Distinctio XLVIII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XLVIII

DISTINCTIO XLVIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE OCTAVAE

In hac distinctione tractatur de conformitate voluntatis humanae cum divina, et in quo consistat. Et circa hoc removet apparentem errorem, quoniam posset, quis aestimare bonam esse voluntatem creatam humanam volentem id quod vult Deus, atque nolentem quod Deus non vult : et declarant quod nullum horum sit universaliter ita ; deinde ostendit in quo vere consistat talis conformitas.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Hic quaeritur primo : Qualiter et in quibus possit voluntas humana divinae et increatae voluntati conformari.

 

Videtur quod non possit.

Primo, quia creata voluntas in infinitum distat ab increata : ergo nulla est inter eas proportio, multoque minus conformitas.

Secundo, eorum est conformari, quorum est una forma, ut patet ex nominis designatione : sed Dei et hominis non est una forma, cum nec genere nec specie conveniant.

Tertio, per Isaiam Dominus contestatur : Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a cogitationibus et viis vestris. Per quae verba Deus insinuat non esse assimilationem inter se et homines in cogitationibus, et pari ratione nec in affectionibus.

In libro quoque Sapientiae habetur : Quis poterit cogitare quid velit Deus ? Si ergo cogitare non valemus quid velit Deus, non poterimus ei conformari in volendo.

 

In contrarium sunt quae dicuntur in littera, et quia iubemur voluntatem nostram divinae subicere voluntati, nec contra eam esse rebelles.

 

Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo :

Duplex est voluntas, videlicet rationis et sensualitatis. Loquendo de voluntate rationis, quae est intellectualis appetitus, et proprie nominatur voluntas, tenemur velle quidquid scimus Deum absolute atque simpliciter velle ; non autem, loquendo de voluntate secunda, quae est appetitus sensitivus ac naturalis, quia nec Christus hac voluntate voluit quidquid Pater. Sicque solvuntur et concordantur auctoritates quae contrariae sibi videntur. Siquidem super illud in Psalmo : Non adhaesit mihi cor pravum, loquitur Glossa : Pravum et distortum cor dicitur, quod non vult quod Deus ; et item : Voluntas Dei est iusta, cui conformari debemus ut iusti simus. Nihilominus in Enchiridio asserit Augustinus, quod homo licite potest velle contrarium eius quod scit Deum velle, ut patrem suum non mori, quem Deus vult mori. Similiter, aliquis illicite atque iniuste vult illud quod Deus. Nihilominus rursus asserit Augustinus : Impii sunt quibus displicet providentia Dei.

Dicendum ergo, quod in omnibus tenemur velle quod scimus Deum velle. Tamen voluntas nostra non est ex hoc solum bona, quod est voluntati divinae conformis in volito, sed oportet quod sit illi conformis in fine voluntatis et circumstantiis aliis. Verum quorumdam fuit opinio, quod solum in praeceptis et prohibitis teneamur velle quod Deum velle cognoscimus. Aliorum vero, quamvis paucorum, opinio fuit, quod tenemur velle voluntate rationis quidquid scimus Deum velle, sed licitum sit secundum concupiscibilem desiderare contrarium eius quod scimus Deum velle. Ad quod allegant illud Apostoli : Hoc ipsum confidens scio, et permanebo omnibus vobis. Et tamen cupiebat dissolvi et esse cum Christo, et hoc fuit contra Dei voluntatem. Sed ista opinio stare non valet. Quemadmodum enim sunt quaedam virtutes in rationali, sic quaedam sunt, in concupiscibili, et quaedam in irascibili. In omnibus autem virtutibus tenemur Deo assimilari : ergo non solum in eis quae pertinent ad rationalem, tenemur velle quod scimus Deum velle.

Haec Antisiodorensis.

Cuius responsio non videtur resoluta : imo et sibi ipsi apparet partim esse contraria. Nempe, ut patuit, distinguendo duplicem voluntatem, ait quod loquendo de voluntate sensualitatis, possumus licite velle contrarium eius quod scimus Deum velle ; et nunc reprobat opinionem sentientium ita. Sed forsitan intendit hoc solvere per distinctionem praetactam de voluntate : quod si fieri queat, infra patebit.

 

Porro Alexander circa haec multa quaerit.

Primo, an possibilis sit conformatio seu conformitas voluntatis humanae cum divina. Secundo, quid sit conformatio talis. Tertio, an teneamur voluntatem nostram voluntati conformare divinae. Quarto, an teneamur velle quod Deus vult. Quinto, supposito quod non, an teneamur velle quod scimus Deum velle. Sed et alia quaedam inquirit ; et plura quaerit Antisiodorensis : quae tangentur.

 

Itaque ad primum respondens :

Distantia, inquit, est duplex, videlicet essentialis et proportionalis. Distantia essentialis inter voluntatem divinam et humanam est infinita, cum voluntas Dei sit sua essentia. Distantia vero proportionalis inter eas non est infinita : et dicitur proportionalis per relationem voluntatis humanae ad divinam, quemadmodum homo dicitur bonus per relationem bonitatis suae ad increatam. Voluntas autem Dei ut est finis voluntatis humanae, non est voluntas absolute dicta, sed ut regulans secundum sui complacentiam hominis voluntatem in omni sua conversatione : sicque non est inter eas infinita distantia.

 

Ad secundum respondet :

Conformatio potest attendi secundum quatuor genera causarum, scilicet : in volendo quod Deus vult, in volendo ut vult, in volendo quod scimus Deum velle, in volendo ad quod vult. Prima est conformitas materialis, secunda formalis, tertia est in ratione causae efficientis, quarta in ratione finis.

Dicendum ergo, quod dum quatuor ista concurrunt, est perfecta conformitas ac conformatio. Sufficiens vero conformatio attenditur in duobus, ut scilicet velit homo sicut vult Deus, et propter quod vult. Imperfecta conformatio est, dum vult homo id quod Deus vult, vel quod scit Deum velle. Est ergo conformitas perfecta secundum quatuor genera causarum ; et secundum hoc dicitur quod est conformitas in bonis et malis, et in via et in patria.

 

Ad tertium respondet :

Praecepta negativa obligant semper et ad semper ; affirmativa vero obligant semper, sed non ad semper. Et in utrisque tenemur nostram voluntatem conformare et subiugare divinae per obedientiam, quatenus indesinenter declinemus a malis, et tempore opportuno bona agamus. Tenemur namque ad dilectionem divinam, et ipsa nostram voluntatem conformat divinae, quemadmodum ait Hugo : Scio, o anima mea, quia quidquid diligis, vi dilectionis in eius similitudinem transformaris.

Sed obici potest, quoniam nullus tenetur ad impossibile ; sed obstinati et damnati nequeunt suam voluntatem conformare divinae : non ergo tenentur ad hoc.

Rursus, si exsistens in peccato mortali ita se conformare tenetur, ergo peccat continue.

 

Respondendum ad primum, quod quamvis absolute teneantur qui sunt obligati, tamen obstinati, pro statu quo obstinati sunt, secundum quosdam, ad conformationem praetactam non tenentur, quia impossibilis eis est. Et si obiciatur, quod secundum hoc reportant lucrum ex culpa sua ; dicendum quod non, quoniam quamvis non teneantur ad conformationem, tamen tenentur ad poenam. Alii autem dicunt iuxta Anselmum, quod impossibilitas qua quis se non potest conformare voluntati divinae, venit ex propria culpa eius, vel non : si non, excusatur ; si sic, non excusatur, sed ad conformationem huiusmodi obligatur.

Ad secundum dicendum sicut de caritate, ad quam tenemur semper, sed non ad semper. Ad hoc namque quod quis teneatur moveri motu seu actu caritatis, requiritur quod sit in apprehensione bonitatis Dei, et quod habeat habitum caritatis, quo queat ferri et moveri ad dilectionem divinam : similiter de conformatione dicendum.

 

Ad quartum respondet :

Non tenemur velle quod Deus vult, sed bona voluntate possumus aliud velle. Tamen distinguendum quod illud quod vult Deus, aut est scitum a nobis, aut ignoratum : si ignoratum, non tenemur, quoniam ignorantia excusat ; si cognitum, uno modo tenemur, ut infra patebit. Similiter secundum unum modum velle tenemur quaecumque scimus esse iusta et bona, prout subiungitur.

 

Ad quintum igitur respondendum, quod secundum quorumdam opinionem, in praeceptis et prohibitionibus velle tenemur quod Deum velle cognoscimus, in aliis non. Sed contra, sicut culpa est declinare a prima veritate cum scitur, sic culpa est declinare a prima bonitate quando cognoscitur. Sed peccatum est declinare a prima veritate mentiendo scienter, aut alio modo : ergo peccatum est declinare a prima bonitate seu voluntate divina dum noscitur.

Alii ergo dicunt, quod est voluntas rationis et sensualitatis ; et voluntate rationis tenemur velle quod scimus Deum velle, non autem voluntate sensualitatis.

Alii dicunt, quod voluntas divina potest respicere volentem seu voluntatem meam, vel volitum. Teneor ergo velle quod scio Deum me velle, ita ut voluntas divina respiciat volentem aut voluntatem ; non autem teneor velle quod scio Deum velle. Hinc Glossa super illud : Rectos decet collaudatio : Congruit ut quaecumque vult Deus te velle, velis et tu. Contingit autem Deum velle te aliquid velle, quod non vult me velle, ut mortem patris mei. Unde quamvis ego scirem Deum velle aliquid, non tamen debeo illud velle, nisi congruat mihi illud velle. Hinc quod scio Deum velle, aut congruit mihi illud velle, aut non : si congruit mihi, debeo et teneor illud velle ; si non congruit, non teneor.

 

Sed contra haec obici potest : Vera amicitia est eadem velle et eadem nolle. Ergo caritas et amicitia voluntatis humanae cum Deo, adstringit ut velimus quae Deus vult, et non velimus quae ille non vult. Dicendum, quod verum est hoc in his quae amico convenit velle.

Et si rursus obiciatur, quod asserit Augustinus, atque praetactum est : Impius est cui displicet providentia Dei. Ergo quidquid Deus disponit et providentialiter agit, velle tenemur. Dicendum, quod illud quod displicet, potest considerari absolute sive in se, et item in relatione ad providentiam Dei. Primo modo consideratum, potest sine peccato displicere, non autem secundo modo. Itaque contrarium eius quod scio Deum velle, potest attendi dupliciter. Primo, ex parte voliti tantum ; sicque possum velle contrarium eius quod scio Deum velle : ut si scirem Deum velle mortem patris mei, possem velle vitam ipsius, et laborare ut curetur. Secundo attendi potest contrarietas ista ex parte volentis ; et ita non debeo : quia non debeo velle contrarium eius quod scio Deum me velle. Deus autem non vult me velle mortem patris mei.

Praeterea, quod possimus velle oppositum eius quod scimus Deum velle, probatur : quoniam beatissima et sacrosanctissima virgo Maria nolebat dilectissimum Filium suum pati et crucifigi, et tamen cognovit quod Deus Pater voluit illud. Sic et Apostoli tristabantur de morte ipsius, quam voluit Deus. Christus quoque deflevit Ierusalem, quam Deus Pater voluit devastari.

Verum ad ista et consimilia quidam respondent, quod sicut ipsemet Christus appetitu naturali et sensitivo refugiebat mortem, quam intellectuali appetitu acceptavit, ita dicendum de Sanctis istis, prout de hoc infra magis dicetur.

Haec omnia Alexander.

 

De primo horum, videlicet de possibilitate conformationis voluntatis humanae cum divina, et de secundo, utpote quid sit conformitas seu conformatio ista, scribit Thomas :

Conformitas est convenientia in una forma ; sicque idem est quod similitudo, quam causat unitas qualitatis, ut dicitur Metaphysicae quinto. Unde hoc modo aliquid Deo conformatur, quo ei assimilatur. Contingit autem aliqua dici similia dupliciter. Primo, quoniam unam participant formam, sicut duo albi albedinem : et sic omne simile oportet esse compositum ex eo in quo convenit cum alio simili, atque ex eo in quo differt ab illo, cum similitudo non sit nisi differentium, secundum Boetium ; sicque nil potest esse simile, differens, conforme aut conveniens Deo, ut frequenter dixerunt philosophi. Secundo, ex hoc quod unum habet participanter id quod alter habet essentialiter : et sic voluntas creata polest esse conformis voluntati divinae ; nec ista conformatio in utroque compositionem requirit. Verumtamen conformitas ista potest dupliciter intelligi. Primo, de ipsa potentia voluntatis, quae data est homini ad exemplar voluntatis divinae, quae pertinet ad similitudinem, in qua ratio consistit imaginis : quae imago communis est bonis ac malis. De qua non quaerimus hic. Secundo, de actu voluntatis, qui et voluntas vocatur : et de hac conformitate iam quaeritur, quia in ea meritum demeritumque consistit ; et ista couformitas est tantum bonorum.

 

De hoc autem, an conformitas voluntatum attendatur praecipue secundum volitum, scribit sic :

De conformitate actus voluntatis iam quaeritur quae est quasi secundum speciem moris. Et quadrupliciter potest considerari, secundum quatuor genera causarum, puta : secundum causam materialem, ut cum circa idem volitum versatur actus voluntatis divinae et humanae ; et ideo ista conformitas est tantum secundum quid, quoniam esse simpliciter non est a materia, sed a forma. Vel penes causam efficientem, ut dum quis vult quod Deus vult eum velle : hunc etenim ordinem voluntatis Deus in homine facit. Vel secundum causam finalem, dum homo in gloriam Dei sua ordinat facta, propter quam Deus omnia facit. Et in his duobus essentialiter conformitas voluntatis consistit. Vel secundum causam formalem, ut si ex caritate quis velit : ex habitu quippe est forma actus. Et in hoc consistit conformitatis huius perfectio. Ratio vero dicti istius est, quoniam essentialis assimilatio aliquorum attenditur secundum id ex quo species trahitur. Porro species cuiuslibet actus voluntarii trahitur ex obiecto, quod est forma voluntatis actum producentis. Ad obiectum autem actus duo concurrunt : unum se quasi materialiter habens ; alterum quasi formale, rationem obiecti complens : quemadmodum ad visibile concurrunt lux et color. Id vero quod materialiter habet se ad obiectum voluntatis, est quaecumque res volita ; sed ratio obiecti completur ex ratione boni. Unde ex hoc actus voluntatis humanae conformatur voluntati divinae, quod tendit in bonum sicut voluntas divina ; et ex hoc etiam actus bonus est repraesentans bonitatem divinam. Et haec est conformitas secundum causam efficientem : quoniam unamquamque voluntatem Deus ordinat in bonum, et hoc vult Deus nos velle, in quod nostra voluntas ab ipso est ordinata. Et ista conformitas conformitatem finis includit, in quantum hoc volitum habet rationem bonitatis ex fine, quamvis etiam interdum in se bonum exsistat : sicque ex hoc essentialiter attenditur conformitas, non ex re volita, ex qua speciem ipse actus non trahit. Habitus vero caritatis addit perfectionem in bonitate actus : idcirco secundum causam formalem attenditur conformitatis perfectio, ita ut actus nostrae voluntatis divinae voluntati sit tanto conformior, quanto est melior atque perfectior.

Hoc quoque pensandum, quod passio Christi habuit duo, videlicet : quod fuit salvativa generis humani, et ita volita fuit a Deo Patre ac Sanctis ; et item quod fuit afflictiva innocentis, et sic volita fuit ab impiis, qui perversa ac impia voluntate eam volebant ut quoddam malum poenale. Ideo non secundum eaindem rationem volita fuit a Sanctis ac impiis.

 

Insuper ad conformandam voluntatem nostram voluntati divinae tenemur. Ad hoc namque proprie quis tenetur, quod si non facit, incurrit peccatum. In omnibus autem tam naturalibus quam voluntariis, contingit peccatum ex hoc quod res non tendit nec pervenit ad id ad quod ordinata est, ut in secundo dicitur Physicorum, et patet in monstris, atque erroribus in operationibus artis. Verumtamen differenter est in naturalibus et voluntariis : quia in naturalibus defectus ab ordine incidit ex necessitate ; in voluntariis vero, ex libertate, unde defectus iste vocatur et est culpa. Cumque conformitas voluntatis consistat in hoc quod per actum suum tendit in id ad quod ordinata est, defectus conformitatis illius peccatum et culpa est. Hinc ad conformitatem voluntatis tenemur.

Denique ad aliqua tenemur directe, videlicet ad ea quae per se in nostra sunt potestate : sicque tenemur ad id quod congruit nos velle, et secundum rectum finem, quoniam in utrumque istorum per naturalia nostra tendere possumus. Ad aliquid autem indirecte tenemur, sicut ad habendam gratiam : quod secundum se in nostra potestate non est ; sed in nostra potestate est facere aliquid quo facto obtinebimus gratiam : sicque tenemur etiam ad illam voluntatis conformitatem quin est secundum formam seu habitum caritatis.

 

Verum his obici potest primo, quoniam non tenemur intellectum nostrum conformare intellectui divino (alias nullus habens falsam opinionem posset salvari), ergo nec voluntatem voluntati divinae.

Secundo, obstinati non possunt se conformare voluntati divinae, cum sint indurati in malis : non ergo tenentur ad illam conformationem, cum tamen quidam eorum sint viatores.

Tertio, quidquid Deus vult fieri, fit : ergo quidquid vult nos velle, hoc volumus. Sed mali peccant per recessum eius ad quod tenentur : ergo videtur quod non teneantur ad volendum illud quod Deus vult eos velle ; in quo tamen conformitas voluntatis consistebat.

 

Dicendum ad primum, quod non est simile de intellectu et voluntate : quia defectus intellectus seu error interdum non est in nostra potestate, eo quod intellectus cogi possit evidentia demonstrationis, ut quinto Metaphysicae fertur, non autem voluntas. Verumtamen in his quae sunt necessaria ad salutem, intellectum quoque nostrum obligamur intellectui conformare divino : quia in talibus non deest alicui divinum auxilium, si quod in se est fecerit.

Ad secundum, quod dum quis obstinatus est, simul divinae voluntati conformis esse non valet : tamen in statu viae nemo est qui mentis obstinationem non possit abicere, sicque voluntati conformari divinae. Damnatis vero in poenam inflictum est quod ab obstinatione nunquam recedunt : non tamen demerentur, quia non sunt in via.

Ad tertium, cum dicitur conformitatem attendi in hoc, quod volumus id quod Deus vult nos velle, intelligendum est de voluntate Dei antecedente, euius effectus est ordinatio naturae nostrae in bonum, non de voluntate consequente.

 

Postremo ad id, utrum teneamur voluntatem nostram conformare divinae in volito, respondet : Deus vult aliqua voluntate antecedente ; nec dubium quin in tali volito teneamur voluntatem nostram divinae voluntati conformare, quia ad hoc volitum ordinata est divinitus nostra voluntas.

Aliquid quoque vult Deus voluntate consequente ; et tale volitum non semper notum est nobis, nisi in quantum ab ipso manifestatur. Taleque volitum addit aliquid bonitatis ad rem, ut volita esse possit eo quod Deus eam velit. Quemadmodum enim aliquid habet in se bonitatem, ut bonum ex genere, sicut eleemosynam facere ; et tamen advenit ei aliqua ratio bonitatis ex fine : ita etiam advenit sibi aliqua ratio bonitatis ex hoc quod est volitum et ordinatum a Deo. Nam eo ipso quod aliquid apprehenditur ut volitum a Deo, apprehenditur ut bonum. Hinc voluntas talem sequens apprehensionem, tendere tenetur in illud.

 

Verumtamen cum diversi sint gradus appetitus consequentes diversas apprehensiones, nullus appetitus tenetur in illud tendere bonum cuius rationem non apprehendit : sicut est in nobis appetitus sensitivus, qui non apprehendit bonum spirituale, sed sensibile. Est quoque in nobis quaedam naturalis voluntas qua appetimus id quod secundum se bonum est homini in quantum est homo : et hic appetitus sequitur apprehensionem rationis prout est aliquid absolute considerans ; sicut homo vult scientiam, virtutem et sanitatem. Est etiam quaedam voluntas deliberata consequens actum rationis deliberantis de fine circumstantiisque diversis : et secundum hanc tendimus in id quod habet rationem bonitatis ex fine aut ex circumstantia aliqua. Si ergo sit aliquid quod habeat omnes rationes has bonitatis, quilibet appetitus, si sit rectus, tendit in hoc. Si autem desit aliqua ratio bonitatum istarum, necesse est appetitum cui correspondet ratio talis, non tendere in hoc, sed forsan in contrarium, si habeat rationem contrariam : sicut secari propter sanitatem, est contristabile secundum sensum, neque secundum se bonum est, sed tantum ex fine ; propter quod sola voluntas deliberata eligit sectionem, quam voluntas naturalis appetitusque sensitivus abhorrent.

Similiter in proposito est dicendum. Si enim apprehendatur aliquid volitum esse a Deo, quod praecipue per signum operationis manifestatur, voluntas deliberata, quae sequitur rationem prout est apprehendens et conferens de hac bonitatis ratione, tenetur illud velle, quamvis voluntas naturalis et appetitus sensitivus refugiant ; et in refugiendo voluntati divinae conformantur, in quantum tendunt in bonum secundum rationem apprehensam, sicut in illo qui pie dolet de morte parentum aut alicuius qui in Ecclesia utilis fuit.

 

In talibus autem motus voluntatis deliberatae in iniquis omnino corruptus est, quia de ordinatione divina multoties murmurant, impetum sensualitatis et naturalis voluntatis omnino sequentes. Porro in viatoribus iustis motus voluntatis deliberatae permanet integer, sed imperfectus dupliciter : tum ex parte cognitionis, quia non plene divinam voluntatem cognoscit ; tum ex parte affectionis, quia ex motibus inferioribus retardatur. Unde in talibus sufficit non recalcitrare dispositioni divinae, nec oportet intra se gaudium experiri de eo quod secundum talem sit voluntatem : sicut et tertio Ethicorum ait Philosophus, quod sufficit forti de periculis mori is non contristari. Et haec est conformitas viae, id est conformatio voluntatis humanae cum divina in vita hac. In Beatis vero motus voluntatis deliberatae est integer ac perfectus, tum ex parte cognitionis, quoniam voluntatem divinam plene cognoscunt ; tum ex parte affectionis, quae omni inferiori appetitui dominatur. Hinc videndo quod Deus vult, quod volunt et ipsi, gaudium experiuntur : de quo in Psalmo : Laetabitur iustus cum viderit vindictam.

 

Si autem his obiciatur, quod divinum volitum est nobis saepe ignotum, ergo non possumus nos ei conformare.

Item, dato quod alicui sua reveletur futura damnatio, adhuc non tenetur suam damnationem velle : imo adhuc obligatur se ex caritate diligere, et per consequens suam salutem optare ; et ita non tenetur velle quod scit Deum velle.

Amplius, Christus cognovit suam passionem a Deo volitam esse, et tamen aliquo modo noluit eam.

 

Dicendum ad primum, quod volitum Dei voluntate antecedente, notum est nobis ex naturali inclinatione ad bona ; volitum autem Dei voluntate consequente, innotescit nobis per revelationem aut operationem.

Ad secundum, quod casus ille est quasi impossibilis, quoniam nulli sua damnatio revelatur ; si tamen revelaretur, posset intelligere quasi comminatorie dictum : tenetur tamen velle voluntate deliberata ordinem istum iustitiae, quod si in peccato mortali decesserit, damnabitur : quoniam Deus hoc vult, et non damnationem per se, neque culpam.

Ad tertium, quod Christus voluntate rationis deliberata suam voluit passionem, similiter benedictissima et gloriosissima ac devotissima virgo Maria, et caeteri Sancti, quamvis naturalis voluntas dissensit.

 

Sed denuo obici potest : Passio est effectus actionis. Ergo si (ut in littera dicitur) Deus Pater voluit Christi passionem, ergo et actionem impiorum interficientium ipsum : cuius oppositum habetur in textu.

Dicendum, quod passio Christi duplici subiacuit operationi, utpote : actioni persecutorum, in quantum fuerat afflictiva, et ita non fuit a Deo volita, sicut nec actio illa ; et item operationi voluntatis animae Christi, in quantum fuit meritoria, sicque fuit placita Deo. Frequenter quippe voluntas et ratio dividunt quae natura coniungit.

Haec Thomas in Scripto. 

 

Praeterea de conformatione praetacta scribit Ricbardus :

De ista conformitate contingit loqui dupliciter, scilicet, quantum ad habitum, et quantum ad actum. Quantum ad habitum, omnes tenentur ad eam semper et ad semper, ad hoc ut sint digni vita aeterna. Sed loquendo de ea quantum ad actum, dico quod ad actum illius conformitatis qui attenditur in volendo implere praecepta affirmativa, tenemur semper, sed non ad semper ; quantum vero ad illam conformitatem quae est in non transgrediendo praecepta negativa, tenemur semper et ad semper : quia videlicet praecepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper ; praecepta autem negativa obligant semper, et ad semper. Insuper dico, quod homo non tenetur velle nisi quod Deus explicite vel implicite vult ipsum velle. Et hoc sufficit ad salutem, sicut ait Salvator : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Nec tenetur non velle nisi quod Deus explicite vel implicite prohibet ipsum velle. Et ita sunt aliqua quae velle seu nolle est necessitatis ; aliqua quae congruitatis, puta consilia ante obligationem ad ea. Alii dicunt, quod voluntate deliberativa tenemur velle absolute, omnibusque pensatis, quidquid scimus Deum velle absolute, dummodo congruat nobis illud velle ; et dicunt hoc implicari in radice Decalogi, quae est amor Dei.

Si demum quaeratur : an Sancti voluerunt Christi passionem ; dicendum, sicut praehabitum est, quod non secundum quod fuit afflictio innocentis, sed in quantum fuit mundi redemptiva ac salvativa.

Consimiliter Sancti ex zelo iustitiae, non ex odio, volunt supplicia reproborum ac damnatorum. Verumtamen, quoniam in sanctis viatoribus locum habet compassionis affectus, quamvis voluntate deliberativa debeant velle damnationem reproborum exsistentium in inferno, atque eorum qui sunt in via, quorum certa damnatio eis est certitudinaliter revelata, attamen illis compati possunt. Sed quoniam in Beatis locum non habet compassio prout passionem includit, sed prout voluntatem importat subveniendi his quibus subveniri potest ; idcirco damnatis non compatiuntur, nec ipsis cupiunt subvenire.

Haec Richardus.

 

At vero secundum Bonaventuram, unum potest, alteri conformari dupliciter : primo, secundum similitudinem ; secundo, penes habitudinem. Primum fit tripliciter : aut dum duo participant aliquod tertium, ut agnus et cycnus albedinem ; aut cum aliqua duo ita se habent quod unum est quasi similitudo vel exemplar alterius, ut species assimilatur colori ; aut dum aliquid participat similitudinem ipsam, quemadmodum speculum seu oculus recipit similitudinem rei visibilis. De hac conformitate nihil ad praesens.

Conformari vero secundum habitudinem, est assimilari secundum comparationem aut proportionem : sicque voluntas humana comparatur divinae. Cumque conformitas voluntatis nostrae ad divinam attendatur secundum proportionem, et proportio duplex sit, utpote quantum ad actum volendi et quantum ad volitum ; conformitas secundum utramque proportionem est sufficiens, et voluntatem hominis efficit iustam. Similitudo enim proportionis quantum ad actum, consistit in hoc, ut sicut unus vult ex caritate et iuste ac virtuose, ita et alter. Similitudo proportionis quantum ad volitum, est idem obiectaliter velle aut nolle ; nec sufficit iustam facere voluntatem, ut patet ex dictis : nam aliquid congruit velle uni, quod non congruit alteri ; et quod unus vult ex causa rationabili, alius vult ex causa irrationabili. Unde constat, an conformitas voluntatis nostrae ad divinam, faciat eam iustam.

Praeterea si quaeratur : an teneamur voluntatem nostram conformare divinae in ratione volendi : dicendum quod imo, ita ut velimus ex caritate, ex qua et Deum ex toto corde tenemur diligere ; et ex virtute atque iustitia tenemur prosequi bona ac fugere mala, iuxta illud Deuteronomii : Iuste quod iustum est exsequeris. Unde Apostolus : Omnia, inquit, quaecumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite. Verum ista est obligatio praecepti affirmativi adstringentis semper, sed non ad semper, utpote loco et tempore opportuno ; sed iugiter obligamur non tendere in contrarium caritatis. Tenemur autem operari ex caritate suo loco et tempore, si tamen habemus caritatem ; si vero non habemus, non tenemur ad hoc, sed ad aequivalens, quia tenemur facere quod in nobis est ut habeamus caritatem, et hoc similiter pro loco et tempore.

Haec Bonaventura.

 

Verumtamen alii dicunt, quod semper et ad semper tenemur esse habitualiter in caritate et in statu salutis, atque in conversione mentis nostrae ad Deum : quod esse non potest sine caritate saltem habituali. Sin autem, hi qui nunquam sunt in caritate aut raro, nunquam aut raro tenentur Deo ex caritate servire, sicque nec damnari mererentur pro eo quod Deo nunquam aut raro ex caritate obedierunt.

 

Postremo respondet ad quaestionem qua quaeritur, an teneamur voluntatem nostram conformare voluntati divinae in volito : Dicunt aliqui, quod non tenemur ad hoc nisi in his quae Deus aut iubet aut prohibet, quia per haec sufficienter nobis suam indicat voluntatem. In aliis vero volitis a se, sive innotescant nobis, sive non, licet velle contrarium : ut quamvis disposuerit pluere, tamen oppositum petere possum ac velle.

Sed quamvis ista positio sit facilior, tamen cum Augustinus dicat : Impius est cui non placet providentia Dei ; apparet quod non solum teneamur velle Dei mandata, sed etiam opera, imo et alias videretur recalcitrare voluntas nostra voluntati divinae.

 

Hinc aliter est dicendum, quod revera non tenemur velle omne quod vult Deus, sed solum quod vult et innotescit nobis, nec adhuc omne illud. Ideo advertendum, quod aliquid ostendit se Deus velle absolute, ut bona quae facit : haec tenemur velle simpliciter. Aliquid vero ostendit se velle absolute, sed oppositum velle quantum in se est, ut mala poenalia quae infligit : et haec tenemur velle voluntate absoluta et deliberativa ; tamen oppositum possumus velle voluntate pietatis, ut dicit Hugo. Unde sicut Deus non delectatur in poenis nostris, sed potius dicit : Heu, ego consolabor super hostibus meis ; sic et nos. Hinc Hugo distinguit in nobis triplicem voluntatem, videlicet rationis et pietatis ac carnis ; atque in Christo quadruplicem, nomen voluntatis extendens. Dicit enim in libro de Voluntatibus Christi, loquens de Christo : Voluntas deitatis per iustitiam dictavit sententiam ; voluntas rationis per obedientiam approbavit veritatem ; voluntas pietatis per compassionem in malo suspirabat ; voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat. Ideo voluntate rationis debemus velle etiam malum poenae, quod scimus Deum velle. Voluntate autem pietatis possumus conditionaliter et quantum in nobis est, si Deo placet, illud non velle : nam et Deus, quantum in se est, illud non vult, ut patuit. Aliquid quoque vult Deus quantum in se est, in quo essentialiter consistit ordo salutis, ut eius praecepta et prohibitiones : et haec velle tenemur. Rursus ostendit se Deus aliquid velle quantum in se est, in quo expeditio consistit salutis, ut ea quae consulit : et ad illa non obligat, nec obligare intendit.

Haec Bonaventura.

 

Albertus demum his consonans :

Est, inquit, conformitas secundum quid, et est conformitas simpliciter. Conformitas secundum quid, est in volito tantum : et haec sola secundum se nec meritoria est nec demeritoria, quia consistit in sola materia voluntatis, et materiale principium est ad opposita, potestque informari quocumque modo, sive bene sive male. Conformitas vero simpliciter dicta, est secundum duos modos, videlicet perfectione viae et perfectione patriae. Perfectio etiam viae est duplex, videlicet perfectio sufficientiae et perfectio copiae. Perfectio autem sufficientiae in duobus consistit, puta in forma volendi et fine voluntatis, et non necessario in materia, sed quandoque sic, et quandoque non. Forma volendi est caritas, ut ex simili caritate velim quidquid volo, ex qua Deus vult quod vult ; et finis voluntatis humanae est id propter quod est, sicut est gloria Dei, ad quam omnis nostra voluntas finaliler ordinatur. Haec duo sufficiunt etiam secundum diversitatem voliti, ut patet in littera de exemplo boni filii nolentis patrem suum mori, quem Deus vult mori. Perfectio autem patriae consistit in quatuor, ut scilicet voluntas creata velit idem quod Deus, et ex forma eadem seu caritate, et propter idem, et quod Deus vult eam velle.

Cum vero beneplacitum Dei nescimus, sufficit quod conformamur praecepto et operationi : sed cognito beneplacito Dei, conformari magis tenemur ei.

Haec Albertus : qui circa distinctionem hanc multa pulchra conscribit, quae iam sententialiter sunt inducta.

 

Udalricus quoque concordans his in Summa sua, libro secundo :

Voluntas (inquit) nostra, quae est potentia animae secundum quam homo factus est ad imaginem Dei, conformis est per imitationem increatae voluntati in cunctis hominibus ; sed perficitur conformitas ista per habitum iustitiae acquisitae vel infusae, et consummatur per similitudinem gratiae in habitu caritatis, quae est divinae bonitatis supernaturalis similitudo.

Per denominationem autem ab hac voluntate etiam actus voluntatis, qui est velle, vocatur voluntas. Qui actus licet in quantum est actus voluntatis prout ipsa est naturalis potentia, sit bonus ex sua natura, atque divinae voluntatis actui similis ; tamen in quantum est voluntatis prout ipsa ex libertate habet actus sui dominium, et propter hoc in suo actu laudabilis vituperabilisve consistit, sic speciali modo potest conformari voluntati divinae per modum quo participans aliquam formam conformatur ei in quo est forma essentialiter ac perfecte, quemadmodum luminosum conformatur luci. Cumque teste B. Dionysio, in causis et causalis non recipiatur conversio similitudinis, non potest econverso dici, quod voluntas Dei conformetur hominis voluntati. Potest quidem voluntas humana conformari divinae, quoniam elici potest actus virtuosus a voluntate humana, in quantum est mola a voluntate divina secundum rationem bonitatis exemplarium virtutum in Deo. Cum enim actus necessario habeat in se formam similitudinemque agentis per se, id est per suam formam, sicut lucere habet aliquid lucis, et calefacere quid caloris ; actus virtuosus volendi, in quantum principaliter est actus bonitatis exemplaris divinae voluntatis, ex hoc conformatur voluntati divinae. Hinc in Epistola ad Romanos describuntur filii Dei, qui Spiritu Dei aguntur. Sic et bonitate morali debet voluntas humana conformari divinae, ut sit bona.

Haec Udalricus : cuius caetera scripta de ista materia satis videntur praetacta.

 

Durandus praeterea circa haec loquitur :

Omnes viatores tenentur voluntatem suam conformare voluntati divinae in aliquo, quoniam nihil est rectum nisi suae regulae conformetur : voluntas autem divina est prima et summa regula voluntatis humanae, cum ab illa procedat omnis lex divina ac naturalis, cui subdi, conformari et obedire tenemur.

De modo autem conformationis tenendum est, quod tenemur praecipue ad conformilatem quae est secundum genus causae efficientis, ut scilicet id velimus quod Deus vult nos velle, quando nobis hoc innotescit : quia secundum id potissime debet voluntas nostra conformari divinae, secundum quod ipsa est maxime regula nostrae voluntatis, in quantum videlicet vult nos aliquid velle, quia sic movet nos. Regulans quoque voluntatem, est dictans et imperans quid agendum. Idem est de his quae Deus vult nos velle voluntate consequente, si nobis innotescat per revelationem aut aliquam inspirationem. Alium quippe modum innotescendi hoc, non video : quia per operationem divinam bene innotescit nobis quod Deus velit tale quid facere, sed non quod velit nos id velle. Ad conformitatem autem quae est secundum genus causae formalis, non tenemur absolute, sed ex suppositione, videlicet si debeamus vitam promereri ac adipisci aeternam. Ad illud namque absolute tenemur, quod non implendo, incurrimus culpam : non autem peccamus non agendo ex caritate omne quod facimus. Exsistens enim in peccato mortali, et honorans parentes seu eleemosynas praestans ex naturali pietate, non peccat, et tamen non operatur ex caritate. Idem penitus est dicendum de conformitate secundum causam finalem. Verum ad conformitates has duas, quae sunt secundum causam formalem atque finalem, non tenemur etiam ex suppositione, nisi in quantum includunt illam quae est secundum causam efficientem. Cuius signum est, quod sicut illa quae Deus vult nos velle absolute, innotescunt nobis per praeceptum absolute factum ; ita et hae duae conformitates innotescunt nobis per praeceptum conditionatum, sicut cum dicitur : Si vis ad vitam intrare, serva mandata. Quod intelligitur non solum de observantia quantum ad substantiam operis, sed etiam quantum ad modum ac finem caritatis.

Haec Durandus, qui in caeteris concordat praehabitis.

 

Porro Scotus hic sciscitatur : utrum voluntas creata sit bona moraliter, quandocumque conformatur voluntati increatae. Respondet :

Dicendum, quod bonum est ex integra causa, ita quod omnes circumstantiae actus virtuosi concurrant in quocumque actu moraliter bono. Sufficit tamen defectus unius et cuiuscumque circumstantiae ad hoc quod actus sit malus. Voluntas ergo creata conformis voluntati increatae in substantia actus sive in circumstantionata substantia, deficiente quacumque circumstantia una, cum non sit ei conformis in omnibus circumstantiis pertinentibus ad bonitatem moris, non erit moraliter bona ; et forte si esset ei conformis in omnibus circumstantiis, puta quod propter idem vellet et modo eodem, sicque de aliis, adhuc tamen non oporteret cam esse bonam sicut voluntas increata est bona, quia non congruunt eaedem circumstantiae actui ut actus est diversorum agentium. Non enim voluntati creatae convenit ita intense aliquod bonum velle ut voluntati increatae ; et intensio actus respectu obiecti in agente increato et creato, est multum differenter in eis. Et saltem, quidquid sit de voluntatis conformitate creatae et increatae in circumstantiis universis, non sufficit conformitas in bonitate actus atque obiecti, quoniam potest esse difformitas in aliis circumstantiis quae ad bonitatem actus necessario requiruntur.

Haec Scotus.

 

Qui videtur de ista materia strictius loqui quam Augustinus et Magister in littera. Et quamvis bonum sit ex integra causa secundum completam suam rationem, attamen latitudinem habet : sicut teste Philosopho, non solum bonus est sagittator qui tangit signum, sed etiam qui multum propinquat. Nec omnes circumstantiae aequaliter requiruntur ad actum virtutis, et si aliqua modica circumstantia desit, non continuo actus redditur vitiosus. Nec ad conformitatein voluntatis creatae cum divina exigitur quod aeque intense ferantur in bonum, cum ista sit conformitas imitativae proportionis, ut patuit.

 

Aegidius demum hic scribit :

Conformitas in assimilatione consistit. Assimilatio autem seu similitudo, secundum B. Dionysium nono capitulo de Divinis nominibus, est triplex : prima eiusdem ad se, quae tamen improprie dicitur ; secunda ex ordine unius ad aliud, sicut effectus suae causae, ad quam convertitur, similis perhibetur ; tertia ex ordine duorum ad aliquod tertium. Primo modo fertur res similis sibi ipsi, dum semper eodem modo se habet : quod convenit Creatori prorsus invariabili, non creaturae, in qua aliqua diversitas aut variatio reperitur. Secundo modo omne repraesentativum conformatur ei quod repraesentat, loquendo de repraesentativo ex propria natura, non ex mera institutione. Unde effectus dicitur suae causae imago. Tertio modo duo alba dicuntur similia, quia ad unam formam albedinis ordinantur : et talis conformitas semper est conversiva, quia ad aliquod idem pariformiter referuntur, ita quod sicut unum est simile alteri, sic econverso. Propter quod S. Dionysius protestatur, quod in his quae eiusdem sunt generis aut ordinis, similitudo convertitur. Cumque voluntas humana comparetur ad divinam sicut effectus ad propriam causam, constat quod imitativa et participata assimilatione illi assimiletur, sicque eidem in volendo valeat conformari.

Denique ad sciendum in quo ista consistat conformitas, oportet advertere quod effectus comparatur ad suam causam tripliciter, prout in Elementatione sua Proclus insinuat, dicens : Omne causatum manet in sua causa, et procedit ab ea, et convertitur ad ipsam. Nisi enim aliquo modo esset in causa producente, non posset exire ab illa, sicut nec ex materia potest educi aut extrahi nisi quod in ea aliqualiter continetur ; sed ut distinguatur a causa, oportet quod emanet ab ea, quia in causa est secundum modum causae ; convertitur quoque ad causam ut conservetur : et in conversione illa assimilatio est consistens, et item in hoc quod manet in causa.

Cumque conformitas voluntatis nostrae ad divinam in quadam imitatione exsistat, ideo secundum omne illud quod Deus operatur in nobis, secundum id Deo assimilamur, et per id solum efficimur ei conformes. Tria vero ex parte voluntatis operatur Deus in nobis, videlicet, ipsam voluntatem, actum eius, et perfectionem ipsius. Quantum ad primum, omnis homo est Deo semper conformis : similiter quantum ad actum, secundum quod actus ut velle, est quaedam natura exemplata ; tamen in quantum actui tali admiscetur aliquid mali per recessum a Deo, non conformamur per ipsum voluntati divinae. Tertio dicimur Deo conformari quantum ad actus perfectionem, quae quadrupliciter accipi potest : primo ex obiecto, secundo ex fine, tertio ex habitu, quarto ex efficiente. Ex obiecto, in quantum circa bonum versatur ; ex fine, dum recta intentione fertur in bonum finem ; ex habitu, ut cum ex virtute delectabiliter operatur, quoniam signum virtutis est delectatio fiens in opere ; ex agente, cui naturale est agere bene. Sicque voluntas nostra conformatur divinae, cum volumus ea quae Deus vult nos velle. Itaque secundum hoc attenditur principaliter conformitas ista, in quo praecipue consistit ratio bonitatis ; et hoc est non solum ipsum velle ut est aliquid positivum, sed ut est debite regulatum, seu suam perfectionem sortitum. Cumque secundum Apostolum, Deus operetur in nobis non solum velle, sed etiam perficere, in ista perfectione consistit conformitas haec. Perfectio autem huiusmodi non est ex solo obiecto, sed magis ex fine et forma et ab efficiente, hoc est ex recta intentione et habitu virtuoso, et quoniam agens agit quod congruit ei et a superiore praefigitur sibi. Simpliciter ergo loquendo, conformamur voluntati divinae, quoniam volumus bona intentione et ex caritate ea quae Deus vult nos velle.

Haec Aegidius.

 

 

QUAESTIO III

Adhuc circa distinctionem hanc Alexander movet tres quaestiones. Prima est : An beatissimae Virgini atque Apostolis ac caeteris Christi discipulis fuit meritorium, quod Christi passionem nolebant et de ea vehementer dolebant. Secunda : An nobis meritorium esse queat velle passiones Sanctorum. Tertia : An possumus velle damnationes reproborum.

 

Ad primum arguitur, quod non fuit meritorium illis, quia nolebant quod voluit Deus, et quod Deum velle sciebant : non autem est meritorium tale nolle, imo nec licitum, ut apparet.

Secundo, quia non fuit ex caritate, quae volunlatem hominis voluntati conformat divinae.

Tertio fuit ex sensualitate, qua non meremur.

 

In contrarium est, quod nolebant Christi passionem ex ingenti amore ipsius ac pietate. Christus quoque civitatem deflevit Ierusalem, et Apostolus Iudaeos. Sed et Apostolus loquitur : Si compatimur, et conregnabimus. Atque Salvator : Sustinui, inquit, qui simul contristaretur, et non fuit. Ergo contristatio et compassio fuit placita Christo.

 

Ad haec Antisiodorensis in prima parte Summae suae circa finem respondet : Voluntas illa sensualilatis erat, nec meritoria. Apostoli namque tunc usque Christum carnaliter diligebant, et erant carnales, ut patuit in Petro negante ; et probatur per illud in Psalmo : Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Tristabatur etenim Christus spirituali tristitia de excaecatione Iudaeorum, et non fuit qui sic tristaretur cum eo.

Si autem obiciatur, quia tristitia illa subiacebat libero arbitrio, ergo meritoria vel demeritoria fuit ; respondendum, quod quidam sunt molus ad necessarium, et habent sensum necessarium, ut fames et sitis : et isti nec secundum esse suum nec secundum progressum subiacent libero arbitrio. Alii sunt motus qui licet sint ad necessarium, habent tamen voluntariam sensus causam, sicut videre, audire : talisque fuit Aposlolorum tristitia, quia videntes Christum pati, non poterant non dolere ; tamen videre voluntarium fuit. Et talis tristitia suberat libero arbitrio, non quantum ad esse, sed quantum ad progressum, ne scilicet tantum progrederetur, quod timorem generaret humanum : opus vero meritorium subesse debet libero arbitrio quoad esse atque progressum.

Auctoritas quoque Apostoli intelligitur de compassione voluntaria ad passionis imitationem.

Porro de fletu Christi super Ierusalem, dicimus quod non flevit pro urbis destructione, sed pro habitatorum eius transgressione

Haec Antisiodorensis.

 

Hanc opinionem recitat Alexander, et quamvis evidenter non reprobet eam, potius tamen videtur positioni aliorum favere, subdendo quod Virgo sanctissima et Apostoli meruerunt Christo compatiendo.

Cumque obicitur quod non condoluerunt ex caritate, dicendum : Est quidam motus caritatis secundum debitum vim, et est motus aliquis caritatis secundum perfectionem patriae. Et secundum perfectionem patriae non est velle contrarium eius quod scimus Deum velle ; sed caritas secundum debitum convenientiamque in via etsi non vult quidquid Deus vult, vult tamen quidquid Deus vult nos velle. Nam et gloriosissimae Virgini non congruebat non dolere de morte Filii sui : ideo voluit contrarium eius quod voluit Deus, quoniam illud quod Deus volebat, sibi velle non congruebat.

Quod item obicitur, non fuisse hoc meritorium, quia fuit ex sensualitate, sic solvitur, quod sensualitas proprie dicit ordinationem ad rationem : propter quod brutis non convenit proprie. Ideo sicut in sensualitate potest esse veniale peccatum, ita et meritum.

Haec Alexander.

 

Haec positio verior esse videtur, et solutio illa Antisiodorensis de Apostolis, quod erant carnales et Christum carnaliter diligebant, nullatenus in perfectissima ac spiritualissima Virgine locum sortitur. Denique sensualitas eius perfecte omnino fuit rationi et, Deo subiecta, et ipsa tantae fuit perfectionis, quod in omni actione et passione atque compassione promerebatur, ut in libro de Laudibus incomparabilis Virginis probat Albertus. Rursus, naturalis amor eius ad Christum fuit spirituali amore perfecte formatus et decoratus ; atque ut quidam expositores testantur, ob hoc potissimum Christus sapientia Dei Patris, universa sapienter disponens ac moderans, voluit suam praedilectissimam ac superfidelissimam Matrem suae interesse acerbissimae passioni ac vehementissime condolere, quatenus ipsa tam inaestimabiliter condolendo, copiosissime mereretur non solum sibi ipsi conglorificationem, verum etiam innumerabilibus peccatoribus gratiam et exaudiendam pro eisdem.

 

Amplius Bonaventura in libro qui dicitur Stimulus amoris, devotissime docet, qualiter debeamus passionem Christi quotidie septempliciter considerare ac recordari, puta : ad rememorandum, ne tanti beneficii obliviscamur ; ad compatiendum, ad imitandum, ad gratulandum, in quantum fuit salvativa et maxime fructuosa ; ad admirandum quod Unigenitus Dei tanta pro nobis pati dignatus est ; ad regratiandum, ad contemplandum, imo et ad inflammandum ac resolvendum. Debet igitur unusquisque fidelis passionem Christi quotidie cum intima compassione recolere, in quantum ipse pius, innocens et mansuetissimus Agnus Dei, imo et superdignissimus Filius Patris aeterni, tot et tanta pertulit opprobria, contumelias, irrisiones, blasphemias et tormenta : imo et recta ratio docet et exigit hoc. Ideo reor, quod secundum hanc considerationem purissima et illuminatissima virgo Maria, non solum quoad inferiorem appetitum, sed item secundum rationem et voluntatem, adorando Filio suo condoluit, quanquam secundum aliam considerationem de eius passione non doluit, sed absolute voluit cam.

 

Albertus vero in libro de Laudibus Matris veri Dei, imperatricis angelorum, reginae caelorum ac dominae mundi, testatur et probat, quod etiam Christi passione durante, ipsa dignissima Virgo secundum praetactam considerationem intime gaudebat de passione ipsius. Arbitror quoque, quod tempore passionis ipsa simul contristabatur cum Christo spirituali tristitia, de Iudaeorum excessu et excaecatione dolendo.

 

His consonant verba Bonaventurae in expositione textus, dicentis :

Dolere de aliquo contingit dupliciter. Primo sic, quod dolens voluntate rationis absoluta velit contrarium eius de quo dolet : sicque nulli licuit de Christi passione dolere ; et Petrus, quoniam voluntate absolula voluit Christum non pati, est increpatus a Christo. Alio modo, dolere de aliquo, est ferri in contrarium voluntate pietatis, nihilominus velle hoc absolute : et sic est bonum condolere Christo et pie affici circa eum sic passum. Et ita afficiuntur viri sancti, qui magnas gratias agunt Deo Patri de passione unigeniti Filii sui, nihilominus pie moventur in consideratione dolorum ipsius. Sic ct piissima Virgo, quantum natura sua poterat sustinere, compatiebatur Filio suo dilectissimo patienti. Nequaquam tamen est dubitandum quin virilis animus eius et constantissima ratio eius voluerit etiam tradi Filium suum pro generis salute humani, ut Mater per omnia conformis esset Patri. Et in hoc miro modo debet laudari atque amari, quod scilicet placuit ei quod Filius suus pro salute humani generis offerretur ; et in tantum compassa est illi, ut si fieri potuisset, omnia Filii sui tormenta ipsa libentissime pertulisset. Ideo vere fortis fuit et pia, dulcis et severa, ac sibi ipsi parca, nobis vero largissima. Hinc post summam et superbeatissimam Trinitatem et Filium suum Iesum Christum, ipsa est summe amanda ac veneranda.

Haec Bonaventura.

 

Hinc Albertus, Petrus, Richardus, et alii, contestantur quod praeclarissima Mater virginea passionem Filii sui volebat non secundum se absolute, neque ut erat afflictio innocentis, sed ut relatam ad mundi redemptionem.

 

Insuper ad secundum, videlicet, an possit nobis esse meritorium, velle passiones Sanctorum, Alexander respondet :

Velle contrarium voluntatis divinae, contingit dupliciter. Primo, volendo absolute contrarium eius quod scimus Deum velle : et hoc non est meritorium. Secundo, volendo id cuius contrarium non scio Deum velle : et hoc meritorium esse valet. Vel aliter, de praesentibus Sanctorum passionibus, ut sunt afflictiones iustorum, debemus dolere ; de praeteritis vero possumus gaudere.

Haec Alexander.

 

Ad tertium autem respondens :

Quidam (inquit) dicunt, quod aliud est optare, aliud velle. Optare namque est concupiscibilis ; velle, rationalis. Iusti ergo non optant poenas pravorum, quamvis velint eas. Et si obiciatur : Lactabitur iustus cum viderit vindictam ; dicunt : Poena reproborum prout refertur ad naturam patientis, non delectat Sanctos, sed prout refertur ad divinam iustitiam inferentem.

Haec Alexander.

 

Porro Antisiodorensis respondet :

Passiones Sanctorum possumus velle etiam meritorie intuitu amplioris gloriae eorum, et demeritorie intuitu tormenti ipsorum : hoc est, in quantum per passiones et adversa in tantum profecerunt in gratia et gloria, imo et nobis exempla exhibuerunt virtutum ac subsidia meruerunt, sic congratulandum est eis in passionibus ipsis, non autem in quantum sunt passiones seu poenae. Ideo cantat Ecclesia : Pium est congaudere Martino, videlicet intuitu gloriae eius ; et : Pium est flere Martinum, utpote intuitu desolationis populi.

Verum tunc quaeri potest de voluntate Ieremiae, qui ad verba Hananiae pseudoprophetae, praedicantis Ierusalem non esse subvertendam, respondit : Amen, suscitet Dominus verbum tuum : cum tamen sciret Deum praedixisse et velle contrarium. Ad hoc aliqui dicunt, quod illa Ieremiae voluntas fuit voluntas sensualitatis ; sed melius respondetur, quod fuit quaedam velleitas seu conditionalis voluntas, qua Ieremias quantum in se fuit, sic voluisset, si Deo sic placuisset.

Haec Antisiodorensis.

 

Concordat praehabitis Thomas de Argentina, de praedictis compendiose pertractans.

 

Postremo Richardus hic scribit :

Sancti, inquiens, volunt poenas reproborum, non quia odiant eorum naturam, sed quoniam diligunt Dei iustitiam, quae exigit ut reprobi poena interminabili puniantur. Sed quia in sanctis viatoribus adhuc locum habet compassionis affectus, quamvis voluntate deliberativa debeant velle damnationem eorum qui in inferno iam sunt, qui definitive sunt iudicati, et etiam reproborum qui sunt in via, quorum futura damnatio revelata est eis, attamen eis compati possunt. In Beatis autem non est compassio prout passionem includit, sed ipsi plene sunt conformati Iudici iusto et omnipotenti, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Previous section
Section 48 of 48