia creatura non potest transire aut verti in naturam divinam ; sed secundum quod esse est actus hypostasis seu personae ad cuius unionem creatura assumpta est.Sicque est ultimus modus, quo Deus est in Christo per unionem. Porro ex parte Dei non invenitur realis diversitas. Essentia etenim Dei cum sit absoluta ab omni creatura, non est in ea nisi prout ei applicatur per operationem ; atque secundum quod operatur in re, dicitur esse in ipsa secundum praesentiam, quia oportet operans aliquo modo esse praesens operato. Et quia operatio Dei non separatur a virtute divina a qua exit, ideo Deus dicitur esse in rebus per potentiam. Rursus, quoniam virtus Dei est sua essentia, sequitur quod etiam sit in rebus per essentiam.

Haec Thomas in Scripto.

 

Petrus vero circa hoc loquitur :

Quinque sunt modi quibus Deus dicitur esse in creaturis, quorum sufficientia sumitur vel ex parte Dei, vel ex parte creaturae. Ex parte Dei, est considerare in Deo essentiam eius secundum se, et huic appropriatur modus qui est esse in rebus per essentiam. Est quoque in Deo considerare personam secundum se, utpote personam Patris, cui appropriatur potentia, et ita est modus essendi in rebus per potentiam ; et item personam Filii, cui appropriatur sapientia, et ita est modus essendi in rebus per praesentiam, id est cognitionem, quoniam praesens dicitur quasi prae sensu ens ; atque personam Spiritus Sancti, sicque accipitur modus essendi in sanctis per gratiam. Est quoque considerare divinam essentiam ut in persona, et ita est ultimus modus, quo divina essentia est in Filio incarnato.

Ex parte autem creaturae sumitur sufficientia ista sic : Creaturae omnes in Deo sunt, et ipse Deus est in omnibus illis secundum tria. Est enim intra rerum essentias, quibus illabitur per suam essentiam : ideo dicitur esse in rebus per essentiam. Influit etiam in rerum virtutem per suam potentiam : ideo est in rebus per potentiam. Cooperaturque rebus : ideo dicitur esse in rebus per praesentiam, quoniam cooperantem oportet aliquo modo esse praesentem ei cui cooperatur. Solae vero rationales creaturae tendunt in Deum ut in obiectum : et ita dicitur Deus esse in sanctis per gratiam adoptionis. Una autem sola, puta humanitas Christi, unitur Verbo aeterno hypostatica unione, quae est quintus modus.

Haec Petrus.

 

Si autem obiciatur, quod plures sint modi quibus Deus exsistit in creaturis, quia in libro Confessionum asserit Augustinus : Deus est in se ipso sicut Alpha et Omega, in mundo ut creator et rector, in angelis ut decor et sapor, in electis ut liberator et adiutor, in reprobis ut terror et horror. Dicendum quod isti reducuntur ad illos [Hucusque Petrus*], ut facile est pensare. Primus tamen non spectat ad modos de quibus nunc agitur, scilicet ad modos quibus est in creaturis. In reprobis quoque non dicitur Deus esse simpliciter, sed cum additione, in quantum sunt creaturae eius, ut tactum est.

 

Insuper de hac re ait Thomas in prima parte Summae, quaestione octava :

Deus dicitur esse in re dupliciter. Primo, per modum causae agentis : et sic est in omnibus rebus ab ipso causatis. Alio modo, sicut obiectum operationis est in operante : quod proprium est in operationibus animae intellectualis creaturae, prout cognitum est in cognoscente, et desideratum in desiderante. Sicque est in rationali creatura per gratiam. Quo modo autem sit in aliis creaturis, considerandum est ex his quae in rebus humanis esse dicuntur. Rex enim dicitur esse in toto regno suo per suam potentiam, quamvis non sit ubique praesens per essentiam. Per praesentiam vero suam dicitur quis esse in omnibus quae in conspectu ipsius sunt : quemadmodum paterfamilias praesens est omnibus suis domesticis, qui tamen secundum substantiam suam non est in qualibet parte domus ; imo secundum substantiam suam est in loco determinato in quo est eius substantia.

Quidam autem haeretici, ut Manichaei, dixerunt potestati Dei esse subiecta spiritualia et incorporalia tantum, corporalia vero potestati principii contrarii. Contra quorum insaniam dicitur Deus esse in omnibus per potentiam. Fuerunt et alii, qui quamvis crederent divinae potestati omnia esse subiecta, divinam tamen providentiam dixerunt non pertingere usque ad inferiora. Contra quorum errorem dicitur Deus esse in omnibus per praesentiam. Fuerunt et alii, qui quamvis concederent omnia ad providentiam pertinere divinam, non tamen concesserunt omnia a Deo esse immediate creata, sed unam intelligentiam esse creatam ab alia. Contra quos dicitur Deus esse in omnibus per essentiam.

Haec Thomas in Summa.

 

In eadem etiam quaestione declarat qualiter esse ubique sit proprium Deo, dicens :

Esse ubique primo et per se, est proprium Deo. Dico autem esse ubique primo, quod secundum se totum est ubique : quia si quid esset ubique secundum diversas partes suas in diversis locis exsistens, non esset primo ubique, cum hoc conveniat ei ratione suae partis. Esse vero ubique secundum se, dico illud cui non convenit hoc per accidens propter aliquam suppositionem factam : alias granum milii esset ubique, si nullum aliud corpus esset. Per se ergo esse ubique, convenit enti quod quacumque positione facta, est ubique. Quod proprie convenit Deo : quia quaecumque loca ponantur, etsi ponerentur infinita praeter ista quae sunt, oportet in omnibus esse Deum, quoniam nihil potest esse nisi per ipsum. Ipse ergo proprie est ubique : quia secundum se totum in omni est loco, quod non convenit universali, neque materiae, nec universo.

Haec Thomas in Summa.

 

In idem redit quod de hoc ponit in Scripto :

Soli (inquiens) Deo convenit per se esse ubique, nec est alicui communicabile creaturae : tamen per accidens potest creaturae competere, tam ex parte loci, ut si unus dumtaxat sit locus, quam ex parte locati, ut si sit corpus infinitum, quod ratione partium suarum diceretur esse ubique.

Ad hoc vero : An esse ubique Deo conveniat ab aeterno, respondet :

Dum Deus dicitur esse ubique, sive fiat distributio pro universitate locorum, seu rerum, importatur relatio quaedam Dei ad creaturas fundata super aliquam operationem per quam Deus in creaturis esse refertur. Relatio autem fundata super operationem transeuntem in creaturam, non convenit Deo nisi ex tempore : quia huiusmodi relationes sunt actuales, et exigunt actu esse extremorum utrumque. Hinc sicut Deus non dicitur operari in rebus ab aeterno, ita nec esse in eis nec fuisse ubique ab aeterno.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Richardus, dicendo :

Deum in omnibus corporalibus ac spiritualibus esse per essentiam, probat sua immensitas ; quod autem in omnibus sit secundum praesentiam, pandit eius omniscientia ; quod vero in rebus sit per potentiam, pandit sua omnipotentia. Unde super Genesim quarto Augustinus fatetur : Si virtus Creatoris a creatis cessaret, simul illorum desineret species, omnisque natura concideret. Avicenna quoque sexto Metaphysicae suae testatur : Creatum indiget datore sui esse semper et incessanter quamdiu consistit. (In caeteris idem quod Thomas.)

 

Amplius Bonaventura, determinans quomodo Deo sit proprium esse ubique :

Soli (inquit) Deo convenit esse ubique, ut dicunt Sancti, proprie et singulariter, ita quod nulli convenit alii nec potest intelligi convenire, si recte intelligatur. Nam Deus dicitur esse ubique, ita quod ex parte Dei designatur identitas atque totalitas, ex parte loci pluralitas et universalitas. Per identitatem excluditur universale : quod quamvis sit in omnibus singularibus suis, tamen secundum aliud aliudque suppositum, in quibus et numeratur. Per totalitatem excluditur numerus : qui quamvis sit ubique, tamen secundum aliam et aliam partem. Per conditionem pluralitatis ex parte loci, excluditur spiritus creatus : qui quamvis sit in pluribus partibus corporis, non tamen in omnibus nisi ut unitis. Per conditionem universalitatis, excluditur corpus Christi sub sacramento : quod quamvis sit in pluribus locis, non tamen in omnibus.

Haec Bonaventura.

 

Idem Doctor, exponens an esse ubique conveniat aeternaliter Deo :

Esse (ait) ubique dupliciter accipi potest de Deo, sicut et esse semper. Nam « semper » uno modo importat divinam immensitatem secundum durationem, sicque idem est quod aeternitas, et aeternaliter convenit Deo. Alio modo connotat temporis simuleitatem (simultatem*), et sic convenit Deo a principio temporis. Conformiter, esse ubique, uno modo importat praesentialitatem immensitatis divinae, per quam est praesens omni ei quod est, tam sibi quam aliis ; sicque idem est, Deum esse ubique, et Deum esse immensum : et sic Deo aeternaliter convenit. Alio modo connotat locum creatum seu res creatas, et sic convenit Deo ab exordio rerum.

Haec idem.

 

De modis quoque exsistentiae Dei in creaturis effatur : Assignatio Augustini respicit diversitatem modorum essendi Deum in rebus ; assignatio vero Gregorii concernit conditiones modorum essendi. Ubicumque enim est Deus, sive per naturam, sive per gratiam, ibi est essentialiter, praesentialiler et potentialiter.

Diversitas vero modorum essendi in, accipitur penes diversitatem effectuum, et non penes quamcumque, sed solum penes trimembrem. Quidam namque est effectus secundum quem comparatur creatura ad Deum per modum exeuntis, et omnes effectus hi continentur sub modo naturae, nomine naturae extenso ; quidam per modum redeuntis, et hic est effectus gratiae inchoatae, aut consummatae vel gloriae : et quantum ad hunc, est secundus modus essendi Deum in creatura. Alius est effectus secundum quem comparatur creatura ad Deum ut perveniens ; et hic est effectus unionis, in qua creatura et Creator uniuntur in unitate personae, ut homo et Deus. Quoniam ergo tres sunt modi effectuum secundum quos creatura diversimode comparatur ad Creatorem, idcirco his tribus modis dicitur esse in creaturis. Primusque modus, qui attenditur penes exitum, assimilatur lineae rectae ; secundus quoad reditum, lineae reflexae ; tertius quantum ad perfectionem, circulo. Et primus modus est similis simplici lineae ; secundus, quia includit primum, similis est superficiei ; tertius, quia includit utrumque, assimilatur soliditati. Ideo optime dixit Apostolus, quod in Christo tota divinitas habitat corporaliter. Perfectissime quippe in eo est, quia per modum circuli : circulus namque est perfecta figura.

Porro assignatio Gregorii sumitur penes conditiones modorum essendi. In his enim tribus ponit Gregorius perfectionem modorum essendi Deum in creaturis. Aliquid enim est in alio secundum praesentialitatis indistantiam, sicut contentum in continente, ut aqua in vase ; aliquid secundum virtutis influentiam, ut motor in mobili ; aliquid secundum intimitatis exsistentiam, sicut quod ab intra continet, ut anima in corpore. Et omne quod perfecte est in re, oportet esse secundum hanc triplicem conditionem : et ita est Deus in rebus praesentialiter, quia per praesentialitatis suae indistantiam ; potentialiter, per virtutis suae influentiam ; essentialiter, per intimitatis exsistentiam, quia intimus rebus.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea praeinductis concordat Albertus, et in exponendo modos quibus Deus est in creaturis, ponit responsionem iam ex Petro inductam : quam Petrus forsan ex Alberto accepit, et eam brevius clariusque expressit. In caeteris respondet ut Thomas. Movet autem et alias multas quaestiones minores, de quibus quaedam tangentur.

 

Itaque quaerit : Utrum idem sit Deum esse ubique et esse in omni re. Respondet :

Non est idem, sicut non est eadem habitudo causae per suam essentiam causantis et conservantis rem ad conservatum, et habitudo loci ad id a quo habet virtutem continendi locatum. Cum enim dicitur : Est ubique seu in omni loco, insinuatur Deus esse in loco ut tenens locum in esse, et dans ei virtutem contentivam : quam non dat cuilibet rei in qua est, sed dat ei ea quae sunt propria suae conservationi.

Haec Albertus.

 

Concordat Udalricus in Summa, libro secundo :

Non est (inquiens) idem dicere Deum esse ubique, et Deum esse in omnibus rebus : quia cum dicitur esse in omnibus rebus, significatur quod ipse praesentia suae essentiae ac virtutis, est causa ipsius esse conservationisque rerum secundum id quod sunt ; sed cum dicitur esse ubique, non solum significatur quod causet et conservet locum in esse, sed etiam quod det loco virtutem et naturam loci secundum quod locus est : quae virtutes sunt multae, videlicet generare, conservare, tenere.

Haec Udalricus.

 

Idem testatur Alexander :

Differt, dicens, Deum esse in omni loco, et ubique, et in omni re. Cum enim dicitur, Deus est ubique, notatur habitudo replentis ad repletum : nam sensus est, quod Deus est praesens omni ubi et implens illud. Similiter cum dicitur, Deus est in omni loco, sensus est : Deus est praesens omni loco, et implet omnem locum. Sicque aliud et aliud connotatur per ista, cum locus et ubi distincta sint. Cum autem dicitur, Deus est in omni re, designatur habitudo conservantis ad conservatum.

Considerandum praeterea, quod duplex est continens, videlicet virtuale et dimensivum. Virtuale est duplex, utpote intra et extra : intra, sicut anima virtualiter continet corpus intus. Deus vero est virtuale continens intus et extra. Ipse namque est intra omnia, non inclusus ; et extra omnia, non exclusus. In quantum ergo est continens intra, dicitur esse in rebus ; sed in quantum est continens extra, dicuntur res esse in eo.

Haec Alexander.

 

Qui etiam quaerit hic : Utrum modis praedictis Deus exsistat in rebus aequaliter et uniformiter.

Respondet :

Contingit loqui de Deo seu de divina essentia dupliciter. Primo, in se seu secundum se : et sic semper se habet aequaliter et secundum unam dispositionem. Secundo, prout participatur a creaturis : et ita non habet se secundum unam dispositionem ad creata, sed secundum magis et minus. Nam quaedam participant eam secundum rationem essentiae solum, quaedam secundum essentiam et vitam, quaedam secundum esse, vivere et intelligere. Verumtamen distinctio et inaequalitas ista non est ex parte Dei, sed rerum, nisi in quantum Deus per sapientiam suam est causa distinctionis et ordinis rerum.

Haec Alexander.

 

Porro Petrus respondens :

Esse (inquit) Dei in rebus dupliciter accipi potest. Primo ita, ut connotetur respectus praesentiae Dei ad creaturam. Secundo ita, ut connotetur effectus influentiae in rem creatam ; sicque est Deus inaequaliter in creatis, quia non aequalia operatur in eis : nam et unumquodque est in recipiente secundum modum recipientis. Sed primo modo aequaliter est in omnibus. Sicque in libro de Causis habetur : Causa prima in omnibus est secundum unam dispositionem ; et rursus : Primum eodem modo se habet ad omnia. Non tamen aequaliter dicitur Deus esse in omnibus. Quaedam enim creaturae sonant in defectum et vilitatem vel naturalem vel spiritualem aut vulgarem, sicnt diabolus, peccator, lutum, stercus, cloaca, infernus : in quibus non dicitur Deus esse, nisi cum additione in quantum sunt creaturae.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque super hoc scribit :

Loquendo de illo modo quo Deus est in omnibus rebus per essentiam, praesentiam et potentiam, sic aequaliter est in omnibus : quoniam omnibus aeque praesens, et omnia uno cognoscit intuitu, omniumque esse aequaliter ab eo dependet. Loquendo autem de modo quo est in rebus per influentiam, non est in rebus aequaliter : imo sic magis est in illis quibus influit charismata gratiae, quam in illis quibus influit sola dona naturae ; et specialissime est in anima Christi seu eius humanitate, in qua est per gratiae plenitudinem et unionem.

Haec Richardus.

 

Qui etiam quaerit hic : Utrum Deus sit extra omnem locum.

Respondet :

Deum esse extra mundum, intelligi potest dupliciter. Primo, quod immensitas Dei excedit mundum, nec dependet a mundo, nec terminatur ab eo : et ita est extra mundum. Cuius signum est, quod si novus mundus extra hunc mundum crearetur, Deus esset in illo non per translationem sui de mundo isto ad illum. Secundo, quod sit spatium reale extra mundum, in quo est Deus : et ita non est extra mundum. Imo sic dicere quod sit extra mundum, esset confirmare errorem illorum qui opinabantur extra et ultra caelum ultimum esse spatium infinitum.

Haec Richardus.

 

Praeterea Bonaventura hic sciscitatur : An Deus sit localis, sicut dicitur esse ubique et in loco.

Respondet :

Sicut temporale vocatur quod sequitur leges proprietatesve temporis, sic locale, quod leges conditionesque sequitur loci. Quae leges seu proprietates loci sunt, continere, mensurare, salvare, terminare locatum : et hoc, per modum impertientis, ita quod locatum se habet ad eas per modum suscipientis. Et quoniam Deus sic praesens est loco, ut nil prorsus ab eo recipiat, sed potius loci indigentiam suppleat, ac praefatas conditiones et actiones conferat ei, nullo modo dicendus est esse localis, quemadmodum et in littera dicitur.

Haec Bonaventura.

 

Amplius Alberlus interrogat hic : An Deus sit in alio quam in se.

Respondet :

Bene concedo quod Deus sit in alio et in se, non autem quod sit in alio quam in se : quia comparatio quaerit univocam rationem in comparatis ; et illa non est hic, quoniam alio modo est Deus in se, et alio modo in aliis. Item, quaestio haec quaerit unam negativam et aliam affirmativam. Unde videtur sequi quod non esset in se ipso, si diceretur esse in alio quam in se ipso : sicut cum dicitur, Socrates est alibi quam Parisiis, vel, Socrates est in alia re quam sit ipse.

Haec Albertus.

 

Idem Udalricus, qui de hoc clarius scribit, sed prolixitatem vitans pertranseo.

 

 

Postremo quaeritur : An Deus sit in se ipso. Ad quod supra breviter est responsum ; nunc vero respondendum est plenius.

Itaque Aegidius circa hoc scribit :

Dionysius, nono capitulo de Divinis nominibus quaestionem istam pertractans, ostendit quadrupliciter Deum esse in se ipso. Nempe ut B. Dionysius tangit ibidem, Deus a creaturis quadrupliciter differt, quantum spectat ad praesens : ex quibus quatuor differentiis declaratur, quod Deus in se ipso exsistat, nullamque creaturam proprie consistere in se ipsa. Prima differentia est, quod esse Dei est imparticipatum, independens, nulloque indigens ad sui subsistentiam et conservationem ; esse vero creaturae est participatum, dependens, atque ad exsistendum ac permanendum incessanter indigens esse divino et increato. Secundo differunt in operatione : quoniam cum Deus sit bonitas summa, non convenit ei agere propter aliud aut propter finem extra se ; creaturae vero, cum ordinetur ad finem, convenit agere propter illum, et propter proprium finem sibi desuper praestitutum. Tertio differunt, quoniam creatura eo ipso quo ex nihilo est, potest a suo esse et a substantia sua deficere atque recedere : quod invariabili Deo non convenit. Quarto differunt ratione virtutis : quoniam nulla creatura est proprie sua virtus, et certum est quod non sit virtus prima et summa, in qua est status et quies ac finis ; Deus vero est virtus virtutum, in qua est status, et per quam cuncta subsistunt, sicut in libro de Causis habetur : Omnes virtutes quibus est finis, pendentes sunt a primo, quod est virtus virtutum.

Secundum haec quatuor, quae sunt, esse, substantia, virtus, et operatio, Deus est in se ipso, et non proprie aliqua creatura : quoniam esse creaturae indiget alieno fulcimento et conservante. Deus vero ratione sui esse est in se ipso : quoniam esse suum nullo indiget alieno. Secundo, creatura non stat in se ipsa ratione suae operationis : quoniam operatio sua ordinatur ac tendit ad aliud. Deus vero agit propter se ipsum : ideo stat, est et quiescit in se. Tertio, creatura non stat in se ratione suae substantiae : quia ut tactum est, ab ea potest deficere, si sibi ipsi relinquatur. Deus vero incommutabilis substantia est et immensa, nequaquam a se recedere aut deficere valens. Quarto, creatura non est nec stat in se ratione suae virtutis, cum virtus sua non sit prima neque suprema, sed ab illa dependens, et ad ipsam, ut conservetur, se convertens seu tendens. Deus vero cum sit virtus altissima, prima, perfecta, et sibi in se prorsus sufficiens, verissime in se ipso consistere perhibetur. Propter quod loco praeallegato Dionysius ait, quod Deus manet in se immobili identitate singulariter fixus et supercollocatus.

Haec Aegidius, qui haec multum prolixe evolvit.

 

Hinc etiam Alexander testatur, quod Deus uno modo spiritualis omnium locus vocatur, quoniam intra se comprehendit, continet et conservat universa. Propter quod ait Gregorius, quod angeli sancti quocumque mittantur, intra Deum currunt.

 

Ad obiecta solutio patet ex dictis ; quae tamen breviter clarius est tangenda.

Ad primum ergo dicendum, quod Deus, quantum est ex parte ipsius, est uno modo in rebus ; est quoque in rebus uno modo et uniformiter, id est incommutabiliter. Verumtamen, sicut ipse in se ipso simplicissimus manens, omnem perfectionem per infinitam excellentiam habet, et universorum ideales rationes distincte intuetur ac gerit, atque intellectualiter ac libere operatur ; sic ipse est causa ordinis universi, et variis modis agit et habet se : non quod realis diversitas sit in eo, nisi exemplariter atque causaliter, quia procedit ab eo : quod suae simplicitati nullatenus derogat, imo suae summae perfectioni maxime consonat et alludit.

Ad secundum, quod illa distinctio bona est, et iuxta eam convenit Deo esse in rebus uno modo : per quem tamen alii non excluduntur, quia secundum diversas considerationes, diversimode assignantur modi exsistentiae Dei in rebus.

Per quod patet solutio tertii. Et sicut praetactum est, Deus dicitur esse in rebus per praesentiam ratione sapientiae ac scientiae suae, qua cuncta quasi praesentialiter contemplatur. Aliqui tamen dicunt, sicut et Thomas, quod res dicuntur esse in Deo, in quantum ipse cognoscit et vult seu diligit eas, magis quam ipse dicatur esse in eis. Cur autem specialiter dicatur Deus esse in entibus per essentiam, praesentiam, potentiam, est expressum. Potest etiam responderi, quod Deus est in rebus per sapientiam, qua eas gubernat, [per voluntatem, qua eas condidit,] et per bonitatem seu benevolentiam, qua eas conservat ; et quod illi ac similes modi reducuntur ad tres modos praedictos, vel potius includuntur in eis.

Ad aliud respondendum, quod quamvis totus mundus sensibilis seu etiam totum universum esset animal unum, seu unum simpliciter, tamen nec mundus nec anima mundi esset ubique primo et per se, sicut hoc Deo convenire expositum est. Imo sicut Albertus et Udalricus affirmant, si esset unum corpus infinitum, illud non esset ubique primo et per se, sed per partes suas : imo non esset ubique, sed solum in uno loco (si tamen in loco), cum locus sit proprie superficies continentis. Et si non esset aliquod corpus nisi unus lapis, illud non esset ubique, id est in omni loco, sed in uno dumtaxat, quia non esset nisi locus unus ipsius.

 

Itaque modi quibus Deus est in rebus, a diversis diversimode assignantur. Nam Thomas de Argentina disseruit :

Aliquid est in loco circumscriptive et definitive, ut corpus contentum ; aliquid definitive, non circumscriptive, ut angelus ; aliquid nec sic, nec sic, sed transcendenter, ut Deus : quod est quoniam Deus non individuatur per materiam sicut corpus, nec per suppositum ut angelus. Porro corpus Christi est in pluribus locis sub sacramentalibus speciebus, non tamen ubique. Deus quoque est in omnibus per naturam, in bonis per gratiam, in Beatis per gloriam (in quorum rationali est ut veritas clare visa, in concupiscibili ut bonitas et dulcedo perfruita, in irascibili ut potestas summe confortativa) ; per unionem in humanitate assumpta : sicque in triduo mortis ac sepulturae fuit in carne Christi in monumento, et in anima eius in limbo. Est item in rebus per occultorum revelationem, iuxta illud in Genesi : Vere Dominus est in loco isto ; per vestigii repraesentationem, per imaginis et similitudinis expressionem, per essentiae identitatem, sicut Pater in Filio et econtra, et Spiritus Sanctus in utroque et econverso. Est etiam ut Alpha et Omega. Rursus dicitur esse in rebus per miraculorum operationem, per caelestium visionum ostensionem, sicut in terra et monte Visionis ; in mundo, sicut rex in regno ; in Ecclesia, ut paterfamilias in domo. Est etiam aliquo modo in impiis et damnatis, ut terror et horror. Sicque loquitur Augustinus : Domine, qui te dimittit et a te recedit, quo pergit, nisi a te placato ad te iratum ?

Iuxta has considerationes dicitur adhuc Deus variis modis esse in rebus, praesertim in suorum fidelium carorumque cordibus, in contemplativis et perfectis, in quibus est ut sponsus in thalamo, thesaurus in agro, lux in perspicuo, fons in horlo, imber in terra, manna in arca, doctor in schola. Sed isti ac similes modi ad modos reducuntur praehabitos.

 

 

QUAESTIO III

Tertio hic principaliter quaeritur : Utrum angelus sit in loco definitive, hoc est ita in uno ut non in alio.

 

Et includit haec quaestio aliam, qua quaeritur : An angelus possit esse simul in pluribus locis. Est et quaestio circa hoc tertia, angelo debeatur locus punctalis ; atque : An plures angeli esse queant in uno loco. Et quamvis Magister inducit ac tangit ista breviter in hoc libro, magis tamen ad sequentem pertinent librum. Idcirco hic brevius transeundum.

 

Possent autem hic fieri quaedam argumenta facilia ad probandum quod angelus non sit in loco, videlicet : quod locus est species quantitatis, et ultimum rei continentis ac circumscribentis, idcirco incorporalibus rebus non convenit ; item, quod angeli situ dimensioneque carent, non ergo in loco consistunt ; et quod ait Boetius in libro de Hebdomadibus, apud sapientes esse propositionem per se notam, quod angeli sunt in loco. Verum haec et consimilia una distinctione solvuntur facillime : quia videlicet aliquid est in loco commensurative et definitive.

 

Potest ergo sic argui : Angelus est essentia quaedam in se terminata, non infinita, sicut et virtus eius : ergo sic est ubi est, quod alibi non est ; et ita videtur ad unum locum restringi.

Si autem dicatur esse in loco per operationem, obicitur, quia operatio eius praecipua est immanens, ergo manet in ipso agente : si igitur agens illud non est per se in loco, nec operatio eius seu actio.

Rursus, actioni et operationi non attribuitur per se locus, praesertim operationi simplici, quae convenit angelo : ergo nec angelo propter se, seu per actionem et operationem huiusmodi, iuxta illud Philosophi : propter quod unumquodque tale, et illud magis.

 

Insuper, Philosophus in libro de Caelo et mundo testatur, quod extra caelum nec locus, nec vacuum, nec tempus exsistat, sed ibi entia quaedam simplicia optimam vitam ducentia : quae entia sunt intelligentiae seu angeli. Et quod ait « ibi », secundum quosdam refertur ad caelum. Imo per ly ibi videtur locus significari, cum lautum valeat “ibi” sicut in illo loco.

 

Ad haec Thomas respondet :

Circa hoc est triplex opinio. Una philosophorum, dicentium quod intelligentiae vel angeli nullo modo sunt in loco. Ponunt enim quod intelligentia est quaedam essentia denudata realiter a materia omnibusque materialibus conditionibus, et quod intelligentia movet orbem per animam orbis, sicut desideratum ab ea : ideoque nullam habeat applicationem ad corpus sicut ad locum, quia immediate non operatur circa aliquod corpus. Haec autem opinio haeretica est, quia secundum fidem veram tenemus angelos immediate circa homines operari.

 

Hinc alii dicunt, quod angelo quantum ad suam essentiam, locus debetur, ita quod non sit intelligibile angelum esse, si locus non sit. Dicunt tamen, quod angelus est in loco definitive, non circumscriptive, quia sic determinatur ad locum in quo est, quod simul esse in alio nequit : quia cum eius essentia sit finita, oportet quod sit ad aliquem locum determinata. Sed ista est, valde rudis probatio, quia procedit ex aequivocatione finiti. Dum enim essentia angeli fertur finita, sumitur finis pro termino essentiae, ac virtutis, prout definitio terminus nuncupatur, non pro fine dimensionis ; locus vero dicitur finiens vel finitus secundum terminos quantitatis dimensivae : et fines tam diversimode sumpti, commensurationem et proportionem non habent. Ideo quod in essentia est finitum, non oportet ad terminos loci finiri.

 

Praeterea, quod aliquid determinetur ad aliquem locum, non est nisi in quantum per aliquem modum applicatur ad locum illum, non ad alium locum : quae applicatio intelligitur secundum situm, contactum, formam operationemve aliquam. Secundum formam, sicut anima est in corpore : et sic angelus non potest esse in loco, quia nullius corporis forma est, neque actus formalis substantialis intrinsecus. Secundum situm, sicut punctus est in linea quam determinat : sic quoque angelus non est in loco, quia eius essentia a situ est absoluta. Secundum contactum, sicut corpus est in loco. Contactus vero est duplex, videlicet proprie dictus et metaphoricus. Proprie tangere, est ultima simul habere : quod angelo convenire non valet. Tactus vero metaphoricus, est per operationem, sicut contristans dicitur tangere contristatum : qui tactus convenit angelo.

Relinquitur ergo quod angelus definiri seu determinari non potest ad locum, nisi per actionem suam vel operationem. Dico autem operationem communiter, secundum quod angelus se habet ad corpus contentum in loco per modum praesidentis vel ministrantis, aut aliquo modo agentis seu patientis. Et ista est opinio tertia, quae ponit angelum esse in loco in quantum per operationem loco alicui applicatur. Et hoc confirmatur auctoritate Gregorii Nysseni, qui expresse hoc dicit. Unde et addit : Cum dicere deberemus : Angelus hic operatur ; abusive dicitur, Angelus hic est.

 

Hanc opinionem tanquam rationabiliorem sequendo, dico quod angelus effectum multipliciter facit in corpore. Substantia enim spiritualis confert aliquid superadditum ipsi esse : et sic est in loco in quantum operatur circa corpus locatum vel motum, vel lumen corporale, aut aliquid tale, cui tamen esse non confert. Aliquando vero substantia spiritualis per operationem suam dat corpori esse, non suum, sed aliud : sicque Deus est in omnibus creaturis. Interdum autem dat corpori suum esse : quod contingit dupliciter, quoniam ipsum esse est actus formae, et est actus hypostasis. Hinc substantia spiritualis potest rei corporali conferre esse in quantum esse est actus formae, ut sic forma ipsius efficiatur, sicque anima est in corpore ; aut secundum quod esse est actus hypostasis et non formae : et sic humana natura in Christo est assumpta ad esse divinae personae, quoniam facta est unio in hypostasi seu persona, non confusio in natura.

Haec Thomas in Scripto, qualiter angelus sit in loco.

 

Denique in prima parte Summae, quaestione quinquagesima secunda, super hoc scribit :

Angelus et corpus aequivoce sunt in loco : quoniam corpus est in loco per applicationem ad locum secundum tactum quantitatis dimensivae, qua angelus carens, est in loco per applicationem suae quantitatis virtualis. Ideo non oportet ut loco commensuretur, vel situetur in loco, vel a loco contineatur. Substantia enim incorporea rem corpoream sua virtute contingens, continet illam, non continentur ab ea : nam et anima est in corpore ut continens, non ut contenta.

Haec in Summa.

 

Praeterea de hoc : An angelus possit esse simul in pluribus locis, hic scribit : Circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam enim dixerunt angelum simul esse posse in pluribus locis, non tamen ubique. Sed hoc a doctoribus reprobatur, quoniam sequeretur, quod angelus nec definitive nec circumscriptive esset in loco.

Alii dicunt, quod angelus esi in loco indivisibili, quia ponunt quod essentiae angeli secundum se locus debetur : unde cum essentia illa sit indivisibilis, sequitur quod et locus ipsius. Verum hic error eorum est qui imaginationem non valent transcendere, ut non intelligant aliquid indivisibile nisi sicut habens in continuo situm.

 

Idcirco dicendum, quod angelus est tantum in uno loco. Sed ille locus potest esse divisibilis vel indivisibilis, magnus vel parvus, secundum quod operatio angeli ad magnum vel parvum immediate determinatur. Unde si immediate operetur circa totam domum, tota domus correspondet ei ut unus locus, ita quod in qualibet eius parte erit, quemadmodum dicimus animam in qualibet esse corporis parte. Et dico immediate : quia si angelus moveret lapidem, ex cuius motu multa corpora moverentur, non oporteret quod esset nisi ubi est primum ab eo motum ; quemadmodum etiam patet in corporali motore, quem necesse est tangere solum id quod ab eo immediate movetur. Idcirco vero non potest simul esse in pluribus locis, quia est finitae essentiae, et per consequens finitae virtutis : impossibile autem est quod ab una virtute finita procedat nisi operatio una. Operatio autem una est quae terminatur ad unum operatum : idcirco oportet quod operatum angeli unum sit, circa quod immediate operatur. Hinc sicut anima non est simul in pluribus corporibus, ita nec angelus in pluribus locis. Quod autem corpus Christi est simul in pluribus locis, est quia plures panes transsubstantiantur in illud, quorum accidentia manent, et sub illis est.

 

Sed his obici potest, quia dum angelus corpus assumit, movet immediate quamlibet eius partem. Si ergo est angelus ubi immediate operatur, erit in singulis illius corporis partibus tanquam in pluribus locis.

Insuper, caelum empyreum est locus proprius Beatorum, et debetur Beatis ratione beatificae contemplationis. Sed quando angelus circa nos operatur, non cessat a contemplatione beata : ergo simul esi in caelo et in terra.

 

Dicendum ad primum, quod totum corpus assumptum ab angelo comparatur ad ipsum tanquam unum indivisibile ubi, secundum quod circa ipsum est immediate operatio una.

Ad secundum, quod operatio est quasi medium inter operantem et operatum. Idcirco considerari potest dupliciter : primo, prout ab operante egreditur ; secundo, prout terminatur ad operatum. Operationi vero angeli non debetur locus secundum quod exit ab essentia angeli, quae a loco est absoluta, sed secundum obiectum ad quod terminatur. Hinc contemplationi angeli non debetur locus corporeus, cum obiectum contemplationis sit spirituale. Hinc caelum empyreum non est de necessitate contemplationis, sed assignatur contemplationi per congruentiam, in quantum locus ille sanctificabis est ad gloriam Beatorum, sicut ecclesia potius quam forum est locus animae contemplantis seu hominis exorantis. Ideo non oportet quod quandocumque angelus contemplatur sit in caelo, sicut nec hominem orantem necesse est esse in ecclesia.

Haec Thomas in Scripto, de hoc, an angelus possit, simul esse in pluribus locis.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione quinquagesima secunda, respondet :

Angelus est essentiae ac virtutis finitae, idcirco extendit se non ad omnia, sed ad unum aliquid determinatum. Oportet enim ut quidquid comparatur ad unam virtutem, comparetur ad illam ut aliquid unum. Quemadmodum ergo universum comparatur sicut aliquid unum ad universalem Dei virtutem, sic particulare ens comparatur tanquam quid unum ad virtutem angeli : cumque angelus sit in loco per applicationem sum virtutis ad locum, sequitur quod sit tantum in uno loco.

Quocirca quidam imaginationem transcendere non valentes, cogitaverunt indivisibililatem angeli instar indivisibilitatis puncti : propter quod putaverunt angelum esse non posse nisi in loco punctali. Sed decepti sunt ; nam punctum est indivisibile habens situm ; angelus vero est indivisibile extra genus quantitatis et situs. Nec tamen oportet si angelus movet caelum, quod sit ubique. Primo, quia non applicatur virtus eius nisi ad id quod primo movetur ab ipso : quod est pars orientis. Propter quod octavo Physicorum attribuit Philosophus virtutem caelestis motoris parti orientali. Secundo, quia non ponitur a philosophis quod una substantia separata moveat omnes orbes immediate : ideo non sequitur quod sit ubique. Haec ibi de isto puncto.

 

Demum, an plures angeli in uno valeant esse loco, ita ibidem determinat : Duo angeli non sunt simul in eodem loco, quia impossibile est quod duae causae completae sint immediate unius et eiusdem rei. Quod patet in omni genere causarum : una namque est proxima rei unius forma atque materia, et unum est proximum movens, quamvis possint esse plures motores remoti. Nec habet instantiam de pluribus navem trahentibus, quoniam nullus eorum est motor perfectus, cum virtus cuiuslibet sit insufficiens ad trahendum. Cumque angelus sit in loco secundum quod virtus eius immediate concernit locum per modum continentis perfecti, non potest nisi unus angelus esse in uno loco.

Haec ibi.

 

De hoc quoque ait in Scripto :

Locus rerum metaphorice dicitur Deus, qui omnium locus vocatur, quoniam intra se continet omnia et conservat : sicque omnes angeli, imo et entia cuncta, in uno sunt loco, videlicet Deo. Sed nunc loquimur de loco proprie sumpto, scilicet corporali. Et sic iuxta communem dico opinionem, quod plures angeli nequeunt simul esse in uno loco. Cuius sumenda est ratio ex parte operationis, secundum quam angelus est in loco : quia secundum Philosophum quarto Physicorum, tunc unumquodque pulcherrime definitur, quando per definitionem ipsius manifestantur ac demonstrantur omnes proprietates ipsum consequentes, et solvuntur omnes dubitationes incidentes. Itaque secundum hoc dicendum, quod impossibile est idem secundum idem pati et moveri a diversis agentibus, si unumquodque eorum sit perfectae virtutis ad inducendum illum effectum : quoniam ab agente perfecto perducitur patiens in actum perfectum, quo habito, non remanet in potentia ad suscipiendum plus aliquid. Cum igitur unus angelus, agens in virtute divini imperii, sit sufficientis virtutis ad educendum in actum totum quod divina virtute operandum est circa aliquod corpus, non potest esse quod circa idem operatum concurrant immediate operationes angelorum duorum. Ideo nec in eodem loco esse possunt, quia superflueret unus. Unde philosophi uni orbi non attribuunt nisi unum motorem.

 

Sed obici potest : Unum corpus unusque angelus possunt esse in loco eodem : ergo plus angeli duo, cum unum corpus plus occupet et impleat locum quam angelus.

Secundo, spiritus increatus et angelus in uno sunt loco : ergo plus angeli duo.

Tertio, daemon et anima sunt in eodem loco, videlicet in corpore obsessi : ergo et duo angeli simul esse queunt.

 

Dicendum ad primum, quod repletio loci non impedit duos angelos posse simul esse, sed confusio operationis.

Ad secundum et tertium respondendum, quod anima est in corpore ut forma naturalis, non autem daemon aut angelus bonus ; nec Spiritus increatus et spiritus creatus sunt in uno loco secundum eamdem rationem et modum : idcirco ex tali exsistentia non sequitur operationum confusio.

Haec in Summa.

In his verbis Thomae aliqua continentur de quibus quid veritatis contineant, infra magis patebit.

 

Praeterea Petrus magis sequi videtur opinionem secundam, secundum quam angelo debetur locus ratione suae essentiae quia finita est : quam opinionem, sicut iam patuit, reprobat Thomas.

 

Itaque Petrus scribit :

Secundam opinionem sustinendo, dicendum est, quod secundum Philosophum tertio Physicorum, locus proprie dictus, est superficies corporis rem ambientis. Sicque ad plenam rationem exsistendi in loco, tria concurrunt. Primum est commensuratio : quoniam quod ambitur, undique commensuratur. Secundum est determinatio : quoniam quod ambitur, infra rem ambientem continetur atque includitur. Tertium est praesentialitas : praesentialitas, inquam, per se subsistens, quam non habent accidentia rei locatae ; et separata, quam non habent partes rei locatae, propter quod non sunt per se in loco ; et item interna, quam non habent locata contigua. Sicque solis substantiis convenit esse in loco ; et quo magis participant has tres conditiones seu proprietates quae concurrunt ad esse in loco, eo plus proprie sunt in loco. Hinc corporales substantiae propriissime esse in loco dicuntur, quoniam commensurantur superficiei corporis ambientis, et infra eam includuntur, atque eidem praesentes sunt. Spiritus vero creati sic sunt infra superficies corporalium continentium rerum, quod eis non commensurantur : sed infra eas determinantur, ita quod extra eas non sunt ; sunt quoque eis praesentes. Increatus vero spiritus sine commensuratione et determinatione est intra superficiem ambientis, tamen praesentialitatem habet ad eam. Hinc ei minus convenit esse in loco quam angelis, et angelis minus quam corporibus. Angelus quippe est substantia impartibilis et finita, non tamen fine eiusdem generis cum fine seu termino rei corporalis : ideo definitive est in loco, non commensurative ; Deus vero solum pracsentialiter.

Exemplum huius triplicis locationis potest poni in homine, cuius corpus est commensurative in loco extrinseco, anima vero quasi definitive, non circumscriptive, est in corpore, quia utrumque est terminatum, sed non eiusdem generis termino : corpus enim terminatur terminis dimensionis, non anima. Anima quoque est in singulis partibus corporis non circumscriptive, nec definitive, sed praesentialiter. Et si anima esset in corpore ut separata ab ipso, tunc esset magis perfecta similitudo ; sed quia unita est corpori ut forma et motor, non est in corpore neque in partibus eius proprie ut in loco, sed tanquam perfectio in perfectibili, et motor in moto, et sicut actus in potentia.

Haec Petrus.

 

Insuper de hoc, an angelus possit esse in pluribus locis, et an sit in loco punctali, scribit Petrus :

In angelo, secundum S. Dionysium, tria sunt, utpote, virtus, substantia, operatio : et sicut corpus habet ab alio quod sit in loco, videlicet a termino communi substantiae, quia est substantia corporalis ; ab alio quod sit in loco tanto, utpote a termino propriae quantitatis ; ab alio quod sit in hoc loco, scilicet a proprio motu vel operatione : ita angelus ab alio habet quod sit definitive praesens in loco, videlicet quoniam est substantia terminata ; ab alio ut valeat esse in loco tanto aut tanto, utpote a termino suae quantitatis virtualis ; atque ab alio quod sit in hoc loco determinato, puta a sua voluntate et operatione determinata. Itaque quantum est de essentia sua, quae simplex est, angelus non determinatur ad locum tantum, quin possit esse in simplici. Quantum vero est de sua virtute, potest esse in tanto loco, quanto loco potest immediate esse praesens ; et in tanto loco potest immediate consistere praesens, in quanto potest immediate operari. Similiter quantum est de operatione : si est operatio spiritualis, non indiget loci qualitate et quantitate determinata ; si vero est corporalis, indiget tanto loco, in quanto vult operari immediate. Esse ergo in loco determinato dicitur et convenit angelo per essentiam suam finitam in se ; sed posse esse in aliquanto, convenit ei secundum suam virtutem ; esse vero in actu in loco quantitatis determinatae, convenit ei per determinationem suae voluntatis vel actionis, et ita per accidens. Quia vero nec eius operatio terminari potest immediate nisi ad unum, nec virtus eius neque essentia potest nisi in uno, ideo esse non potest in pluribus locis. Est ergo commune et necessarium omnibus illis, esse in loco uno per essentiam. Posse vero esse in loco maiori vel minori, puto quod differt et accidit secundum virtutem maiorem sive minorem ; esse autem in toto vel in parte loci illius, puto quod sit in angeli voluntate, quoniam virtus illa voluntati conformatur secundum exigentiam actionis.

Haec Petrus.

 

Amplius Richardus quoque videtur in horum decisione a positione illa quam approbat Thomas recedere :

Quidam, inquiens, dicunt angelum sine assumpto corpore non esse in loco : quorum opinioni contradicit auctoritas et ratio. Strabus enim et Beda Genesis primo dicunt, quod caelum empyreum factum, mox sanctis angelis est repletum ; et constat, quod non intelligunt hoc fuisse per aliquam operationem illorum circa locum illum. Sed et Hugo primo de Sacramentis, parte tertia, opinionem illam redarguere videtur, expresse dicendo : Non ignoro quosdam ab omni spiritu locum universaliter removere, quia secundum dimensionem solum et circumscriptionem corporalem locum constare probarunt. Sed horum consideratio a communi aestimatione et possibilitate nimis recessit.

Item praedictam opinionem dogmatizantes, a domino Stephano episcopo Parisiensi sunt excommunicati.

 

Ratio etiam contra eam est, quoniam ordine naturae prius applicat angelus suam virtutem orbi seu mobili cuicumque quod movet, quam movere incipiat : ergo applicatio illa operationem praecedit. Cumque virtus illa sit in essentia angeli, angelus per suam essentiam prius quam per operationem applicatur mobili.

Ideo mihi videtur, quod angelus praeter omnem operationem quam habeat circa locum, sit definitive in loco. Et si quaeratur ratio applicationis suae ad locum, dico quod ratio applicationis efficiens, est sua voluntas imperans et sua potentia exsequens, vel omnipotentia Dei ; ratio vero finalis, est maior unitas universi, vel quia interdum vult angelus aliquid circa locum efficere ; formalis vero ratio huius applicationis, est simuleitas angeli cum loco aut locato, quemadmodum formalis ratio applicationis corporalis rei ad locum, est circumscriptio. Ad auctoritatem vero Boetii atque consimiles asserentes quod angeli non sint in loco, dicendum quod volunt angelos non esse in loco circumscriptive.

Haec Richardus.

 

Denique ad quaestionem hanc, an angelus sit in spatio vel in aliquo impartibili ipsius spatii, respondet Richardus :

Angelus est in spatio corporali, ita quod cuilibet parti illius spatii potest esse praesens ; et est dare terminum in maius, sed non in minus ; estque totus praesens cuilibet spatii parti. Est enim simplicitas quadruplex. Una est negativa magnitudinis : ut est simplicitas puncti, qui nec extensus est, nec aptus extendi. Secunda est simplicitas magnitudinis privativa : ut esset simplicitas substantiae corporalis si per omnipotentiam Creatoris esset et conservaretur a dimensionibus separata, quia tunc nata esset extendi. Tertia est simplicitas immensitatis spiritualis positiva : quae est simplicitas Dei, qui sic habet simplicitatem et immensitatem, quod sua simplicitas est quasi ratio suae immensitatis. Quarta est simplicitas positiva alicuius magnitudinis spiritualis, tamen infinite deficientis a Dei immensitate : et haec est simplicitas spiritus creati, ut animae et angeli, qui per hanc spiritualem simplicitatem ac divinae immensitatis aliquantulam imitationem ita possunt adesse alicui spatio toti simul, quod etiam toti sint in qualibet eius parte.

Si autem quaeratur, an angelus sit in puncto, cum tamen anima non ponatur in aliquo corporis puncto ; dicunt quidam, quod indivisibile, sicut punctus, non est locus, ideo in eo non est angelus, praesertim cum magnitudinem habeat spiritualem. Alii dicunt, quod quamvis punctus non sit locus, angelus tamen propter suam indivisibilem simplicitatem potest esse in puncto. Quamvis etenim non sit nusquam, non tamen oportet quod sequatur legem loci ; nec ad exsistendum in puncto requiritur summa simplicitas, quia nec punctus est summe simplex. Anima vero cum sit in corpore tanquam corporis forma, non est in puncto : quoniam punctus non est corpus, nec corporis pars.

Haec Richardus.

 

Porro ad quaestionem qua quaeritur, an angelus queat simul esse in pluribus locis, respondet hic doctor, quod non naturali virtute, sed bene per omnipotentiam Dei. Ratio autem cur limitatur ad exsistendum simul non nisi in uno loco, est natura suae exsistentiae limitatae, et quia locatum naturaliter definitur suo loco.

Sed obici potest, quod B. Ambrosius in ecclesia sua celebrans, obdormivit super altare, et excitatus a clero, dixit se interfuisse funeri S. Martini, atque ibidem praebuisse obsequium. Insuper, Augustinus libro de Civitate Dei videtur velle, quod aliquando homine dormiente ac vivo manente, phantasticum eius egreditur, ac veluti corporatum in quadam effigie apparet sensibus aliorum.

Dicendum ad primum, quod illud de S. Ambrosio supernaturaliter factum est divina virtute ; vel quod B. Ambrosius in veritate non interfuit sepulturae S. Martini, sed forsitan angelus in forma Ambrosii sancti apparens : quod dum fieret, apparuit Ambrosio soporato quod sepulturae interesset praedictae. Ad aliud, quod verba Augustini non sunt sic intelligenda, quod homine dormiente, vere exeat phantasticum eius, sed quia interdum contingit, quod homo somniat se esse praesentem alieno conspectui, cumque hoc somniat, aliquis spiritus in specie illius hominis apparet illi in cuius conspectu somnians ille somniat se esse praesentem.

Haec idem.

 

Postremo, ad quaestionem hanc, an plures angeli valeant simul esse in loco eodem, respondet quod non, virtute creata : quia quaecumque sunt simul in eodem loco, oportet quod unum penetret aliud ; nullus autem spiritus virtute creata potest alium spiritum penetrare, sicut nec corpus unum aliud, quamvis divina et supernaturali virtute utrumque fieri possit.

Si autem obiciatur, quod corpus glorificatum potest simul esse cum corpore non glorificato, ergo et spiritus malus cum bono. Insuper, anima est in qualibet corporis sui parte, et in eodem corpore daemon potest consistere, ut in obsessis : imo in Evangelio recitatur legio fuisse in homine uno.

Dicendum ad primum, quia ut aliqui dicunt, corpus glorificatum non potest virtute creata simul in eodem loco esse cum corpore non glorificato, sed virtute solummodo increata : qua et spiritus bonus posset esse cum malo, si Deus vellet. Alii putant utrumque horum possibile virtute beatitudinis supernaturalis corporis glorificati ac angeli boni. Potest autem angelus corpus quodcumque penetrare, non angelum : ideo potest simul esse cum corpore in loco eodem. Ad secundum dicendum, quod in obsessis daemones non sunt per essentiam suam praesentes substantiae corporis aut partibus eius, sed se immiscent humoribus aut vacuitatibus corporis, in quibus non est nisi aer aut vapor subtilis. Sicque plurimi possunt esse in corpore uno : quia ut dictum est, non est dare terminum in minus in loco seu spatio in quo est spiritus creatus, quodlibetque continuum divisibile est sine fine.

Haec idem.

 

Amplius Albertus :

Multipliciter, inquit, dicuntur aliqua esse in loco. Quaedam enim per se et secundum naturam suam indigent loco salvante et continente, quemadmodum omnia generabilia et corruptibilia : et hoc duabus ex causis, quarum praecipua est, quoniam talium ultima determinata sunt contrarietate agente ac patiente, et nisi esset salvativum ac contentivum extrinsecus, propter passionem ipsorum, continuam haberent in ultimis seu extremitatibus suis deperditionem defluentiamque continuam. Si quaeras, unde habeat locus quod salvet locatum, cum et ultimum corporis locantis habeat contrarietates, sicque pugnando videtur magis corrumpere quam salvare : dicendum, quod locus qui est quasi vas locans, habet hoc ab influentia loci simpliciter ; locus autem simpliciter ut est salvans, non est nisi duplex, videlicet, simpliciter sursum in contactu circumferentiae orbis lunae, et simpliciter deorsum, quod est esse in centro, quod babet salvandi naturam a toto orbe, a quo aequaliter respicitur semper. Alia causa est, quoniam res debilior est in extremis quam in intrinsecis sibi : ideo natura determinat ei continens in extremis. Et istud est proprie loqui de loco. Secundo possumus loqui de loco prout est spatium mathematicum, ut videtur velle Boetius : et sic habet continere, non salvare, quoniam suum continere non est nisi extrinsecus ambire ; sicque dicimus omnia corpora loco circumscribi praeter ultimam sphaeram. Tertio loquimur de loco prout in ipso est distantia situs, licet non includatur : sicque dicimus etiam sphaeram ultimam esse et moveri in loco secundum formam, et non subiecto, ut sexto dicitur Physicorum. Nullo istorum modorum dicitur spiritus creatus in loco.

Quarto loquimur de loco per accidens, sicut dicimus quod nobis in loco exsistentibus, accidentia et omnia quae sunt in nobis, in eodem sunt loco : et sic rursum non dicimus angelum esse in loco, quia sic semper assumeret corpus quando diceretur esse in loco. Sed dicimus angelum esse in loco definitive, et hoc per definitionem seu determinationem operis sui : quia videlicet opus illud nec ex parte efficientis nec ex parte effecti refertur extra locum in quo est per consequens. Idcirco intelligitur intra locum illum esse substantia operans : et hoc est quod dicit Damascenus, quod angelus ita est hic, quod non alibi.

Dico etiam, quod duo spiritus nequeunt esse in loco eodem propter confusionem operationum vitandam, non propter obsistentiam naturae.

Haec Albertus.

 

Amplius Udalricus in Summa sua, libro quarto, multa conscribit de his, primo loquens de intelligentiis, deinde post multa, de angelis : non quod intelligentiae non sint de numero angelorum, sed quia philosophice tractat de eis prout sunt motores caelestium orbium et velut rectores sphaerae activorum et passivorum, prout ait Philosophus, quod oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, etc. Itaque de his scribit Udalricus :

Cum intellectus intelligentiae ut motor est, non solum sit activus specierum intelligibilium, sicut est noster intellectus agens, sed etiam formarum naturalium, lumine suo essentiali, vel ipsum lumen, et ipse intellectus sit formalis essentia intelligentiae, patet verum dicere philosophos, quod intelligentia per suam essentiam movet et causat : tamen secundum quod est instrumentum primae causae, movet etiam per suas potentias, sicut et anima rationalis movet per intellectum et appetitum. Et sicut multi dicunt animam ubique esse in suo mobili, ita quod tota est in qualibet parte, in quantum actus eius essentialis, qui est vita seu vivere, est ubique in toto corpore eius ; et cum certum sit quod ipsa ut motor, sit essentialiter tantum in corde : ita intelligentia quaelibet est ubique in mobili suo ; et tamen est in determinata eius parte, et etiam est ubique in toto suo inclusa infra suam sphaeram. Nusquam enim est, id est in nullo determinato « ubi » sui mobilis ; sed ubique est in ipso secundum suam substantiam, in quantum extensione suae potentiae in totum mobile operatur immediate circa ipsum totum : quia secundum Damascenum, angelus ibi est ubi operatur. Verum secundum principalem receptionem et manifestationem suae virtutis in mobili, principaliter est in una parte, prout octavo Physicorum dicit Philosophus motorem caeli esse in dextero circulo sphaerae aequinoctialis.

Multa de his scribit ibi Udalricus : de quibus pertranseo hic, quia non multum concernunt hunc passum ; ideo loco reservantur aptiori : quae etiam pro parte commemoro recitative magis quam assertive.

 

At vero in ultimo capitulo quarti libri, de angelis loquens :

Supra (inquit) probavimus, omne quod, est hoc aliquid, esse loco definitum : et quia angeli, prout de eis loquitur Scriptura, hoc aliquid sunt, constat quod definitive sint in loco, quamvis Peripatetici contradicunt, quia loquuntur de angelis prout sunt intelligentiae, qualiter potius sunt ubique quam determinato in loco, sicut iam patuit. Stoici vero Philosophi, Trismegistus, Socrates, Plato, etc., consentiunt quod angeli circa nos operantur, et loco definiuntur, ac successive in pluribus locis sunt per motum de loco ad locum ; atque in magicis artibus habetur hoc pro experto. Unde pro erroneo reputandum est dictum Rabbi Moysis, asserentis quod apparitiones angelorum de quibus habetur in lege, non sunt secundum substantialem praesentiam, sed secundum virtutis effectum. Nec recipienda est opinio aliquorum, dicentium angelum per operationem definiri ad locum in quo operatur, atque desinere ibi esse cessando ab operatione sine motu locali : sic enim nusquam esset dum nullam exercet operationem circa exteriora ; et hoc non est intelligibile, quod id quod est hoc aliquid et infra ambitum caeli empyrei continetur, non sit in loco definitive, sive operetur, sive non. Sequeretur etiam, quod anima separata, cuius non est operari circa inferiora, non esset in loco. Est quoque contra Scripturam, quae angelos in caelo empyreo docet esse creatos, ac inde Luciferum corruisse antequam habuit circa exteriora obsequium. Non tamen intendimus dicere, quod angeli sine loco esse non possint, id est, si locus non esset. Imo sentimus oppositum, cum intellectualis natura prior sit omni corporali substantia, certumque est quod primum sine posteriori valeat esse.

Haec Udalricus.

 

Praeterea Durandus circa luec inserit multa, referens quatuor opiniones :

Una (ait) opinio dicit quod angelus sit in loco ratione suae essentiae limitatae. Secunda opinio tenet quod angelus est in loco definitive : non sic quod sua essentia, quamvis finita, sit ei ratio essendi in loco, sed operatio sua in exteriorem materiam transiens. Tertia est, quod angelus neque per suam essentiam neque per suam operationem est in loco, sed quod solum dicitur esse in loco quantum est in corpore locato, non secundum se, sed secundum suum effectum : quod est esse in alio sicut movens est in moto, vel sicut causa immediata est in suo effectu. Et qui tenent hanc viam, dicunt quod ad hoc quod moveat angelus corpus, non requiritur aliqua propinquitas angeli ad locum secundum situm, nec ulla exhibitio suae praesentiae realis ad corpus locatum, sed tantum proportio inter ipsum et corpus mobile secundum rationem moventis ac mobilis. Angelus namque movet corpus dum vult, quoniam liber est in movendo ; et dum movet, fertur esse in loco. Sed ista opinio non videtur idonea, quoniam sola proportio illa non sufficit ad movendum nisi activum et motivum realiter praesens.

Quarta opinio est, quod essentia angeli nusquam est, nec ratione realitatis suae, nec ratione alicuius exsistentis in ipso, nec ratione operationis circa exteriora, sic quod ei debeatur locus definitive : et in hoc concordat cum praedicta opinione. Sed in hoc differt ab ea, quoniam ponit, quod sicut angelus nusquam est secundum situm, sic est ubique seu praesens cuilibet corpori praesentia ordinis, non situs, sive moveat, sive non ; sed dum movet, dicitur specialiter esse ubi movet, secundum quamdam approximationem, quoniam ibi manifestatur sua virtus realis : tamen praesentiam angeli ad locum praecedit operatio eius in loco. Moventur autem isti ex hoc, quod motus et omnis actio quae praesupponit subiectum, praeexigit praesentiam motivi ad mobile, et activi ad passum. Sed angelus potest agere in omne corpus vel simul vel successive. Ergo antequam agat, praesens est cuilibet corpori et simul : quia si praesens esset uni tantum, et postea alteri, difficile valde esset assignare quare magis praesens esset isti quam alteri, cum nondum in aliquod agat illorum ; et quamvis in aliquid ageret, difficultas eadem remaneret, quia operatio non facit agentis praesentiam, sed supponit. Et rursus, si praesens esset uni sic quod non alteri, iam loco videretur definiri : quod ipsi negant. Iterum, si praesens esset uni, non alteri, non posset illi praesens fieri nisi per motum, vel ad alium modum : dicere autem quod angelus per essentiam suam moveatur, non est intelligibile bene. Igitur iuxta hanc viam, ponitur quod angelus sit praesens cuilibet corpori, antequam illorum aliquod moveat.

Haec Durandus : qui huic ultimae opinioni magis adhaeret sine temeraria assertione, et solum scholastice causa exercitationis.

 

Denique, de primis duabus opinionibus et earum motivis iam dictum est supra.

Tertia vero opinio videtur esse de qua iam in verbis Udalrici est tactum : quam et irrationabilem esse fatetur, quamvis Rabbi Moysi partim attribuatur.

 

Verum quarta ista opinio videtur prorsus inepta et fatua, et divinis Scripturis contraria : quia secundum eam, angeli sancti nunquam de caelo in terram descenderent, neque de terra in caelum ascenderent, cum tamen dicat Salvator : Videbitis angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Atque ad Moysen Dominus dixit : Angelus meus praecedet te. Imo innumerabilia testimonia Scripturarum huic imperito errori obici possent. Nempe quod angeli sancti homines assidue adeant et ab eis discedant vicissim invisibiliter, interdum visibiliter in assumptis corporibus, copiose docet Scriptura, sanctique Patres concorditer protestantur. Et ut sanctus ait Ambrosius, ex hoc ostenditur Spiritus Sanctus verus Deus, quod omnem replet creaturam et ubique est praesens.

Insuper iuxta opinionem hanc insensatam sequetur, quod singuli angeli in singulis sint substantialiter, et omnes in omnibus, et unusquisque infra terminos essentiae alterius erit, et illabetur cuilibet essentiae alterius : quod tamen Deo proprium perhibetur, videlicet illabi rerum essentiis. Cumque sint tam innumerabilia millia angelorum, in quolibet angelo substantialiter per essentialem illapsum erunt millia angelorum innumerabilia. Post diem quoque iudicii, quando Salvator cum suis electis et Sanctis ascendet in alta caelorum usque in caelum empyreum, et ibi cum ipsis aeternaliter in plena beatitudine habitabit, angeli sancti secum non ascendent, sed manebunt (sicut nunc sunt) ubique et omni creaturae praesentes : erunt ergo etiam in inferno, alias essent definitive in loco. Cumque daemones sint ex ordinibus angelorum prolapsi, eadem ratio est de ipsis et angelis sanctis quantum ad consistendum in loco : sicque in quolibet angelo sancto substantialiter erunt daemones universi, et erunt ac sunt in caelo empyreo, sicut et angeli sancti, quia ubique sunt.

Alia quamplura huic fatuitati obici possent. Cuius etiam motivum debilissimum exstat, cum ait : Motus et omnis actio praesupponit subiectum. Ad quod dico, quod illo concesso, non oportet quod angelus semper substantialiter praesens sit cunctis corporibus quae potest movere, imo nec uni eorum : sed quando Deo iubente aut se secundum Deum dictante, vult corpus quodcumque movere vel circa inferiora quodcumque movere vel circa inferiora ministerium exhibere, mittitur a Deo ad illud seu illa, vel descendit et accedit ac movet se illuc secundum modum quo ei convenit motus, prout quaestione dicetur sequente.

 

Haec ergo opinio omni philosophicae ac theologicae veritati contraria, non est tanquam probabilis defendenda, sed penitus respuenda.

 

Postremo Aegidius circa haec multa inducit, et pene omnium positiones corrigit et emendat. Primo, eorum qui dicunt angelum esse in loco ratione suae limitatae essentiae : quos dicit ordinem rerum pervertere ; et tamen si rite pensetur, contra eos nil aliud probat nisi quod angeli non sunt in loco commensurative. Deinde arguit contra eos qui dixerunt intelligentias non esse in loco nec ratione suae essentiae, nec ratione operationis quam angeli circa corporalia operantur. Tertio arguit contra eos qui dicunt angelos non esse in loco nisi per operationem, et ideo eos nusquam esse quando non operantur circa exteriora aut corporalia. Contra quos dicit, quod angelus semper aliquo modo circa corpora operatur, alias non esset connexio entium universi. Quod non videtur apte prolatum : quia secundum doctrinam divini Dionysii et Sanctorum, angeli summae hierarchiae, qui adsistentes dicuntur, circa exteriora et corporalia non operantur ; nec caelum empyreum indiget influxu aut conservatione eorum. Et iam ante ostensum est, quod caelum empyreum est locus ipsorum per congruentiam quamdam, quoniam correspondet actioni eorum, sicut ecclesia orationi, non per necessitatem. Deinde specialiter argumentatur contra S. Thomae positionem, dicentis quod angelus potest esse in loco maiori et minori, atque indivisibili seu punctali, secundum quod diversimode operatur circa loca et locata maiora seu minora, aut circa indivisibilia ; et dicit, quod positio illa sibi ipsi contradicit, quoniam punctus non est receptivus operationis angeli sancti. Verum si introducta ex Petro, Thoma, Richardo, recolantur, patet oppositum huius. Imo angelus puncto simplicior est, iuxta modum praehabitum : quia non habet in continuo situm, nec ad genus pertinet quantitatis. Cum igitur angelus sua magnitudine virtuali agat in ea quae simpliciora sunt puncto,et illa attingat ac tangat tactu metaphorico spirituali ac virtuali, cur non etiam locum punctalem ?

De aliis multis quae hic scribit Aegidius, brevitati studens pertranseo.

 

Solutio etiam obiecti patet ex dictis.

 

 

QUAESTIO IV

Quaeritur consequenter : Utrum angeli moveantur.

 

Cumque quaestio ista de motu locali praecipue intelligatur, includit ipsa alia duo quaesita, videlicet : An moveantur per medium, quia omnis motus localis per medium est ; et quoniam tempus vocatur mensura motus, quaerendum est : An moveantur temporaliter aut successive, an potius in instanti. Et condependent haec tria.

 

Et videtur quod non moveantur.

Primo, quia ut ait super librum de Causis Averroes, intelligentia est loco et operatione immobilis.

Secundo, ei quod nondum coniunctum est fini, convenit moveri, similiter enti imperfecto et indigenti : moveri namque est imperfectionis ac indigentiae. Unde nec convenit Deo. Sed angeli sunt perfecte beati atque in ultimo fine immobiliter quietati, nec cupiunt perfici, utpote iam perfecti : ergo non convenit eis moveri

Tertio, moveri localiter non convenit nisi rei locali et quse subiacet tempori : angelus vero nec localis nec temporalis consistit.

Quarto, lux sensibilis diffunditur per medium sine successione et motu in instanti, sicut experientia docet : cumque angelus sit lux spiritualis, omni luce sensibili vehementer simplicior atque celerior, formalior et agilior, apparet quod instantanee sine successione et motione ac tempore procedat seque diffundat per medium et applicet se cui adesse voluerit.

 

In contrarium sunt ratio et auctoritas. Cum enim angelus sit beatus et intellectualiter ac libere agens, in sua est libertate moveri successive aut instantanee, celeriter sive tarde. Docet quoque Scriptura, quod angeli sancti pergunt de loco ad locum cum his quos custodiunt, et quod angelus praecessit filios Israel, et columnam nubis ac ignis successive movebat.

 

Ad haec Bonaventura respondet :

Angelo convenit moveri ; et movet se non solum assumpto corpore, sed etiam corpore non assumpto, cum non sit minoris libertatis, nobilitatis ac potestatis sine corpore quam in corpore. Sed sicut esse in loco dupliciter dicitur, ita et esse localem, sicut in littera tangitur. Primo enim et proprie dicitur aliquid esse in loco circumscriptive ; secundo et minus proprie, definitive. Angelus ergo non movetur per locum circumscriptive seu commensurative ad locum, nisi in corpore assumpto ; sed sine huiusmodi corpore convenit ei definitive moveri per locum.

Si autem quaeratur, an moveatur per se aut per accidens ; dicendum, quod moveri per locum circumscriptive, convenit angelo per accidens, utpote ratione corporis quod assumpsit ac movet ; sed definitive moveri, convenit ei per se, et sua voluntate movet se ipsum. Idcirco in angelo non differunt proprie motor et mobile ; nec motus ille est motus indigentiae, sed potius obedientiae ex Dei imperio, seu dignationis, caritatis et subventionis pro aliorum indigentia, necessitudine et salute. Nam et miles et cursor currit in stadio ad suae ostensionem virtutis ; et iuxta S. Dionysii documenta, superiora moventur ad inferiorum provisionem.

Haec Bonaventura.

 

Insuper ad quaestionem hanc : An moveatur per medium, sic respondet :

Circa hoc diversi diversimode sunt locuti. Quidam namque dixerunt, quod cum angelus sit simplex et indivisibilis, non potest corporale medium pertransire, sed movetur ab extremo in extremum sine medio, omnisque locus ad quem movetur, se habet ad angelum per modum immediati : sicque loci mutatio in angelo non est motus, sed mutatio tantum absque medio. Haec autem opinio non videtur conveniens. Certum est enim quod angeli sancti qui custodes sunt hominum, ita possunt eos custodire sua spirituali praesentia, sicut et corporali in assumptis corporibus ; atque utroque modo adsunt et comitantur cum sibi commissis, sicut iam tactum est, et sic vadunt per medium.

Alii ergo dixerunt, quod angelus et per medium et sine medio potest moveri, quoniam motus eius est ad nutum suae voluntatis secundum potestatem divinitus ei collatam : idcirco dum vult, transfert ac facit se in extremum immediate ; et dum vult, transit per medium. Ponuntque simile, quod intellectus noster potest cogitare de Parisiis et de Roma dupliciter : primo sic, quod immediate cogitet de uno, et post de alio ; secundo ita, quod primo cogitet de Parisiis, deinde de urbe intermedia, tertio de Roma. Et quoniam angelo tam facile est moveri ac ferri, ut nobis cogitare, cum non sit corpori alligatus, ideo potest sic et sic moveri. Verum quidquid sit de positione, exemplum istud non exstat conveniens, quoniam cogitans apud se habet speciem Romae speciemque Parisiorum : quae species non habent inter se ordinem neque situm, et aequaliter sunt praesentes intellectui cogitantis ; idcirco ad libitum potest de una et de alia, cogitare. Sed in re est ordo et situs naturalis, et necessario interiacet medium inter civitatem et civitatem. Nec propter hoc aperitur nobis via ad intelligendum : cumque aliquo modo intelligibile sit quod angelus feratur per medium, ratio quoque atque auctoritas ad hoc concordent ; ideo hoc videtur probabiliter esse tenendum. Et aliud membrum, videlicet quod sine medio possit moveri, arbitror reiciendum, non quod asseram esse falsum, sed quoniam non est in promptu auctoritas quae hoc dicat, nec ratio cogit, imo nec capit hoc. Possibile tamen est quod Deus aliquid dederit spiritualibus illis substantiis, quod carnales non capiunt intellectus.

Quod vero Augustinus ait, Deum movere spiritualem creaturam per tempus, non per locum, intelligitur de motione per locum circumscriptive et quantum ad proprietates loci (quas non admittit angelus), et proprietatem temporis, quod convenit angelis, in quibus est innovatio, variatio et successio cogitationum et affectionum.

Haec idem.

 

De hoc demum : An angelus moveatur in instanti vel successive ac temporaliter, scribit sic :

Cum spatium intermedium sit compositum, et tam angelus quam virtus ipsius sit simplex, dixerunt quidam, quod tam angelus quam virtus ipsius improportionabilis sit spatio, et improportionabiliter vincit ipsum ; ideoque motu improportionabili et subito seu in instanti pertransit locum seu spatium : qui motus est supra naturam. Sed quia difficile videtur intelligere quod pertranseat spatium quin sit in pluribus partibus eius ; et ponere quod subito moveatur et sit in pluribus partibus medii, est ponere in illo motu quod sit in pluribus locis simul, quod omnino absurdum est dicere de angelo, ut Sancti atque philosophi et doctores catholici concorditer dicunt : idcirco dicendum, quod angelus non movetur per medium motu subito, sed successivo. Notandum est ergo, quod in motu successivo successione perfecta, successio oritur ex quadruplici causa. Prima est distantia termini a quo respectu termini ad quem. Secunda est resistentia medii. Tertia est partibilitas mobilis. Quarta est finitas virtutis, eo quod finitae virtutis sit proprie movere per spatium in tempore. Hinc motus angeli non est successivus successione perfecta, quia deficit ibi resistentia medii et partibilitas mobilis ; est tamen successivus ratione distantiae medii, in quo non potest esse simul per totum, et ratione finitatis virtutis moventis, quae non excedit medium improportionabiliter, idcirco nec facit motum medio improportionabilem.

Haec idem.

 

Circa haec loquitur Thomas :

Triplicem motum Sancti attribuunt angelis. Primus est secundum illuminationes a Deo in mentem angeli descendentes. Quae illuminatio metaphorice motus vocatur : quem B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus attribuit angelis, atque in tres species eum distinguit, videlicet, in motum circularem, rectum, obliquum. Circularis est, secundum quod lumen intellectuale originaliter descendit de Deo in intellectum angelicum, et ipse angelus per idem lumen rursus ascendit in Deum : sicque est ibi motus ab eodem in idem, et est uniformis, in quantum lumen illud non egreditur intellectus simplicitatem. Motus vero rectus vocatur, dum angelus lumen sibi desuper communicatum inferioribus tradit quasi secundum lineam rectam. Sed motus nominatur obliquus, prout consideratur exitus luminis a Deo in mentem angeli, et deinde reflectitur lumen illud ad inferiora quibus lumen suum angelus tradit : per quod lumen inferiora non reducuntur in angelum sicut in finem, sed in Deum. Qui motus est quasi compositus ex recto et circulari, sicut motus qui esset per chordam et arcum ab eodem in idem : obliquatur etenim motus iste, prout recedit ab uniformitate recepti luminis, quod non est in angelis secundis sicut in primo.

Secundus motus angelorum est per tempus : quem assignat Augustinus in littera ; et quoniam tempus est mensura successivorum, ideo omnem successionem appellat motum per tempus. Invenitur autem successio in intellectu angeli, quoniam omnis intellectus qui cognoscit diversa per diversas species, non potest simul actu illa cognoscere. Intellectus autem angeli potest cognoscere res dupliciter sive duplici specie, puta : in Verbo aeterno, quod est omnium una similitudo, in quo potest multa simul videre ; et item per species innatas seu concreatas inditas sibi, quae plures sunt plurium : hinc per illas species non cognoscit plura simul, nisi quae per unam speciem repraesentantur. Unde secundum hoc in intellectu angeli consistit successio, quae extenso nomine dicitur motio. Differt tamen a motu proprie dicto in duobus ad minus. Primo, quia non est de potentia in actum, sed de actu in actum. Secundo, quia non est continua. Motus namque fertur continuus ex continuitate eius super quod est motus, ut in libro quinto Physicorum probatur ; et inter duas species intelligibiles intellectas non est continuatio ulla, sed successio tantum, eademque successio dicitur motus. Similis quoque est ratio de successione variarum affectionum.

Tertius motus angelorum est secundum locum : qui eis in littera attribuitur auctoritate Ambrosii. Et quia moveri in loco sequitur ad esse in loco, ideo eodem modo convenit angelo moveri in loco sicut esse in loco. Et utrumque aequivoce convenit corporalibus et incorporalibus, sicut iam patuit, quia angelus dicitur esse in loco in quantum applicatur loco per operationem : et quia non simul est in locis diversis, ideo successio talium operationum per quas in diversis locis esse dicitur successive, motus eius vocatur. Hinc sicut conceptiones intellectus eius consequenter se habent sine continuatione, ita et operationes ipsius. Unde motus localis angeli non est continuus ; sed ipsae operationes eius consequenter se habentes circa diversa loca, secundum quas in illis est, localis eius motus vocatur.

Haec Thomas in Scripto de hoc, an angelus moveatur.

 

In idem redit quod de hac materia scribit in prima parte Summae, quaestione quinquagesima tertia. Ubi et addit :

Motum angeli in loco non oportet loco commensurari, nec continuitatem habere ex loco, sed est motus non continuus. Cum enim angelus sit in loco secundum contactum virtutis, necesse est quod motus angeli in loco nil aliud sit quam diversi diversorum locorum contactus successive, non simul : quoniam angelus non potest simul esse in diversis locis. Huiusmodi autem contactus non est necesse esse continuos. Potest tamen in eis continuitas esse, quia ut dictum est, nil prohibet angelo assignare divisibilem locum per suae virtutis contactum, sicut continuo locus divisibilis assignatur propter contactum magnitudinis suae. Hinc sicut corpus successive et non simul dimittit locum in quo prius erat, et ex hoc causatur continuitas in motu locali ipsius ; sic angelus successive potest dimittere divisibilem locum in quo exstitit prius, sicque motus eius erit continuus. Potest quoque totum simul dimittere, et toti alteri loco simul se applicare ; sicque motus eius non erit continuus.

Haec Thomas in Summa de hoc, an angelus moveatur.

 

Porro de hoc : An angelus suo motu pertranseat medium, ait in Scripto :

De hoc sunt duae opiniones. Aliqui enim dicunt, quod angelus transit de loco ad locum non pertranseundo medium ; alii dicunt, quod pertransit medium motu suo : atque (ut credo) utrique secundum aliquid verum dicunt. Nam dico, quod angelus potest transire de loco ad locum ita quod pertranseat omnia media, et potest esse quod transeat de loco ad locum sine hoc quod sit in aliquo mediorum, potest etiam esse quod motu suo sit in aliquibus mediis, et in aliquibus non sit : cuius ratio sumitur ex praedictis. Essentia etenim angeli secundum se ab omni loco est absoluta, et non definitur seu determinatur ad locum nisi per suam operationem, secundum quod terminatur ad operatum in loco. Hinc quando operatur circa hunc locum, potest ab essentia sua ex se indeterminata ad locum, imo indifferenti ad omnia loca, quantum in ipsa est, egredi operatio statim ad locum proximum vel remotum ; nec operatio ad remotum seu distans dependet ab operatione quae est ad rem proximam : unde secundum quod habet aliquid operari vel in omnibus mediis locis,vel in aliquibus, aut in nullo, secundum hoc potest pertransire omnia media, aut quaedam solum, seu nullum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordare Petrus videtur, qui de subito angeli motu ponit exemplum de illuminatione aeris, qui subito illustratur.

 

De eadem quaestione scribit in Summa, quaestione quinquagesima tertia  Motus angeli potest esse continuus, et non continuus. Si ergo exsistat continuus, non potest angelus moveri de extremo in extremum nisi pertranseat medium : quia ut dicitur quinto Physicorum, medium est in quod prius venit quod continue mutatur, quam in quod mutatur ultimum. Ordo enim prioris et posterioris in motu continuo est secundum ordinem prioris et posterioris in magnitudine spatii seu medii, ut dicitur quarto Physicorum.

Si autem motus angeli non sit continuus, possibile est quod transeat de extremo aliquo in extremum, non pertransito medio : quoniam inter quaelibet, duo loca extrema sunt infinita media loca, sive sumantur loca indivisibilia, sive divisibilia. Et de indivisibilibus evidens est : quoniam inter quaelibet duo puncta sunt infinita indivisibilia puncta media, cum nulla duo puncta se consequantur sine medio, ut sexto Physicorum probatur. De locis quoque divisibilibus est necesse hoc dicere : et hoc demonstratur ex motu continuo corporis alicuius. Corpus namque non movetur de loco ad locum nisi in tempore. In toto autem tempore motum corporis mensurante, non est accipere duo nunc in quibus corpus quod movetur non sit in alio et alio loco : quoniam si in uno et eodem loco esset in duobus nunc, sequeretur quod ibi quiesceret, cum nil aliud sit quiescere quam in eodem loco esse nunc et prius. Cum ergo inter primum nunc et ultimum nunc temporis mensurantis motum, sint infinita nunc, oportet quod inter primum locum a quo incipit moveri, et ultimum locum ad quem terminatur motus, infinita sint loca. Et hoc sensibiliter sic apparet. Sit corpus unum unius palmi, et sit via per quam transit, duorum palmorum : manifestum est quod locus primus a quo incipit motus, sit palmi unius ; locus quoque ad quem terminatur, est palmi alterius : et dum incipit moveri, paulatim deserit primum palmum, et intrat secundum. Secundum ergo quod dividitur magnitudo palmi, multiplicantur media loca : quoniam quodlibet punctum signatum in magnitudine primi palmi, est principium loci unius ; et punctum signatum in magnitudine alterius palmi, terminus est eiusdem. Cumque magnitudo sit divisibilis in infinitum, et puncta sint etiam infinita in potentia in qualibet magnitudine, sequitur quod inter quaelibet duo loca sint infinita loca media. Mobile autem infinitatem locorum mediorum non consumit nisi per motus continuitatem : quoniam sicut loca media sunt infinita in potentia, ita et in motu continuo est accipere infinita quaedam in potentia. Si ergo motus non sit continuus, omnes partes motus erunt numeratae in actu. Si igitur mobile quodcumque moveatur motu non continuo, sequitur quod vel non pertranseat omnia media, vel quod actu numeret media infinita, quod est impossibile. Sic ergo secundum quod motus angeli non est continuus, non pertransit omnia media.

Hoc autem, scilicet moveri de extremo in extremum et non per medium, potest angelo convenire, non corpori, quoniam corpus mensuratur et continetur sub loco : unde oportet quod sequatur leges loci in suo motu. Sed substantia angeli non est subdita loco ut contenta, sed superior eo ut continens. Hinc in potestate est angeli applicare se loco ut vult, vel per medium, vel sine medio.

Haec idem in Summa.

 

Insuper, de quaestione his annexa et partim patente ex istis, videlicet : An angelus moveatur in instanti vel tempore, scribit hic Thomas :

Cum omnis mutatio duos habeat terminos, qui nequeunt esse simul, quia omnis mutatio est in contingens, ut dicitur primo Physicorum, oportet cuilibet motui seu mutationi adesse successionem ex hoc quod duo termini simul esse non queant, sicque tempus, quod est numerus prioris et posterioris, in quibus tota consistit ratio successionis. Sed hoc diversimode in diversis contingit. Interdum enim terminus motus est mediatus principio motionis, vel secundum medium quantitatis dimensivae, sicut in omni locali corporum motu atque in motu augmenti et diminutionis, vel secundum medium quantitatis virtualis, cuius divisio attenditur secundum intensionem et remissionem alicuius formae, sicut in alteratione sensibilium qualitatum : tuncque tempus per se ipsum mensurat motum, quia ad terminum successive pervenitur, eo quod divisibilis sit.

Quandoque vero terminus ad quem, non est mediatus termino a quo, quemadmodum in mutationibus de privatione ad formam vel econverso, ut in generatione et corruptione, et in illuminatione, ac consimilibus : et illis quoque mutationibus oportet annexum esse tempus, cum constet materiam non simul esse sub privatione et habitu. Non autem sic, quod exitus seu transitus de uno extremo in aliud fiat in tempore : sed alterutrum extremorum, videlicet primum quod mutatione abicitur, est coniunctum cuidam motui vel alterationi, sicut in generatione et corruptione, vel locali motui solis, ut in illuminatione ; et in termino illius motus est etiam terminus mutationis, atque pro tanto illa mutatio dicitur subita seu instantanea, quia in ultimo instanti temporis quod mensurat motum praecedentem, acquiritur illa forma seu privatio, de qua ante nil inerat. Et in illo instanti dicitur generatum esse, non autem proprie generari : quoniam omne quod generatur, generabatur et generabitur, ut in sexto Physicorum probatur. Hinc omnes tales mutationes instantaneae, sunt termini cuiusdam motus prioris, ut sexto Physicorum asserit Commentator.

Porro motus angeli non potest esse terminus motus alterius : unde oportet quod sit in tempore, non in instanti. Sed hoc tempus est aliud a tempore quo mensurantur motus caeli et corporalium rerum. Nullus quippe motus mensuratur motu caeli, nisi qui ordinatur ad ipsum. Cumque motus angeli nullum ordinem habeat ad motum caeli, praesertim si motus angeli dicatur successio operationum, constat quod non mensuretur tempore quod est mensura primi mobilis, sed alio tempore : cuius temporis naturam accipere possumus ex natura motus. In tempore enim est aliquid quasi formale, quod se tenet ex parte quantitatis discretae, videlicet numerus prioris et posterioris ; et aliquid materiale, per quod est continuum, quoniam continuitatem habet ex motu in quo est sicut in subiecto et in primo mensurato per ipsum, puta in motu caeli, ut fertur quarto Physicorum. Motus autem ille habet continuitatem a magnitudine. Unde cum motus angeli non sit continuus, quia non est secundum necessitatem habens conditiones magnitudinis per quam transit (sicut est in illis quae sunt nata esse in loco, ita ut eorum corporalis substantia commensurata sit terminis loci), sed per successionem operationum in quibus nulla est ratio continuitatis ; ideo tempus illud non est continuum, sed compositum ex « nunc » succedentibus sibi invicem, ut numerus operationum succedentium sibi tempus vocetur, sicut ipsa operationum successio vocatur motus : et quot sunt operationes ex quibus componitur motus secundum diversa loca, tot erunt « nunc » ex quibus componitur tempus illud. Quod etiam consonat ei quod sexto Physicorum ait Philosophus : Eiusdem rationis est, indivisibile moveri, et tempus componi ex « nunc », et motum ex momentis, lineamque ex punctis. Nam quamvis linea per quam angelus transit, exsistat continua, non tamen est in ea continuitas secundum quod refertur ad motum angeli, qui diversa ubi non continuatim pertransit.

Haec Thomas in Scripto. In quibus videtur aliqualiter discrepare a dictis suis in Summa iam tactis, in quibus fatetur motum angeli interdum posse esse continuum, secundum variam applicationem suae virtutis ad locum.

 

Denique prima parte Summae de ipsa scribit materia :

Quidam dixerunt localem angeli motum esse in instanti. Dicebant enim, quod dum angelus movetur de loco ad locum, in toto tempore praecedenti sit in termino a quo, in ultimo autem termini illius sit in termino ad quem. Nec oportet medium esse inter duos hos terminos, sicut nec medium est inter tempus et terminum temporis ; inter duo autem nunc temporis, tempus est medium. Unde dicunt, quod non est dare ultimum “nunc” in quo fuit in termino a quo : sicut in aeris illuminatione et generatione substantiali, non enim est dare ultimum instans in quo fuit aer tenebrosus, vel in quo materia fuit sub privatione fornice ignis ; sed est dare ultimum tempus, ita quod in termino temporis illius est vel lumen in aere, vel forma ignis in materia : sicque illuminatio et generatio substantialis dicuntur motus in instanti.

Verum hoc non habet locum in proposito. De ratione namque quietis est, quod quiescens similiter se habeat nunc et prius : ideo in quolibet nunc temporis mensurantis quietem, quiescens est in eodem, in primo et medio ac ultimo. Sed quia de ratione motus est, quod id quod movetur aliter se habeat nunc et prius, ideo in quolibet nunc temporis mensurantis motum, mobile se habet in alia et alia dispositione : unde oportet quod in ultimo « nunc » habeat formam quam ante non habuit. Sicque patet quod quiescere toto tempore in aliquo, puta in albedine, est esse in illo in quolibet temporis illius instanti. Unde non est possibile ut aliquid in toto tempore praecedente quiescat in uno termino, et postea in ultimo instanti illius temporis sit in alio termino. Sed hoc possibile est in motu, quia moveri in aliquo toto tempore, non est esse in eodem in quolibet instante temporis illius. Omnes ergo huiusmodi motus instantanei sunt termini motus continui : sicut generatio est terminus alterationis materiae, et illuminatio est terminus motus localis corporis illuminantis. Motus autem localis angeli non est terminus alicuius alterius motus continui, sed est per se ipsum, a nullo alio motu dependens. Hinc impossibile est dicere, quod in toto tempore sit in aliquo loco, et in ultimo nunc sit in alio loco ; sed assignare oportet nunc in quo ultimo fuit in loco praecedenti. Ubi autem sunt multa nunc, ibi necessario tempus est, cum tempus non sit nisi numeratio prioris et posterioris in motu. Unde relinquitur quod motus angeli sit in tempore : in continuo, inquam, tempore, si motus eius sit continuus ; atque in non continuo, si motus eius continuus non sit. Utroque etenim modo contingit esse angeli motum, ut dictum est. Continuitas autem temporis ex continuitate est motus. Et tempus illud, sive sit continuum, sive non, non est idem cum tempore mensurante motum caeli et inferiora, quoniam motus angeli non dependet ex motu caeli.

Haec idem in Summa.

 

Albertus quoque :

Angeli (inquit) moventur, ut dicunt Sancti, etiam localiter, quidquid contingat de dictis philosophorum. Et hoc convenit angelo in quantum est substantia spiritualis, cuius potentia vincit omne prohibens motum ; hocque vocat Damascenus velocitatem naturae eius. Vincit quippe distantiam spatii, ita quod motus suus non est spatio proportionatus ; et vincit distantiam temporis, ita quod motus suus non est proportionatus tempori, nec tempore mensuratur ; et vincit obsistens spissum et rarum, ita quod motus eius est per omne plenum, spissum et rarum, ac si vacuum esset, non resistens moventi nec moto. Et hunc motum dicimus esse supra naturam, non contra vel infra naturam. Haec autem potestas data est angelo in creatione suae naturae. Et sicut in animali anima est movens, et corpus motum ; ita in angelo voluntas est movens, et angelus ipse est motum.

Si autem quaeratur, an pertranseat medium ; respondeo sine praeiudicio, quod sic, et quod medium est distantia, sed non angelo, quia virtute movendi hanc vincit. Et hoc possumus considerare per simile. Dicit namque Philosophus sexto Physicorum, quod si esset infinita potentia movens, moveret in instanti. Quamvis autem potentia angeli non sit simpliciter infinita, tamen respectu corporalis potentiae moventis, est quodammodo non finita. Ideo si corporalis infinita potentia vinceret distantiam spatii, multo magis dicimus eam vincere potentiam angeli. Ideo dico, quod transit spatium indivisibiliter ; totumque spatium efficitur ei sicut unum indivisibile, quoniam motus eius est ad voluntatem ipsius. Dictum est enim supra, quod ipse est mobilis, et habet in sua voluntate transitum sui motus, et in potestate ad propinquum seu ad remotum aequaliter.

Haec idem.

 

De hoc vero : An angelus moveatur in tempore aut in “nunc”, sic scribit :

Tempus in Scripturis (ut mihi apparet) multipliciter dicitur. Videtur quoque, quod id quod non habet relationem ad motum caeli sicut ad causam sui motus atque quietis, quod illud non sit in tempore motus caeli sicut numeratum in numero, mensuratum in mensura. Ait namque Rabbi Moyses, quod omnis motus huius naturae in motum caeli reducitur. Sic autem motus angeli ad motum non reducitur caeli : ergo non erit in tempore caeli sicut in numero et mensura. Aliud vero tempus accipitur, et est in ipso mobili ut in subiecto, et differt secundum mobile unumquodque. Ideo, sicut nos accipimus continuitatem temporis et discretionem et substantiam in illo quod est proprietas motus caeli (discretionem, quoniam numerat per duo, quae sunt prius et posterius ; continuitatem, a spatio per quod est motus, eo quod in nullo loco discreto accipitur mobile, sed ut per quemlibet in quo, est quasi locus fluens renovando situm continue ; et substantiam, per hoc quod id quod fertur, est unum in toto motu), ita oportet nos considerare in hac parte naturam temporis huius secundum naturam motus ac mobilis. Constat autem quod angelus motus, id est, qui fertur, sit indivisibilis : sicque quod adiacet ei est indivisibile. Loco vero per quem est motus, non est commensuratus : ergo non accipitur ante et post in loco. Cum ergo ab illis fuerit prius et posterius in motu, non habebit motus suus prius atque posterius. Spatii vincitur etiam distantia a vi moventis potentiae : ideo spatium non faciet sibi continuum motum.

Praeterea advertendum, quod circa hanc quaestionem propter eius difficultatem sunt multae opiniones, quarum quaedam sunt reputatae haereticae a modernis. Quidam namque philosophi tenentes vetus Testamentum, in quo multum legitur de missionibus angelorum, ut Rabbi Moyses, Rabbi Eliezer et Rabbi Ioanna, dixerunt angelos non moveri, sed omnes virtutes quae sunt in materia eis obedire ad nutum, et ideo per effectum illarum virtutum obedientium angelos moveri, non aliter. Quod cum contrarietur Scripturis, reputatur haereticum. Alii dixerunt angelum simul esse in pluribus locis, et hoc esse eius moveri ; et etiam in omnibus esse si velit. Et hoc quoque reputatur haereticum, cum angelus habeat finitam substantiam secundum dicta Sanctorum, nec valeat simul esse in pluribus locis. Alii dicunt, quod motus angeli est secundum voluntatem ipsius, et movetur in “nunc” si vult, et movetur in tempore si vult. Alii dicunt, quod movetur non in “nunc”, sed in tempore imperceptibili : quod est repente moveri, propter quod apparet nobis quod moveatur in “nunc”. Alii dicunt, quod movetur in “nunc” uno secundum duas rationes accepto, videlicet ut est finis praeteriti principiumque futuri ; et ideo moveri suum et suum motum, simul esse. Alii demum aliter et aliter dicunt, ita quod vix sunt duo in quaestione hac concordantes.

Haec Albertus.

 

Praeterea has tres quaestiones determinat Albertus exquisitius in libro suo de IV Coaequaevis, tractatu de Angelis, ubi post plurima argumenta respondet ad primam : Dicimus cum Sanctis, quod angeli moventur localiter, et transeunt de loco ad locum ; et quando sunt in uno, non sunt in altero. Et circa hoc oberratum est quatuor modis. Unus est dicentium, quod angeli nunquam moventur, sed cum sint motores sphaerarum ad consistentiam universi esse, movent voluntates cordaque hominum et etiam sensus ad ea quae volunt. Et hic error est Rabbi Moysis atque Averrois et aliorum quorumdam. Alius est eorum qui ex debili ratione dicunt angelum posse esse in pluribus locis, et item ubique, si voluerit. Tertius est eorum qui dicunt angelum sic venire de fine spatii unius ad alium locum, quod non transit medium, sed transilit. Quartus est dicentium, quod sic transit medium, quod est in termino a quo et ad quem secundum suum motum, aliquo modo sicut aliud seu corporale mobile transit per medium. Harum opinionum duae primae exstant haereticae, aliae duae sunt fatuae.

Porro de modo motus quo moventur, subiungit :

Angeli moventur secundum locum tantum, et motus illorum est secundum opportuna loca ad custodiendum sibi deputatos. Si autem obiciatur, quia in de Caelesti hierarchia, capitulo septimo, S. Dionysius loquitur quod angeli sancti sunt in circuitu Dei chorum facientes ; atque in libro de Divinis nominibus, capitulo quarto, testatur quod moventur in directum et circulariter et oblique. Damascenus quoque libro secundo : Angelus, inquit, est substantia semper mobilis. Quod intelligit de motu cuiusdam alterationis, secundum quod ipse affirmat omne creatum esse vertibile. Dicendum ad duo prima, quod B. Dionysius loquitur de motibus angeli quantum ad intelligibilia. Damascenus vero loquitur de motu alterationis in voluntate secundum comparationem ad naturam, et non ad statum confirmationis.

De hoc autem : An moveantur in tempore vel « nunc », dicimus quod duplex est tempus. Unum quod est mensura motus continuorum, quod est continuum : de quo et tractant philosophi. Aliud quod est mensura motus indivisibilium : et illud non est continuum, sed est collatio ipsorum « nunc » inter quae non est tempus medium. Et de illo asserit Augustinus, quod Deus movet angelum seu spiritualem creaturam per tempus tantum. Dico igitur, quod localis motus angeli est inter « nunc » et « nunc » inter quae non mediat tempus.

Haec Albertus ibidem.

 

Praeterea haec scripta et responsa Alberti magis catholice meliusque sonare videntur, quam ea quae super ista materia in suo scribit commento super librum de Causis : in quo commento, tractatu de intelligentiis, capitulo tertio, dicit et multipliciter probat, quod intelligentia non movetur, neque cum motu est, nec magnitudinem habet, et quod quaelibet intelligentia in suo ordine primus est motor. Et in eodem ait tractatu, quod non sit immediatus motor orbis, sed in se immobilis perseverans, movet orbem, seu immediatum atque coniunctum eius motorem, videlicet animam nobilem, sicut desideratum movet desiderium ac desiderantem. Et tamen idem Albertus, sicut iam patuit, in praeallegatis libris tales opiniones iudicat esse non solum erroneas, sed item haereticas. Si autem dicatur quod in istis libris loquitur sicut theologus et vere catholicus, in praetacto autem commento sicut philosophus, et tanquam Peripateticorum expositor, defensor et imitator, et secundum naturalis rationis dictamen ; fateor plane sic posse responderi, quia et ipse Albertus in tractatu illo de intelligentiis, primo scribit capitulo :

Peripateticorum hic opinionem defendimus, qui negant intelligentiam loco definiri, dicentes omnem intelligentiam esse ubique et semper. Multa quoque his consimilia scribit ibi ac alibi. Verum an responsio ista sufficiat, rite ambigitur, si tamen de hoc licet ambigere. Nempe dominus Stephanus Parisiensis episcopus condemnavit, reprobavit, prohibuit huiuscemodi modum loquendi, quo dicitur : Hoc verum est secundum naturalem rationem aut philosophorum doctrinam seu Peripateticorum traditionem, non secundum Scripturarum aut fidei documenta, quasi sint duae veritates sibi invicem contrariae. Imo quidquid Christianae fidei veritati repugnat, absolute simpliciterque censendum est falsum et denegandum nec defendendum. Nihilominus et Udalricus hunc modum loquendi magistri sui Alberti nonnunquam in sua sequitur Summa, dicendo : Hoc aut hoc verum est secundum Peripateticos, quamvis secundum Scripturas et fidem aliter sit dicendum.

Hoc etiam attendendum, quod Albertus hoc loco nil loquitur de motu angelorum in assumptis corporibus. Nam et de hoc fuit specialis opinionis, dicens angelos nunquam revera assumere corpora, neque ab extra in corporibus sic assumptis realiter apparere, sed potius similitudines rerum imprimere sensibus, ut refert Udalricus in Summa sua, libro quarto, prout libro secundo, si Deus praestiterit, plenius referetur et discutietur.

Denique praeinductis ex Alberto de motibus angelorum, consonant scripta Udalrici in Summa sua, libro quarto : cuius dicta in verbis Alberti virtualiter continentur.

 

Richardus autem circa praedicta aliqualiter recedit a Thoma circa modum quo angelis convenit moveri, quemadmodum et circa modum quo angelis convenit esse in loco, ut recitatum est supra. Nam sicut ait angelis convenire esse in loco definitive non solum per operationem, sed etiam ratione limitatae ac finitae eorum essentiae ; sic dicit eis competere motum ratione utriusque. Unde sic ait : Angelus est in aliquo loco determinato definitive, et non habet necessariam colligationem ex sua natura ad locum illum, imo neque ad aliquem, quoniam sua essentia a nullo dependet loco : ergo potest esse in alio loco, quamvis unus locus sit magis congruus ei quam alter. Et in hoc Richardus recedit a Thoma.

 

Consequenter scribit Richardus de hoc : An angelus motu suo pertranseat medium :

Dixerunt aliqui, quod angelus potest se movere de loco ad locum pertranseundo medium si vult, vel non pertranseundo : quoniam dicunt angelum non esse in loco nisi per suam operationem. Cuius opinionis fundamentum est improbatum. Alii dicunt, quod quia praecisa ratio exsistentiae angeli in loco, est sua simuleitas cum loco vel cum re exsistente in loco, atque ut ipsi dicunt, in voluntate est angeli facere se simul cum loco vel non ; ideo in voluntate angeli est transire de loco ad locum pertranseundo medium vel non pertranseundo, sicut complacet ei. Sed contra hanc opinionem est communior doctorum opinio. Ideo dico, quod dum angelus movetur de loco ad locum, oportet eum transire per medium : non tamen instar corporalium rerum, quia non commensuratur medio nec actu neque potentia.

At vero de hoc : An motus angeli sint in instanti, sic scribit :

Dixerunt aliqui, quod angelus potest transire medium inter duo loca in instanti, quoniam quamvis virtus angeli non sit secundum se infinita, tamen in infinitum excedit spatium quodcumque finitum, quemadmodum linea secundum se finita excedit punctum in infinitum. Sed haec ratio non invenitur sufficiens, quoniam spatium non solum resistit mobili ratione suae spissitudinis, sed etiam ratione suae divisibilitatis. Idcirco dicendum, quod angelus non potest se movere neque mutare per medium in instanti : quia si angelus transferat se de loco ad locum per medium, non est dare locum signatum in medio, in quo non possit esse in actu, quoniam potest esse in loco definitive : sed in omnibus locis in quibus potest esse actu, est in potentia actui mixta. Cum vero aliquid transfertur de loco ad locum exsistendo in omnibus intermediis locis in potentia et non in actu puro, transfertur de loco ad locum successive : talis autem translatio non est in instanti.

Haec Richardus : cuius in hac re positio ab Alberti responsione dissentire videtur.

 

Thomas demum de Argentina pro inconvenienti hoc reputat, quod angelus dicatur moveri a termino uno ad alium, ita quod non transii sed transilit medium :

Erratum est, inquiens, circa motum angelorum tripliciter. Philosophi namque quidam dixerunt, quod angeli nunquam moventur, sed movent splucras voluntatesque hominum. Quidam vero opinati sunt, quod angelus est simul in pluribus locis, et ubique si velit. Dixerunt item nonnulli, quod angelus sic venit de fine spatii, quod non transit medium, sed transilit.

Haec ille.

 

Durandus vero iuxta modum quo paulo ante dixit angelum esse in loco, dicit et hic ipsum moveri. Sed sicut ostensum est, imaginatio illa est tam aliena ab omni veritate et ratione, quod indigna est recitari ; nec ipse assertive, ut tactum est, ponit eam.

 

Postremo Aegidius de hoc, quod angelus possit moveri, concordat communi doctrinae. doctorum.

De hoc vero, an oporteat quod pertranseat medium, opiniones recitat aliorum, et specialiter Thomae, volentis duas opiniones oppositas quantum ad aliquid verificare et concordare, dicendo quod angelus potest moveri pertranseundo medium, et non pertranseundo, secundum quod operatur in uno extremo et item in alio, non tamen in medio, vel etiam in medio, prout nunc ex Thoma est enarratum. Huic positioni contradicit Aegidius, dicens non posse esse quod angelus operetur in uno extremo, deinde in alio loco, ita quod non operetur in medio : et hoc, propter connexionem ordinis universi et partium eius. Quod dictum nullam apparentiam habere videtur. Non enim hoc pertinet ad ordinem universi, ut angelus operetur in partibus eius secundum ordinem situum, nec in talibus accidentalibus operationibus singularium personarum ordo universi consistit. Certum quoque videtur, quod dum Deus mittit angelum de caelo ad hominem certum in terram, angelus ille non exercet operationem specialem circa universa et singula infra caelum empyreum et terram contenta. Nec angelis quibuslibet convenit ministerium circa quaecumque huiusmodi.

Tenet etiam Aegidius, quod angelus non movetur in instanti. Imo dato quod non transiret medium, adhuc non moveretur in instanti, ut ait.