Distinctio XXXIII — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXXIII
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE TERTIAE
In praeinductis tractatum est de divina essentia et absolutis proprietatibus eius, et qualiter illae realiter idem sunt cum divina essentia propter omnimodam divinae essentiae simplicitatem. Tractatum est quoque de divinis et increatis et superbenedictis personis, atque de relationibus, proprietatibus notionibusque earum. Nunc in ista distinctione inquiritur, an proprietates illae relativae, supersanctarum, superessentialium supervenerabiliumque personarum constitutivae ac distinctivae, sint realiter unum et idem cum divina essentia. Et circa hoc proceditur opponendo ac respondendo, et recitantur opiniones quorumdam erroneae tam Catholicorum correctioni acquiescentium, quam pertinacium et incorrigibilium haereticorum. Haec est in summa huius distinctionis materia.
Circa quam multa iam essent inquirenda, nisi ante in multis distinctionibus sparsim, et praesertim in vicesima sexta, essent inducta, discussa ac pro viribus determinata. Inibi enim quaesitum est : an relationes in essentia sint fundatae, et an per prius in essentia quam in personis ; et qualiter in una eademque essentia queant plures relationes etiam inter se oppositae oppositione originis radicari ; et qualiter relationes essentialiter idem cum personis et essentia valeant personas distinguere, imo et constituere eas ; an etiam actus notionales, relationes et proprietates in eadem exsistentes persona, distinguantur ab invicem re solave ratione. Hinc quaestionibus huius distinctionis minus est immorandum.
QUAESTIO PRIMA
Quaeritur ergo primo : An proprietates relativae distinctivaeque personarum, sint realiter ipsae personae ac divina essentia, et an sint in ipsa essentia et in personis.
Et quod non, probari potest ex multis motivis in praetactis distinctionibus tactis, praesertim in quaestione qua quaeritur : An cum simplicitate et unitate divinae essentiae stet distinctio personarum. Unde motiva illa reiterare videtur superfluum, nisi quod breviter tangi queunt.
Primo ergo arguitur sic : Distinctio rationis creatae nil variat in divinis, ubi summa incommutabilitas est. Si ergo proprietates et divina essentia sunt idem et unum in re, sequi videtur quod uno multiplicato, multiplicetur et reliquum : siquidem unum et idem non potest multiplicari et non multiplicari. Aut ergo tot sunt in divinis essentiae quot proprietates relativae, aut proprietates illae non sunt divina essentia.
Secundo, unum et idem non est causa distinctionis et indistinctionis ; sed personae sunt in essentia indistinctae, proprietatibus vero distinctae : non ergo sunt unum et idem proprietates atque essentia.
Tertio, unum et idem non est relativum secundum rem et non relativum secundum rem : sed essentia non est relativum realiter ; proprietas autem est realis relatio : non ergo sunt idem.
Multa his consimilia et difficiliora ante inducta sunt.
Ad hoc Alexander respondet :
Paternitas est Deus eo modo quo contingit Deum modo abstracto accipere.
Si autem obiciatur : Quae realiter idem sunt, uno supposito, supponitur aliud : sed supposita proprietate, non supponitur essentia, nec econtra : ut si dicatur : Paternitas est relatio, non supponitur divina essentia, neque de ea verificatur quod sit relatio. Rursus, secundum Augustinum Pater non eo est Pater quo Deus, quia paternitate est Pater, deitateque Deus. Paternitas ergo et deitas non sunt unum et idem, alioqui Pater uno et eodem esset Pater ac Deus.
Dicendum ad primum, quod identitas in supponendo magis dependet a modo significandi consimili, quam ab identitate significati. Idcirco non sequitur : Hoc est idem cum illo, seu illa sunt unum et idem in re : ergo supposito uno, supponitur reliquum. Auctoritas vero Augustini ita est intelligenda, quod Pater non est Pater eodem uniformiter sumpto seu secundum eamdem rationem accepto, quo est Deus : quoniam paternitate est Pater, et Deus deitate ; paternitas autem et Deus differunt ratione, non vana, ficta et cassa, sed fundata in re, ut ante frequenter expositum est, moxque tangetur.
Verum denuo sic obici potest : Filiatio est Filius, et Filius est a Patre. Ergo filiatio est a Patre, et non nisi per generationem : ergo est genita. Sed filiatio est in eo quod genitum est : ergo filiatio est in se ipsa.
Ad quod dico, quod quidam concedunt hanc, Filiatio est a Patre per generationem ; negant tamen quod sit genita (imo magis concedunt quod ipsa est genitus a Patre, id est Filius generatus a Patre) : sicut non sequitur : Manus mea est a patre meo per generationem : ergo manus mea est genita. Verumtamen magistri nostri non concedunt istam : Filiatio est a Patre per generationem ; sed hanc, Filiatio est Filio a Patre per generationem : sicut in simili : Ista ecclesia est huic ab episcopo.
Haec Alexander.
Denique circa hsec scribit Albertus :
Concedimus proprietates esse in personis, et quod sunt ipsae personae : et sunt in personis ut distincte ab eis secundum rationem intelligendi et attribuendi ; sunt quoque ipsae personae ut idem in re exsistentes cum ipsis, sicut et cum essentia, quoniam quidquid in Deo est, Deus est. Hic autem modus dicendi in, reducitur ad illum modum quo proprietas est in eo cuius est proprietas, cui confert esse distinctum : ideo partim se habet ut forma, partim sicut proprietas, et partim ut idem alio modo significatum. Est enim ut forma, quoniam confert esse personale ; et est ut proprietas, in quantum distinguit ; est etiam ut idem alio modo significatum, quia est ipsa persona, et cum hoc est ratio distinctionis eius ab alia divina persona.
Verum his ita obicitur : Si proprietas est persona, ergo quaelibet proprietas quae est in persona praedicatur de ipsa persona. Sed communis spiratio est quaedam proprietas, vel saltem relatio ; estque in Patre et Filio, et in Patre est ens non ab alio, in Filio autem est ens ab alio. Ergo idem est ab alio et non ab alio. Rursus, communis spiratio est persona : aut ergo est persona emanans ab alia, aut non. Si primum, non est Pater ; si secundum, non est Filius : et tamen ipsa est in Patre et Filio. Ergo proprietas, relatio seu notio non est idem cum persona in re.
Dicendum, quod communis spiratio est persona ens ab alia, quia in Filio est Filius ipse ; et est persona non ens ab alia, utpote Pater : nec hoc est inconveniens, quoniam non refertur ad idem. Cumque infertur : Ergo spiratio est ens ab alio et non ab alio, sicque affirmatio atque negatio verificantur de eodem : dicendum secundum doctores, quod ista est duplex : Spiratio est ens ab alio : quia ly ens potest adiective teneri et ad spirationem tanquam ad suum substantivum referri : sicque utraque falsa est, scilicet : Spiratio est ens ab alio, et : Spiratio est non ens ab alio ; nec distant per affirmationem et negationem, cum ambae sint affirmativae. Et significatur in affirmativa, quod spiratio sit procedens ab alio : quod non convenit, ut infra probatur, quoniam licet proprietas sit persona, non tamen persona supposita, proprietas supponitur. Porro in negativa significatur spiratio ut distincta proprietate innascibilitatis : quod rursus non est, quia proprietas distinguit, non distinguitur. Si autem ly ens substantive sumatur, sic affirmativa est vera, utpote ista : Spiratio est ens ab alio : quia spiratio activa est Filius, qui est ab alio. Negativa quoque similiter vera est, scilicet : Spiratio est non ens ab alio, cum sit Pater. Et iste non opponuntur per affirmationem et negationem.
Haec Albertus.
Concordat Thomas :
Simpliciter, inquiens, est confitendum, proprietates esse divinam essentiam. Error enim contrarius, qui narratur in littera, exstitit Porretani : quem postea in Remensi revocavit concilio (ut patuit supra). In relatione autem sunt duo, videlicet relationis respectus quo refertur ad alterum, in quo ratio relationis consistit ; et item ipsum esse relationis quod habet secundum quod exsistit in aliquo, seu in re quadam fundatur, puta in essentia seu quantitate. Consideraverat autem Porretanus relationes secundum respectum ad alium : ex quo respectu non habet relatio quod ponat rem aliquam inhaerentem. Unde sunt quaedam relationes nil reale in re ponentes : hinc Porretanus dixit eas adsistentes seu extra affixas, ut supra est recitatum. Sed tales nullatenus sunt relationes in divinis, quae constituunt ipsas personas : quia fundantur super aliquid in re, hoc est in communicatione divinae naturae in qua fundantur. Cumque divina natura sit summe simplex, quidquid in ea est, est realiter idem cum ipsa. Attamen quoniam manet ibi verus respectus pertinens ad naturam relationis, ex illo respectu relatio potest distinguere, quamvis essentia non distinguat : sicque proprietas et essentia sunt idem re, et differunt ratione.
Quocirca sciendum, quod ratio dupliciter sumitur : primo, pro actu rationis ratiocinantis, vel pro potentia quae est ratio ; secundo, prout est nomen intentionis, sive secundum quod significat definitionem rei, prout ratio est definitio, sive prout ratio appellatur argumentatio. Itaque cum dicitur, quod alia est ratio paternitatis, alia essentiae in divinis, non accipitur ratio prout est in ratiocinante tantum, sed secundum quod est nomen intentionis et definitionem rei significat. Quamvis enim in divinis non possit esse definitio, nec genus, nec differentia, nec compositio ; tamen si intelligatur ibi aliquid definiri, alia erit definitio paternitatis aliaque essentiae. In omnibus autem intentionibus communiter verum est, quod non sunt in rebus, sed in anima tantum : habent tamen in re aliquid eis correspondens, puta naturam, cui intellectus tales intentiones attribuit : sicut intentio generis non est in equo, sed natura animalis, cui per intellectum attribuitur ista intentio. Sic et ratio quam dicimus aliam et aliam in divinis, non est in Deo ; sed est in eo natura sive realitas super quam fundatur, et ex parte cuius ei valeant convenire rationes diversae, nec ipse est huiusmodi rationes. (Per quod unius obiecti patet solutio.)
Haec Thomas in Scripto.
De his autem supra, ex Summa contra gentiles et ex prima parte Summae, allegata sunt multa. Idcirco nunc omittuntur.
Et si taliter arguatur : Quae sunt eadem uni tertio singulari, sunt idem inter se ; sed proprietates sunt idem cum divina essentia, ergo sunt idem inter se : hoc quoque solutum est ante. Et Thomas in prima parte Summae, quaestione vicesima octava, respondet sic :
Secundum Philosophum art. 3 ad 1 tertio Physicorum : Argumentum hoc tenet in his quae sunt idem re et ratione, ut vestimentum et tunica, non autem in his quae distincta sunt ratione. Unde ibidem dicit, quod quamvis actio idem sit motui, similiter passio, non tamen sequitur quod actio et passio idem sint : quia in actione importatur respectus ut a quo est motus in mobili, in passione vero ut qui est ab alio. Conformiter, quamvis paternitas sit idem secundum rem quod essentia, similiter filiatio, nihilominus in propriis rationibus important respectus oppositos : unde realiter distinguuntur.
Consonat Petrus :
Relativorum, dicens, tria sunt genera. Quaedam ponunt aliquid reale in utroque extremorum, ut amicus, et relationes originis in divinis ; quaedam solum secundum rationem, ut relationes pretii et appretiati, et eiusdem ad se ; quaedam partim secundum rem, scilicet in uno extremo, partim secundum rationem, puta in altero, ut scibile et scientia.
Denique huius admirabilis simplicitatis et identitatis ac distinctionis exemplum aliquantulum in mathematicis potest poni, scilicet in puncto, si ponatur circulus et centrum in medio eius, et per illud ducatur diameter ab una circumferentiae parte in aliam, et a centro trahantur lineae infinitae ad circumferentiam, et ad ipsum terminari angulos diversarum proximarum linearum se in ipso contingentium. Hic etenim punctus habet absolutum esse puncti, secundum quod est simplicissimum quid in genere quantitatis ; habet quoque esse relativum principii, medii et finis, secundum comparationem ad diversa. Horum quodlibet est idem cum puncto ; addit tamen quodlibet horum propriam rationem : quae multiplicatio rationum non facit in puncto compositionem, nec eius unitati aut simplicitati repugnat. Et alius est actus qui convenit principio, utpote lineas inchoare ; alius qui medio, scilicet lineam diametri continuare ; alius fini, videlicet angulum terminare. Sic in Deo est una simplex essentia, cui non repugnat trina multiplicatio personarum ; quarum quaelibet est divina essentia, et tamen sunt distinctae relationes earum, nec haec relationum multiplicitas facit compositionem in Deo. Cuiuslibet item personae est proprius actus, quo ab aliis distinguitur. Aliud huius exemplum in naturalibus ponit Anselmus, scilicet in aqua fontis, rivo ac lacu.
Insuper quidam hic dicunt, quod ratio tripliciter sumitur : primo, pro intentione sola ratiocinantis ; secundo, pro intentione partim fundata in intellectu, partim in re, sicut intentio universalis ; tertio, pro ratione fundata totaliter in re, hoc est pro comparatione rei ad rem. Atque hoc ultimo modo differunt in divinis proprietas et essentia ratione : quae ratio est in re, id est in persona, eam determinando, non autem est in essentia determinando eamdem. Dico ergo quod ratio sic sumpta, est in re : aliter non video quomodo proprietates differant re. Et quamvis divina essentia sit ratio illa, tamen non est per illam, id est modo illius ; nec ratio illa convenit ei modo essentiae, quoniam modus essentiae est absolutus, modus rationis illius relativus : persona vero est ratio illa et per illam. Verumtamen quidam dicunt, quod secundo modo rationem accipiendo, essentia est proprietas. Non tamen ratio illa est Deus, quamvis Deus habeat illam : siquidem quaecumque ponuntur in Deo secundum rem, sunt idem quod ipse, sed non quaecumque ponuntur in eo secundum rationem aut intentionem.
Haec Petrus.
Concordat Richardus scriptis Thomae et Petri in his, ac inter caetera addit :
Cum ita arguitur : Si activa spiratio est persona, non est ratio cur magis dicatur esse persona Patris quam Filii, nec videtur quod una proprietas sit duae personae, ergo activa spiratio non est persona ; dico, quod extendendo nomen proprietatis ad relationem, falsum est quod una proprietas non est duae personae : spiratio enim activa est realiter idem quod Pater et Filius. Concedo tamen quod proprietas in quantum est persona, non est relatio : tamen res eadem quae est relatio, est persona, attamen sub alia ratione, quia persona est sub ratione qua in se subsistens, relatio vero secundum quod ipsa persona refertur ad aliam. Inconvenienter igitur dixit Porretanus, proprietates non esse in personis, sed extra affixas, quoniam vere sunt in personis, et realiter sunt ipsae personae, et per comparationem ad terminum verae manent relationes.
Haec Richardus.
Praeterea Bonaventura hic refert quemadmodum de ista materia tres fuerunt opiniones :
una Gilberti, dicentis quod proprietates seu relationes non sunt personae nec in personis, sed affixae ; alia Praepositivi, dicentis econverso, quod proprietates sint in personis, nec distinguantur ab eis nisi in modo loquendi. Quae opiniones improbatae sunt supra. Ideo est tertia positio, quam communiter tenent magistri, videlicet, quod proprietates sunt personae et sunt in personis, et tamen aliquo modo differunt a personis. Relatio namque ratione comparationis quam habet ad subiectum seu suppositum, transit in substantiam in divinis : ideo vere praedicatur de eo, ut Pater est paternitas. Ratione vero comparationis quam habet ad obiectum seu terminum, verissime manet in divinis, nec facit compositionem, sed distinctionem : compositio enim attenditur per comparationem proprietatis ad subiectum, distinctio respectu obiecti. Cumque proprietas differat a persona quantum ad modum habendi se, idcirco personam vere determinat et distinguit : hoc tamen non tollit praedicationem unius de alio, quoniam modus ille non addit essentiam aliam.
Haec Bonaventura.
Ex quibus directe patet responsio ad quaestionem qua quaeritur : An proprietas in divinis sit persona, de qua quidam specialem formant articulum ; et item ad quaesitum hoc : An proprietates sint in personis, de quo etiam quidam specialem efficiunt quaestionem. Haec etenim condependent, et frequenter praetacta sunt. Nam et ex praeinducta responsione Bonaventura declarat qualiter proprietas sit. essentia :
Relatio, inquiens, ratione comparationis ad subiectum, transit in substantiam ; idcirco proprietas est divina substantia, etc. In comparatione autem ad correlativum, dicit rem veram et distinguit. Et quoniam iste respectus non dicit aliud quam essentiam ipsi comparatus, similiter nec aliud quam personam ; ideo vere est essentia et persona. Et quia respectus ille non est essentiae ad aliud, sed personae ad personam ; ideo respectus seu relationes sunt proprie in personis, non in essentia : quia personae secundum illos respectus referuntur et distinguuntur, essentia vero non determinatur neque distinguitur nec refertur. Sunt tamen in divina essentia, loquendo communiter atque improprie, ut dicatur in divina essentia esse omne quod est divina essentia, seu omne quod est in essentia vel persona.
Haec Bonaventura.
In idem redeunt scripta Thomae super his dubiis. Nam ait :
Proprietates et personae sunt idem in re, et differunt ratione, quemadmodum de proprietatibus et essentia dictum est. Tamen in hoc differt, quod ratio seu distinctio proprietatis et essentiae est sicut ratio et distinctio diversorum generum, utpote relativi et absoluti ; ratio vero proprietatis et personae differt sicut ratio abstracti et concreti in eodem genere acceptorum. Porro in concreto duo considerantur in rebus creatis, videlicet compositio et quaedam perfectio : quia concretum significatur per modum exsistentis per se, ut homo, leo. In abstracto quoque duo considerantur, puta : simplicitas, quia significatur per modum formae ; et imperfectio, quia eius non est per se exsistere et operari. Hinc neutrum horum plenarie convenit Deo. Unde probatur in libro de Causis, quod nihil de Deo dicitur proprie, quoniam nec abstractum propter imperfectionem, neque concretum propter compositionem. Utrumque tamen aliquo modo praedicatur de Deo, quia concretum propter perfectionem, et abstractum propter simplicitatem.
Haec Thomas.
Insuper ad dubium quo quaeritur, an proprietates sint in essentia et in personis, respondens :
Proprietates, inquit, sunt in essentia et in personis, sed diversimode : quoniam in essentia sunt per rei identitatem, non tanquam in supposito aut subiecto ; in personis vero sunt ut in subiectis sive suppositis. Verumtamen diversimode dicitur aliquid suppositum alicuius. Primo, sicut naturae per quam constituitur ipsum suppositum, sicut humanitas est in Socrate : sicque proprietates personales sunt in personis. Secundo, sicut eius quod advenit post completum et constitutum esse rei, sicut albedo in Socrate : et ita secundum modum intelligendi, proprietates non personales, sicut innascibilitas atque communis spiratio, insunt personis ; tamen non ita, quod suppositum sit aliud ab eo quod realiter inest ei, sed solum secundum rationem concreti et abstracti, ut dictum est.
His verbis Thomae consonans Petrus :
Si, ait, quaeratur quomodo proprietates diversimode dicuntur esse in essentia et in personis, dicendum quod sicut aliquid dicitur esse in substantia dupliciter, primo tanquam in genere, ut id de quo substantia praedicatur, secundo ut in supposito ; et hoc rursus dupliciter, primo ut constituens illud, sicut forma substantialis, vel ut adveniens constituto, sicut forma accidentalis : sic proprietas et persona est in essentia tanquam in genere, id est communiori essentialiter praedicabili, quoniam omne esse in divinis, sive proprietatis sive personae, est substantiale, et essentia praedicatur de utroque sicut magis commune ; persona vero est ibi ut prima substantia, proprietas vero quasi per reductionem tanquam forma personae. Proprietas vero non est in essentia ut in supposito, ideo non determinat eam. Relatio quoque in divinis per comparationem ad id in quo est, non differt ab eo, sive id dicatur persona sive essentia ; sed per comparationem ad id a quo distinguit, differt ratione ab eo in quo est : et quoniam non distinguit ab essentia, non dicitur esse in ea nisi per identitatem, et sicut in fundamento.
Haec Petrus.
Concordat omnino Richardus, affirmans proprietates seu relationes esse in essentia, non immediate, sed mediantibus personis secundum modum et ordinem intelligendi ; essentia vero in personis est immediate.
Amplius, quid de formali distinctione inter proprietates, essentiam et personas, sentiant Scotus, Franciscus de Mayronis, Petrus de Candia, cum suis sequacibus, patuit supra, distinctione potissime secunda. Unde ipsi distinctione octava praecipue tractant.
Praeterea Durandus circa haec multa inducit, praesertim de entitate et realitate relationis, et qualiter distinguatur a proprio fundamento. Itaque inter caetera ait :
Quorumdam intentio est, quod relatio realis in creaturis dumtaxat differt a suo fundamento realiter, et facit compositionem cum eo, et nihilominus potest alicui advenire per alterius mutationem dumtaxat. In divinis autem dicunt, quod relatio non differt realiter a suo fundamento, nec facit compositionem cum eo, sicut nec caetera praedicata, quae tamen compositionem faciunt in creaturis. Sed istud non videtur rationabiliter dictum, quoniam sicut distincta relativa habent distinctas actiones, ita et passiones : ergo uni non advenit nova relatio ex sola mutatione alterius. Item, satis irrationabile est dicere, si ego solus sim albus, et alius ultra mare de novo fiat albus, quod propter hoc aliqua res reddens me compositiorem mihi accrescat, puta relatio seu similitudo distincta ab albedine mea. Oportet namque ut agens iungatur passo. Iterum, si in creaturis respectus facit realem compositionem cum fundamento, videtur quod similiter faciat in divinis, cum utrobique ponamus realem respectum et reale fundamentum.
Alii dicunt, quod relatio non dicit intrinsece aliud quam suum fundamentum, sed idem realiter, tamen extrinsece connotat aliquid quod non est ipsa, et ad quod ipsa est sicut ad terminum : ita quod licet albedo Socratis et eius similitudo cum Platone albo, non sunt duae res quantum ad id quod intrinsece dicunt (imo per idem realiter atque formaliter Socrates fit albus Platonique similis) ; similitudo tamen importat extrinsece aliquam rem ad quam est seu refertur, videlicet conformitatem in Platone, quam non importat albedo. Haec opinio communior est, et eam tenet Magister in littera, et videtur concordare dictis Sanctorum.
Tertia opinio mediam tenet viam, quod scilicet relatio est alia res a suo fundamento, et tamen non facit compositionem cum eo.
Haec Durandus.
Cuius recitatio instantiam pati videtur. Quamvis enim Magister dicat in littera, quod relationes in divinis non differant a fundamento, non tamen hoc dicit de relationibus creaturarum quae secundum esse relationes vocantur. Nec sequitur : Relatio in creaturis compositionem cum suo efficit fundamento, ergo in Deo : ut supra aliquoties ostensum est. Ea quoque quae fiunt et sunt in creatis rebus per plura, sunt in Deo per pauciora. Sed et divina essentia in sua infinitate sine reali additione omnem perfectionem includit, et id quod absoluti et id quod relativi est, incomprehensibiliter comprehendit, includit, complectitur. Nullus etiam theologorum authenticorum nunc tenet relationes in divinis realiter non esse, nec aliquis fatur eas distingui realiter ab essentia aut persona, nisi forsan perpauci, qui dicunt relationem non dicere aliquid reale, nec in Creatore neque in creaturis, et qui imaginantur divinas et increatas personas per absoluta distingui. Contra quorum errores supra satis est disputatum, ubi etiam in recitatione Guillelmi Parisiensis soluta sunt argumenta quae Durandus contra primam illam positionem inducit.
Postremo Henricus quinto Quodlibeto movet hanc quaestionem, utrum relatio in Deo secundum intentionem differat ab essentia quia re ex dictis ipsius introducta sunt multa. Ponitque triplicem distinctionem, puta, realem, et secundum intentionem, atque secundum rationem. Distinctionem vero secundum intentionem appellat non prout intentio sumitur pro intentione secunda (de qua logica tractat) per respectum ad primam intentionem, sed prout intentio appellatur pertinens realiter ad simplicitatem alicuius essentiae, natum praecise accipi absque aliquo alio a quo non differt re absoluta, quod similiter pertinet ad eamdem. Unde dicitur intentio quasi intus tentio, eo quod mens suo conceptu determinate tendit in aliquid quod est in re aliqua, et non in aliquid aliud quod aliquid est eiusdem. Itaque inter essentiam et relationem in divinis nequaquam est distinctio secundum intentionem, quoniam illa distinctio esse non potest nisi inter ea quae uniuntur in eodem secundum rem, ita quod conceptus unius penitus excludit conceptum alterius et econtra ; vel ita quod aliquid quod est in conceptu unius, penitus excludatur extra id quod est in conceptu alterius. Quaecumque autem sunt talia, necessario ponunt compositionem in eo in quo sunt unum. Relatio vero et divina essentia nullam prorsus compositionem ponunt in Deo. Idcirco non differunt nisi secundum rationem, id est secundum diversum modum concipiendi aliquid, videlicet secundum rationes distinctas praedicamenti substantiae et « ad aliquid », quae circa idem cadunt absque compositione et diversitate in re, sine qua esse non valet diversitas intentionum.
Videtur demum in determinatione huius quaesiti Henricus aliqualiter dissentire a praefata quorumdam positione de modo fundationis relationum in divina essentia :
quoniam ait, quod relationes in ea fundantur prout ipsa secundum se ipsam est singularitas quodam, non prout est essentia huius aut illius suppositi. Hoc enim non convenit ei nisi per relationem in ea fundatam : unde per hoc quod relatio habet esse et fundari in essentia, simul constituit rationem suppositi.
Haec Henricus. De cuius positione supra dictum est plenius.
Obiecta soluta sunt supra, et nunc breviter eorum solutio repeti potest.
Ea ergo quae convertibiliter et adaequate sunt idem, ita se habent, quod uno multiplicato, multiplicatur et aliud ; sic autem non sunt idem, proprietas, essentia et persona.
Ad secundum, quod idem eodem modo sumptum, seu secundum eamdem proprietatem, perfectionem aut dispositionem, non est causa distinctionis et indistinctionis.
Ad tertium simili modo, quod unum et idem secundum eamdem rationem et proprietatem non est relativum et absolutum. Nam et in rebus creatis idem suppositum est homo et pater, et humanitate in genere substantiae, paternitate in genere relationis.
QUAESTIO II
Quaeritur consequenter : Utrum de proprietatibus et relationibus valeant praedicari adiectiva essentialia et personalia.
Videtur quod sic, quoniam nulla propositio verior quam in qua idem dicitur de se ipso. Cum ergo proprietates sint realiter ipsae personae ac divina essentia, videtur quod omnia vere praedicentur de proprietatibus, qme de personis atque essentia praedicantur.
In oppositum est doctrina communis, quia paternitas non dicitur generans, cum generare sit personae, paternitas vero non significatur ut persona.
Ad hoc Thomas respondet :
Proprietas, persona et essentia solum differunt ratione et secundum diversum modum significandi. Hinc distinguendum est de adiectivis : quoniam omnia illa quae praedicant conditionem rei absolute, praedicantur communiter tam de proprietate quam de essentia et personis ; et talia maxime sunt adiectiva negativa, ut increatus, immensus. Ideo dicimus, Paternitas est increata, Pater est increatus, essentia divina est increata. Quaecumque vero exprimunt modum significandi in quo tria haec distinguuntur, non praedicantur de eis communiter. Tamen in his quoque exstat diversitas. Quaedam namque important illum modum significandi in principali significato : sicut hoc nomen, commune, importat significando modum essentiae ; et similiter hoc nomen, distinctum, importat modum personae ; et hoc nomen, distinguens, modum proprietatis. Et ista praedicari non queunt de essentia, de proprietatibus et relationibus indifferenter : quia falsum est dicere : Essentia est distincta, proprietas est communis. Quaedam vero modum illum important non ipsum significando, sed dando eum intelligere ex suo modo significandi : ut ea quae significant per modum actus. Nam actus sunt suppositorum. Hinc talia non possunt attribui proprie nisi personis, non proprietati neque essentiae, quae significantur per modum formae. Non ergo proprie dicitur : Paternitas generat, paternitas creat. Ea quoque quae significantur concretive, dant intelligere modum personarum : idcirco nec ista est propria, Paternitas est sapiens ; nec ista, Paternitas est innascibilis.
Haec Thomas.
Hinc Petrus :
Adiectiva, inquit, quae veniunt in praedicationem divinam, aut praedicant rem absolute seu conditionem rei absolute, ut praecipue negativa : et haec praedicantur de essentia, persona et proprietate, ut infinitus, immensus. Aut praedicant modum significandi, et hunc exprimunt, vel ex principali significato : sicut hoc nomen, commune, modum essentiae ; distinctum, modum personae ; distinguens, modum proprietatis : haec non possunt permutatim de essentia, proprietate et persona praedicari. Vel dant intelligere ex modo significandi : ut significantia essentiam per modum operationis, ut creare, vel personam, ut generare ; vel essentiam per modum inhaerentis, ut sapiens, aut personam, ut nomen hoc, pater, sumptum adiective. Et haec omnia proprie attribui nequeunt nisi personis. Ideo istae impropriae sunt : Essentia creat, Paternitas generat ; similiter haec : Paternitas est Pater, si ly Pater adiective tenetur.
Haec Petrus.
Idem respondet Richardus aliis verbis :
Quaedam, inquiens, dicuntur de divina essentia in oppositione ad creaturam, ut increatum, aeternum, immensum : et talia praedicantur de proprietatibus, quoniam non important aliquem modum essentiae proprium. Alia dicuntur de divina essentia ut est essentia cuiuslibet divinae personae, ut esse communicatum aut communicativum : et talia non praedicantur de proprietatibus, quia de ratione proprietatis est uni soli competere. Alia de essentia praedicantur ut est principium actionis, ut intelligere, velle, creare : et talia quamvis dicantur de tribus divinis personis, non tamen de proprietatibus nec de essentia proprie, quoniam actio est suppositi.
Praeterea actus personales non praedicantur de proprietatibus per modum denominativum, sed praedicatione quae est per identitatem. Haec enim est vera, Paternitas est generatio activa ; non tamen recipitur ista, Paternitas generat. Quamvis enim eamdem rem significent generare et generatio, tamen diverso modo : quoniam generare significat actum et per modum actus, generatio autem non sic. Et quia actus sunt suppositorum, quamvis per formas, non autem proprie ipsarum formarum tanquam agentium, sed tanquam principiorum agendi ipsis suppositis ; hinc quamvis ista sit concedenda, Pater generat ; non tamen ista, Paternitas generat.
Et si obiciatur, quod non solum ignis, sed et caliditas calefacit ; dicendum, quod illa est impropria : Caliditas calefacit ; non tamen ita impropria ut haec, Paternitas generat : quoniam caliditas est forma absoluta, paternitas relativa.
Haec Richardus.
Hinc scribit Albertus :
Quatuor modis se possunt habere essentialia adiectiva, quibus impediantur de notionibus seu proprietatibus praedicari : primo, si sint essentialia per modum essentiae ; secundo, si sint essentialia appropriata personae ; tertio, si sint essentialia cointellecta persona ; quarto, si sint essentialia per modum actus divini. Essentialia per modum essentiae, sunt ut non distingui, relationem non significare, et consimilia. Essentialia appropriata seu attributa personae, sunt ea quae concretive dicuntur, quoniam illa significant essentiam in personis : ut sapiens, potens. Unde stultum est dicere, quod paternitas est sapiens. Essentialia vero cointellecta persona, sunt ut trinus, incarnatus. Idcirco non dicimus : Paternitas est trina, id est trium una ; quemadmodum dicimus : Essentia est trina, id est trium nna. Essentialia per modum actus, sunt ut creare, gubernare. Unde non est dicendum : Paternitas creat, gubernat. Caetera omnia possunt de proprietatibus seu notionibus dici, praesertim negativa, sicut immensum, increatum.
Si quaeratur de causis harum exceptionum in substantialibus adiectivis, dicendum quod quamvis essentia sit proprietas, tamen modi significandi quamdam habent oppositionem : et inde prima consurgit conditio. Similiter, supposita persona, non supponitur notio : et inde trahitur tertia, quia tunc aliquid convenit nni quod non alii. Item, notio significatur in abstracto, atque ut ens in alio : ideo non conveniunt ei illa quae significant aliquid ut per se exsistens personaliter, ut sapiens, bonus ; et inde venit secunda conditio. Rursus, notionis non est agere, sed personae : indeque oritur ratio quartae exceptionis.
Denique si quaeratur, utrum personalia adiectiva de notionibus praedicentur ; dicendum, quod personalia illa ut personalia, non dicuntur de notionibus : quoniam personalia adiectiva ut huiusmodi, aut conveniunt personae in se ut esse distinctum : et sic non possunt competere notioni propter oppositum modum significandi, quoniam notio seu proprietas designatur ut ratio distinguens, non ut res distincta per se exsistens : aut personalia sunt quibus persona emanat a persona, ut generare, spirare, quae actum significant personalem ; aut adiective dicuntur de persona, ut generans, spirans, secundum quod adiective tenentur participia illa : et tunc nequeunt notioni convenire, quoniam non significatur ut agens, sed magis ut ratio agentis. Si vero sint adiectiva nominaliter significata, iterum non competunt notioni : quia sic dicunt rationem quare vel qualiter una persona manat ab alia. Hinc paternitas non est Pater, si ly Pater adiective tenetur, quoniam sequeretur quod Filium genuisset. Simili modo filiatio non est Filius, nec essentia Pater, si Pater adiective sumatur : quia essentia non genuit. Praedicatur tamen persona de proprietate, secundum quod nomen personae substantive tenetur, quemadmodum et de essentia : sicque ista est vera : Essentia est Pater, hoc est, essentia est is qui est Pater ; similiter ista, Paternitas est Pater, id est, paternitas est ille qui est Pater.
Haec Albertus.
At vero Bonaventura hic contestatur :
Quaedam est praedicatio per identitatem, et quaedam per inhaerentiam. Praedicatio per inhaerentiam fit concretive et ratione suppositi, ut album est musicum ; praedicatio vero per identitatem fit in abstracto et ratione formae, non suppositi, ut iustitia est bonitas. Itaque notio ad notionem potest comparari dupliciter, utpote concretive et abstractive : si concretive, una potest praedicari de alia, ut generans est spirans ; si abstractive, non potest, quoniam sic non notat nisi respectum : ideo falsa est haec : Paternitas est spiratio.
Haec Bonaventura.
Praeterea a praetacta Alberti responsione videtur paululum dissentire Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, circa haec scribens :
Adiectiva essentialia dicuntur de notionibus. Paternitas enim seu filiatio est immensa, aeterna, omnipotens, sicut divina essentia. Item, cum notio sit Deus, sequitur quod sit immensa, omnipotens et aeterna.
Albertus vero, sicut iam patuit, dicit non esse dicendum quod paternitas sit sapiens.
Deinde Antisiodorensis subiungit :
Cum adiectiva essentialia dicantur de notionibus, cur non eodem modo adiectiva notionalia de essentia praedicantur ? Quemadmodum enim notio est persona vel essentia, sic essentia est notio. Verum est autem quod notionalia non dicuntur de essentia, quia non dicimus : Essentia generat : imo nec gignit nec gignitur, nec spirat neque spiratur. Dicendum, quod adiectiva quae copulant divinam essentiam, ideo praedicantur communiter et indistincte de personis et notionibus, quia essentia seu esse, commune est et indistinctum quid. Adiectiva vero quae copulant notiones, sunt propria : ideo praedicantur tantummodo de notionibus in quantum sunt propria. Et haec est ratio quare potius essentialia praedicentur de notionibus quam econtra. Verumtamen non omnia adiectiva de notionibus praedicantur, quia non illa quae praeter naturam aliquid connotant quod non convenit notioni, ut trinum, incarnatum. Essentia namque est trina, id est trium una sive communis ; non notio aliqua. Similiter essentia divina est incarnata, quoniam ipsa est associata sive unita humanae naturae in eadem persona ; haec autem non conceditur : Filiatio est incarnata : quia associatio seu unitio talis, inter similia attenditur, utpote naturae ad naturam, non notionis ad naturam.
Sed cum notio sit persona, sicut et ipsa est essentia, cur personalia adiectiva non dicuntur de notionibus sicut adiectiva essentialia, cum tamen maior sit affinitas notionis ad personam quam ad essentiam, quia personam notificat et distinguit, et proprie est in ea ? quod tamen non conceditur, quia paternitas non spirat. Dicendum, quod adiectiva quae conveniunt personis, proprie significant ea quae sunt in personis, videlicet actus proprios personarum, ut generare, spirare ; agere autem proprie ad personam seu substantiam pertinet, non ad notionem, quae est relatio, cuius esse est ad aliud se habere. Cum itaque adiectiva convenientia essentiae, significent rem communem et indistinctam, potius praedicantur de notionibus quam adiectiva convenientia personis, quae personarum sunt propria, et etiam quoniam ad notionem non proprie pertinet agere.
Haec Antisiodorensis. In cuius verbis quod dicitur essentia incarnata, qualiter verum sit, loco suo patebit.
Postremo, praeinductis secundum Thomam, Albertum, Petrum, Richardum, concordat Alexandri responsio, asserentis :
Regulariter adiectiva essentialia quae pertinent ad rem essentiae solum, ita quod non dicunt respectum ad personam, nec dicunt modum essentiae, nec appropriantur personis, nec dicunt effectum in creatura, dicuntur de notionibus : ut quae dicuntur per abnegationem, sicut aeternus, immensus.
Caetera quae de hoc scribit Alexander, sententialiter sunt inducta.
Porro ad hoc, an adiectiva notionalia quae dicuntur de personis, dicantur de notionibus, respondet concordanter praedictis :
Adiectiva notionalia non dicuntur de notione substantive dicta, quoniam adiectivum notionale designat proprietatem personae. Unde sicut Deus et deitas differunt ratione, quoniam Deus dicit quod est, deitas quo est ; sic persona et notio. Persona quippe significat quis seu qui est ; notio, quo est. Cum itaque notio ut notio, nihil dicat de substantia, et adiectiva quaerant substantiam cui innitantur secundum modum intelligendi atque loquendi, non queunt praedicari de notione, sed de persona. Idcirco non sequitur : Pater et paternitas convertuntur, sed generans praedicatur de Patre, ergo et de paternitate : sicut non sequitur, cum persona et essentia conversim dicantur, ut quod dicitur de essentia, dicatur de persona : imo est ibi fallacia figuro dictionis ex variatione praedicamenti.
Rursus, in adiectivis essentialibus absolutus est intellectus : ideo non repugnant intentioni seu rationi proprietatis, quia nil dicunt ultra essentiam. Unde quemadmodum propter identitatem et simplicitatem essentiae dicitur, Paternitas est essentia ; ita dicitur, Paternitas est aeterna. Notionalia vero dicunt habitudinem persono in quantum personae : idcirco non conveniunt notioni aut proprietati, quo non habet intellectum hypostasis seu personae, sed solum proprietatis.
Haec Alexander.
