Distinctio XXIX — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXIX
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMA NONAE
In hac distinctione specialiter edocetur, qualiter nomen principii conveniat in divinis, videlicet quomodo conveniat Patri respectu Filii, Patri quoque et Filio respectu Spiritus Sancti, imo et toti superdignissimae Trinitati respectu creaturarum. Sicque tractatur hic de notione conveniente Patri ac Filio respectu Spiritus Sancti : quam notionem Augustinus in littera dicit innominatam, quia videlicet suo tempore non fuit ei nomen impositum. Nunc autem vocatur communis spiratio : quod complexum accipitur in virtute unius vocabuli. Haec quoque notio quae est communis spiratio, quamvis sit una quatuor relationum in divinis, non tamen est relatio personalis, id est constitutiva personae, sed convenit Patri ac Filio, qui sunt duae personae. Hinc etiam non est proprietas personae, quia non convenit tantum uni personae ; nec est proprietas personalis, quia nullam personam constituit.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : Utrum una persona divina sit principium alterius, et si sic, quomodo dicatur ibi principium, an essentialiter, an relative.
Videtur quod non.
Primo, quoniam ubi principium, ibi ordo prioris et posterioris, qui in divinis locum non habet
Secundo, quia principium videtur principiato formalius, actualius principaliusque consistere : quia se habet per modum influentis ac dantis ; et ut asserit Christus, beatius est dare quam accipere.
Tertio, quia principium dicitur respective ad principiatum ; personae autem divinae non convenit ratio principiati, cum hoc habeat rationem posterioris ac dependentis.
Multa his consimilia possent hic fieri argumenta, quae supra interdum sunt tacta.
In oppositum est Scriptura, et documentum Augustini in littera.
Ad hoc Alexander respondet. Qui circa materiam hanc movet plurimas quaestiones, inter caetera scribens :
Hoc nomen, principium, in divinis tripliciter sumitur. Nam primo Pater dicitur principium Filii per generationem. Secundo Pater dicitur cum Filio principium Spiritus Sancti per spirationem. Tertio Pater cum Filio et Spiritu Sancto vocatur communiter principium universae creaturae per creationem. Primo modo nomen principii soli convenit Patri ; secundo modo, Patri et Filio ; tertio modo, unicuique divinae superessentiali et supersanctae personae. Et sicut Augustinus testatur, Pater est principium sine principio, Filius vero principium de principio, Spiritus Sanctus principium est de utroque, atque cum Patre et Filio principium est totius creaturae.
Quaeritur ergo cum dicitur, Pater est principium sine principio, utrum principium dicatur essentialiter, an notionaliler. Videtur quod non essentialiter, quia essentia non est principium Filii : nec notionaliter, quia non sumitur ibi pro innascibilitate, quae non dicitur directe respective, principium autem respective dicitur ; nec pro paternitate, quae dicitur solum respectu Filii, principium vero dicitur non solum respectu Filii, sed et respectu Spiritus Sancti ; nec pro communi spiratione, cum illa conveniat Filio, cui non convenit esse principium sine principio.
Similiter quaeritur, cum Filius dicitur esse principium de principio, qualiter sumatur ibi principium.
Conformiter cum Spiritus Sanctus dicitur esse principium de utroque, quaeri potest qualiter accipiatur ibi principium.
Et respondendum, quod notiones seu proprietates vel relationes aliquando designantur distincte, sicut dum dicitur, paternitas, filiatio, processio ; aliquando indistincte, ut cum dicitur, principium, origo, simile vel aequale. Cum itaque dicitur, Paler est principium sine principio, circumlocutio illa dicit paternitatem et innascibilitalem, tamen confuse. Cum etenim dicitur, sine principio, importatur notio innascibililalis, qua Pater est non ab alio ; cum vero dicitur, principium, notatur a quo alius, insinuaturque notio paternitatis, sed indistincte a communi notione, quae est activa spiratio. Dicitur ergo Pater principium sine principio secundum notiones duas, non secundum unam dumtaxat, attamen confuse et indistincte.
Similiter dum Filius nominatur principium de principio, secundum notiones plures et indistincte hoc dicitur. Cum enim dicitur, de principio, designatur esse ab alio, sicque filiatio importatur, sed indistincte ; cum vero dicitur, principium, notatur quod aliquis sit ab eo, sicque notio spirationis activae innuitur indistincte. Dicitur ergo Filius principium de principio notionaliter secundum plures (videlicet duas) notiones et indistincte.
Porro cum dicitur Spiritus Sanctus principium de utroque, principium dicit essentiam, sed supponit pro persona Spiritus Sancti propter adiunctum illud, de utroque, sicut cum dicitur, Deus de Deo. Vel dicendum, quod cum dicitur, principium de utroque, duplex ordo notatur per hoc nomen, principium : quia secundum nomen suum dicit ordinem ad creata, sed virtute praepositionis adiunctae dicit ordinem quasi ad prius, sicque notat ordinem qui est proeessio seu passiva spiratio.
Haec Alexander.
Circa haec ait Bonaventura :
In divinis est vera et completissima emanatio seu origo. Ad hoc autem quod sit perfectissima, est necesse quod emanans habeat cum producente aequalitatem omnimodam ac in substantia unitatem, quia nihil potest Deo aequari nisi Deus. Ut ergo origo et emanatio ista convenienter atque catholice exprimatur, recipienda sunt nomina exprimentia originis veritatem, et refutanda sunt nomina designantia imperfectionem, diversitatem et inaequalitatem. Quoniam ergo principium et principiatum dicunt originis veritatem, utrumque recipitur in divinis, praesertim principium ; non autem « posterius », quod dicit imperfectionem ; neque initium, quod dicit imperfectam durationem, puta inceptionem ; nec causa, quae importat diversitatem, quoniam causa describitur, ad cuius esse sequitur aliud ; nec finis respectu divinae personae, quia finis est principalior medis ordinatis in ipsum. Nomen vero producentis et producti convenit in divinis : quia possibile est productum producenti aequari.
Cum ergo obicitur, quod ad principium sequitur prius, et prius dicitur per relationem ad posterius ; ad hoc responsum est supra : et dici potest, quod sicut iuxta Hilarium, Pater est maior, non tamen est Filius minor ; sic quamvis Pater dicatur prior, non tamen Filius posterior.
Haec Bonaventura.
Istud autem supra clarius est expressum. Et quamvis Bonaventura hic dicat quod principiatum dicitur in divinis, Thomas tamen et alii quidam (ut patuit supra) dicunt quod principiatum non convenit divinae personae ob causam praehabitam. Istud tamen in quid nominis pro magna parte stare videtur.
Denique Thomas :
Ad significandum, inquit, divinarum originem personarum, uti oportet nominibus competentibus modo illius originis : in qua plane origine tota essentia unius personae in alia persona suscipitur. Hinc ad designandum ordinem illius originis non congruit nomen hoc, causa. Primo, quoniam omnis causa vel est extra essentiam, ut causa efficiens et finalis, vel est pars essentiae, sicut materia et forma. Secundo, quoniam omnis causa habet ordinem principii ad esse sui causati, quod per ipsam constituitur. Pater autem non habet aliquem ordinem principii ad esse Filii sui, quemadmodum nec ad proprium esse, cum unum et idem sit esse amborum, sicut et una essentia. Ideo Pater non est causa Filii sui, sed principium : quia principium dicit ordinem originis absolute, non determinando aliquem modum qui ab origine personarum sit alienus. Invenitur namque principium quoddam quod non est extra essentiam principiati, ut punctus, a quo fluit linea ; et est quoddam principium quod non habet influentiam ad esse principiati, sicut terminus a quo dicitur principium motus, et mane principium est diei. Nomen vero auctoris addit super rationem principii hoc quod est non esse ab alio. Ideo solus Pater dicitur auctor, quamvis et Filius vocetur principium notionaliter.
Haec in Scripto.
In cuius verbis impugnari posset quod ait omnem causam esse extra essentiam rei vel esse partem essentiae. Quamvis enim in rebus materialibus materia et forma sint partes essentiae, secundum opinionem multorum ; tamen in substantiis separatis forma est tota essentia, sicut et ipsemet Thomas in tractatu suo de Esse et essentia alibique fatetur.
Insuper in prima parte Summae, quaestione tricesima tertia :
Principium, inquit, nihil aliud significat quam id a quo aliquid procedit. Cumque Filius procedat a Patre, constat quod Pater sit eius principium. Graeci autem etiam dicunt Patrem esse causam Filii. Sed Latini nomine causae non utuntur in divinis, propter causas iam tactas. Principium namque communius est quam causa, sicut et causa quam elementum. Similiter Graeci concedunt Filium ac Spiritum Sanctum principiari : quod non est in usu doctorum nostrorum. Quamvis enim attribuamus Patri aliquid auctoritatis respectu Filii ratione principi, nil tamen ad subiectionem minorationemve pertinens attribuimus Filio aut Spiritui Sancto, ut vitetur omnis errandi occasio. Quamvis etiam nomen principii quantum ad id a quo nomen ipsum imponitur ad significandum, videatur a prioritate sumptum, quia in creaturis principium aliquo modo prius est principiato ; non tamen prioritatem significat, sed originem.
Haec in Summa.
Ex quibus patet solutio ad obiecta.
Aegidius autem quamvis in conclusione horum concordet cum Thoma, concedendo quod Pater sit principium Filii et non causa, declarationem tamen Thomae redarguit. Quia ut ait ipse Aegidius, sicut nullum principium in rebus creatis plenarie reprasentat rationem qua Deo Patri convenit esse principium Filii sui, sic nulla causa in creaturis hoc repraesentat ; et sicut una causa magis repraesentat hoc quam alia, ita et unum principium. Ratio autem causae potissime convenit fini ; ratio principi, causae efficienti in creaturis ; ratio elementi, causae materiali ; ratio essentiae, causae formali. Sicque secundum processum declarationis Thomae iam habitum, non plus competeret Deo ratio principii quam ratio causae.
Verum reprehensio ista Aegidi est inepta, sicut ex verbis Thomae facile est probare. Ratio namque principii quanto communior et illimitatior, tanto congruentior est in divinis. Cum ergo in ratione et descriptione principii nil contineatur quod deroget simplicitati divinae aut emanationi distinctionive personarum, sicut in descriptione causae, qua dicitur : Causa est ad cuius esse sequitur aliud ; palam est quod ratio principii magis quam ratio causae congruat in divinis. Hoc breviter tetigisse sufficiat, quia Aegidius nimis prolixe ista prosequitur.
Obiecta pro maiori parte soluta sunt. Tamen ad primum dicendum, quod quamvis in creaturis ad esse principii sequitur ordo prioris et posterioris, quia in rebus creatis effectus est imperfectior causa et dependens aliquo modo ab illa ; non tamen ita est in divinis, ubi productum omnino aequale est producenti in omni perfectione. Cum autem nomina creaturarum transferimus ad divina, abicimus quidquid imperfectionis adiunctum est.
Hinc quoque in divinis persona producens non est formalior, actualior aut principalior producta : quia in Deo nulla potentialitas, nulla dependentia, nulla imperfectio est adiuncta, nec non esse praecedit esse ; sed potius est ibi processus actus ab actu, et puri actus a puro actu, prout ista superius suis locis diffusius sunt expressa.
Patet igitur ex praedictis, quod principium in divinis semper dicitur relative : sed dum persona vocatur principium alterius divinae personae, notatur relatio notioque realis ; dum vero Deus Trinitas seu quaecumque divina persona appellatur principium creaturae, insinuatur relatio rationis in Deo, atque realis in creaturis.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An principium dicatur univoce de Deo respectu unius personae ad aliam, et respectu ad creaturam ; an etiam univoce accipiatur principium, dum Pater dicitur principium Filii, et cum ipse Pater ac Filius feruntur principium Spiritus Sancti.
Videtur quod non.
Primo, quia nihil univoce convenit Deo et creaturis ; alia etiam ratione, notione et relatione dicitur Pater principium Filii, et alia Spiritus Sancti.
Secundo, aeternum et temporale non univocantur in aliquo. Sed Pater est principium Filii ab aeterno, creaturarum autem ex tempore.
In oppositum est, quod una et eadem ratione Pater dicitur principium Filii, principium Spiritus Sancti, et principium creaturarum. Dicitur enim principium Filii, sicut iam patuit, quoniam Filius ab ipso procedit. Eadem autem ratione dicitur principium Spiritus Sancti et etiam creaturae. Ideo dicit S. Basilius, quod Filio commune est cum creaturis, accipere esse a Patre.
Ad hoc respondet Albertus :
Principium dupliciter accipi potest. Primo, a communi ratione accipiendi ab alio : et hoc commune, seu ratio ista communis, convenit principio aeterno et temporali per prius et posterius, ut innuit Basilius. Hoc quoque commune univocum est ad generationem et spirationem, id est, univoce competit Patri respectu productionis Filii et productionis Spiritus Sancti, univocatione non generis vel speciei, quoniam in divinis non est ratio universalis, sed proportionis : quae proportio fundatur super hoc commune, quod sicut Filius non a se sed ab alio habet essentiam, ita et Spiritus Sanctus. Si autem accipiatur ratio principii a speciali modo accipiendi, videlicet per generationem aut spirationem vel creationem, tunc triplici ratione diceretur de tribus.
Quamvis ergo nihil univocum sit aeterno et temporali, aliquid tamen est eis analogum analogia frequenter praetacta. Et hoc est aequivocum in hoc quod potest inducere locum sophisticum qui est aequivocatio ; sed non est aequivocum per casum et fortunam, sed secundum prius et posterius dictum. Et hoc innuunt S. Basili verba, dicentis quod accipere, cum omni creatura commune est Filio ; habere autem per naturam, eius est qui solus ex natura est Patris. Itaque respectus ille in communi, analogice unus est.
Haec Albertus.
Circa haec loquitur Alexander :
Principium secundum hos tres modos non aequivoce dicitur, sed secundum analogiam, hoc est secundum prius et posterius secundum intelligentiae rationem, hoc est secundum ordinem intelligendi. Esse namque alicuius principium, idem est quod origo ad illud. Esse autem origo ad alium, est vel ex substantia propria vel non de substantia. Si non de substantia, sic dicitur principium creaturae Trinitas ipsa. Si de substantia, hoc est vel per modum naturae et per generationem, sicque Pater est principium Filii ; vel per modum voluntatis et spirationem, et sic Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti.
Si autem obiciatur, quod paucitas seu pluralitas suppositorum non mutat nominis rationem : nam homo univoce dicitur de paucis et multis individuis suis. Sed principium modis praefatis acceptum, non differt nisi secundum paucitatem et pluralitatem suppositorum, videlicet quoniam solus Pater est principium Filii, Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, Pater vero et Filius et Spiritus Sanctus sunt principium creaturarum. Dicendum, quod principium in divinis non solum differt secundum paucitatem et pluralitatem suppositorum, sed secundum rationem principii, eo quod principium uno modo est de substantia sua producens alterum, alio modo ex nihilo. Producere autem de se et producere ex nihilo aut ex alio, sunt actus differentes ratione et definitione.
Haec Alexander.
Insuper de hac et praecedenti quaestione scribit Bonaventura :
Nomen aliquod accipi differenter in divinis, potest esse tripliciter : primo, quoad suppositum ; secundo, quoad significatum ; tertio, quantum ad connotatum. Primo modo differenter accipitur nomen hoc, Deus, cum dicitur, Deus est trinitas, et, Deus generat : quia in prima accipitur pro natura, in secunda pro persona. Et hoc non inducit aliquam multiplicitatem aut aequivocationem. Secundo modo contingit nomen differenter accipi quantum ad significatum, secundum quod nomen in una sui acceptione significat essentiam, in alia personam : sicut hoc nomen, pater, cum dicitur, Pater unigeniti Filii, et, Pater noster. Et hoc inducit aequivocationem, quoniam est diversitas significationis non in re ipsa, sed in significando. Tertio modo contingit nomen differenter accipi ratione connotati : quemadmodum principium dictum essentialiter, connotat effectum in creatura ; dictum vero personaliter, nil connotat creatum. Et istud inducit multiplicitatem secundum analogiam, non secundum aequivocationem. Secundum analogiam quidem, quoniam nomen accipitur pro diversis seu diversa importat quae non habent nisi unitatem proportionis : idcirco necesse est ibi incidere analogiam ; non aequivocationem : quia aequivocatio plures habet institutiones, atque pro qualibet determinate accipitur, ut in hoc nomine, canis ; sed non ita se habet principium, quia impositum est ab actu producendi aut principiandi, non creandi, nec generandi. Hinc sicut producere, de productione unigeniti Filii et de productione creaturae non dicitur aequivoce, sed analogice ; ita et nomen hoc, principium, secundum has tres comparationes accipitur differenter.
Haec Bonaventura.
Idem Petrus : et addit quod quamvis hoc tertio modo sit analogia, si tamen accipiamus Creatorem et creaturam quantum ad res, est aequivocatio, quia res illae maxime distant et differunt ; sed quantum ad rationes imponendi nomina, potest ibi esse convenientia aliqua et analogia secundum prius et posterius.
Haec Petrus.
Porro positio Thomae prorsus concordat praeinductae responsioni Alberti. Attamen quoniam planior est, breviter est tangenda.
Idem, inquit, iudicium est de principio et origine super quam ratio fundatur principii. Potest autem origo considerari dupliciter. Primo, secundum communem rationem originis, quae est aliquid ab alio esse : sicque una ratio est communis ad originem personarum et creaturarum, non communitate univocationis, sed analogiae ; conformiter nomen principii. Considerari etiam potest secundum determinatum modum originis : et ita sunt diversae ac speciales rationes originis atque principii. Verum hoc non facit aequivocationem : imo sic, secundum Philosophum, ratio animalis secundum unumquodque, id est secundum quamlibet speciem eius, est alia.
Haec Thomas in Scripto.
Richardus quoque concordat, dicendo :
Principium non dicitur univoce de Deo respectu emanationis personae et respectu creaturae, quia ratio principii non invenitur aequaliter utrobique. Principiatio namque creaturarum est quasi quid exemplatum a principiatione personae divinae : per prius ergo reperitur ratio principiationis in productione personae quam creaturae. Nec tamen dicitur pure aequivoce, quoniam maior exstat illa communitas quam vocis solius. Ratio ergo principii analogice dicitur de Deo prout est principium divinae personae et prout est principium creaturae. Et loquor de principio ratione habitudinis suae, non ratione potentiae in qua radicatur haec habitudo.
Si autem obiciatur : id quod convenit divinae essentiae et personae, convenit eis univoce, quemadmodum essentia et persona sunt idem. Sed producere ad intra convenit Deo ex parte personae ; creare vero, essentialiter et ex parte naturae. Ergo hi actus conveniunt Deo univoce. Dicendum, quod maior est vera quando aliquid absolutum dicitur de utroque, sicut cum dicitur : Essentia est aeterna, et persona est aeterna ; et item, quando aliquid dicitur de utroque per relationem ad creaturam, ut si dicatur : Deus est principium creaturae, Pater est principium creaturae : quia tunc ratio principii est eadem utrobique. Sed ita non est cum aliquid dicitur de una persona per relationem ad aliam, et de essentia in relatione ad creaturam.
Haec Richardus.
Praeterea Scotus videtur a dictis aliqualiter dissentire. Loquendo, inquiens, de principio quo quis producit, sic non univoce dicitur ; sed principium essentiale dicit respectum ad extra et relationem rationis, et in quantum est principium originis ad intra, est realis relatio. Talia vero non habent univocum aliquod, sicut nec homo mortuus et homo vivus. Nam relatio rationis est relatio secundum quid. Si autem loquamur de principio personalitatis prout dicitur de generante et spirante, sic est univocum principium, quemadmodum relatio dicitur univoce de paternitate et filiatione, similiter generatio, productio et spiratio dicuntur univoce. Unde de istis est conceptus communis, non tantum vox, sed salvatur conceptus talis in hoc et in illo principio.
Si autem obiciatur, quod principiatio Filii est per modum intellectus, et principiatio Spiritus Sancti per modum voluntatis, quae non sunt eiusdem sed alterius rationis : ergo principium respectu generationis et spirationis praedicatur aequivoce. Respondendum, quod principium ad extra et ad intra non sunt rationis eiusdem, sed emanationes illae ad intra sunt eiusdem rationis, non sicut res eiusdem speciei, sed sicut genus est principium idem commune. Unde sicut homo et leo habent aliquod commune “in quid”, ut animal, quod praedicatur de eis “in quid”, quamvis differant sub animali propris rationibus ; sic principiare Filium et principiare Spiritum Sanctum propris rationibus differunt, et tamen habent principium commune univocum “in quid”.
Haec Scotus.
Cuius responsio videtur dissonare a positione Alexandri et Alberti, dicentium quod principium in divinis dicitur univoce respectu generationis et spirationis, non univocatione generis aut speciei, sed proportionis. Haec tamen dissensio in se parva videtur, et forsitan magis consistens in modis loquendi quam in re.
Durandus demum hic infert opinionem quorumdam qui dicunt quod nomen principii dicitur univoce, cum Deus dicitur principium creaturarum et una persona fertur principium alterius personae divinae. Quod probant sic :
Quod non variat conceptum minus communem, non variat conceptum magis communem. Quae enim sunt unus triangulus, sunt una figura, non econverso, ut quinto Metaphysicae patet. Sed causa est minus commune quam principium. Ergo quod non variat conceptum causae, non variat conceptum principii. Sed causare in aliena natura et in propria, non variat conceptum causae. Nam causa univoca et causa aequivoca ad idem pertinent genus causae et univoce, scilicet ad genus causae efficientis. Ergo principiare in natura sua ut in divina, et in natura aliena sicut creata, non variat conceptum causae quin hinc inde exsistat univocus. Sed istud non valet, quoniam principiare in natura sua vel aliena, dummodo utraque differat secundum numerum, non variat rationem causae neque principii ; tamen principiare in natura sua eadem secundum numerum, variat rationem principii variatione quae est secundum quid et simpliciter.
Idcirco dicendum, quod principium dicitur analogice in divinis respectu unius personae ad aliam et respectu creaturarum. Eadem quippe ratio est de potentia et de principio, cum potentia sit principium transmutandi aliud, vel transmutandi ab altero. Sed potentia non dicitur univoce de potentia creandi et de potentia generandi in Deo : alioqui potentia generandi contineretur sub omnipotentia sicut creandi potentia. Ergo principium non dicitur univoce de principio generandi ac spirandi, quae intrinsece sunt in Deo, et de potentia creandi, sed analogice.
Haec Durandus.
Postremo, ad intelligendum haec confert quod hic scribit Aegidius :
Tam divinarum personarum quam creaturarum emanatio est a Deo per intellectum et voluntatem ; diversimode tamen, quoniam actus intelligendi quo Deus intelligit se, et actus volendi quo vult se, est ratio intelligendi volendique alia, et per consequens causandi ea. Porro intelligendo se producit Filium, et volendo se producit Spiritum Sanctum : sicque productio divinarum personarum est causa et ratio productionis creaturarum. Non ergo eadem ratione producit ad intra et ad extra, nisi secundum prius et posterius.
Haec Aegidius, qui ista prolixissime scribit.
Obiectorum solutio patet ex dictis.
QUAESTIO II
Tertio quaeritur : De quo per prius dicatur in Deo principium, an respectu emanationis ad intra, vel potius respectu productionis ad extra.
Et ex dictis sequi videtur, quod per prius respectu emanationis ad intra, cum illa sit prior et dignior, exemplar quoque et causa principiationis ad extra. Verumtamen ad hoc videntur diversi diversimode respondere.
Itaque Thomas respondet in Scripto :
Processio creaturarum ex processione est divinarum personarum : hinc absolute loquendo, per prius dicitur principium respectu personae et productionis ad intra, quam respectu creaturarum. Verumtamen intuendum, quod in principio secundum quod dicitur respectu creaturae, est considerare ipsam habitudinem ad creata, quae temporalis est, et id in quo habitudo illa fundatur, videlicet virtus et operatio Dei, in quibus tamen non est ratio principii ad extra, nisi quasi habitualiter : sicque secundo modo considerando principium, ipsum principium per prius dicitur respectu creaturae, quam respectu divinae personae, cuius principii ratio consistit in proprietate. Et istud est verum per modum quo secundum intellectum essentiale dicitur prius notionali ; sed hoc non est nisi secundum quid.
Haec Thomas.
Concordat omnino Albertus, ponitque simile de potentia generandi et potentia creandi, ut dictum est supra.
Circa haec ait Durandus :
Principium (inquiens) dupliciter accipi potest : primo, pro eo quod est ratio productivi ; secundo, pro actuali habitudine seu relatione producentis ad productum. Si igitur primo modo sumatur principium, prius competit in divinis respectu creaturarum : quoniam creaturae plus participant de ratione causati et principiati, quam persona divina producta. Creatura namque est aliud a Creatore ; non autem persona producta, a persona divina producente. Si vero principium accipiatur pro actuali habitudine seu relatione principii productivi ad productum, sic principium per prius dicitur respectu personae divinae productae, cum habitudo et relatio inter personas sit realis et aeternalis, relatio autem Dei ad creaturas est solum relatio rationis.
Haec Durandus.
Cuius verba non videntur posse salvari. De ratione enim verae productionis non est substantialis distinctio inter producentem atque productum, sed sufficit distinctio personalis. Imo ut Alexander, Thomas, Bonaventura et alii quidam declarant, ad perfectissimam emanationem atque verissimam generationem id pertinet ut genitum ac productum eamdem numero naturam habeat cum gignente, ut sit ei plenarie simile et aequale, sicut est in divinis, quamvis ad hoc cognoscendum naturalis ratio non pertingat, nec in creaturis ita inveniatur. Quemadmodum ergo paternitas et generatio, teste Apostolo, per prius convenit Deo quam creaturis, quamvis Filius in divinis non distinguatur substantialiter a Patre ; ita et productio, quamvis producentis et producti una numero sit natura. Ad hoc valent et aliae rationes ad hoc probandum inductae. Rursus, sicut fecunditas convenit Deo eminentius per comparationem ad emanationem ad intra, quam quoad creaturarum productionem, sic et ratio principii et activa productio. Hinc substantialis identitas producti cum producente, rationem et perfectionem productivi principii seu productionis ac principii non minuit, sed complet et perficit. Hinc Aegidius et Richardus absolute concedunt, quod principium in divinis per prius dicitur respectu divinsae personae, praesertim quia esse principium divinae personae competit ab aeterno personae divinsae producenti.
Postremo de hoc Alexander sie loquitur :
Quaeritur cui primo conveniat ratio principi. Ad quod potest absolute dici, quod principium per prius dicitur de principio generationis quam creationis ; tamen quoad humanam intelligentiam est econtra, quoniam ordinem aeternorum non noscimus nisi per ordinem creaturarum.
Quaeritur etiam, utrum principium prout dicitur essentialiter, prius sit secundum ordinem intelligendi, quam principium secundum quod dicitur notionaliter. Dicendum, quod duplex est ordo intelligendi. Unus secundum apprehensionem naturalis rationis : sicque ratio principii essentialiter sumpti est prior, quoniam ratio naturalis prius accipit de essentia quod sit principium absolute, quam intelligat quod in divinis persona principium sit personae. Alius ordo est secundum fidei apprehensionem : et sic prior est ratio principii notionaliter dicti. Fides etenim docet personam prius esse principium divinae personae, quam personam seu Deum esse principium creaturae.
Haec Alexander.
QUAESTIO IV
Quarto quaeritur : An sit una proprietas aut notio in Patre et Filio, secundum quam dicuntur principium Spiritus Sancti, utpote communis spiratio.
Videtur quod non.
Primo, quoniam una et eadem notio non est nisi in uno subsistente : Pater autem et Filius sunt duae subsistentes personae. Non est ergo in eis notio una.
Secundo, agere est suppositi seu personae. Si ergo Patri ac Filio una et eadem convenit actio, puta activa spiratio, videtur quod sint una persona.
In contrarium sunt quae scribuntur in littera atque communis theologorum doctrina.
Ad hoc Alexander respondet :
Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum secundum aliquid unum in eis, ut docet Isidorus in libro suo de Trinitate, Anselmus quoque in libro de Processione Spiritus Sancti. Ad quod etiam in littera adducuntur testimonia Augustini. Pater enim et Filius sunt unum in natura et in voluntate ac in potentia spirativa : sicque ab eis procedit amor amborum immediate a voluntate eorum non essentialiter sed notionaliter sumpta, ut iam ante saepius dictum est clarius. Etenim Spiritus Sanctus est amor et emanatio voluntatis.
Haec Alexander.
Thomas quoque hic scribit :
Una numero notio est Patris ac Filii secundum quam dicuntur et sunt principium, imo et unum principium, Spiritus Sancti. Distinctionem enim rerum secundum formam non invenimus nisi dupliciter : primo, secundum quod commune distinguitur per plures rationes aut differentias speciales, quemadmodum genus dividitur in species plures ; alio modo, secundum quod natura specialis distinguitur in plura secundum numerum. Hic autem secundus modus non potest esse in divinis. Primo, quoniam multiplicatio unius speciei secundum numerum non est ex aliquo formali adiuncto, sed ex principio materiali diviso : ratio namque speciei specialissimae constituitur per adventum ultimae formae. In divinis vero non consistit materia. Cumque natura communis non multiplicetur nisi secundum esse quod in individuis habet, eo quod tota quidditas in specie sit completa, in divinis autem non est nisi unum esse ; non potest aliquid secundum rationem specialem in divinis sumptum multiplicari numero. Relinquitur ergo quod quidquid est in divinis, aut remaneat indistinctum et numero unum, sicut divina essentia tribus personis communis ; vel habeat rationem communem distinguibilem secundum plures rationes speciales, sicut relatio communis est tribus, non tamen una numero. Cum ergo spiratio dicat specialem rationem principii secundum specialem modum originis, impossibile est quod ipsa sit nisi una in Patre et Filio.
Haec Thomas.
Verum contra haec solito sibi more instat Aegidius, quia relatio sicut et accidentia communiter, quamvis non habeant materiam ex qua, habent tamen materiam in qua ; cumque communis spiratio conveniat Patri et Filio, qui sunt duo supposita, in quibus est ipsa spiratio tanquam in materia, videretur secundum haec, quod penes illa supposita numeraretur. Sed ista obiectio non est apta, cum in divinis relatio non sit accidens, nec in aliquo ut in materia, imo est subsistens persona.
Verumtamen Thomas hoc loco in solutione tertii argumenti effatur :
Ex hoc quod Pater convenit cum Filio in aliqua notione, videlicet communi spiratione, non dicitur magis unum esse cum Filio quam cum Spiritu Sancto.
Hoc autem non videtur posse defendi, quoniam istud est per se notum et omnibus clarum, quod sicut entia tanto minus unum sunt, quanto plus ab invicem disconveniunt ; sic tanto plus unum sunt, quanto magis in aliquo conveniunt : et hoc in divinis potissime ita est, ubi nullum est accidens. Propter quod convenientia personarum non attenditur nisi in his quae realiter idem sunt cum personis. Unde et activa spiratio Patri Filioque communis, est realiter ipse Pater et Filius secundum quod sunt unum spirativum principium Spiritus Sancti, seu duae personae in una notione et actione communicantes, aut aliquid tale, prout hoc aptius atque formalius exprimi poterit.
Ex quibus patet ad obiecta solutio. Verum est enim quod Pater et Filius in quantum in notione ista communicant, sunt unum subsistens principium spirativum, sicut et tres supersanctae personae in quantum unus creator et in quantum in una potentia creativa ac creatione activa convenientes, sunt unum subsistens principium creativum : non tamen sunt una persona, nec Pater et Filius sunt una persona, quamvis unum principium, unus creator, et ut aliqui dicunt, unus spirator. Haec autem superius declarata sunt plenius.
Praeterea quaeri hic posset : an Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti ; et si unum principium, an sint etiam idem principium ; et rursus : an sint unus et idem spirator. Ad quae supra responsiones doctorum sunt introductae.
Postremo Richardus hic quaerit : an sit peccatum aliquid veritati contrarium opinari de principiatione Spiritus Sancti. Haec autem quaestio similis est quaestioni superius motae, an liceat de notionibus contraria opinari. Imo quaestio ista Richardi reipsa eadem esse videtur quaestioni supra inductae, an mortaliter peccent qui negant Spiritum Sanctum a Filio quoque procedere. Itaque ad propositam quaestionem respondet Richardus :
Opinari aliquid veritati contrarium de principiatione Spiritus Sancti, quantum ad id quod nobis de ea in Scripturis expressum est vel ab Ecclesia determinatum, est peccatum erroris ; et si adsit pertinacia defendendi, est haeresis. Si autem sit aliquid verum ad principiationem pertinens Spiritus Sancti, quod non habeatur in Scriptura, nec expresse determinatum sit ab Ecclesia : sic opinari aliquid illi veritati contrarium, antequam videatur ad talem opinionem sequi contrarium aliquid veritati expressae in Scripturis aut determinatae ab Ecclesia de principiatione Spiritus Sancti, potest esse sine peccato, si talis opinio non sit pertinaciae iuncta, nec procedat ex negligentia inquirendi quod verum est ; sin autem, esset peccatum.
Haec Richardus.
Videtur quoque quibusdam, quod invincibilis error excusat simplices et indoctos.
Quaeritur item hic, an esse principium creaturarum conveniat Deo ab aeterno vel ex tempore. Ad quod Alexander, Albertus et Bonaventura respondent, quod si Deus dicatur principium creaturarum a potestate seu quasi ab habitu aut habituali virtule creandi, convenit ei ab aeterno ; si autem dicatur principium creaturarum ab actu creandi, non convenit ei nisi ex tempore. Et quia communiter sumitur principium creandi ab actu creationis, idcirco in littera dicitur quod convenit Deo ex tempore esse principium creaturarum.
