Distinctio XI — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
SUMMA DISTINCTIONIS UNDECIMAE
In hac distinctione docetur, quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio sit procedens. Et potest dividi distinctio ista secundum principalia puncta quae tanguntur in littera. Primo enim probatur per Scripturas canonicas, quod non solum procedata Patre, sed a Filio quoque. Secundo Magister recitat opinionem Graecorum circa hoc aliter sentientium, utpote quod a solo procedat Patre, et ponit motiva eorum. Tertio solvit ea. Quarto affirmat quod sensu nobiscum conveniant, quamvis differant verbis. Quod tamen non est intelligendum, quod vere atque formaliter consentiant nobis in hoc quod protestamur Spiritum Sanctum ab utroque procedere, saltem pro tempore quo Magister haec scripsit, sed quia concedunt ea ex quibus verissime sequitur quod ab utroque procedat, videlicet auctoritates Scripturae in quibus Spiritus Sanctus vocatur Spiritus Filii et Spiritus veritatis. Quinto probat per auctoritates Graecorum ab utroque procedere Spiritum Sanctum.
QUAESTIO PRIMA
Circa haec non occurrit directe nisi quaestio una et ista : An Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio. Plura tamen iuxta hoc quaeri possunt. Quod non procedat ab utroque, multipliciter potest probari. Primo sic : Divinus Dionysius a sanctis Apostolis, praesertim a B. Paulo edoctus, imo a Spiritu Sancto copiose illuminatus, in libro suo De Trinitate, id est in libro de Divinis characteribus, et in libro de Divinis nominibus, secundo capitulo, nullibi scribit Spiritum Sanctum a Filio procedere, imo potius insinuare videtur quod a solo procedat Patre, dicendo : Ex supersubstantiali, immateriali et impartibili bono, cordialia bonitatis exorta sunt lumina, et remanserunt irrecessibilia ab eo et in se ipsis, coaeternae pullulationis. In quibus verbis per supersubstantiale illud bonum, intelligit Deum Patrem ; per lumina inde exorta, Filium ac Spiritum Sanctum : quae coaeternae sunt pullulationis, id est emanationis a Patre. Iterum : Filius, inquit, et Spiritus Sanctus sunt quasi deinascentia et tanquam flores ac superessentialia lumina sumimus ea. Qualiter autem sint, nec intelligere neque exprimere possumus. Ex quo concludunt Graeci, quod Filius et Spiritus Sanctus sunt velut rivi ac flores emanantes ex Patre solum ac immediate, ita quod neuter eorum ex alio. Et si magnus ille Dionysius aliter sensisset, hoc (ut apparet) alicubi expressisset, sicut et caetera expressit mysteria fidei.
Amplius S. Gregorius Nazianzenus, appellatus Theologus, vir tantae auctoritatis in Scripturis quod nullus fidelium unquam ausus fuit contradicere ei, ut testatur Hieronymus, ait in sermone de Spiritu Sancto : Quemadmodum radii lucis solaris a sole procedentes nec separantur a sole, nec ab invicem abscinduntur, et usque ad nos luminis sui emicant claritatem ; sic Filius et Spiritus Sanctus, geminus Patris radius, usque ad nos lumen claritatis miserunt, et Patri coniuncti sunt. In quibus verbis aperte asseritur quod uterque procedit a Patre ; et ut apparet, insinuatur quod neuter procedat ab alio.
Praeterea ex Damasceno hoc ipsum evidentius comprobari videtur. Ait quippe primo libro, capitulo octavo : Credimus et in Spiritum Sanctum ex Patre procedentem et in Filio requiescentem ; et rursus : Filius ex Patre est generabiliter, Spiritus Sanctus autem et ipse ex Patre est, non generabiliter, sed processibiliter; et propter Patrem, id est a Patre, habent Filius et Spiritus Sanctus quaecumque habent. Eodem demum libro undecimo [*octavo] scribit capitulo : Oportet scire quoniam Patrem non dicimus ex aliquo ; Filium vero dicimus ex Patre et Filium Patris ; Spiritum Sanctum autem et ex Patre dicimus, et Patris Spiritum nominamus. Ex Filio autem Spiritum non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus, atque per Filium confitemur eum nobis manifestatum ac traditum. Insufflavit enim et dixit discipulis : Accipite Spiritum Sanctum. Haec Damascenus.
Allegant quoque Graeci pro se, quod in quatuor generalibus conciliis apud eos celebratis, non Filio, imo in illis conciliis in fine subiungitur : Anathema sit, si quis aliud aut aliter docere praesumpserit.
Arguunt etiam ex hoc quod in Scripturis nusquam habetur Spiritum Sanctum ex Filio procedere. Ideo quaerunt unde Latini hoc habeant. Si enim non habent ex Scripturis, neque ex synodis, neque ex revelatione, videntur praesumptuose id dicere ; si vero habent ex revelatione, unde id accidit quod Deus, qui omnes homines vult salvari, nulli eorum id manifestavit ? Imo cum in gestis Nicaeni concilii fuerit sub anathemate prohibitum aliquid addere symbolo Patrum edito ibi, in quo continebatur, Qui ex Patre procedit ; videntur anathematizati Latini, qui addiderunt et dicunt : Qui ex Patre Filioque procedit.
Ad idem adducunt plurima argumenta. Primum, quia procedere est ab uno in alterum ire. Ergo Spiritus Sanctus procedit ab una persona in aliam, hoc est a Patre in Filium, nec ex utroque emanat.
Item, ex duobus suppositis non videtur idem numero immediate procedere.
Et rursus, cum Spiritus Sanctus plene ac perfecte procedat a Patre, superfluum videtur asserere quod procedat aFilio.
Postremo, in Legenda S. Andreae apostoli legitur : Pax vobis et universis qui credunt in unum Deum Patrem, et in unum Filium eius Iesum Christum, et in unum Spiritum Sanctum ex Patre procedentem et in Filio permanentem.
Adidem pertinent quaedam in textu adducta. In contrarium est Scriptura canonica auctoritasque Sanctorum, quae tanguntur in littera.
Ad hoc Alexander respondet : Procedere dupliciter dicitur : primo in motu locali, ut motus ab aliquo in aliquid ; secundo in exitu causati a causa. Primo modo requirit duplicem terminum, scilicet a quo et in quem. Secundo modo non requirit nisi terminum unum, videlicet a quo. Et iuxta hos modos potest transumi verbum procedendi ad processionem Spiritus Sancti. Primo modo sumpserunt Graeci, dicentes quod procederet a Patre in Filium. Nec concesserunt quod procederet a Filio : quia ut dicunt, ex hoc sequeretur quod procederet a Filio in Patrem ; sicque videretur Pater aliquid habere a Filio. Sed concesserunt quod procedat a Patre in Filium : in quo ostenditur quod est amor Patris in Filium, et insinuatur quod Filius habeat esse a Patre. Latini vero transumunt verbum procedendi ad processionem Spiritus Sancti iuxta secundum modum, dicentes quod procedere, est ab aliquo exire, quamvis non in aliquem : sicque dicunt Spiritum Sanctum procedure ab utroque, sicut procedit amor a mente atque notitia. Haec Alexander.
Porro Bonaventura : Ad intelligentiam, inquit, controversiae Graecorum ac Latinorum, et originem eius, notandum quod circa processionem Spiritus Sancti a Filio est duo considerare, videlicet articuli cognitionem, et eiusdem articuli professionem.
Cognitio huius articuli fundamentum habet a Scriptura, profectum seu incrementum a ratione, sed conservationem a revelatione. In auctoritate Scripturae Graeci conveniunt et Latini : nam dicunt concorditer Spiritum Sanctum esse Spiritum Filii, et mitti a Filio ; sed in ratione revelationeque differunt. In ratione quidem intelligendi. Cum enim Scriptura testatur Spiritum Sanctum procedere, Graeci usi sunt nomine processionis iuxta similitudinem processionis in motu locali ab uno in alium ; Latini vero, secundum modum processionis unius ex alio. Et in hoc melius dixerunt Latini, quoniam processionem illam aeternam comparaverunt processioni magis spirituali. Similiter Scriptura dicit Spiritum Sanctum per spirationem procedere. Cumque duplex exsistat spiratio, utpote flatus exterioris et amoris interioris, Graeci comparaverunt processionem Spiritus Sancti spirationi flatus exterioris, Latini autem spirationi interioris amoris : quod melius est, quoniam similitudini spiritualiori et similiori aptaverunt. Similiter, cum Scriptura dicat Spiritum Sanctum procedere ut nexum et communionem, et duplex sit nexus, videlicet medium iungens unum alteri, et extremum in quo duo iunguntur, Graeci comparaverunt processionem Spiritus Sancti communioni ac nexui primo modo, Latini secundo modo, ideo spiritualiori et similiori, quoniam nexus ille magis similitudinem habet personae. Et quia Latini spiritualius convenientiusque comparaverunt, idcirco ratione sunt elevati, et per hoc ad intelligentiam Scripturae dispositi, atque manifesta revelatione edocti de processione Spiritus Sancti. Graeci vero, quia similitudines differentes et ineptiores aptaverunt, ideo ratione depressi sunt ; etnon valentes intelligere Spiritum a Verboprocedere, neque in alium procedere ab aeterno, arctaverunt Scripturam ad intelligendum eam de temporali processione : ideo viam revelationis sibi clauserunt Haec est ergo ratio diversitatis in huius articuli cognitione.
Controversia vero venit ex huius articuli professione. Professio autem huius articuli venit ab Ecclesia Latinorum ex triplici causa, videlicet ex fidei veritate, ex periculi necessitate, et ex Ecclesiae auctoritate. Fides quippe dictabat hoc. Periculi quoque necessitas imminebat, ne forte aliquis hoc negaret : in quod periculum Graeci inciderunt. Et Ecclesiae auctoritas aderat : ideo sine mora exprimi debuit.
Negatio vero huius articuli venit ex triplici causa, puta ex ignorantia, ex superbia, et ex pertinacia. Ex ignorantia, quia nec Scripturam intellexerunt, nec habuerunt congruam rationem, nec apertam revelationem. Ex superbia, quia cum reputarent se sciolos et vocati non fuerunt, noluerunt profiteri quod per eos inventum non fuit. Ex pertinacia, ne convincerentur, et ne irrationabiliter viderenturmoveri, invenerunt per se rationes contra veritatem, et ausi sunt suam defensare sententiam, atque auctoritati Romanae Ecclesiae obviare. Et ideo facti sunt haeretici, quoniam negaverunt fidei veritatem ; atque schismatici, quoniam recesserunt ab Ecclesiae unitate. Et quoniam haereticorum et schismaticorum mos est, cum se non possunt rationibus communire, adversam partem accusare : ideo nos accusant et redarguunt tanquam curiosos, et tanquam excommunicatos et schismaticos. Curiosos, quoniam sine huius professione articuli erat salus : quare ergo se intromiserunt Latini perquirere quod non fuit necessarium ad salutem ? Sed ad hoc patet responsio, quia necessarium fuit ad vitandum periculum in quod ipsi inciderunt. Similiter dicunt nos excommunicatos quia corrupimus symbola in quibusper sanctos Patres sub excommunicationis poena hoc fuit prohibitum. Ad quod patet responsio per praedicta, quia non corrupimus, sed perfecimus symbola. Nec sententia illa lata est contra perficientes, sed contra corrumpentes. Vel dici potest, sicut dicit Anselmus, quod novum fecimus : quod utique facere potuimus, quia Romana Ecclesia plenitudinem potestatis a beatissimo Petro Apostolorum principe accepit, in qua nulla Patrum sententia nec interdictum potuit ponere, nec arctare, nec ei praeiudicare, nec ligare eam ad aliquid. Similiter dicunt nos schismaticos, quia a nobis divisio facta est : cum enim voluimus istud asserere, noluimus eos vocare. Ad quod responderi potest pro Latinis, quod eos vocare non fuit opportunum, quoniam sine eis Ecclesia potuit istud, et quia propter locorum distantiam laboriosum fuit eos vocare. Fuit quoque infructuosum, quia in Graecis non fuit iam sapientia tanta ut ante : imo ad Latinos transierat. Erat nihilo minus periculosum, quia periculum fuit ducere in dubium quod erat pro certo habendum. Et sic patet quod accusationes eorum sunt frivolae. Haec Bonaventura.
Insuper Thomas : Simpliciter (ait) dicendum est, quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, alias non esset distinctio inter Filium et Spiritum Sanctum. Cum enim divinae personae secundum nil absolutum distinguantur, oportet eas secundum originis relationes esse distinctas. Ideo si unus eorum non esset ab alio, non essent distinctae personae. Nec posset dici quod distinguerentur per diversum modum procedendi a Patre, ut quia Filius procedit per modum naturae, Spiritus Sanctus per modum voluntatis. Ille enim modus diversus aut diceret distinctionem per oppositionem relationis, et sic rediret idem quod prius ; aut diversitatem in absolutis, et ita non essent una essentia Filius et Spiritus Sanctus. Haec Thomas in Scripto.
Idem affirmat in prima parte Summae, quaestione tricesima sexta, ubi hanc rationem prosequitur plenius, dicens : Solis relationibus personae divinae distinguuntur ab invicem. Relationes vero non possunt personas distinguere nisi prout ipsae relationes oppositae sunt. Nam Pater habet duas relationes, quarum una refertur ad Filium, alia ad Spiritum Sanctum : quaecum non sint oppositae, non constituent duas personas, sed tantum ad unam Patris spectant personam. Si ergo in Filio et Spiritu Sancto non essent nisi duae relationes quibus referrentur ad Patrem, illae relationes non essent ad invicem oppositae, sicut nec duae relationes quibus Pater refertur ad eos. Ideo sicut persona Patris est una, sic sequeretur quod persona Filii ac Spiritus Sancti consisteret una, habens duas relationes oppositas duabus relationibus Patris. Hoc autem haereticum est, cum tollat fidem Trinitatis. In divinis vero non possunt esse oppositae relationes nisi originis, quae accipiuntur secundum principium, et secundum quod est a principio. Aut ergo Spiritus Sanctus est a Filio, sicut fatemur ; aut Filius a Spiritu Sancto, quod nullus credit. His consonat ratio processionis utriusque : quia ut dictum est, Filius procedit a Patre per modum intellectus ut Verbum, Spiritus Sanctus autem per modum voluntatis ut amor. Amorem vero oportet a Verbo procedero, cum nihil ametur nisi quod mentis apprehensione concipitur. Idem docet ordo rerum, quoniam nusquam invenitur quod plura procedant ab uno absque ordine, nisi in his solum quae materialiter differunt. In caeteris est aliquis ordo in multitudine productorum: in quo sapientia Dei relucet. Si ergo ab una persona divina duae procedunt personae, oportet inter eas aliquem ordinem esse ; nec alius potest assignari, nisi ordo naturae, quo alius est ex alio. Impossibile ergo est Filium et Spiritum Sanctum sic esse a Patre, quod unus eorum non procedat ab alio.
Unde et Graeci processionem Spiritus Sancti intelligunt ordinem quemdam habere ad Filium, quia concedunt esse eum Spiritum Filii, et esse a Patre per Filium ; et quidam eorum dicuntur concedere quod sit a Filio, vel profluat ab eo, non tamen quod procedat : quod ex ignorantia aut protervia venit, cum nomen processionis communissimum sit inter omnia quae ad originem pertinent qualemcumque. Haec Thomas in Summa.
Praeterea in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo vicesimo quarto, de his scribit diffusius : Manifestum est (inquiens) ex Scripturis, quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, quia vocatur Spiritus Filii, et mittitur ab eodem : quod non esset, nisi esset ab ipso. Sed et apud Ioannem Filius ait de Spiritu Sancto : Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Cyrillus item in epistola quam synodus Chalcedonensis recepit, ait : Spiritus Veritatis nominatur, et est Spiritus Veritatis, et profluit ab ea sicut ex Deo Patre. Sic et Didymus testalur in libro de Spiritu Sancto : Neque quid aliud est Filius, exceptis his quae ei dantur a Patre ; nec alia est Spiritus Sancti substantia, praeter id quod ei datur a Filio. Rursus, in determinatione quinti concilii legitur : Sequimur per omnia sanctos Patres et Doctores Ecclesiae, Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium Theologum et Gregorium Nyssenum, Ambrosium, Augustinum, Theophilum, Ioannem Constantinopolitanum, Cyrillum, Leonem ; et suscipimus omnia quae de recta fide et haereticorum condemnatione exposuerunt. Manifestum est autem ex multis auctoritatibus Augustini, praesertim in libro De Trinitate et super Ioannem, quod Spiritus Sanctus sit a Filio sicut a Patre.
Porro, si quis dicat Spiritum Sanctum distingui a Filio, non quia est ab ipso, sed propter diversam originem utriusque a Patre, redit in idem. Si enim Spiritus Sanctus est alius a Filio, oportet quod alia sit origo seu processio utriusque. Duae autem origines non possunt distingui nisi per terminum, vel per principium, aut subiectum. Ex parte termini, sicut origo equi differt ab origine bovis, secundum quod terminantur ad naturas specifice distinctas. Ex parte principii : ut si eiusdem speciei individua dicantur generari, quaedam ex sola influentia caelesti, quaedam ex activa seminis virtute. Ex parte subiecti, sicut natura per divisionem materiae diversis communicatur : quae distinctio in immaterialibus ac divinis locum non habet. Similiter ex parte termini, ut sic liceat loqui, non potest esse processionum in divinis distinctio, quia eamdem naturam quam accipit Filius nascendo, accipit Spiritus Sanctus procedendo. Utriusque ergo distinctio esse non valet, nisi ex parte principii. Principium vero originis Filii est Pater dumtaxat. Si ergo et solus Pater est principium processionis Spiritus Sancti, non erit alia processio Spiritus Sancti a generatione Filii, nec Spiritus Sanctus distinctus erit a Filio.
Si vero dicatur quod differunt istae processiones ex parte principii, in quantum Pater producit Filium per modum intellectus ut Verbum, et Spiritum Sanctum per modum voluntatis tanquam amorem : contra hoc est quod intellectus et voluntas in Patre non differunt nisi secundum rationem. Ergo duae processiones et duo procedentes sola ratione distinguerentur : quod est Sabellianae impietatis. Haec ibi, quo multa scribuntur de hac ipsa materia.
Circa haec loquitur Petrus : Dicendum quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio quadruplici ratione. Primo, propter Filii perfectionem. Non enim Patri perfecte assimilaretur in omnibus, his exceptis per quae fit eorum personalis distinctio : inter quae non est spiratio. Secundo, propter modum procedendi : quoniam Spiritus Sanctus procedit per modum amicitiae liberalis, et talis amor duorum est, non tantum unius. Tertio, propter distinctionem eius a Filio : quia personas distinguit sola oppositio relationis secundum originem. Nec potest dici quod distinguantur eo quod unus procedit per modum naturae, et alius per modum amoris, quoniam modus iste cum dicat relationem eorum ad Patrem, distinguit eos a Patre, non ab invicem. Quarto, propter totius Trinitatis aequalitatem seu aequalem germanitatem vel dilectionem. Haec Petrus.
Idem Richardus, qui haec eadem parum diffusius exprimit.
Albertus quoque pene omnia quae Thomas in tribus praeallegatis scribit locis, hoc loco digessit.
Sed et Udalricus in Summa sua, libro tertio, contestatur : Principium processionis Spiritus Sancti dixerunt quidam Graecorum non esse Filium, sed Patrem tantummodo, eo quod in canone Scripturae non invenitur expressum nisi quod a Patre procedit. Unde cum universaliter non sit audendum nobis aliquid dicere de supersubstantiali Deitate praeter ea quae in sacris Eloquiis sunt expressa, ut S. Dionysius ait (et probatur per illud ad Galatas : Licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeter id quod evangelizavimus, anathema sit ; atque per illud Apocalypsis : Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas. Unde et in Deuteronomio Moyses iussit : Non adicietis adverbum quod loquor vobis, nec auferetis ex eo) : hinc Patres in symbolo Nicaeni concilii, quod cantatur in Missa, dixerunt solum, Qui ex Patre procedit, ubi nos dicimus, Qui ex Patre Filioque procedit ; et anathematizarunt eum qui aliter quam ibi habetur, docere praesumpserit.
Sed hoc est ita erroneum, quod scilicet Spiritus Sanctus procedat solum a Patre, quod sapientes praecipuique Doctores Graecorum, Chrysostomus, Didymus, Cyrillus, Athanasius, dicunt contrarium. Nam etsi haec verba non habeantur in Scriptura canonica, tamen sunt ibi multa quae sensum istum important. Nec dici potest quod Filius et Spiritus Sanctus distinguantur tantum in modo procedendi, videlicet quod Filius procedat per modum naturas, Spiritus Sanctus per modum amoris : quia hi modi non habent inter se oppositionem realem, quae est per relationes ; sed tantum differunt ratione. Istud ergo expressum est in Scripturis quantum ad sensum ; et hoc B. Dionysius dicit in sacris Eloquiis traditum. Unde quarto capitulo de Divinis ait nominibus : Irrationabile est et pravum non veritati intentionis intendere, sed dictionibus. Porro Christus solum dixit, Qui a Patre procedit : quia in Patrem tanquam in auctorem consuevit referre quae sua sunt, in tantum quod interdum quodammodo negat suum esse, quod certum est esse suum : Mea (inquiens) doctrina non est mea. Multo fortius quando Spiritum Sanctum sic dicit esse a Patre quod non negat eum esse a se, imo per verba aequipollentia hoc affirmat, intelligendum est eum ideo sic esse locutum, quia hoc ipsum habet a Patre quod Spiritus Sanctus procedit a se. Scriptura vero prohibens aliud doceri, aliud vocat alienum a fidei veritate, puta errorem et falsitatem. Itaque cum ait, Qui a Patre procedit ; intelligitur, tam immediate quam per Filium. Unde Hilarius duodecimo de Trinitate dicit Spiritum Sanctum esse ex Patre per Filium. Haec Udalricus.
At vero Aegidius ad quaestionem hanc respondendo, primo recitat praefatam Thomae et aliorum positionem, dicentium quod ad personalem distinctionem Filii ac Spiritus Sancti non sufficit inter voluntatem et intellectum distinctio sola secundum rationem. [Istud autem, ait, improbatur,] quia non oportet tantam esse unitatem in principiatis seu originatis, ut in principio. Omnis namque sapientia creatarum mentium est a Deo, similiter omnis pulchritudo creaturarum ab increata pulchritudine ; et in rebus creatis differunt pulchritudo ac sapientia, non tamen in Deo.
Verumtamen Aegidius postea tenet positionem praefatam, quam hic sic reprobare videtur. Deinde declarat quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, et quod aliter non posset distingui ab eo : quia Pater producit Filium sibi in cunctis simillimum, demptis his per quae ab invicem personaliter distinguuntur, inter quae non est hoc quod Spiritus Sanctus procedat solum a Patre. Istud prolixe et obscure exponit : idcirco pertranseo.
Praeterea Scotus in hac asserit quaestione : Differunt Graeci variis modis a Latinis. Nam aliqui Graecorum dixerunt quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, sicut Magister refert in littera ; aliqui vero, quod tantum a Patre. Nam et Damascenus in epistola quadam de Trisagio loquitur : Ex Patre Spiritus Sanctus est ; Filii autem Spiritus est, sed non ex Filio. Unde Lincolniensis in fine epistolae Damasceni ponit hanc notulam : Si duo sapientes unius veritatis et non propriae dictionis amatores, etc. Dicit ibidem non esse credendum, quod sancti Doctores Graeci qui canonizati sunt, ut patet distinctionibus duodecima et sextadecima, in dictis fuerunt haeretici ; nec tantus doctor ut est Damascenus, et alii quidam. Nec putandum quod nos Christiani, qui tenemus Spiritum Sanctum ex utroque procedere, simus haeretici. Hinc dominus Lincolniensis exponit, bene posse dici quod Spiritus Sanctus sit Spiritus Filii, et a Filio. Quamvis Graeci priores fuerunt quasi sub dubio, et ante statutum Ecclesiae fassi sunt Spiritum Sanctum esse Spiritum Filii ; verumtamen posteriores Graeci plus asseruerunt, videlicet quod non sit a Filio, quoniam parvus error in principiis, fit magnus in fine. Quidquid igitur ipsi dicant, tenendum est modo quasi pro articulo fidei, quod Spiritus Sanctus procedat a Filio. Quod ita probatur : Quodcumque suppositum habet principium productivum sufficiens, potest principio illo producere, si supposito illi aliunde non repugnet producere. Sed talis est persona Filii ad productionem Spiritus Sancti. Habet namque idem principium producendi Spiritum Sanctum quod Pater, eamdem videlicet voluntatem. Nec repugnat illi principio ut est in Filio, producere Spiritum Sanctum. Nulli namque supposito habenti principium productivum repugnat producere illo principio, nisi praeintelligatur habere productionem adaequatam illi principio. Sed voluntas ut est in Filio, non praeintelligitur habere productionem adaequatam suae fecunditati : quia productio per modum intellectus, qua producitur Filius, prior est productione per modum voluntatis. Ergo Filius una cum Patre potest per voluntatem producere Spiritum Sanctum. Haec Scotus.
De his Guillelmus Parisiensis in libro suo de Trinitate, vicesimo secundo atque vicesimo tertio capitulis, scribit : Quam bonus est Deus Pater, tam bonus est Filius eius : idcirco aequaliter diligendi et mutuo aeque dilecti. Ideo ante omnem creaturam ab utroque est unus et idem amor, quo se invicem diligunt quantum diligendi consistunt. Denique omne uniens alios, necessario magis unum est quam qui uniuntur in ipso aut per ipsum. Necessario ergo prima amicitia qua nectuntur et se invicem amant Pater et Filius, magis una est in se quam ipsi amantes : ipsi autem essentialiter unum sunt. Haec ergo non solum secundum essentiam una est, sed etiam in quantum amicitia. Est ergo una amicitia unusque amor inter eos et ab ipsis. Imo si essent duo aut plures amores, indigerent alio vinculo ad suam societatemac unionem.
Item, eadem est bonitas Patris ac Filii, quam uterque in altero diligit : ideo de eadem bonitate est alteri in alterum dilectio. Duobus autem ex eodem se invicem diligentibus, necessario erit idem amor ab eodem secundum idem emanans. (Ad istud probandum multas argumentationes adducit hic doctor vicesimo tertio praeallegati libri capitulo.) Haec Guillelmus.
Antisiodorensis quoque in Summa sua, libro primo, tractatu de Processione Spiritus Sancti, compendiose atque idonee arguit contra Graecos. Sed in praeinductis sensus verborum eius expressus est.
Ad obiecta igitur respondendo, dicendum quod sicut divinus Dionysius et Gregorius Nazianzenus non asseruerunt Spiritum Sanctum a Filio procedere, ita nec negarunt nec dixerunt contrarium. Unde Alexander respondet, quod ita locuti sunt ad innuendum quod in Patre est ratio primae originis ac primi principii, et duplex modus emanationis : unus quo generat Filium, alius quo producit Spiritum Sanctum.
Thomas vero respondet, quod locutiones istae SS. Dionysii atque Gregorii sunt symbolicae, idcirco ex eis argumentatio non procedit, ut idem beatus ait Dionysius in epistola sua ad Titum : Symbolica (inquiens) theologia non est argumentativa, est enim similitudo quantum ad aliquid, non quoad omnia. Atque ut addit Petrus : Similitudo est quoad habitudinem horum ad unum principium, non autem horum ad invicem.
Ad auctoritates Damasceni respondet Bonaventura, quod non ei consentiendum est in hac parte, quoniam fuit tunc quando orta est ista dissensio inter Latinos ac Graecos. Attamen ut addit Bonaventura, Damascenus loquitur caute, quia non dicit quod Spiritus Sanctus non sit a Filio ; sed dicit : Non dicimus eum a Filio : quia Graeci non confitebantur quod esset a Filio ; nec tamen negabat hoc, sed eorum maledicta progenies addidit ad paternam dementiam, et dicit quod non procedit a Filio nisi temporaliter. Haec Bonaventura.
Eodem modo respondet Thomas : Damasceno, inquiens, in isto non creditur, quia fertur fuisse tunc quando incepit haec controversia. Tamen non negat quin Spiritus Sanctus sit a Filio, sed dicit se non concedere quod sit ex Filio, quia adhuc apud Graecos in dubium vertebatur.
Verum ut supra est allegatum, Damascenus in quadam epistola dicit quod Spiritus Sanctus non sit a Filio. Et hoc excusat Durandus, dicendo quod Damascenus scripsit hoc ante determinationem ac promulgationem sententiae de processione Spiritus Sancti ab utroque. Cui excusationi obviare videtur quod in prima parte Summae, quaestione tricesima sexta, asserit sanctus Doctor : Spiritum Sanctum non procedere a Filio, primo introductum fuit a Nestorianis haereticis, ut patet in quodam symbolo Nestorianorum damnato in synodo Ephesina. Quem errorem secutus est Theodoricus Nestorianus, et plures post eos, inter quos fuit et Damascenus.
Ad [hanc] auctoritatem Damasceni dico, quod si dixisset Spiritum Sanctum non esse a Filio, postquam sibi innotuit Ecclesiam determinasse oppositum, expeditum mox esset, quia argueretur tanquam haereticus. Si autem hoc dixit ante statutum Ecclesiae, excusaretur : quemadmodum modo doctores contradicunt sibi in materia theologiae, et tamen una pars est necessarie vera ; nec tamen haereseos arguuntur quamdiu Ecclesia non determinat quid sit tenendum. Qui vero post determinationem Ecclesiae scienter contrarium diceret, esset haereticus.
Ad istud quod inductum est de concilio, Thomas respondet in Summa : In quolibet concilio institutum est symbolum aliquod propter errorem aliquem qui in concilio damnabatur : ideo sequens concilium non composuit symbolum aliud, sed quod in primo continebatur concilio, per aliqua verba adiuncta exposuit contra haereses insurgentes. Hinc in determinatione Chalcedonensis synodi legitur, quod illi qui fuerunt congregati in Constantinopolitano concilio, doctrinam de Spiritu Sancto tradiderunt : non quod minus tradita esset a praecedentibus qui apud Nicaeam fuerant congregati, sed intellectum eorum adversus haereticos declarabant. Quoniam ergo tempore antiquorum conciliorum nondum exortus fuit error dicentium Spiritum Sanctum non procedere a Filio, non fuit necessarium quod hoc explicite poneretur. Postea vero insurgente errore quorumdam, in quodam concilio in occidentalibus partibus congregato expressum fuit auctoritate Romani Pontificis, cuius auctoritate etiam antiqua concilia congregabantur et firmabantur. Tamen in hoc ipso quod Spiritus Sanctus dicebatur a Patre procedere, continebatur implicite quod et a Filio esset procedens.
Haec Thomas, qui haec eadem scribit in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo vicesimo quinto.
Bonaventura demum respondet, quod nec in conciliis Patrum omnia continentur quae pertinent ad credenda et ad mores. Nam in Nicaeno concilio nihil habetur de descensu Christi ad inferos. Distinctionem quoque Alexandri in principio responsionis ad quaestionem hanc positam, dicit Bonaventura nunc exsufflandam, affirmantis Spiritum Sanctum eodem modo procedere a Patre et Filio quemadmodum a duobus lignis una progreditur flamma.
Ad caetera patet ex praeinductis responsio. Nempe ad illud quod quaeritur, unde Latini hoc habeant, quod Spiritus Sanctus ex utroque procedit : dicendum quod ex Scripturis multis rite et catholice intellectis, imo ex protestatione multorum sanctissimorum virorum desuper illuminatorum. Cur autem ipsis Graecis non sit revelatum : iam patuit, quod multi sancti eorum Doctores id cognoverunt et conscripserunt, caeteri ex sua pertinacia privati sunt illuminatione divina. Porro quod anathematis nos arguunt, iam est solutum : quia et Romanus Pontifex sufficientis fuit auctoritatis hoc addere ; nec intentio Patrum fuit, prohibere declarativam additionem ex rationabili causa, sed additionem aliquid contrarium sapientem.
Ad alia tria dicendum, quod Spiritus Sanctus procedit ex Patre et Filio tanquam ex uno principio, quemadmodum creaturae ex tribus personis sicut ex uno creatore, in quantum tres personae sunt Deus unus et eiusdem potentiae.
Postremo, Spiritus Sanctus in Filio perhibetur quiescere, non quasi non procedata Filio, cum et Filius dicatur in Patre quiescere, a quo vere procedit. Scriptum est enim : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris. Et idem Filius protestatur : Ego in Patre, et Pater in me est. Nihilo minus ait : Exivi a Patre. Quiescit ergo Spiritus Sanctus in Filio quemadmodum amor amantis in amato, seu tanquam in obiecto, non veluti in subiecto. Quiescit item in Filio secundum naturam eius humanam, iuxta illud : Vidi Spiritum descendentem et manentem super eum.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An Spiritus Sanctus distingueretur a Filio si non procederet ab eo.
Videtur quod non, quia ut dictum est, sola oppositio relativa penes originem sumpta, est ratio distinctionis personalis in divinis.
In oppositum est quod Filius eo ipso quo Filius, et quo per intellectum emanat a Patre ut Verbum, distinguitur a Spiritu Sancto, prout ille procedit a Patre per voluntatem ut amor spiratus, et per modum liberalis donationis, nec revera est Filius.
In huius quaestionis determinatione doctores magni diversimode sentiunt : quia ut in procedenti patuit quaestione, Thomas, Albertus, Petrus, Udalricus, tenent quod non. Idem tenent Aegidius, Durandus, et alii multi. Verum Henricus Quodlibeto quinto tenet oppositum, et consentit ei in hoc Scotus. Porro motiva Henrici et Scoti infra tangentur.
Ait ergo Doctor solennis : Hic oportet intelligere primo, cum personarum distinctio in Deo non sumatur nisi penes emanationes ad intra, quod ipsae emanationes aliter respiciunt id a quo emanant, et aliter id ad quod terminantur. Nam ex parte eius a quo emanant, sufficit quod in ipso sint distinctae rationes atque principia secundum quae dicuntur emanare. Ex parte vero eius ad quod terminantur, requiritur illarum diversitas et distinctio in esse, ut sint emanationes distincto. Verbi gratia, generare hominem et depingere imaginem suam, sunt emanationes diversa, qua ab eodem supposito procedunt penes diversas rationes et principia in ipso : qua sunt natura et ars. Ad idem tamen terminari non queunt, sed necessario ad diversa. Transferendo ergo ea qua in creaturis videmus, quantum possibile est, ad divina : cum generatio Verbi et processio Spiritus Sancti sint emanationes penitus diversa in Deo, quamvis ambae procedant ab eadem persona, videlicet Deo Patre, secundum distinctas rationes in ipso personaliter indistinctas, qua sunt natura et voluntas ; tamen necessario requirunt veram distinctionem terminorum in esse perfecto emanantium, qui sunt Filius et Spiritus Sanctus. Talis autem distinctio non potest esse nisi secundum rem aliquam in Deo, qua non est nisi personalis. Oportet ergo ut Spiritus Sanctus personaliter distingueretur a Filio quamvis non procederet ab eo, cum emanationes isto nequaquam ad eamdem valeant terminari personam. Sicque oportet fateri Spiritum Sanctum distingui a Filio in quantum ambo diversimode procedunt a Patre, etiam si a Filio non procederet. Quamvis enim ex parte principii non exigatur personarum distinctio, requiritur tamen ex parte termini : quoniam terminos emanationum oportet esse perfectos in esse subsistentie ; non autem principia, sed sufficit quod sint in eodem perfecto ut distinctae rationes agendi. Ideo quamvis Spiritus Sanctus non emanaret a Filio, adhuc tamen per comparationem ad Filium distingueretur ab ipso. Si enim sic non distinguitur a Filio, hoc est vel quia sunt unum in substantia, aut tantum unus in persona. Non primo modo, quoniam sic nec a Patre distingueretur. Ergo quia essent unus in persona. Quod sic reprobatur : Solum per id habet res essentialiter personaliterque distingui a quolibet alio, per quod essentialiter et personaliter constituitur in esse. Sed Pater constituitur in esse personalitatis proprietate paternitatis, et non alia : quoniam communis spiratio activa nullius est personae constitutiva, cum quasi sequatur personas in esse personali iam constitutas. Ergo Pater sola paternitate a quolibet alio distinguitur, imo et a Spiritu Sancto distingueretur, quamvis a Patre non procederet ipse Spiritus Sanctus, dum tamen esset procedens a Filio : sic et Spiritus Sanctus quamvis non procederet a Filio, Filius tamen proprietate suae filiationis ab ipso esset distinctus. Haec Henricus.
Cui concordans Scotus sic arguit : Augustinus quinto de Trinitate : Ex hoc, inquit, apparet quod Filius non sit Spiritus Sanctus, quoniam Filius non exit a Patre quomodo datus, sed ut natus ; Spiritus Sanctus vero exit non ut natus, sed ut datus.
Praeterea, unumquodque eodem formaliter constituitur in esse et distinguitur ab omni alio : quia eodem quo in se est ens, est divisum ab aliis. Filius autem non activa spiratione, sed filiatione in esse constituitur personali: ergo per illam differt ab alio omni. Sed dato quod Spiritus Sanctus ab ipso non procederet, adhuc stat et manet in eo formale illud principium suae distinctionis ab aliis : et sic per illud personaliter distingueretur a Spiritu Sancto. Item, si Pater per impossibile non spiraret, adhuc distingueretur a Spiritu Sancto : ergo et Filius.
Praeterea, emanationes per modum naturae et voluntatis sunt ita distinctae, quod impossibile et incompossibile est unam esse aliam. Si autem emanationes sunt incompossibiles, non possunt eumdem habere terminum seu ad unum terminari suppositum ; et quamvis Spiritus Sanctus non procederet a Filio, nihilo minus alia esset emanatio qua Filius per modum naturae procedit a Patre, et Spiritus Sanctus per modum voluntatis ab eodem. Ergo et termini processionum istarum, videlicet Filius et Spiritus Sanctus, personaliter distinguerentur, quamvis unus eorum non esset ab alio.
Amplius, si Filio non spirante Spiritum Sanctum, vis generativa in Patre et vis spirativa in eo, non sufficerent ad agendum realem distinctionem in emanationibus illis, ergo nec modo vis spirativa in Patre et Filio, et vis generativa in Patre, ad hoc sufficerent : quoniam tantum differt vis generativa in Patre a vi spirativa in ipso, quantum a vi spirativa in ipso Patre ac Filio, cum eadem sit vis spirativa in ambobus. Ideo dico quod non sequitur formaliter, Si Spiritus non est a Filio, non distinguitur ab eo : quamvis hoc sequatur concomitanter. Filius enim habet eamdem voluntatem non infecundatam ad spirandum, quam habet Pater. Ideo si Filius non spiraret, nec Pater. Sicque concomitanter sequitur, Si Spiritus Sanctus non procedit a Filio, ergo non differt ab eo : quia nec esset, cum nec a Filio neque a Patre procederet. Haec Scotus.
Circa haec multa scribit Durandus, fortiter tenens quod Spiritus Sanctus non posset distingui a Filio nisi procederet ab eo, quia secundum Anselmum in libro de Processione Spiritus Sancti, in divinis est unitas ubi non obviat aliqua relationis oppositio. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, nulla oppositio relationis esset inter eos. Item Augustinus sexto de Trinitate, capitulo secundo, dicit quod Pater non distinguitur a Filio nisi quia refertur ad ipsum. Ergo similiter Spiritus Sanctus non distingueretur a Filio nisi referretur ad ipsum : non autem referretur ad Filium nisi ab ipso procederet, cum in divinis non sunt relationes reales nisi originis. Opinio quoque aliorum stare non valet, quoniam diversi modi emanandi non sufficiunt ad personalem productorum distinctionem ; sed sicut Pater est una persona habens duas proprietates per quas est gignens et spirans, sic esset tantum una persona emanans a Patre, quae duas haberet proprietates, et diceretur genita ac spirata. Ubicumque namque est causa formalis atque sufficiens distinctionis, ibi oportet esse distinctionem : sed plures relationes disparataea sunt in Patre, nec distinguunt ipsum in plures personas. Ergo relationes disparatae non sunt ratio sufficiens distinctionis personarum. Si autem Spiritus Sanctus non procederet a Filio, inter eos non essent relationes nisi disparatae : ergo personaliter differre non possent, sed solum sicut una persona differt a se ipsa secundum proprietates diversas. Verum ad hoc dicunt non oportere tantam esse distinctionem in principiis ut in principiatis : ideo relationes disparatae sufficiunt ad distinguendum personas productas, et non ad distinguendum personam producentem in duas.
Haec Durandus, qui contra solutionem istam disceptat, et positionem suam prosequitur.
Richardus vero tangit utriusque opinionis motiva, et manet neutralis.
Porro ad argumenta Henrici et Scoti, cum dicunt : Si Spiritus procederet tantum a Filio, non a Patre, adhuc distingueretur a Patre, et rursus dato quod solum procederet a Filio, adhuc manet distinctus a Patre et Filio proprietate personali : respondent Durandus et alii quidam, quod suppositio illa non solum non est possibilis, sed etiam incompossibilis et contradictionem includens, ideo mirum non esse, si falsa et impossibilia ex ea sequantur. Cum enim de ratione Filii sit esse a Patre, impossibile est aliquid procedere a Filio quod non procedat a Patre saltem mediate. Conformiter cum dicitur : Dato quod non procedat a Filio, etc., dicunt quod suppositio ista tollit rationem distinctionis Spiritus Sancti a Filio, veluti si dicatur quod si homo non sit rationalis, adhuc differt a bruto.
Sed contra hoc arguit Scotus : Ista responsio peccat primo, eo quod quaedam sunt consequentiae naturales, in quibus consequens est per se de intellectu antecedentis ; et quaedam sunt consequentiae accidentales quae tenent per loca extrinseca, in quibus antecedens non potest esse verum sine consequente, consequens tamen non est per se de intellectu antecedentis : ut quandocumque antecedens causa est consequentis sicut subiectum causa est passionis, et per locum a simili. Positio ergo potest includere opposita consequentia naturali, et ita nil ponit. Si vero ponit sive includit unum oppositum consequentia naturali, et aliud consequentia accidentali : sic aliquid ponit, et ea permissa [*permissa], concedendum est quod naturali consequentia sequitur, atque negandum quod sequitur consequentia accidentali, cum non sit per se de intellectu antecedentis, imo repugnat ei : ut si ponatur quod homo non sit risibilis, et arguatur : Si Socrates est homo, est risibilis ; neganda est consequentia, quia destruitur per hoc quod consequens non includitur in antecedente. Sic autem est in proposito. Nam Spiritus Sanctus non est inclusus in Filio, quia Filius non habet spirationem activam simul, ita quod Filius et Spiritus Sanctus non distinguantur per relationes oppositas. [Attamen in supposito Filius et Spiritus Sanctus distinguerentur per relationes disparatas.] Istud probat prolixe, et efficaciter, ut apparet.
Cum ergo in ista quaestione sit tanta magnorum doctorum dissensio, tantaque difficultas, advertendum diligenter quid de hac re sensit Anselmus, vir illuminatus, subtilis et sanctus. Itaque in libro suo de Processione Spiritus Sancti, inter caetera protestatur : Quamvis Graeci negent Spiritum Sanctum a Filio procedere, credunt tamen et confitentur Deum de Deo esse nascendo, utpote Filium a Patre, et Deum esse de Deo procedendo, videlicet Spiritum Sanctum a Patre. Sed cum dicitur, Filius est de Patre, et Spiritus Sanctus est de Patre, insinuatur quod id quod est Filius et quod est Spiritus Sanctus, habent de Patre ; sed alio modo intelligitur Filius esse de Patre, et aliter Spiritus Sanctus. Filius enim est de Patre suo, quia est Pater eius. Spiritus Sanctus autem non est de Deo Patre suo, sed tantum est de Deo qui est Pater. Ergo Filius secundum quod est de Deo, dicitur Filius eiius ; et ille de quo est, dicitur Pater eius. Spiritus Sanctus vero non secundum quod est de Deo, est Filius eius; nec is de quo est, est Pater eius. Haec itaque sola causa pluralitatis est in Deo, quoniam his duobus modis est Deus de Deo : quod totum potest dici relatio. Nam quoniam Filius exsistit de Deo nascendo, et Spiritus Sanctus procedendo, ipsa diversitate nativitatis et processionis referuntur ad invicem, ut diversi atque ab invicem alii. Filius ergo, ut interim aliam causam taceam, quoniam nondum constat quod Spiritus Sanctus de illo sit ac procedat, ideo non est Spiritus Sanctus, nec Spiritus Sanctus est Filius : quia Filius nascendo habet esse de Patre ; Spiritus Sanctus vero non nascendo, sed procedendo. Supra dicta itaque relationis oppositio ex hoc nascens, praedictis duobus modis prohibet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum de se invicem dici, et propria singulorum aliis tribui. Quamobrem Spiritus Sanctus, qui est de Patre procedendo, non est ille qui est de Patre nascendo.
Rursus Anselmus in eodem apertissime scribit tractatu : Habent utique a Patre esse Filius et Spiritus Sanctus, sed modo diverso : quoniam alter nascendo, alter procedendo, ut alii sint per hoc ad invicem, ut est dictum. Idcirco cum nascitur unus, non potest cum eo nasci ille qui per hoc est alius ab eo : quia non similiter nascitur, sed procedit. Nam etsi per aliud non essent plures Filius et Spiritus Sanctus, per hoc solum essent diversi quia alter nativitate, alter processione est de Patre.
Haec Anselmus, cuius positio rationabilis esse videtur. Unde in hac parte positio Henrici et Scoti plus placet.
Potissimum vero argumentum alterius opinionis, videlicet quod in divinis non est distinctio nisi per relationis originem, Scotus solvit, dicendo : De facto relationes multiplicant Trinitatem. Et si ponatur quod Spiritus Sanctus non est a Filio, distinguerentur non per relationes oppositas, sed disparatas. Unde dico quod sicut haec relatio, in quantum haec relatio, et non per suppositum aut fundamentum suum, distinguitur a relatione opposita, ita distinguitur ab omni relatione disparata per rationem suam formalem, sicut albedo distinguitur a dulcedine et sapore.
Hinc ait Richardus : Non est Anselmi intentio quin ad personalem distinctionem sufficeret relationum disparatio, quae esset inter Filium et Spiritum Sanctum etiam si Spiritus Sanctus non esset procedens a Filio : quod satis expresse videtur sentire Anselmus in libro de Processione Spiritus Sancti. Haec Richardus.
Et potest his ratio addi. Cum enim Spiritus Sanctus non procedat a Patre et Filio in quantum sunt duo seu distincti, sed in quantum sunt unum et sub eadem ratione seu secundum eumdem modum processionis, non magis distinguitur Spiritus Sanctus a Filio per hoc quod procedit a Patre et Filio, quam si a solo procederet Patre, quamvis multiplicior sit ratio distinctionis Spiritus Sancti a Filio per hoc quod procedit ab eo. Itaque dico cum Scoto, verum esse quod personarum distinctio in divinis non est nisi per oppositas relationes originis : et hoc, de facto, quia videlicet revera sic est, quod Spiritus Sanctus a Patre Filioque procedit. Nihilo minus quod iam dictum est, veritatem sortitur.
Hinc Henricus : Dictum, inquit, illud Boetii, quod omnia in divinis sunt idem ubi non obviat relationis oppositio, dupliciter potest intelligi. Primo, quod illae relationes sibi invicem obviant per contrarietatem, sicut paternitas et filiatio. Secundo, quod illae relationes obviant unitati substantiae, non per contrarietatem ad illam aut invicem, sed sic, ut non sit unitas sola in eorum substantia quorum sunt illae relationes, imo sit in illis personalis distinctio. Primo modo obviatio relationis non est nisi secundum relationes contrarias ; sed secundo modo bene esset per relations disparatas. Haec Henricus.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur : An Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio in quantum sunt unum.
Videtur quod non. Primo, quoniam actio est suppositi : ergo actus spirandi non convenit Patri ac Filio nisi ut sunt personae ; sic autem sunt duo.
Secundo, quia Spiritus Sanctus procedit a Patre ac Filio ut nexus et unio, communisque et mutuus amor amborum : sed non convenit eis uniri et invicem se amare, nisi ut sunt duo : ergo sic convenit eis spirare.
Tertio, spiratio est actus personalis : actus vero personales personis conveniunt secundum earum esse personale, ergo secundum esse distinctum.
Quarto, quia ut in littera introducitur auctoritas Augustini, Spiritus Sanctus principalius procedit a Patre : ergo non ab utroque ut unum sunt.
In oppositum est auctoritas Augustini quinto de Trinitate, quo docet quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti.
Denique, cum agere sit personae, unus actus spirandi non egreditur a duobus suppositis nisi in quantum sunt unum.
Rursus, Patri et Filio convenit spirare in quantum eamdem habent voluntatem et vim spirativam seu communem notionem.
Ad hoc Thomas respondet : Omnis actus originaliter refertur ad duo, videlicet ad agentem, et ad actionis principium. Porro agens est ipsum suppositum, principium vero actionis seu ratio agendi, est aliqua forma in ipso, substantialis vel accidentalis. Dico ergo quod ly in quantum, potest notare conditionem agentis, vel principium actionis. Si dicat conditionem agentis, sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum sunt plures ac distinctae personae, quia ab eis pluribus ac distinctis procedit. Si vero dicat conditionem principii actionis, sic procedit ab eis in quantum sunt unum. Cum enim una operatio non sit nisi ab uno principio, oportet esse aliquid unum in Patre et Filio quod sit principium huius actus qui est spirare, qui est unus et simplex : quo una et simplex persona, videlicet Spiritus Sanctus, producitur ac procedit. Haec Thomas in Scripto.
Praeterea in prima parte Summae, quaestione tricesima sexta, articulo quarto, scribit : Pater et Filius in omnibus unum sunt in quibus inter eos relationis opposition non distinguit. Cumque in hoc quod est esse principium Spiritus Sancti non opponantur relative, sequitur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. Et quamvis principium designet proprietatem potius quam personam, tamen significat eam per modum substantivi, quemadmodum nomina ista, pater, filius, etiam in rebus creatis. Ideo numerum accipit a forma significata, sicut et alia substantiva. Quemadmodum ergo Pater et Filius sunt unus Deus propter unitatem formae seu essentise significatae hoc nomine, Deus ; ita sunt unum principium Spiritus Sancti propter proprietatis unitatem significatae nomine isto, principium. Itaque, si attendatur virtus spirativa, Spiritus Sanctus procedit a Patre ac Filio in quantum sunt unum in virtute hac spirativa, quae quodammodo designat divinam naturam cum proprietate. Nec inconveniens est unam atque eamdem proprietatem in duobus esse suppositis quorum est una natura. Iterum, si considerentur supposita spirationis, sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut sunt plures, quia procedit ab eis ut amor unitivus amborum. Haec in Summa.
Idem in Summa contra gentiles, libro quarto.
Concordat Petrus : Actus (inquiens) spirandi egreditur a Patre et Filio ut sunt unum in potentia spirativa : in qua unitate intelligitur unitas essentiae, in hoc quod dicitur potentia ; et unitas notionis, in hoc quod dicitur spirativa. In inferioribus autem, in quibus realiter different forma substantialis et accidentalis, et forma communis ac propria, unus actus communis aliquorum suppositorum essentialis, est ab una forma essentiali communi, ut in hominibus vivere ab anima ; actus vero communis accidentalis, ab una communi forma accidentali, ut scire a Scientia : ad quem tamen praeexigitur communis forma substantialis, videlicet una anima in specie, seu anima rationalis, et una potentia eius, videlicet intellectus. Porro actus proprius est a propria forma : ad quem praeexigitur communis forma substantialis, non accidentalis. In divinis autem non est forma substantialis et accidentalis, sed essentialis ac relativa ; est quoque ibi huiusmodi forma communis ac propria. Forma vero essentialis ac relativa differunt ibi ratione dumtaxat ; forma autem relativa communis et propria differunt etiam re, sed non essentia. Denique in divinis est forma essentialis communis tribus, ut divina essentia ; formaque relativa communis duobus, sicut vis spirativa ; forma etiam relativa propria uni : atque ad utramque praesupponitur forma essentialis. Et iuxta differentiam harum formarum sunt in divinis actus differentes. Est enim ibi actus essentialis communis tribus, ut intelligere, velle. Est et alius actus ibi personalis communis duobus, sicut spirare. Est item ibi actus proprius personalis, ut generare, qui secundum rationem et modum intelligendi egreditur a paternitate. Sicque in potentia spirativa una communi et in potentia generativa una propria, cointelligitur una communis divina potentia seu essentia. Unde potentia spirativa dicit essentiam et notionem : et ita dicit partim quid absolutum, et partim quid respectivum aut relativum, ut dictum est supra septima distinctione, de potentia generativa. Quemadmodum enim potentia generativa dicit duo, videlicet potentiam quae est essentialis, et actum qui est notionalis, unde dicit quid essentiale tractum ad significationem personalem ; ita potentia spirativa. Haec Petrus.
Verumtamen de hoc arbitror sentiendum prout supra septima scripsi distinctione.
Circa haec ait Richardus : Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum plures sunt in personis, et unum in potentia spirativa : quia potentia spirativa quantum ad modum essendi necessarium ad hoc ut per eam sit actus spirandi, de necessitate praesupponit quoad modum intelligendi, conceptionem Verbi a Patre. Hinc talis distinctio de necessitate requiritur ad actum spirandi. Rursus, cum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio una spiratione, et unam operationem esse oporteat ab una potentia, oportet ut in Patre et Filio sit una potentia spirativa, per quam sint unum principium Spiritus Sancti, non duo principia. Hinc Gregorius decimo extra de Summa Trinitate et fide catholica : Fatemur quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione, procedit. Porro qui dicunt quod Pater posset spirare quamvis non generaret, quamvis concedant quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, qui plures sunt in persona, et unum in potentia spirativa ; attamen negant quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum sunt plures in personis, et in spirativa potentia unum. Quidquid vero sit de hoc, constat quod formalius (ut sic loquar) procedat ab eis ut sunt unum in potentia spirativa, quam in quantum sunt plures in persona.
Praeterea, si quaeratur an potentia spirativa dicat quid vel ad aliquid, respondendum quod sicut potentia generativa dicit divinam naturam cum modo habendi eam non ab alio, et ita cum proprietate innascibilitatis, in qua includitur primitas ad actum gignendi ; sic potentia spirativa dicit voluntatem divinam cum modo habendi eam non ab alio per spirationem, et ita cum ratione inspirabilitatis, in qua includitur primitas ad actum spirationis. Sicque potentia spirativa dicit quid et ad aliquid simul, formalius tamen ad aliquid ; quia formalius nominare videtur modum habendi voluntatem divinam, quam ipsam voluntatem. Haec Richardus.
Bonaventura quoque his consonans, ait : Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum sunt unum in fecunditate voluntatis. Una quippe est in Patre Filioque fecunditas voluntatis, sicut et una voluntas, cum sint una substantia. Et ista fecunditas convenit eis quia uterque est improcessibilis. Innascibilitas enim (quae idem est in Patre quod primitas) et primum et principium, idem sunt ; et ratio primitatis est ratio principiandi sive fecunditatis. Quoniam ergo Pater prior est omni emanatione, scilicet processione et generatione, quia non generatur neque procedit : idcirco utroque modo principium est. Et quoniam Filius prior est emanatione processionis, non generationis ; idcirco principium est spirandi, non generandi. Quia vero Spiritus Sanctus neutro modo se habet, neutro modo principium est. Hinc quamvis Spiritus Sanctus a duobus procedat, quia tamen procedit ab eis non ut sunt differentes, sed ut in eis est una fecunditas voluntatis, procedit ab eis ut unum sunt. Pater namque et Filius non spirant in quantum Pater et Filius, sed secundum quod voluntatis fecunditas est in eis.
Cum ergo inquiritur : si procedit ab eis in quantum unum sunt, aut ergo in quantum unum sunt in substantia, aut in notione, aut in persona ; dicendum quod in quantum unum sunt in fecunditate voluntatis, prout illa voluntas tracta est ad notionem per fecunditatem : quae fecunditas cum ratione primitatis significatur per hoc quod est improcessibilis. Et hoc est quod in libro de Processione Spiritus Sancti dicit Anselmus, quod Pater et Filius spirant secundum quod uterque est idem Deus, non secundum quod Deus simpliciter, sed secundum quod deitas in utroque : hoc est considerare voluntatem in personis.
Si igitur quaeras : an spirant in quantum unum in substantia, aut notione, aut persona : responderi potest dupliciter, secundum duas opiniones. Nam aliqui dicunt quod potentia generandi non differt a generatione seu paternitate, nisi in modo loquendi, et ita dicit notionem, videlicet personalem proprietatem, ut generatio, licet alio modo. Similiter isti dicunt quod fecunditas voluntatis seu vis spirativa dicit eamdem notionem quam spiratio, quamvis alio modo : quia vis spirativa dicit ut in ratione aptitudinis, spiratio in ratione actus. Et ita secundum hos, Pater et Filius spirant in quantum sunt unum notione. Alii dicunt quod sicut potentia generandi dicit naturam in persona, et ita essentiam personaliter ; sic vis spirativa dicit voluntatem ut voluntas in personis quibusdam fecunda est. Sicque Pater et Filius spirant in quantum unum in essentia seu natura aut voluntate, ut dicatur magis proprie, voluntate considerata in personis. Qualibet harum positionum satis probabilis mihi videtur. Haec Bonaventura.
Albertus quoque hic protestatur, quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum in quantum sunt unum in virtute spirali seu spirativa : quae virtus, secundum eum, est media, id est, medio modo se habet, inter essentiam pure (id est penitus) absolute acceptam, et inter personam pure relative sumptam, prout supra septima distinctione dixit potentiam generativam dicere aliquid absolutum et aliquid relativum. Atque ut addit, vis generativa et spirativa differunt secundum comparationem ad actus, quia sic differunt quemadmodum spirare et generare. Si autem accipiantur in sua radice, non differunt re, sed ratione : quoniam generativa radicatur in radice (id est in essentia) ut est natura ; spirativa vero fundatur in ea secundum quod est voluntas, non quidem comparata ad extra, ut ad creatum, sed ut voluntas amoris communicandi tantum bonum quantum est ipse communicans. Haec Albertus.
Udalricus demum his quae a Thoma et Alberto dicta sunt, prorsus concordat.
Aegidius tamen circa hoc cavillationem inducit, affirmans auctores positionis praetactae, qua dictum est Patrem et Filium esse principium Spiritus Sancti in quantum unum sunt in virtute spirativa, non autem in persona, ignorare vim verbi : quia ut ait Aegidius, reduplicatio solum est conditio praedicati.
Quae cavillatio est infirma, quia reduplicatio cadere potest super subiectum prout respicit praedicatum, ut triangulus habet tres angulos in quantum triangulus : imo cadere potest super subiectum secundum se, ut cum dicitur : Homo viator in quantum talis et beatitudinis rationisve particeps.
Insuper scribit Aegidius : Ex hoc quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, sequitur eos quadrupliciter esse unitos. Primo, in amore spirato, qui est amor unitivus amborum. Secundo, in actu spirandi : quoniam simplex ille amor spiratus, unico actu spirativo producitur. Tertio, in communi notione. Quemadmodum enim Pater ratione generationis refertur ad Filium relatione paternitatis, sic Pater et Filius ratione spirationis referuntur ad Spiritum Sanctum relatione quae vocatur communis spiratio ac notio. Quarto, in una et eadem vi spirativa : et in hac convenire, communicare et unum esse feruntur, in quantum producunt Spiritum Sanctum.
Consequenter Aegidius solvendo quaestionem qua quaeritur : an virtus spirativa dicat quid vel ad aliquid, reprehendit praehabitam responsionem Thomae, Alberti, Udalrici, Petri, Richardi, asserens inter absolutum et respectivum nil medium esse, et ipsam potentiam spirativam, quemadmodum et potentiam generativam, esse quid pure absolutum. Quo concesso, sequeretur potentiam generativam esse in Filio ac Spiritu Sancto : cuius contrarium supra distinctione septima est probatum.
Verum tamen, sicut ibidem tanquam probabilius tenui potentiam generativam esse simpliciter quid relativum, eo quod complexum hoc, potentia generativa, accipiatur pro nomine uno et incomplexo, ita et de potentia spirativa arbitror sentiendum.
Insuper circa haec loquitur Alexander, quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum nec solum ex hoc quod sunt unum, nec solum ex eo quod sunt differentes, sed ex hoc quod differentes sunt unum. Ex eo enim (ut dicit Augustinus) quod unus est diligens eum qui de ipso est, et unus est diligens eum a quo est, et etiam quia uterque est Deus, necesse est ponere tertium, utpote amorem ex utroque procedentem.
Deinde Alexander ex verbis Richardi de S. Victore in libro suo de Trinitate, declarat quod summus et perfectissimus amor in divinis, fuerit causa seu ratio tam generationis aeternae quam spirationis interna : quia amor huiusmodi plenissimam communicationem requirit, exigitque dilectum et condilectum. Sed istud tactum est supra. Nec amor est formalis ratio productionis Filii, qui naturaliter intellectualiterque procedit a Patre. Amor vero est velut inclinativum principium communicationis ad intra, imo et ad extra, iuxta quod divinus Dionysius fassus est, quod amor Dei non reliquit Deum sine germine esse.
Circa haec Scotus declarat tria. Primum, quod Pater et Filius sunt unum principium spirandi Spiritum Sanctum. Secundum, utrum unitas principii sit immediatior ratio in productione Spiritus Sancti, quam distinctio aliqua. Tertium, an concedendum sit cum reduplicatione, quod Pater et Filius in quantum unum, spirant Spiritum Sanctum.
ln declaratione primi ac tertii satis concordat praehabitis. Siquidem ad quaestionem qua quaerit an voluntas in divinis ut voluntas, sit sufficiens principium spirandi Spiritum Sanctum, respondet : Si potentia dicatur forma super quam fundatur ratio potentiae, sic verum est quod voluntas est potentia spirandi Spiritum Sanctum. Si vero loquimur de potentia proxima spirationis, sic voluntas absolute non est potentia spirandi Spiritum Sanctum : sed sicut in creaturis potentia proxima dicitur, quando impedimentum excluditur estque approximatio apta passi ; sic voluntas divina ut est cum convenientia agentis suppositi, est proximum spirationis principium.
De secundo refert : Dicunt aliqui : Primo intelliguntur in divinis duo supposita ; secundo, voluntas in eis ; tertio, ut voluntas habet concordiam duorum concordantium in voluntate. Concordia autem requirit distinctionem. Idcirco concordia haec necessario exigitur ad spirandum Spiritum Sanctum. Sicque est ibi distinctio aliqua, ut [quatenus*] voluntas spirat Spiritum Sanctum quia fecunda concordia. Sic autem non est de sapientia, quia sapientia perfecte potest intelligi in uno supposito ; sed voluntas perfecte fecunda et concors non est nisi in duobus suppositis. Quod probant per Richardum, in libro suo de Trinitate dicentem : Plenitudo sapientiae est in una persona, non autem plenitudo voluntatis seu concordiae ; et rursus : Amor non est iucundissimus, nisi transeat ab uno in alium. Et multa dicuntur ibi a Richardo pro ista opinione, ut quod summe diligenti non sufficit nisi summe dilectus rediligens. Cum ergo spiratio consistat in mutuo amore, sequitur quod spirent ut distincta non solum supposita, sed etiam quia voluntas non est fecunda nisi ut concors, et ibi connotatur distinctio in vi concordandi.
Haec Scotus.
Qui quamvis pluraliter recitet, specialiter tamen notat Doctorem solennem, cuius est praefata positio. Contra quam multipliciter Scotus arguit, inter caetera dicens : Augustinus dicit quod Pater et Filius sunt unum principium spirandi Spiritum Sanctum : cuius dictum authenticum est, quoniam ponitur in Decretalibus (videlicet de Fide catholica, capitulo Firmiter credimus), similiter in concilio Lugdunensi.
Praeterea, si amore mutuo quo Pater et Filius se diligunt, produceretur Spiritus Sanctus, tunc esset alius Spiritus Sanctus prius productus. Quod ita probatur : Quandocumque in aliquo supposito aut suppositis convenientibus actioni est perfectum principium producendi, in illo instanti possunt producere per illud principium. Sed in eo instanti in quo Pater et Filius habent voluntatem et divinam essentiam huic voluntati praesentem, tunc est principium perfectum producendi amorem infinitum, etiam in suppositis convenientibus actioni : tunc enim habent principium sufficiens ad producendum amorem adaequatum essentiae. Ergo in eo signo in quo habent voluntatem cui per intellectum repraesentatur divina essentia, habent totum quod requiritur ad productionem Spiritus Sancti, qui est amor infinitus. Sed in isto signo adhuc non intelligitur Filius amare Patrem, nec econtrario, sed tantum divina essentia voluntati praesentata : ergo si Spiritus Sanctus produceretur actu amoris quo mutuo se diligunt, Spiritus Sanctus esset ante Spiritum Sanctum. Et confirmatur haec ratio. Ante repraesentationem talis mutui amoris, est essentia repraesentans [se repraesentans*], ut obiectum indifferens ad tres : et sicut essentia est divino intellectui ratio atque principium intelligendi omnia, sic est obiectum voluntatis et ratio amandi omne amabile in isto instanti seu signo, quoniam amatur ut est in se, antequam amatur ut in Patre aut Filio, quia relationes formaliter non dicunt perfectiones, nec sunt ratio amandi. Ex quo ergo ibi est actus amandi infinitus, et a principio infinito, actus quoque perfectissimus, producetur amor adaequatus, qui est Spiritus Sanctus. Non ergo per mutuum illum amorem aut per repraesentationem amoris producitur Spiritus Sanctus.
Multa huiusmodi Scotus inducit. Verum in hac materia de superbeatissima Trinitate et modo emanationis ad intra, nimium velle profundare considerationem, videtur incautum et periculosum, cum dicat Scriptura : Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria ; et : Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Verumtamen dictum illud Henrici videtur subtile et verax, nec tantum Richardo, sed irrefragabili quoque Doctori ac aliis magnis doctoribus consonum, imo et specialiter viro desuper uncto, quamvis idiotae et illitterato, sed divinitus erudito, Ioanni Ruysbroeck, qui in libris suis frequenter loquitur iuxta modum illum Henrici.
Porro argumenta hac Scoti, quantum capio, debilia sunt, et inconsiderato fundamento ac medio innituntur. Sic quippe assumit : Quandocumque est principium perfectum producendi, etc. Quocirca videtur dicendum, quod sicut Pater aeternus producit unigenitum Filium suum intelligendo se ipsum propriamque essentiam, non tantum nec nude ut est essentia sua seu ipsemet Deus Pator intelligens, sed etiam ut est exemplar, idea seu ratio omnium creabilium et creatorum omniumque verorum et entium (propter quod Unigenitus Dei, Verbum aeternum, per appropriationem quamdam appellatur mundus archetypus, ars rationibus plena, exemplar, species, ratio et idea universorum, utpote in quo cuncta relucent) ; sic Pater aeternus et unigenitus Filius eius producunt Spiritum Sanctum amando divinam essentiam, non nude nec tantum ut est divina essentia, sed etiam ut est ipse Pater amans et Filius ipse amatus, et ratio amandi quodcumque amabile. Ideo adorandus et supergloriosus Spiritus Sanctus est amor fontalis, origo, causa et ratio omnis amoris. Sicque Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, non solum ut amantes amore essentiali, primo aut simplici, sed item ut mutuo se amantes, atque concordi voluntate spirantes. Denique, quantumcumque imbecillitas humani ingenii divina et superessentialia in sua simplicitate, puritate et aeternitate capere non valentis, imaginetur in Deo ac superaltissima Trinitate diversa signa sive instantia prioritatis et posterioritalis, ibi revera et ex natura rei nihil est prius aut posterius, sed superpura ac infinita simplicitas ac superperfecta aeternitas : idcirco ex infirma imaginatione humana non sequitur in Deo supersubstantiali uno ac trino aliquid esse prius sive posterius. Hinc una et eadem indivisibili et invariabili repraesentatione aeterna, repraesentatur divina essentia voluntati Patris ac Filii, et ut divina essentia, et ut realiter ipse Pater et ut realiter Filius, et ut causa aut ratio omnis amabilis ac amabilitatis : sicque Pater et Filius volunt ac diligunt eam, et ipsa volitione quomodolibet omniformiterque perfecta producunt Spiritum Sanctum, intuendo, volendo complacentialiterque et mutuo diligendo se ipsos et omne quod diligunt.
Praeterea, quod Scotus ait, quod relationes in divinis non sunt ratio diligendi quia non dicunt perfectiones ; et quod essentia in divinis non amatur ut in Patre et Filio propter relationem subintellectam : nonne facillime exsufflatur ? Nonne Deus Pater diligit Filium suum quia Filius eius est ? Filius quoque Patrem, quoniam Pater suus est ? Nonne relationes ipsse sunt subsistentes personae, imo et ipsa divina essentia, quae est perfectio infinita ? Nonne infinitae dignitatis et gloriae est, esse Unigenitum Patris aeterni et Patri esse aequalem ? itemque habere Filium Deum infinite perfectum ac supersapientem ? Nonne similitudo causa aut ratio est amoris, quae tamen relatio perhibetur ? Haec in tantum tetigisse sufficiat, quae tamen copiose ac evidenter queunt probari ex dictis in decima distinctione, ubi allegata sunt verba S. Hieronymi, asserentis : Spiritus Sanctus est amor Patris in Filium et Filii in Patrem ; verba quoque Augustini, dicentis : Spiritus Sanctus caritas est, amborum nexus, unio, vinculum pacis Patris ac Filii. Ex quibus habetur propositum. Sed et multa similia ibi sunt, sicut illud quod ait Petrus : Pater et Filius non solum sunt unum in natura et naturali voluntate, sed etiam in amicitia voluntateque liberali, etc. : et hoc dupliciter, utpote amore unius in alterum, et ipso amore spirato.
Amplius, circa haec dicit Durandus : Omnis vera reduplicatio dicit causam inhaerentia praedicati cum subiecto, ut cum dicitur : Ignis in quantum calidus calefacit, et in quantum levis ascendit. Ideo verum est quod Pater et Filius spirant in quantum sunt unum in virtute spirativa : quia principium, quo agens agit, est ei ratio cur actio convenit sibi. Hoc autem principium est vis spirativa in Patre ac Filio. Si vero reduplicatio notet conditionem agentis suppositi, sic Pater et Filius spirant in quantum sunt plures propter rea!em suppositorum pluralitatem, secundum quosdam, ut dictum supra est.
Haec Durandus, qui positionem suam bene declarat : ex qua etiam patet veritas eorum quae in hac quaestione contra Aegidium sunt inducta.
Argumentorum quoque solutio patet ex dictis.
QUAESTIO IV
Quarto quaeritur : An Pater et Filius sint unus spirator Spiritus Sancti.
Videtur quod sic. Primo, quia sunt unus creator rerum, ergo et unus spirator.
Secundo, sunt unum principium Spiritus Sancti, ergo et unus ipsius spirator.
Tertio, quia uno actu spirandi et una vi spirativa producunt Spiritum Sanctum, ut in praecedenti patuit quaestione : ergo sunt unus spirator.
In contrarium arguitur, quia eadem ratione essent unus spirans : quod non conceditur.
Ad hoc respondet Udalricus in Summa sua, libro tertio : Quoniam actus spirandi distinctorum est suppositorum, ideo quantumcumque significetur per modum actus, sive hoc sit per verbum, sive per participium, sive per nomen verbale, semper debet dici de eis in plurali : quoniam actus sicut et omne accidens, numerum accipit a suppositis, etiam si actus ille in se unus sit. Ait enim Salvator : Ego et Pater unum sumus. Idcirco dicendum est, Pater et Filius spirant ; non, Spirat. Itemque, Pater et Filius sunt spirantes et spiratores ; non, Spirans, neque, Spirator. Haec Udalricus.
Idem videtur sentire Albertus, dicens in solutione argumenti cuiusdam : Pater et Filius non sunt unus spirans, quia ad pluralitatem suppositorum sequitur pluralitas actuum etiam in divinis, saltem quoad modum exprimendi. Propter quod non dicitur : Ego et Pater unum sum ; sed : Unum sumus. Attamen unum sunt in spirando, quoniam spirans actum dicit suppositorum, et non dicit ita principaliter comparationem ad spiratum, vel ad vim spirativam in Patre et Filio. Sunt tamen unum principium Spiritus Sancti : quia principium nominat notionem secundum comparationem ad personam spiratam, et in comparatione ad spirativam virtutem. Dico quoque quod Pater et Filius non sunt unus qui sit principium Spiritus Sancti, nec unus spirans : quia ly unus adiectivum esset aut substantivum, et in utroque sensu falsa esset locutio, quia sic unus semper diceret unitatem personae spirantis. Haec Albertus.
Idem videtur sentire Thomas in Scripto, dicens : Actus recipit numerum a suppositis. Unde et verbum significans substantiam per modum actus, dicitur de pluribus personis pluraliter, quamvis sit una essentia. Porro actus significatur tam in verbo, quam in participio ac nomine verbali, quamvis participium plus accedat ad substantiam quam verbum, et nomen verbale plus quam participium. Idcirco non possumus dicere, quod Pater et Filius spiret, vel sint spirans, sive quod sint spirator ; sed quod spirent, sintque spirantes ac spiratores. Quamvis ergo actus spirandi sit unus, tamen dum significatur ut actus a pluribus personis egrediens, oportet ut significetur pluraliter, quoniam a suppositis numerum trahit. Denique creatio est actus trium personarum, non secundum quod distinctae sunt, sed prout in essentia uniuntur : quoniam etiam per intellectum remota distinctione personarum, adhuc manet creatio. Ideo dicimus quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus creator, quamvis non dicamus quod sunt unus creans : quia nomen verbale plus quam participium recedit ab actu, id est a significatione per modum actus. Spiratio autem est actus conveniens pluribus personis aliquo modo, prout distinguuntur secundum sensum praehabitum : ideo etiam in nomine verbali oportet quod actus pluraliter designetur. Haec Thomas in Scripto.
Ex quibus habetur ad argumenta solutio.
Verumtamen idem doctor in prima parte Summae suae, quaestione tricesima sexta, articulo quarto, in solutione argumenti ultimi loquitur : Quidam dicunt quod Pater et Filius quamvis sint unum principium Spiritus Sancti, sunt tamen duo spiratores propter suppositorum distinctionem, sicut sunt duo spirantes. Non tamen sunt duo creatores : quia Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio prout sunt distinctae personae; non autem creaturae procedunt a tribus personis prout sunt distinctae, sed prout sunt in essentia unum. Verumtamen melius dicendum videtur, quod quia spirans adiectivum est, et spirator substantivum, possumus dicere quod Pater et Filius sunt duo spirantes, propter pluralitatem suppositorum, non autem duo spiratores, propter unam spirationem. Adiectiva etenim nomina sortiuntur numerum secundum supposita, substantiva vero a se ipsis secundum formam signatam. Et si obiciatur illud Hilarii, secundo de Trinitate, Spiritus Sanctus a Patre et Filio auctoribus confitendus est : dicendum quod ponit substantivum pro adiectivo.
Porro dum Pater et Filius dicuntur unum principium Spiritus Sancti, principium non supponit pro una persona tantum, sed indistincte pro duabus. Haec Thomas in Summa.
Huic responsioni concordat Scotus, dicendo : Pater et Filius sunt unus spirator, quia nomen verbale videtur significare agendi principium sub ratione qua concernit suppositum, ut lector ; participium vero, ut legens, designat in fieri ; lectio autem actionem illam significat. Unde nomen verbale significat principium agendi per modum quietis, prout natum est denominare suppositum activum : et quoniam una est vis spirativa in duobus suppositis, ideo dicuntur unus spirator, quia si dicerentur duo spiratores, vis spirativa videretur numerari in eis. Haec Scotus.
Richardus recitat utramque opinionem cum suis motivis, nec declinat ad aliquam : magis tamen approbare videtur quod Pater et Filius dicantur unus spirator. Ad quod allegat quod dicitur in commento super vicesimam quartam propositionem de Maximis theologiae : Non est concedendum Patrem et Filium esse principia Spiritus Sancti, sed principium ; nec spiratores Spiritus Sancti, sed potius spirantes Spiritum Sanctum.
Aegidius vero tenet quod Pater et Filius dici debeant spiratores, non spirator Spiritus Sancti. Et ait : Sicut tres personae creant non in eo quod plures, sed in eo quod uniuntur in aliquo absoluto, puta in deitate ; sic Pater et Filius spirant non in eo quod plures, sed in eo quod in absoluto aliquo uniuntur, quod est deitas ipsa : diversimode tamen. Deitas namque in qua uniuntur, creat, non spirat : ideo dici non possunt tres creatores, cum una sit deitas creans. Sed Pater et Filius dici queunt duo spiratores, quoniam deitas ipsa non spirat, sed personae. Haec Aegidius.
In cuius opinione inepte dictum videtur, quod Pater et Filius spirant secundum quod uniuntur seu unum sunt in aliquo absoluto, puta in deitate, cum iam secundum omnes praeallegatos doctores inductum sit, quod spirant secundum quod unum sunt in vi spirativa : quod et ipse Aegidius in alia quaestione fatetur, sicut in quaestione claruit praecedenti. Denique, si Patri et Filio competit spirare in quantum sunt unum in deitate, conveniret et Spiritui Sancto, cum et in ipso sit deitas vera. Nec Anselmus vult dicere, quod deitas sit formalis et proxima ratio spirationis. Cum ergo et iste Aegidius alibi dicat, quod Pater et Filius spirant in eo quod unum sunt in vi spirativa, fit consequens ex verbis eius, quod Pater et Filius sint unus spirator, praesertim cum et vis spirativa spiret saltem tanquam principium quo spirandi, seu formalis ratio spirationis, et una permaneat. Unde et verius reor, quod Pater et Filius sint unus spirator Spiritus Sancti.
