Distinctio XLII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE SECUNDAE

Hic declaratur, qualiter omnipotentia Deo conveniat, et qualiter ac cur ipse dicatur omnipotens, cum dicatur quaedam non posse. Et circa hoc introducit erroneas quorumdam opiniones, quas reprobat.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Hic quaeritur : An potentia, imo et omnipotentia, Deo vere conveniat.

 

Quod non videtur.

Primo, quia actus et potentia dividunt ens, ita quod Deus dicitur purus actus, nihil de potentia habens admixtum.

Secundo, quoniam cum sit simplicissimum agens, per essentiam agit : non ergo in eo est potentia, quae est id per quod quis agit.

 

De hac autem materia superius dicta sunt multa : et qualiter Deo conveniat potentia respectu emanationum ad intra et emanationum ad extra ; et quomodo Filius dicatur omnipotens, cum non possit gignere filium sibi aequalem sicut Pater ; et qualiter Spiritus Sanctus appelletur omnipotens, cum non producat personam divinam sibi aequalem ; cur item Patri approprietur potentia ; et quomodo Filius nominetur virtus seu potentia Patris. Non est ergo hic immorandum.

 

Itaque ad haec Alexander respondet :

Cum quaedam sint materiala, seu passiva, quaedam inordinata, quaedam privata ; et contra materialia dicantur formalia, sicut contra passiva activa, et contra inordinata ordinata, et contra privativa habitudinalia : notanda est regula ista, quod nullum materiale, nullum passivum, nullum inordinatum, nullum privativum, est Deo per se attribuendum, quia haec omnia defectum includunt potentiae : materiale, ut currere, ambulare, comedere ; passivum, ut infirmari, mori, affligi ; privativum, ut oblivisci ; inordinatum, ut peccare, mentiri. Formalia vero, activa, habitudinalia et ordinata competunt ei. Et quamvis quaedam illorum non attribuuntur divinae potentiae, tamen subiciuntur eidem, quia non in se ipso, sed in creaturis suis efficit ea, ut materialia et quaedam passiva. Privativa quoque et inordinata ei aliquo modo subiciuntur, quia et potest ea compescere, et punit seu ordinat ea.

Denique Deus omnipotens nuncupatur, quoniam omnia possibilia potest quae posse potentiae est, et quia omnino potest : et in hoc notatur perfectio divinae potentiae, a qua longe sunt omnis coactio, impedimentum et indigentia. Omnia ergo potest, quia non potest cogi nec impediri, nec indiget adiutorio instrumenti aut subiectae potentiae. Idcirco, secundum Augustinum, omnipotens dicitur, quia quidquid vult, potest : estque omnipotentia proprie sumpta, Deo propria.

Haec Alexander.

 

Concordat Bonaventura, qui inter caetera quaerit hic, utrum divina potentia extendat se ad omne id quod aliis agentibus est impossibile. Et respondet :

Nos iudicamus aliquid impossibile quatuor modis. Primo, per limitationem naturalis potentiae : ut de trunco fieri vitulum, seu virginem parere. Secundo, non propter limitationem potentiae, sed intelligentiae nostrae : ut duo corpora esse in eodem loco, aut idem corpus esse in locis diversis, vel maius corpus in loco minori : quae capere non valemus, quia imaginatio nostra semper dicit contrarium. Unde cum Deus sic faciat in Sacramento altaris, oportet quod ratio super se elevetur ut credat. Tertio, propter privationem omnis exsistentiae secundum omnem comparationem, scilicet principii et medii ac finis : ut praeteritum non esse praeteritum. Omnis namque potentia aliquid faciens, respicit ens in ratione principii aut termini, aut utroque modo. Hinc Deus de ente potest facere non ens, et econtra ; sed de non ente non potest facere non ens. Quarto, secundum illustrationem veritatis aeternae, et ordinem divinae sapientiae : ut quod duo opposita insint eidem secundum idem : hoc enim veritas summa dicit impossibile esse.

Itaque impossibile primis duobus modis, est Deo possibile, eo quod nec potentia Dei nec intelligentia eius sit limitata. Quod vero impossibile est aliis duobus modis, Deus non potest omnino : quia illa posse non est posse, eo quod ratio entis repugnet eis, et sint contra ordinem sapientiae Dei.

Sed obici potest : Deus facere potest quod praeteritum sit praesens ; sed praesens non est praeteritum : ergo potest facere quod praeteritum non sit praeteritum.

Propter hoc et alia quaedam similia, fuit opinio Gilberti Porretani, quod Deus potest super impossibile per accidens. Ad auctoritatem vero Hieronymi, asserentis quod Deus non potest facere de corrupta virginem, exponit sic : Non potest, id est, non ostendit se posse, quia hoc nunquam fecit. Similiter verbum Augustini dicentis : Veritatem de praeterito non potest facere falsam, exponit sic : Salva re. Huiusmodi autem expositiones extraneae sunt. Ideo opinio illa non est tenenda : imo contradictionem implicat, praeteritum non esse praeteritum seu non fuisse, sicut triangulum non esse figuram.

Haec Bonaventura in Scripto.

 

Hinc quoque in Breviloquio ait :

Primum principium potens est potentia simpliciter dicta, seu absolute perfecta ; ideo distributio addita ei cum dicitur omnipotentia, distribuit pro his quae posse, est posse simpliciter. Haec autem sunt quae egrediuntur a potentia completa et ordinata. Potentiam vero completam dico, quae non potest deficere neque succumbere nec egere. Porro potentia peccando deficit, patiendo succumbit, et in corporalibus actionibus indigentiam includit. Denique divina potentia cum sit summa et perfectissima, non est de nihilo, neque sub aliquo, nec indigens alio : hinc nec culpabilia agit, nec poenalia sustinet, nec materialia operatur.

Potentiam demum ordinatam contingit tripliciter dici : primo, secundum actum ; secundo, penes aptitudinem ex parte creaturae ; tertio, secundum aptitudinem ex parte solius virtutis divinae. Quod primo horum modorum possibile est, non solum est possibile, sed etiam actuale. Quod autem possibile est secundo modo dumtaxat, est simpliciter possibile, quamvis non actuale. Quod vero possibile est solum tertio modo, possibile est Deo, et impossibile creaturae. Sed quod nullo horum modorum possibile est, ut id quod directe repugnat naturae et ordini rerum secundum rationes et causas primordialissimas et aeternas, est simpliciter impossibile : ut quod Deus faciat aliquid actu infinitum, vel quod faciat aliquid simul esse et non esse, aut quod faciat illud quod fuit, non fuisse.

Haec Bonaventura ibi.

 

Praeinductis concordat Albertus : qui etiam quaerit hic, utrum potentia Dei aequatur scientiae eius. Videtur quod non : quia scientia est boni et mali, potentia vero est boni tantum. Sed contra : scientia posita ponit potentiam, non econtra : nam sequitur : Iste scit, ergo potest scire. Ergo potentia est in plus et prius quam scientia.

Quaeritur quoque, an potentia sequatur voluntatem. Quod sic videtur, quoniam scriptum est in libro Sapientiae : Subest tibi, cum volueris, posse. Ergo voluntas in Deo, secundum rationem et ordinem intelligendi, est ante potentiam. Praeterea, Anselmus in libro Cur Deus homo : In omnibus, inquit, habentibus voluntatem et potestatem, potestas sequitur voluntatem : ut, possum ambulare, si volo ; possum loqui, si volo. Ergo et in Deo sic esse videtur.

Dicendum, quod potentia tribus modis consideratur. Uno modo ut est genus omnium potestatum quocumque modo dictarum : et ita non refertur ad actum, sed in inferendo sequitur ad scientiam ac voluntatem et quamlibet aliam potestatem, sicut genus ad speciem. Sicque potentia praecedit voluntatem atque scientiam, secundum quod ait Richardus : Ex potentia est scientia, et ex potentia ac scientia est dilectio seu voluntas. Alio modo dicitur potentia comparata ad opus indefinite : et ita dicimus, quod Deus multa potest de potentia absoluta, quae nec facit nee faciet. Tertio dicitur potentia regulata ab arte operativa, et exsequens praeconceptum a sapientia et volitum a voluntate : et haec non est nisi eorum quae fuerunt vel sunt aut erunt. Similiter scientia dupliciter sumitur : primo, pro scientia speculativa, quae est boni et mali ; secundo, pro scientia approbationis, quae est boni tantum. Voluntas quoque accipi potest prout est generalis omnium virium et potentiarum motor ad actum : quemadmodum dicimus : Intelligo, quia volo ; Ambulo, quia volo.

Itaque potentia primo modo sumpta, voluntatem scientiamque praecedit ; non autem secundo et tertio modo accepta. Scientia vero primo modo dicta, praecedit potentiam secundo aut tertio modo dictam. Voluntas demum secundo modo dicitur per respectum ad volitum quod est bonum : et hoc modo dicta, est in aequo cum potentia secundo et tertio modo dicta. Scientia autem secundo modo dicta, est in aequo cum potentia et voluntate ultimo modo sumptis.

Haec Albertus.

 

Idem Udalricus, qui in Summa sua, libro secundo, de potentia et omnipotentia Dei scribit diffuse : ex qua supra allegata sunt multa, et infra quaedam tangentur.

 

Insuper Thomas :

Nomen (inquit) potentiae primo fuit impositum ad designandum hominum potestatem, prout dicimus quosdam homines esse potentes, ut loquitur Avicenna ; deinde translatum est ad res naturales. Dicitur autem in hominibus esse potens, qui de aliis facere potest quod vult sine impedimento ; et secundum quod impediri potest, sic minuitur eius potentia. Impeditur vero potentia alicuius naturalis voluntariive agentis, in quantum pati potest ab aliquo. Unde de ratione potentiae quantum ad primam sui impositionem, est non posse pati. Hinc et illud quod non potest pati, cum nec agere possit, dicitur potens : nam durum dicimus, quod habet potentiam ut non secetur.

Ex quibus concluditur, Deo convenire potentiam secundum perfectam potentiae rationem : tum quia omnia agit ut prima causa, quod convenit ei in quantum est primus perfectusque actus et prima activa potentia, nihil etenim agit nisi ut ens in actu ; tum quia nil patitur, quod convenit ei in quantum est purus actus sine admixtione totius materialis proprietatis et potentialitatis. Cumque potentia dicat principium actionis, quidquid est actionis principium vocatur potentia, ut calor et frigus. Sic quoque divina essentia secundum quod est principium operationis, vocatur potentia ; nec potentia in Deo est aliquid aliud ab essentia.

Praeterea, si quis instet, quia secundum Philosophum quinto Metaphysicae, omnis potentia vel est activa, aut passiva. Et certum quod Deo non competat passiva potentia ; et videtur quod nec activa : quia ut ait ibidem Philosophus, potentia activa est principium transmutationis in aliud in quantum aliud, et ita requirit aliquid in quod agat ; Deus autem in agendo non requirit materiam aut subiectum, imo totum simul producere potest. Dicendum, quod activae potentiae accidit quod requirat materiam in quam agat, in quantum est imperfecta, nec productiva totius substantiae rei. Potest etiam secundum Avicennam responderi, quod agens aliter dicitur in naturalibus quam in divinis. Agens namque naturale operatur per motum ; et quoniam motus est actus entis exsistentis in potentia, idcirco requiritur materia quae motui substernatur. Agens autem divinum dat esse non per motum : unde potentia activa in eo est principium operationis in aliud sicut in effectum productum, non sicut in materiam transmutatam.

Sciendum quoque, quod Deus non agit operatione media quae sit distincta a sua essentia : imo suum esse est suum agere, et suum agere est sua essentia. Nihilominus sua essentia significatur ut principium essendi, atque eadem ratione sua potentia significatur ut principium operandi et etiam operati. Et sua operatio est ipsa potentia : ideo potentia operationi suae aeternaliter est coniuncta, quamvis inde non sequatur ipsius effectum esse aeternum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro circa omnipotentiam Dei inquirit primo, utrum Deus possit quidquid est aliis possibile. Quod non videtur : quia non potest negare se ipsum, ut ait Apostolus ; nec manducare, ambulare, bibere aut dormire, loquendo de ipso secundum deitatis naturam.

 

Ad hoc respondet :

Quidquid perfectionis exsistit in creaturis, totum ex perfectione Creatoris exemplariter est deductum : sic tamen, quod perfectio creaturae distat ac deficit in infinitum a plena repraesentatione perfectionis divinae, similiter potentia creaturae a potentia Creatoris. Idcirco, quod convenit potentiae rei creatae secundum quod est in tali aut tali gradu ac ordine participata et constituta, non convenit Creatoris potentiae ; sed quidquid perfectionis et potestatis in creaturis consistit, convenit Deo per modum infinite eminentiorem. Hinc potentia Dei non est potentia ambulandi vel patiendi, ita quod ipsa sit proximum ambulationis aut passionis principium, et huiusmodi actio aut passio formaliter seu proprie Deo competat.

Verumtamen advertendum, quod gradus potentiarum creatarum, sicut et naturarum, divina dispositione sunt ordinati : ideo quamvis actus earum non conveniant Deo per modum nunc dictum, tamen reducuntur in ipsum sicut in primam causam, secundum quod egrediuntur actus illi a suis potentiis iuxta ordinem divinitus institutum. Ideo quamvis dicamus Deum non ambulare nec pati, attamen dicimus quod causat ambulationem et passionem. Actus vero egredientes a determinatis potentiis praeter et contra ordinem illum, non reducuntur in causalitatem primae causae quantum ad hoc quod praeter ordinem illum egrediuntur, ut fornicari, furari. Idcirco non dicimus quod Deus possit peccare, aut peccatum in aliis facere.

Si vero obiciatur, quod ait Philosophus quarto Topicorum, Deus, et etiam studiosus, potest facere prava ; dicendum, quod sumit « prava » materialiter, ut sit sensus : Potest facere ea quae modo sunt prava, quae tamen prava non essent, si ipse faceret ea, sed essent bona, cum ipse sit prima et summa totius virtutis rectitudinisque mensura.

Haec idem in Scripto.

 

His consonant quae scribit in prima parte Summae, quaestione vicesima quinta. Verumtamen de omnipotentia Dei plenius scribit ibi :

Omnes, inquiens, communiter confitentur Deum esse omnipotentem ; sed rationem omnipotentiae assignare, videtur difficile. Nam dubium esse valet quid comprehendatur sub ista distributione, cum dicitur, omnipotentia, seu, Deum omnia posse. Sed cum potentia referatur ad possibilia, dum Deus dicitur omnia posse, nil rectius intelligitur quam quod omnia possibilia possit, ideoque omnipotens nuncupetur. Porro possibile, secundum Philosophum quinto Metaphysicae, dupliciter dicitur. Uno modo, per respectum ad potentiam quamdam : sicut quod subditur humanae potentiae, dicitur esse possibile homini. Nec dici potest, quod Deus idcirco omnipotens sit, quoniam potest cuncta possibilia naturae creatae : quia divina potentia se ad plura extendit. Relinquitur ergo quod vocetur omnipotens quoniam potest omnia possibilia absolute : quod est alter modus dicendi possibile. Dicitur autem aliquid possibile vel impossibile absolute, ex habitudine terminorum : possibile quidem, quoniam praedicatum non repugnat subiecto, ut Socratem sedere ; impossibile vero absolute, quia praedicatum subiecto repugnat omnino, ut hominem esse asinum.

Insuper advertendum, quod cum unumquodque agens agat simile sibi, unicuique activae potentiae correspondet possibile ut obiectum proprium, secundum rationem illius actus in quo fundatur activa potentia : sicut potentia calefactiva refertur ad omne calefactibile tanquam ad proprium suum obiectum. Esse autem divinum, super quod fundatur ratio divinae potentiae, est esse infinitum, non limitatum ad aliquod genus entis, sed praehabens in se totius esse perfectionem. Hinc quidquid potest habere rationem entis, continetur sub possibilibus absolutis quorum respectu Deus nominatur omnipotens. Nihil vero opponitur rationi entis nisi non ens : hoc ergo repugnat rationi possibilis absoluti subditi divinae potentiae, quod implicat in se esse et non esse simul. Et hoc omnipotentiae Dei non subest, non ex imperfectione omnipotentiae, sed ex infactibilitate, incapacitate impossibilitateque rei quae non potest habere rationem factibilis neque possibilis. Quaecumque ergo contradictionem non implicant, Deus potest. Ea vero quae contradictionem implicant, sub divina omnipotentia non continentur, quia non possunt habere possibilium rationem. Convenientius tamen dicuntur talia contradictionem implicantia non posse fieri, quam quod Deus dicatur ea non facere posse, etc.

Haec Thomas ibi.

 

Ex quibus patet responsio quaestionis qua quaeritur, utrum Deus possit facere quod praeterita non fuerint, et virginitatem reparare amissam. Siquidem praeterita non fuisse, implicat contradictionem, ut patuit, etc. Hinc contra Faustum loquitur Augustinus : Quisquis dicit, Si Deus omnipotens est, faciat ut quae facta sunt non fuerint ; non videt hoc se dicere, Si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint. Philosophus quoque sexto Ethicorum : Hoc solo privatur Deus, ingenita (id est non facta) facere quae sunt facta. Consimiliter omnem corruptionem mentis et corporis potest Deus auferre a muliere corrupta ; sed hoc ab ea removere non potest, quod non fuerit corrupta, sicut nec ab alio transgressore, quod non sit transgressus.

Haec ibidem.

 

Praeterea de ista materia scribit diffuse in Summa contra gentiles, libro secundo, per diversa capitula :

Unumquodque, inquit, agit secundum quod est actu ; Deus autem est purus actus : ideo convenit ei omnia agere et movere, non fieri neque moveri. Cumque sit simplicissimus et per essentiam operans, substantialiterque perfectus et independens, constat quod eius potentia non sit nisi sua essentia.

Amplius, omnis virtus perfecta ad omnia se extendit ad quae se potest extendere finis per se propriusque effectus : quemadmodum ars aedificativa si sit perfecta, se extendit ad omnia quae rationem domus seu aedificii queunt habere. Divina autem potentia est per se causa essendi, et esse est proprius eius effectus. Ideo omnia potest quibus essendi ratio non repugnat : et hoc est esse omnipotentem.

Rursus, omni passivae potentiae correspondet activa potentia. In potentia autem passiva entis creabilis seu creati, est omne quod enti creato non repugnat : ergo omnia illa potest Deus efficere.

Verum cum potentia Dei sit pure activa et omnino perfecta, ideo non potest quae sunt passivae potentiae et imperfectionem includunt, ita quod immediate egrediantur ab ipso tales actiones, vel in ipso recipiantur huiusmodi passiones. Et quoniam contradictio includitur in contrariis ac privative oppositis (sequitur enim : Hoc est album et nigrum, ergo est album et non album ; et : Hoc est videns et caecum, ergo est videns et non videns), hinc fieri nequit quod contraria aut privative opposita insint eidem secundum idem, vel quod alicui rei non conveniat id quod est de propria eius ratione. Hinc Deus non potest facere verum Deum : quia de ratione Dei est quod sit ens independens, et de ratione entis facti est quod sit dependens. Nec facere potest quod aliquid conservetur in esse sine ipso. Cumque Deus sit voluntarium agens, non potest facere quae non potest velle : ideo non potest facere se non esse Deum. Et quoniam immutabilis est, non potest facere contraria his quae disposuit facere, loquendo de illis formaliter et in sensu composito.

Haec ibidem.

 

Concordant per omnia Petrus et Richardus.

 

Richardus tamen quaedam subtilia argumenta inducit ad probandum quod contradictoria simul sint vera : ut si faba sursum proiciatur obvietque saxo molari, videtur quod in eodem instanti aderit et aberit indivisibili aeris in quo superficies fabae ac saxi illius iungentur : alioqui faceret saxum illud quiescere. Item, si pila impetuosissime proiciatur ad saxum. Et rursus, si Deus creat lapidem in tali situ quod superficies eius simul sit cum superficie concavi orbis lunae, et ignis elementaris eius descensui non resistat, nec quidquam prohibeat eius descensum ; videtur quod in eodem instanti erit lapis in illo loco, et superficies separabitur inde : alioqui corpus quiesceret in loco non naturali absque violentia, cum inter quaelibet duo instantia tempus sit medium. Horum solutionem, brevitati studens, relinquo scholasticis : quae tamen a Richardo solvuntur.

 

Concordat quoque praedictis Durandus :

Contradictoria, inquiens, Deus non potest facere simul esse vera, non ex impotentia sua, sed propter incompossibilitatem terminorum, et quia unius positio, alterius est remotio.

 

Aegidius demum :

Summam, ait, potentiam esse in Deo, quadrnpliciter declaratur. Primo ratione unitatis, quoniam quanto quid est magis unitum aut unum, tanto est fortius, sicut in libro de Causis habetur : Omnis virtus unita est fortior quam dispersa. Unde et Proclus ait : Omnis virtus unita magis est infinita quam multiplicata. Quemadmodum ergo in Deo est summa et simplicissima unitas, ita et summa potestas. Secundo, ratione divinae immobilitatis. Nam quanto agens et movens magis movetur ab eo quod movet, tanto instabilius agit atque debilius est. Cum ergo Deus sit primus motor prorsus immobilis, constat quod maximae sit virtutis. Tertio, ex parte suae universalitatis. Quanto enim in aliquo congregantur plures rationes factivae et vires activae, tanto potentius est : ut patet de sole, in quo omnes virtutes generativae omnium inferiorum istorum sunt unitae. In Deo autem congregantur omnes virtutes activae et productivae inferiorum. Propter quod asserit Commentator, quod universae proportiones et formae quae potentialiter sunt in prima materia, sunt actu in primo motore. Quarto, est ex parte formalitatis. Quo etenim aliquid magis formale est et actuale, eo causalius et efficacius perhibetur : propter quod ignis inter elementa maxime est activus. Deus autem est ens formalissimum, in quo nihil est de entitate aut proprietate materiae, nihil de potentialitate.

Has quatuor rationes breviter tangit S. Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicens omnia esse in Deo, sicut omnes numeri sunt in unitate, et lineae in centro, et particularia in universali, corporales quoque virtutes in anima.

Haec Aegidius.

 

Thomas item de Argentina fatetur :

Deus omnino omnipotens est, quoniam omnibus modis omnia potest : quia de non ente facit ens per creationem, et ex incompleto completum per propagationem ; unum quoque completum mutat in aliud per transsubstantiationem. Omnipotentiam quoque suam ostendit in mundi creatione, cuncta visibilia et invisibilia producendo ; et indesinenter eam ostendit in universorum conservatione et gubernatione ; atque in fine eam monstrabit in celerrima mortuorum resuscitatione, in omnium festinantissima iudicatione et iusta remuneratione, atque in mundi innovatione. Sed et in hominibus eam demonstrat, omnem voluntatem humanam ad libitum immutando, flectendo, ac variis modis afficiendo.

Haec ille.

 

Circa haec quaerit Scotus : An naturali possit ratione probari Deum esse omnipotentem. Quod sic videtur : quoniam naturali ratione probatur Deum esse infinitae potentiae, quod probatur octavo Physicorum, et duodecimo Metaphysicae. Sed potentia infinita est omnipotentia : maxime cum potentia maior nequeat cogitari quam infinita ; omni autem potentia quae non est omnipotentia, maior potest excogitari.

Contra, nulli philosophi quantumcumque acuti, concesserunt Deum esse omnipotentem secundum intellectum Catholicorum.

Ad hoc responderi potest distinguendo : quia omnipotens uno modo dici potest agens quod potest in omne possibile mediate vel immediate ; et sic naturaliter potest concludi Deum esse omnipotentem, quia in omnem effectum extendit se per modum causae proximae vel remotae.

Secundo, omnipotens dicitur proprie theologice, prout omnipotens dicitur quod potest in omnem effectum immediate, et in quodcumque possibile, hoc est in quodcumque quod non est ex se necessarium nec contradictionem includit : sic, inquam, immediate, quod sine omni cooperatione cuiuslibet causae agentis. Et hoc modo omnipotentia videtur esse credita de Deo, non demonstrata. Quamvis enim probari valeat naturali ratione, summam in Deo esse potentiam, respectu cuius omnis aliorum potestas est imperfecta, ita quod hoc est quasi ultimum ad quod poterit ratio naturalis attingere de eo cognoscendum ; ex hoc tamen concludi non potest, omnipotentiam Deo convenire secundo modo iam tacto : quia quamvis sit ita, non tamen est manifestum naturali ratione, quod habens causalitatem eminentiorem causalitate causae secundae, possit immediate in effectum immediate correspondentem causalitati causae secundae. Ordo quippe causarum inferiorum et superiorum hoc non concludit : nam quamvis sol habeat causalitatem eminentiorem leone, non tamen sequitur quod possit immediate generare leonem, sicut leo hoc potest. Insuper, philosophi posuerunt Deum immediate non producere nisi quid perfectum, nec cognoverunt eum contingenter et libere mundum produxisse, sed quasi naturali quadam necessitate.

Haec Scotus.

 

Haec responsio videtur probabiliter posse teneri ; certitudinem tamen non habet, nec insolubilem probationem. Nec sequitur, Philosophi non cognoverunt hoc naturali ratione, ergo hoc cognosci non potest ratione naturali. Nam et Aristoteles in Topicis fatetur quaestionem de mundi aeternitate esse problema neutrum ; iamque ex auctoritate eius sexto Ethicorum inductum est, quod ipse testatus est hoc solum excludi a divina potentia, quod ea quae facta sunt non potest facere facta non esse. Nec implicat, effectum causae secundae immediate produci a causa prima : imo quod potest in maius, videtur posse in effectum minorem. Algazel quoque philosophus emanationem universorum a Deo comparat emanationi donorum a datore. Sic et Plato in primo Timaei apertissime docet omnia profluxisse a Deo per voluntatem.

 

Haec in tantum tetigisse modo sufficiat, quia et supra plenius dictum est inde, et in secundo libro amplius habent locum.

 

 

 

QUAESTIO II

Amplius quaeritur hic : An Deus possit ea quae impossibilia sunt naturae, et omnem rerum naturalem cursum ordinemque transcendunt.

 

Sed ad hoc patet ex inductis responsio, utpote quod ea quae contradictionem non implicant, possit Omnipotens, qui omnipotentiam suam causis naturalibus et creatis non alligavit. Imo qui hoc maximum potuit, scilicet universa creare, naturas rerum et ordinem inter eas instituere, potest de ipsis rebus et in ipsis operari ut libet, supernaturaliter, immediate et imperialiter. Nempe ad cuius imperium de non esse surrexerunt in esse, ad eius quoque imperium alterantur et operantur supra legem naturae.

Tamen circa hoc quidam philosophi inveniuntur errasse, quemadmodum Commentator, qui octavo Metaphysicae ait : Omnis alteratio est ab agente aliquo corporali. Ex quo conatur concludere, quod cum Deus sit agens incorporale, nulla alteratio possit ab eo fieri immediate in creatura inferiori, sed solum mediante influentia caeli, quod est alterans non alteratum, nec super naturam agere potest.

 

Itaque circa hoc Thomas hic scribit :

In hoc Commentator erravit, imo et quidam philosophi sibi in hoc contradicunt, ut Avicenna, qui dicit quod materia magis obedit apprehensioni seu conceptui substantiae separatae, quam contrariis agentibus. Tamen quidquid sit de hoc, de Deo firmissime est tenendum, quod eius conceptioni ac iussioni omnis natura creata obedit. Ipse etenim materiae primae, imo et omni naturae creatae, duplices indidit rationes, utpote : obedientiales, per quas omnes res natae sunt Deo obedire, ut fiat ex eis quidquid ei placuerit. Indidit quoque eis rationes seminales, puta activa principia, per quae naturales exercentur effectus ; et supra has operatur Deus in miraculis variis modis. Nec proprie agit contra, sed potius supra et praeter rationes illas seminales : sicut dum corporibus humanis formam glorificationis inducit ; similiter quando sine officio naturalium causarum producit effectum quem et natura suo ordine potest producere, ut dum aquam repente convertit, in vinum. Et tunc proprie non agit contra naturam aut contra rationes seminales, quia non operatur ut causa naturalis activa, sed tanquam agens extra et supra omnem causam et ordinem rerum.

Haec Thomas.

 

De hoc Richardus :

Natura, inquit, dupliciter sumitur. Primo, pro vi rebus insita qua explent suos naturales cursus agendo vel patiendo. Sic sumendo naturam, Deus multa facit et plura si vellet faceret et absolute facere potest contra naturam. Secundo, natura vocatur possibilitas quaedam rerum ut in eis fieri possit divina virtute quod fieri nequit per naturam primo modo acceptam : et contra naturam hoc secundo modo sumptam Deus non agit nec agere potest, quia hoc possibilis rationem non habet. Sed quia natura communiter sumitur primo modo, idcirco simpliciter concedendum est, quod Deus potest facere contra naturam.

Haec Richardus.

 

Haec responsio ad praetactam Thomae responsionem faciliter potest reduci et concordari : quia quod Thomas appellat rationem obedientialem, Richardus vocat naturam secundo modo acceptam. Thomas quoque perhibens supernaturales et miraculosos effectus non fieri contra naturam, sed supra eam, loquitur appropriate et magis subtiliter. Richardus vero affirmans eos fieri contra naturam, extensius sumit hoc quod est esse vel fieri contra naturam. Iuxta quem modum loquendi sancti Patres saepe sunt locuti, ut cum super Lucam ait Ambrosius : Contra naturam est virginem parere. Atque in libro de Mysteriis, testatur quod contra naturam ferrum supernatavit mittente sancto Eliseo lignum in aquam. Unde et super Genesim sexto loquitur Augustinus, disputans de mutatione virgae in draconem : Nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus aliter cursus naturae innotuit, non Deo, cui hoc est natura quod fecit. Cum enim primum Deus cuncta creavit, ad utrumque modum res habiles sunt creatae, tam ad istum modum quo usitatissime temporalia currunt, tam ad illum quo rara et mirabilia fiunt prout facere Deo placuerit quod tempori congruat. Unde et nono super Genesim dicit, loquens de partu sterilis locutioneque asinae : Dedit Deus naturis quas condidit, ut ex eis haec fieri possent ; neque enim ex eis ipse efficeret quod ex eis fieri posse non ipse praefigeret.

 

 

QUAESTIO III

Quaeritur consequenter : Secundum quas causas iudicandum sit aliquid esse possibile vel impossibile, an scilicet secundum causas superiores vel inferiores.

 

Videtur quod secundum causas inferiores : quoniam Deo, qui est causa suprema, nihil est impossibile neque difficile, nec verbum nec factum.

Item, de unaquaque re iudicandum est secundum proprias et proximas causas : et illae sunt causae inferiores.

 

Ad hoc Antisiodorensis respondet in Summa sua, libro primo :

Circa hoc est triplex opinio. Una, quod solum illud est possibile absolute, quod fieri potest secundum causas inferiores. Unde secundum istos, virginem peperisse est impossibile, quamvis sit verum. Sed contra hoc est quod super illud Apostoli : Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi, loquitur Augustinus : Sapientia mundi impossibile iudicat quod in naturis rerum non videt. Hanc sapientiam Deus fecit stultam, faciendo ac declarando id esse possibile quod ipsa iudicat impossibile.

Alia ergo opinio est, quod omne et solum illud est simpliciter possibile, quod secundum causas superiores est possibile, ita quod sequitur : hoc est possibile Deo, ergo est possibile. Sed obicitur, quia secundum hoc, virginem parere esset possibile, cum tamen virgo non habeat potentiam pariendi. Rursus, ex hoc sequi videretur, quod effectus supernaturales non essent miraculosi, cum sint absolute simpliciterque possibiles.

Hinc tertia opinio est, quod nec tantum secundum causas superiores, nec tantum secundum causas inferiores, sed interdum secundum illas, quandoque secundum istas, dicatur possibile : quia secundum diversa adiuncta, dictio ista, « possibile », pro diversis possibilitatibus copulat. Unde cum dicitur : Deum esse est possibile, « possibile » copulat pro possibili secundum causas superiores. Sed cum dicitur : Possibile est caecum videre, copulat pro possibili secundum causas inferiores : idcirco est falsa. Et iuxta istam opinionem : Deus de impossibili facit possibile duobus modis. Primo modo reparando naturam, sicut in caeco illuminato : et tunc potentia est miraculosa, sed actio naturalis. Alio modo dando novam potentiam, sicut contulit Virgini ad concipiendum et pariendum, virginitate manente : tuncque tam potentia quam actio sunt miraculosae. Verum huic opinioni obicitur, quia sicut nihil est album nisi per albedinem, ita nec possibile nisi per aliquam possibilitatem : sed virginem parere, semper fuit possibile, ergo aliqua possibilitate, et non nisi per causas superiores. Quod concedimus, et secundae opinioni adhaeremus, per quam tamen non excluditur id quod possibile est secundum causas inferiores, cum et omne illud sit Deo possibile, quod possibile est inferioribus causis : et ita Deus non facit de impossibili possibile. Verba vero Augustini intelligenda sunt, quod Deus ostendit illud esse possibile, quod antequam fieret, impossibile putabatur : sicque virginem parere, ante Incarnationem fuit possibile possibilitate increata, sicut et mundum fore, antequam fuit, verum fuit veritate increata. De qua possibilitate nil cognoverunt philosophi.

Haec Antisiodorensis.

 

Porro Albertus videtur tertiae opinioni potius adhaerere :

Possibile, inquiens, semper ponitur circa aliquid ; atque secundum formam et materiam illius circa quod ponitur, de ipso est iudicandum. Non enim res omnes sunt eodem modo in potentia : idcirco possibile dictum de ipsis, non dicitur modo eodem. Sed in eo quod fit, est possibilitas in comparatione ad causam efficientem. Quaedam autem nominant possibile ipsius materiae cum dispositione contraria ad illud quod fertur possibile : sicut cum dicitur : Virgo potest parere, caecus potest videre. Et tales videntur non esse possibiles ante actum, quoniam simul datur eis actus atque potentia. Quaedam vero ordinantur sub fiendi potentia, tantum sub ipsa virtute divina, sicut mundum possibile est fieri, et omne creatum possibile est compleri. In his non supponitur possibilitas nisi obedientiae ad voluntatem Creatoris, non cum aliquo ad contrarium disponente. Ideo conceduntur illae esse possibiles potentia efficientis tantum : quamvis minus proprie potentia efficientis dicatur possibilitas, imo magis proprie vocatur completa potestas ; possibilitas vero dicitur potentia materiae imperfecta ; potentia autem est ad utrumque communis. Itaque mihi apparet quod istae sint falsae : Virgo potest parere, caecus potest videre : quia virtute nominis circa quod ponitur potentia, significatur dispositio et necessitas ad contrarium eius quod dicitur posse fieri. Unde talia posita in actu, non inferunt suas potentias ante actum in tempore praeterito, quoniam ante actum nullam habuerunt potentiam ad illum actum.

Quidam vero aliter dicunt, utpote possibile et necessarium variari secundum scientias, ita quod in naturali scientia dicatur possibile secundum causas inferiores, in theologia vero secundum causas superiores. Quod non videtur, quia simpliciter possibile, est ubique possibile ; et idem est de necessario et impossibili.

Haec Albertus.

 

Videtur autem in hac re positio illa Antisiodorensis rationabilior esse, et praeinductis verbis Augustini amplius consonare, in quibus iam dictum est : Dedit Deus naturis quas condidit, ut ex eis haec fieri possent ; neque enim ipse Deus ex eis efficeret quod ex eis fieri posse non ipse praefigeret. Si autem distinguendo quis dicat : Aliquid esse possibile seu impossibile dupliciter, utpote naturaliter et supernaturaliter ; faciliter pateret responsio.

 

At vero Thomas respondet :

Aliquid dicitur impossibile dupliciter. Primo absolute, ut quae contradictionem includunt ; et taliter impossibilia, sunt simpliciter impossibilia, et non per respectum ad causas superiores vel inferiores. Secundo aliquid est impossibile, quod quantum in se est, non est impossibile nec rationem impossibilitatis includit, sed in ordine ad aliquid. Et in istis est distinguendum : quia possibile dicitur secundum potentiam activam et passivam, et utroque modo aliquid appellatur possibile et impossibile simpliciter per comparationem ad suam causam proximam activam vel materialem, cuius conditiones sequitur eius effectus. Verbi gratia, materia remota statuae est terra et aqua, proxima vero materia, cuprum aut lignum. Et dicimus statuam fieri posse ex cupro, non ex terra : hoc quippe solum dicimus esse in potentia in aliquo absolute, quod potest educi de materia uno motore, ut nono Metaphysicae dicitur.

Dicendum ergo, quod omnes effectus qui sunt immediate ipsius Dei, non per causam secundam mediam, ut creatio, iustificatio, glorificatio, iudicandi sunt possibiles vel impossibiles secundum causam superiorem divinam. Nihilominus aliqui eorum possunt iudicari possibiles secundum causas passivas inferiores, qui scilicet in inferioribus habent causas receptivas : sicut corpus organizatum se habet ad animam, et liberum arbitrium ad gratiam. Illi autem effectus qui nati sunt esse ex causis inferioribus proximis activis et passivis, iudicandi sunt possibiles vel impossibiles secundum causas inferiores : sicut in visione caeci resurrectioneque mortui. Vita enim et visio sunt effectus immediati causarum inferiorum, puta formarum corpori unitarum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper responsio Richardi ad istud, videtur plana, Antisiodorensique consona. Ait namque :

Illud est possibile simpliciter, quod contradictionem non implicat. Eo etenim ipso quod extrema contradictionis repugnantiam non includunt, nata sunt quantum ex parte ipsorum est, per aliquam coniungi potentiam, nisi ex parte potentiae sit defectus. Et quia divina potentia nullum prorsus habet defectum, ideo quidquid contradictionem non implicat, subest divinae potentiae. Loquendo autem de possibili secundum comparationem ad aliquam potentiam, sic illud est possibile secundum causam inferiorem, super quod potest causa inferior ; et possibile secundum causam superiorem, super quod potest causa superior, sive super illud possit causa inferior, sive non. Nam pluviam fore, possibile est secundum causam superiorem, quamvis sit etiam possibile secundum causam inferiorem ; animam vero creari, virginem parere, mortuum resurgere, ita sunt possibilia secundum causam superiorem, quod non sunt possibilia secundum causam inferiorem. Sicque omne illud super quod potest causa superior tantum, vel causa superior et inferior simul, est simpliciter et absolute possibile quantum est ex parte sua : aliter super ipsum non posset, nec causa superior, nec causa inferior.

Haec Richardus. Cuius responsio vera et plana censetur.

 

Praeterea Doctor irrefragabilis de hac materia exquisitissime scribit, et aliorum opiniones elucidat, atque quid veritatis in eis contineatur ostendit. Ipse vero magis videtur consentire positioni quae in fine responsionis Alberti iam tacta est, utpote aliquid dici possibile vel impossibile secundum scientiam naturalem vel secundum scientiam theologicam. Sic etenim ait : Sicut ascendunt scientiae, ita et nomina ; et quia theologia considerat causam supremam, idcirco in ea possibile perhibetur quod divinae potestati subicitur, etc., ut supra.

 

Bonaventura quoque hinc scribit satis prolixe, sicut Aegidius. Et plura inducere, forsan obrueret atque confunderet aciem mentis magis quam illustraret : idcirco pertranseo. Diversitas etiam opinionum magis videtur in diversa nominum acceptione consistere quam in re.

 

Praeterea Henricus in Quodlibetis suis tres movet quaestiones istam materiam concernentes. Undecimo namque Quodlibeto quaerit : Utrum Deus posset facere quod non decet, vel quod eum non decet. Tertiodecimo Quodlibeto sciscitatur : Utrum Deus posset facere lapidem seu aliud corpus extra caelum, ita quod non tangeret caelum. Quintodecimo Quodlibeto interrogat : An Deus posset facere vacuum esse.

 

Ad primum respondet :

De utili et honesto dubitatio est, an omne utile sit honestum et econverso. De honesto autem determinat Tullius, quod ex quatuor confletur virtutibus cardinalibus : in omnibus enim virtutum operibus consistit honestum. Ideo omne quod utile est ex sua natura, simpliciter est honestum, cum virtus consona sit naturae. Non sic autem est de utili ex tempore, quod commodum appellatur, quod in pravis hominibus pugnat cum honesto. Quod enim est turpe, quamvis sit utile, non tamen est eligendum, quia secundum rationem hoc fieri nequit. Cumque Deus nil agat propter utile quod dicitur commodum, imo omnia secundum rectam efficiat rationem, constat quod in Dei opere idem sint honestum atque expediens. Nullatenus igitur facere potest quod non est decens aut decorum sive honestum.

 

Denique factum aliquod dicitur decens sive honestum duplici ratione : primo, ex ordine suo ad facientem ; secundo, ex ordine suo ad aliud factum. Secundum primum ordinem, bonus et sapiens nunquam facit nisi quod suum condecet statum, et honestum sit fieri : sicut rex sapiens tabernam cum ribaldis non intrat. Sic et sapientissimus Deus nec facit nec facere potest quod eum non decet.

Iuxta secundum ordinem, adhuc dupliciter dicitur quid decens sive honestum, ut patet ex suo contrario, scilicet indecente et inhonesto : quod uno modo dicitur tale, secundum aliquem ordinem particularem ad causam particularem et ad particularia facta ; alio modo, secundum ordinem universalem ad universalem aliquam causam, et universaliter ad omnia alia. Primo modo inhonestum est aliquod malum poenae : ut quod aliquis sit caecus, sicut is de quo fertur in Ioanne. Hoc quippe inhonestum et indecens fuit quoad merita sua, quia ut legitur ibi, nec ipse nec parentes eius id meruerunt. Indecens quoque fuit in ordine ad alios sensus : quemadmodum indecens esset quod patibulum statueretur in medio fori civitatis in qua cives non promeruerunt hoc ipsum. Secundo modo nihil est inhonestum nisi malum culpae. Nullum etenim malum poenae contingit in parte, quod non congruat universo habeatque iustam et rationabilem causam, quamvis nobis frequenter incognitam : sicque decens et honestum fuit quod ille caecus nasceretur, quia ex hoc aliquid decens et honestum est consecutum, videlicet glorificatio Dei, ipso illuminato. Secundo modo dico, quod Deus non potest facere quod non deceat facere eum, sicut nec potest peccare. Attamen facere potest indecens primo modo (quod decens est et honestum per oppositionem ad indecens modo secundo) : non tamen sub ratione indecentis, videlicet respiciendo ad causam particularem et ordinem inferiorem ; sed sub ratione decentis, respiciendo ad ordinem universalem et causam superiorem ac generalem, sicque fuit causa caecitatis in caeco illo.

 

Itaque absolute dico, quod Deus nullo modo facere potest quod secundum nullum ordinem deceret eum : imo quidquid facit, decet eum facere ; et quidquid facere potest, si faceret, facere eum deceret, et non nisi secundum decentem faceret ordinem. Unde si de potentia absoluta potest Petrum damnare et Iudam salvare, hoc non est nisi quia deceret eum hoc agere secundum aliquem iustitiae ordinem, si faceret hoc, nec aliter posset hoc. Sicque nihil potest Deus facere de potentia absoluta, quin illud posset facere de potentia ordinata, quamvis secundum alium ordinem quam sit ordo propter quem dimittit seu omittit hoc facere : ita tamen quod semper facit id quod melius rationabiliusque consistit, adspiciendo ad totius ordinem universi, secundum quem multa non facit quae facere posset.

Haec Henricus ad primum.

 

Insuper ad secundum respondet :

Deus facere potest corpus quodcumque extra mundum seu extra ultimum caelum, quemadmodum fecit terram infra caelum et ultimum caelum in nihilo, id est in non ente seu non in aliquo : non enim extra illud fuit aut est dimensio separata in qua recipi valeat aut locari. Iuxta quem modum scriptum est in libro Iob : Deus appendit terram super nihilum, omnino videlicet, quia non super plenum, quod est aliquid per se, ut corpus dimensionatum, nec super vacuum.

Sed obici potest, quia corpus illud non distaret a caelo, ergo tangeret caelum. Dicendum, quod aliqua contingit distare dupliciter : primo per se, utpote distantia positiva ; alio modo per accidens, utpote quoniam iuxta ea vel inter ea potest esse aliquid dimensionatum per quod possit illorum adverti distantia, et sic inter illa esset distantia.

Haec idem ad secundum.

 

Quocirca posset inquiri, an lapis extra mundum sic factus, in nihilo quiesceret, an moveretur ; et si moveretur, quo moveretur, an ad centrum mundi, etiam si imaginemur quod sub mundo sit factus, ita quod naturaliter ascenderet.

 

Circa tertium, scilicet, an Deus posset facere quod vacuum sit, arguit sic :

Deus potest nudare materiam a forma substantiali et quantitate, et sic nudatam conservare : potest enim vim suam conservativam abstrahere a forma substantiali et quantitate, et non a materia. Hoc itaque facto, necessarium erit vacuum esse, vel erit motus in instanti : quia spatium quod fuit occupatum quantitate, illa destructa, vacuum remanebit, vel ab aere circumstante replebitur et occupabitur in instanti.

In contrarium est, quia si Deus potest facere vacuum esse, potest facere quod contradictoria simul sint vera, videlicet, quod paries continentis vacuum essent simul et non simul. Essent, inquam, simul, quia ipsarum nihil est medium : nihil enim inter eas est medium nisi vacuum, et vacuum nihil est, secundum Philosophum quarto Physicorum. Item partes illius continentis non essent simul, quia distarent ab invicem, et vacuum esset inter easdem. Materia quoque manens est inter eas, nec ante materiae denudationem erant simul, nec ex illius denudatione aliquid factum est circa ipsas.

 

Haec quaestio (ut puto) ideo mota est, quia nuper quidam posuit, quod materia non potest esse sine forma substantiali et quantitate, et quod Deus non potest hoc facere : cuius oppositum alias determinavi. Et idcirco ille sic posuit, quoniam sequeretur aut vacuum esse, aut motum fieri in instanti. Ad quod dico, quod quamvis alias impossibile esset materiam sic nudari, tamen hoc dicere ex hac ratione, est debile insufficiensqne molivum. Simili etenim ratione sequeretur, quod Deus non posset totaliter annihilare aliquod corpus contentum infra caelum et terram : imo non solum hoc posset, sed etiam integrum aeris elementum, et cum hoc continere ignem elemenlarem, ne rarefactione descenderet, terram quoque et aquam, ne rarefactione ascenderent. Verumtamen isto admisso, difficultas remanet argumenti, quia in tali casu aut vacuum esset, aut instantaneus motus. Sed non puto, quod aliquis Catholicus potius debeat negare Deum posse praefata corpora annihilare, quam vacuum posse esse, et Deum facere posse quod vacuum sit.

Ad propositam igitur quaestionem respondeo, quod Deus si vellet, posset facere vacuum esse, etiam sic quod perseveraret in esse absque omni spatii separati repletione : quamvis natura facere id non possit, quia nec materiam potest nudare, nec corpus annihilare ; sine quibus vacuum fieri nequit, quia non potest habere esse sicut res per se exsistens, nec per se esse productum. Propter quod ponebant philosophi vacuum esse non posse. Et bene probat Philosophus, quod sic esse non valeat ; tamen possibile est vacuum esse posse Deo agente, sicut ens quoddam per accidens, per modum iam tactum et alibi plenius declaratum. Nec ex hoc sequitur contradictoria simul esse : nam quamvis in tali casu partes continentis non distent ab invicem per aliquod medium positivum et quod sit ens per se, distant tamen per vacuum, quod est ens per accidens et privativum.

Haec Henricus.

Cuius solutionem recitative induco, quia magni aliqui aliter sentiunt non solum in ista conclusione, sed in hoc quoque quod dicit materiam praefato modo posse nudari.

 

Similiter obici posset contra id quod in praecedentis quaestionis scribit solutione, exponendo illud beati Iob : Deus appendit terram super nihilum, id est super non plenum, etc. Manifestum est namque, quod terra non est posita aut fundata super nihil, cum sit in medio elementorum, nec in regione elementari est tale nihil aut vacuum. Omnes autem partes terrae naturaliter inclinantur et tendunt ad centrum ; nec doctor tantus hoc ignoravit, quamvis verba sic sonent, vel forsitan alium intellectum praetendebat in ipsis. Dicitur autem terra fundata seu appensa super nihilum, iuxta modum loquendi Scripturae, quo loquitur iuxta aestimationem vulgarium, qui opinantur infra terram nil esse ; vel quia id quod sub terra est non eam sustentat ita quod super illud quiescat : quia nec aer nec aqua hoc agere posset ; sed quoad hoc, illud se habet ut nihil. Iuxta praefatum illum modum loquendi scriptum est in Isaia : Deus expandit caelum quasi tabernaculum ad inhabitandum. Ubi Septuaginta pro tabernaculo transtulerunt Cameram, quasi caelum semicirculus esset ; et ita exponit super Isaiam Ambrosius.

 

Amplius quaerit hic Thomas :

An in Deo sit tantum una potentia vel plures. Videtur quod plures, quia in eo sunt intellectus et voluntas, potentia quoque generativa et spirativa, item potentia ordinata et absoluta. In Psalmo quoque cantatur : Quis loquetur potentias Domini ?

Respondendum, quod cum in simplicissimo Deo sint idem essentia et potentia, in Deo non est realiter nisi una potentia, sicut et una essentia. Nam potentia, sicut et essentia, appellatur id quod est immediatum agendi principium. Hinc sicut divina essentia est una re, pluralitatem quamdam habens rationum secundum distincta attributa quae ei conveniunt ; ita potentia Dei in se una est re, tamen secundum diversas rationes attributorum, pluralitatem accipit rationum. Cuilibet enim attributo convenit potentiae ratio, secundum quod competit ei esse principium actionis : et quia operatio Dei est sua essentia, idcirco etiam quoad hoc, est una in Deo potentia secundum rem, tamen diversimode significata et nominata, imo et interdum pluraliter dicta, secundum distinctionem attributalium rationum et diversitatem effectuum, qui simpliciter plures sunt.

Per quod patet ad obiecta solutio. Intellectus etenim et voluntas non distinguuntur in Deo realiter, similiter nec absoluta et ordinata potentia. Potentia quoque generativa et spirativa quantum ad id quod essentialiter absoluteque dicunt, non distinguuntur realiter, ut supra expressum est plenius.

Haec Thomas in Scripto.

 

Idem Aegidius.

 

Praeterea Richardus hic quaerit : Utrum Deus dicatur omnipotens quoniam omnia potest quae vult se posse. Videtur quod non, quia omnes Beati possunt omnia quae volunt se posse, cum habeant omnia quae se volunt, habere, ut tertiodecimo de Trinitate loquitur Augustinus.

Dicendum, quod Deus vere omnipotens est, et potest omnia quae se vult posse. Sed ipsum posse omnia quae vult se posse, non est praecisa ratio omnipotentiae suae ; sed idcirco omnipotens nuncupatur, quoniam potest omnia possibilia absolute, hoc est, omnia quae contradictionem non implicant.

Haec Richardus.

 

Postremo sciendum, quod diversi diversum habent modum loquendi de his quae supernaturaliter miraculoseve fiunt. Unde Alexander et Thomas de Argentina affirmant :

Quaedam fiunt supra naturam, aliqua praeter naturam, nonnulla contra naturam. Supra naturam sunt illa quibus non est simile in natura nec in naturae potentia, ut virginem parere. Contra naturam sunt, quae fiunt usu naturae contrario, attamen terminantur ad conforme naturae, sicut illuminatio caeci. At praeter naturam suni, quae fiunt ordine consimili ipsi naturae, non tamen per naturae principium, sicut virgae mutatio in serpentem : quia hoc fieri potuisset ordine et causalitate naturae per diuturnam putrefactionem, cum ibi rationes fuerint seminales ; tamen quoniam ibi non fuit naturae operatio, miraculum fuit.

Qualiter autem in his alii alium habeant modum loquendi, patuit paulo ante.