Distinctio XXXI — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXXI
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE PRIMAE
Postquam tractatum est de propriis personarum, hic determinatur de appropriatis earum. Praemittunturque aliqua de aequalitate et similitudine personarum, et qualiter attendantur penes essentiam, non penes relationem, iuxta sensum supra inductum. Deinde fit mentio de appropriatis personarum : quocirca manifestatur profunditas verborum S. Hilarii, et expositio eorumdem secundum Augustinum. Consequenter ponitur appropriatio personarum a sancto tradita Augustino, et qualiter illa coincidat cum appropriatione Hilarii ; finaliterque inducitur assignatio ab Apostolo posita. Haec est distinctionis huius materia.
QUAESTIO PRIMA
Modo quaeritur : An appropriatio Hilarii, utpote quod in Patre est aeternitas, in imagine (id est Filio) est species, in munere (id est Spiritu Sancto) est usus, exstet conveniens.
Videtur quod non.
Supra enim distinctione octava est dictum, quod aeternitas est proprietas essentiae : non ergo personae.
Secundo, quia praehabitum est, quod genus et species in divinis locum non habent : non ergo species approprianda est Filio.
Tertio, Deo fruendum est, non utendum, ut patuit distinctione prima : non ergo usus, sed fruitio, est in Spiritu Sancto.
Insuper arguitur quod non conveniat divinis superbeatissimisque personis quidquam appropriari, cum hoc videatur esse errandi occasio, quia ex hoc potest quis aestimare quod non sint eis cuncta communia.
Amplius, Patri videtur maxime appropriandum esse principium, Filio veritas seu sapientia, Spiritui Sancto tranquillitas.
Ad haec Alexander respondet :
Ratio appropriationis Hilarii haec est : aeternitas namque est ens non ab alio essentialiter, et Pater est ens non ab alio personaliter. Cum ergo intellectus eius quod est non esse ab alio, intelligitur in ratione aeternitatis, ideo Patri appropriatur aeternitas, scilicet propter convenientiam illam. Porro species appropriatur Filio, eo quod species sit ratio atque principium cognoscendi, quoniam unumquodque per suam cognoscitur speciem : cumque generatio Filii a Patre sit per modum notitiae, seu sicut notitia procedit a mente, hinc species Filio appropriatur. Usus vero appropriatur Spiritui Sancto ratione operationis et utilitatis : cuius principium proximum est voluntas ; processio autem Spiritus Sancti est sicut procedit voluntas seu amor a notitia et a mente.
Denique cum aeternitas dicatur per privationem initii et finis, et initium duplex sit, puta initium originis et initium durationis : si dicatur aeternitas per privationem initii durationis, communis est tribus personis ; si autem per privationem initii sive durationis sive originis, cedit in proprietatem Patris : et sic sumpsit Hilarius.
Haec Alexander.
Circa haec scribit Bonaventura :
Appropriatio Hilarii fit ad explanandum personarum originem seu emanationem. Cumque Pater origine careat, ideo quod importat privationem principii debuit ei appropriari, puta aeternitas : quae quamvis ex suo nomine non designet nisi privationem initii durationis, tamen per appropriationem dicit privationem omnis principii. Porro Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis et amoris : hinc ei appropriatur nomen quod actum exprimit voluntatis, utpote usus. Nam uti, est assumere aliquid in facultatem voluntatis, sive ad utendum sive ad fruendum : quoniam ergo assumptio ad fruendum est per amorem, similiter ad utendum, eo quod amor sit pondus et ordo trahens et ordinans ad amatum ; ideo usus recte appropriatur Spiritui Sancto. Itaque usus accipitur hic non prout dividitur contra fruitionem, sed prout dicit amoris complexum actumque liberum.
At vero Filius procedit per modum natura similitudinisque expressae : idcirco procedit per modum cognitionis, quia expressa similitudo est ratio cognoscendi. Cumque emanet per modum expressae similitudinis et cognitionis, habet in se omnium rationem atque exemplar : hinc habet perfectae pulchritudinis rationem. Cum enim sit perfecta et expressa similitudo, ideo pulcher est in comparatione ad exprimentem ; cumque habeat cognoscendi rationem non tantum unius, sed et totius universitatis, ideo pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens, eminentissimam pulchritudinem habet, ad omnem pulchritudinem exemplatam. Ex his duobus perfectissima relinquitur pulchritudo. Nempe ut asserit Augustinus, pulchritudo non est nisi aequalitas numerosa. Quoniam ergo Filius ad Patrem habet pulchritudinem aequalitatis, quia perfecte exprimit Patrem, ut plena imago ; in comparatione quoque ad creaturas habet omnium rationes tanquam ars plena rationibus cunctorum viventium : hinc ei species, id est pulchritudo, recte appropriatur. Etenim nomen speciei importat pulchritudinem (iuxta illud : Species Priami digna est imperio), et similitudinem cognoscendique rationem. Natura siquidem producit sibi simile et aequale pro posse : idcirco cum Filius emanet per modum naturae, habet rationem expressae et perfectae similitudinis ; et ex eo quod habet rationem perfectae similitudinis, habet rationem cognitionis : et ratione utriusque habet summae pulchritudinis rationem.
Haec Bonaventura.
Thomas quoque his consonans :
De appropriatione, inquit, contingit loqui dupliciter : primo, ex parte rei ; secundo, ex parte nostri : et utrobique convenientia invenitur. Quamvis enim attributa essentialia tribus personis exstent communia, tamen unum secundum rationem suam magis habet similitudinem cum proprio unius personae quam alterius : ideo huic personae magis appropriatur. Verbi gratia : Potentia habet in ratione sua principium (potentia enim est principium transmutandi), ideo Patri appropriatur, qui est principium sine principio ; et sapientia Filio, qui procedit ut verbum ; bonitas Spiritui Sancto, qui procedit ut amor, cuius obiectum est bonum. Sicque similitudo appropriati ad proprium personae, facit convenientiam appropriationis ex parte rei : quae etiam esset, si homo non esset nec aliqua creatura. Secundo, ex parte nostra convenientiam facit utilitas consequens. Invenitur namque distinctio et ordo in attributis divinis et in personis, sed differenter : quoniam in personis est distinctio et ordo realis, in attributis vero secundum rationem. Hinc quamvis per attributa non possimus sufficienter et distincte ascendere ad cognoscendum propria personarum, tamen inspicimus in appropriatis aliquam personarum similitudinem, sicque valet appropriatio talis ad aliquam fidei manifestationem, quamvis imperfectam : quemadmodum etiam ex vestigio atque imagine sumitur aliqua via persuasiva ad manifestationem et notitiam personarum.
Denique appropriatum formaliter sumptum, videlicet in quantum appropriatum, includit in se proprii et communis rationem. Illis quoque attributis praecipue competit appropriari personis, quae ex sua ratione habent similitudinem, vel ad originem personarum, sicut potentia, quae est principium productionis : vel ad determinatum modum originis, ut bonitas ad processionem amoris, sapientia vero ad Verbi processionem. Nam et processiones personarum ad intra distinguuntur ac nominantur secundum diversas rationes attributorum, secundum quod dicimus quod Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis, et Filius per modum naturae et intellectus.
Haec Thomas in Scripto, in determinatione quaestionis qua quaerit in generali, an essentialia attributa divinis approprientur personis.
Insuper de appropriatione Hilarii sanctus Doctor :
In appropriatione (ait) Hilarii ponuntur tria propria nomina personarum, videlicet, Pater, imago, et munus ; et tria appropriata, quae sunt, aeternitas, species, usus. Cuius appropriationis ratio haec est : Aeternitas enim in sua ratione includit duo. Unum est, quod est omnis durationis principium, in quantum est prima mensura : unde ab ea fluunt aevum et tempus. Sicque habet similitudinem ad propria Patris quae ei conveniunt in quantum est principium per generationem et spirationem, hoc est ad paternitatem et communem spirationem. Secundo habet in ratione sua privationem principii, et in hoc convenit cum proprietate Patris quae competit Patri in quantum est auctor, vel principium non de principio, hoc est cum innascibilitate.
Insuper ad rationem pulchritudinis duo concurrunt, secundum S. Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, utpote consonantia et claritas. Dicit enim quod Deus est omnis pulchritudinis causa, in quantum est causa consonantiae et claritatis. Unde et homines dicimus pulchros, qui proportionata habent membra splendidumqne colorem. His duobus Philosophus addit tertium quarto Ethicorum, quo ait : Pulchritudo non est nisi in corpore magno. Propter quod homines parvi possunt dici commensurati atque formosi, non pulchri. Et secundum haec tria, pulchritudo convenit cum propriis Filii. In quantum enim Filius est imago Patris perfecta, sic inter Patrem et ipsum perfecta est, consonantia : quia similis et aequalis est Patri plenarie sine omni dissimilitudine et inaequalitate. In quantum vero verus est Filius, habet perfecte Patris naturam : sicque magnitudinem habet, quae in perfectione consistit naturae divinae. Sed in quantum est Verbum Patris perfectum, habet claritatem super omnia irradiantem, et in qua cuncta resplendent. Rursus, triplex consonantia est in Filio. Est enim in eo consonantia ad Patrem, cui omnino est similis et aequalis ; consonantia quoque ad se ipsum, in quo omnia attributa divina sunt et unum consistunt ; et item ad creaturas, quarum ipse exemplar est.
Amplius, usus duo dicit in sua ratione. Primum est, quod aliquid sit assumptum in facultatem voluntatis : sicque convenit Spiritui Sancto in quantum est amor, qui in voluntatis est potestate. Secundum est, quod sit ordinatum ad alterum : qui etiam ordo convenit Spiritui Sancto in quantum ipse amor, qui est Spiritus Sanctus, non tantum est in Filium (Filio*), sed in omnes etiam creaturas redundat, secundum quod sibi competit nomen doni. Itaque usus ut sumitur hic, communiter sumitur, utpote prout « uti » est aliquid in facultatem voluntatis assumere ; non stricte, prout dicit relationem in finem. Usus namque ut sumitur communiter, etiam notat beatitudinem et fruitionem, ut patet in expositione verborum Hilarii ab Augustino inducta. Habet quoque in se rationem ordinis, non in finem, sed ad effectus quos sua bonitate perfundit uberrime.
Haec Thomas in Scripto.
De hac demum materia scribit in prima parte Summae, quaestione tricesima nona. Et quae scribit ibidem, videntur in iam dictis moxque dicendis satis virtualiter contineri ; et si quae ex illis addenda videntur, paulo post apponentur praehabitis.
Petrus concordat.
Richardus quoque hic protestatur :
Non appropriatur Patri aeternitas quia realiter ei magis conveniat quam Filio aut Spiritui Sancto, sed quoniam primo occursu maiorem habet apparentiam convenientiae seu assimilationis cum proprio Patris, quam Filii aut Spiritus Sancti. Praecipuam enim convenientiam habet cum innascibilitate, quia a nullo est. Idem dicendum de appropriatis Filii ac Spiritus Sancti.
Haec Richardus : qui ista bene declarat, sed sensus verborum eius praehabitus est.
In quibus habet difficultatem, quod ait ista appropriari personis quoniam primo occursu maiorem convenientiae apparentiam habent cum propriis personarum. Ex quibus sequi videtur, quod appropriatio ista solum sit secundum apparentiam, non exsistentiam : et sic inanis, cassa et ficta videtur, si nihil ei correspondet in re. Similiter his verbis Richardi videtur contrariari quod nunc ex Thoma inductum est, asserente quod appropriatio ista, uno modo attenditur ex parte rei (quia videlicet quaedam attributa ex propria ratione maiorem convenientiam habent cum proprio personae unius quam alterius : quod verum reor), alio modo ex parte nostra.
Sed idcirco, ni fallor, Richardus sic loquitur, quoniam res significata nomine attributi seu appropriati, tam vere atque perfecte in aliis est personis sicut in ea cui appropriatur. Nihilominus ipsum appropriatum secundum rationem suam propriam ac formalem magis assimilatur proprio unius personae quam alterius ; verum res ipsa una et eadem ac simplicissima est in tribus supervenerandis, supergloriosissimis incomparabilibusque personis.
Praeterea, qualiter usus approprietur Spiritui Sancto, Richardus declarat modo aliqualiter speciali, dicendo :
Usus sive accipiatur proprie et in significatione activa, sive improprie pro frui, convenienter appropriatur Spiritui Sancto : non quia magis realiter convenit Spiritui Sancto quam Patri et Filio, quaelibet enim persona utitur creatura ; attamen quoniam uti, est diligere aliquid propter aliud, et Spiritus Sanctus est amor spiratus : hinc uti in quantum est actus amoris, magis assimilatur et convenit cum proprio Spiritus Sancti. Uti vero passive sumptum, nulli convenit personae divinae, quoniam non est eis utendum, sed fruendum.
Rursus, cum frui aliquo, sit illi inhaerere amore propter ipsum, et quamvis unaquaeque divina persona fruatur aliis divinis personis sicut se ipsa, tamen ipsa fruitio ratione amoris in sua ratione inclusi, potissime assimilatur proprio Spiritus Sancti. Augustinus autem usum videtur pro fruitione accipere, quoniam ait quod complexus Patris ac Filii non est sine fruitione, caritate et gaudio ; videturque velle quod ratione fruitionis illius usus approprietur Spiritui Sancto.
Haec Richardus.
De his scribit Albertus diffuse, sed sensus verborum eius in praehabitis continetur.
Udalricus demum in Summa sua, libro tertio, loquitur :
Appropriatum dicit accessum ad proprium, et dicitur appropriatum, non quia solum convenit uni personae, quia sic proprium esset, nec ideo quia antonomastice convenit ei, quia in summa Trinitate non est maius et minus ; sed quoniam rationes nominum inter se magis conveniunt. Cum igitur in divinis unaquaeque perfectio suam servet proprietatem, patet quod appropriatio non est a nostro intellectu nisi completive, sed causatur a re, quae etiam esset quamvis nullus intellectus creatus consisteret. Nihilominus Sancti cum summa diligentia exquisierunt ipsa appropriata, quia per ipsa tanquam per notiora devenimus in fidem intellectumque propriorum. Sicque aptitudo appropriabilitatis quae est ex parte rei, per nos in actum reducitur. Interdum quoque fit appropriatio ad insinuandum quod propria nomina personarum non conveniunt eis cum imperfectione, prout conveniunt creaturis. Sicque secundum Augustinum, quia in rebus humanis patri solet inesse ex antiquitate infirmitas, filio ex inexperientia ignorantia, spiritui ex spirituositate tumor et animositas ; idcirco opposita horum appropriantur divinis personis, ad innuendum quod nihil tale in eis sit. Sicque Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas, benignitas, benevolentia. Verumtamen ratio ista appropriationis non valet, nisi praefatam rationem, utpote convenientiam cum proprio, habeat sibi coniunctam : aliter namque appropriatio esset solum secundum nos, nec haberet fundamentum in re.
Et si quaeratur, an appropriatum necessario praesupponat proprium : dicendum quod imo, loquendo de appropriato formaliter ; nec sic essent appropriata, si non essent propria personarum.
Haec Udalricus.
Qui consequenter appropriationem Hilarii bene et satis prolixe exponit, patetque sensus ex dictis. Tamen de Spiritu Sancto adiungit :
Cum secundum expositionem Augustini, usus dicatur delectatio iucunditasve amborum, non intelligitur hoc de iucunditate aut delectatione principiata ab eis ut sunt distinctae personae a Spiritu Sancto : hoc namque est proprium Spiritus Sancti magis quam appropriatum, cum includatur in ratione amoris personalis atque spirati ; sed intelligitur de delectatione et iucunditate qua Pater et Filius formaliter sunt beati, quae includitur in amore essentiali : sic quippe sunt appropriata Spiritui Sancto, sicut et amor essentialis.
Haec Udalricus.
Concordat Durandus.
Ad obiecta patet pro parte solutio.
Aeternitas quippe, ut tactum est, alia consideratione ponitur proprietas divinae essentiae et appropriatum Patris.
Ad secundum, quod species non sumitur hic prout est universale et unum quinque praedicabilium. Quomodo autem sumatur, iam patuit. Scribit autem circa hoc Petrus : Species multipliciter sumitur : primo, pro forma universali quae praedicatur de pluribus ; secundo, pro forma substantiali quae dat esse ; tertio, pro exteriori formositate quae est in quarta specie qualitatis ; quarto, pro forma intelligibili.
Ad tertium, quod « uti » non capitur hic prout distinguitur contra « frui ».
Ad ultimum, quod appropriatio ista non est directe errandi occasio, sed manuductio ad intelligendum propria personarum, sicut ostensum est.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An appropriatio Augustini sit apta, cum dicitur : In Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis et aequalitatis connexio.
Videtur quod non.
Primo, quia iam supra contentum est, quod Spiritus Sanctus est unitas seu unio Patris ac Filii : ergo Spiritui Sancto approprianda est unitas.
Secundo, quia in Patre est maior pluralitas notionum quam in Filio aut Spiritu Sancto, in Filio quoque maior quam in Spiritu Sancto, imo in Spiritu Sancio non est nisi una relatio unaque notio : ergo unitas approprianda est ei.
Tertio, similitudo praesertim est de imaginis ratione, et magis quam aequalitas : ergo similitudo potius quam aequalitas approprianda est Filio, qui proprie est imago.
Quarto, ens et unum convertuntur ; sed ens non appropriatur : ergo nec unum.
Quinto, unitas Patri appropriata, aut est unitas principium numeri, aut unitas entis, [sed neutra ei approprianda videtur].
Ad hoc Thomas respondet :
Unitas quantum ad id quod positive aliquid dicit, habet rationem principii, secundum quod unitas est principium numeri : sicque similitudinem habet cum duabus proprietatibus Patris, videlicet cum paternitate, qua dicitur principium Filii, et cum communi spiratione, qua simul cum Filio est principium Spiritus Sancti. Sed prout ratio unitatis consistit in negatione, sic negat divisionem, et per consequens compositionem praeexsistentem : sicque negat rationem principii eam integrantis, quoniam ea in quae res dividitur, sunt principia integrantia ipsam. Et sic unitas similitudinem habet cum innascibilitate, sicut aeternitas, ut ait Magister. Aequalitas quoque appropriatur et convenit Filio secundum proprium suae processionis modum, ut patet in cunctis personalibus nominibus Filii. Ex hoc nempe dicitur Filius, quod eamdem et aequalem recipit naturam quam generans habet ; imago item et verbum perfectum, in sua ratione includunt aequalitatem. Sic et nexus appropriatur Spiritui Sancto ex modo suae processionis, in quantum est amor Patris et Filii, quo uniuntur ; atque connectit nos Deo in quantum est donum et caritas. Itaque unitas sumpta absolute, secundum quod habet rationem principii, Patri appropriatur ; sed sumpta pro unione plurium in uno amore, attribuitur Spiritui Sancto. Porro nexus seu connexio amoris, est proprium Spiritus Sancti : sed quia quaecumque conveniunt in aliquo, dici possunt connexa in illo ; hinc connexio absolute dicta, non nisi convenientiam quamdam importat, sicque est appropriatum, non proprium Spiritus Sancti.
Haec Thomas in Scripto.
Circa haec loquitur Petrus :
Tres sunt primae generales intentiones seu rationes, videlicet unum, verum, bonum. Bonitas appropriatur Spiritui Sancto, veritas Filio, unitas Patri. Unum vero dupliciter capitur. Primo, ut convertibile est cum ente : et sic non est in aliquo genere determinato, sed circuit omne genus, ut ens. Secundo, ut est principium numeri : et sic est in quantitatis praedicamento. Utroque autem modo appropriatur Patri : primo, ratione primitatis, in quantum est una generalium rationum primarum ; secundo, in quantum est principium numeri : nam omnis multitudo a Patre tanquam a principio primo profluxit. Quamvis vero unum et ens convertuntur, tamen formaliter distinguuntur : quia ens dicitur absolute, unum autem in comparatione ad alia, a quibus distinguitur, et quibus connumeratur.
Insuper aequalitas Filio appropriatur. Quamvis enim aequale sit relativum aequiparantiae, et ob hoc utrique extremo aequaliter competat prout dicit respectum solum, non motum ad illum, plus tamen appropriatur proprio Filii, quod est imago. Rursus, in Filio est summa et prima aequalitas ad Patrem quoad actus essentiales et notionales, non in Spiritu Sancto.
Concordia vero praesupponit quamdam pluralitatem. Solum autem Spiritum Sanctum praecedit secundum intellectum pluralitas, puta dualitas Patris ac Filii : idcirco concordia appropriatur Spiritui Sancto. Denique Spiritus Sanctus est proprie amor spiratus. Concordia vero in creaturis est effectus amoris : et sic convenientiam specialem habet cum amore, qui est proprium Spiritus Sancti. Triplex demum concordia ponitur inter Patrem et Filium. Una in essentiali amore, qui est divina essentia. Haec concordia communis est tribus personis, sed appropriatur Spiritui Sancto propter assimilationem cum proprio eius, sicut et caritas. Secunda Patris et Filii concordia, est in amore notionali, scilicet in communi spiratione : quae est proprietas Patris et Filii ; nec est appropriabilis Spiritui Sancto, quia non convenit ei, imo est relatio opposita ei seu eius relationi. Tertia concordia, est in amore personali, puta in Spiritu Sancto. Haec propria, non appropriata, dicitur Spiritui Sancto, quoniam ipse est illa.
Si autem obiciatur, quod secundum Apostolum, Filius est pax nostra, qui fecit inter Patrem et inter mortales concordiam : ergo Filio appropriatur concordia. Dicendum, quod verum est, loquendo de concordia humana ad Deum.
Haec Petrus.
Concordat Richardus.
At vero scripta Alberti hic consonant Thomae : imo quae Albertus scribit obscurius, Thomas expressit lucidius.
Udalricus vero de his scribit in Summa sua, libro tertio, satis prolixe, nec vacat omnia recitare : concordat tamen dictis atque dicendis.
Bonaventura vero hic protestatur :
Quemadmodum appropriatio Hilarii est ad explicandum personarum originem, ita haec Augustini ad exprimendum ordinem personarum. Cum ergo persona Patris sit prima ante quam non est alia, et quae non est ex alia ; ideo ei appropriata est unitas, quae est prima in numero, et ante quam nihil est in numero. Et quia persona Filii est secunda, Patrem plenarie repraesentans, convenit ei aequalitas ratione ordinis ; et etiam ratione primae atque perfectae associationis, quae primo intelligitur in Filio, cum sit secunda in summa Trinitate persona. Cumque Spiritus Sanctus sit tertia in Trinitate persona, appropriatur ei concordia, quae ponit duos concordabiles et tertium concordantem : ideo primo incipit concordia, ubi primo intelligitur tertia oriri persona. Sicque dicitur concordia, quia distinctos connectit : quod convenit Spiritui Sancto secundum rationem suae emanationis ; Filio autem secundum rationem mediationis, quoniam mediator est Dei et hominum per naturam assumptam.
Haec Bonaventura.
Concordant Durandus et Thomas de Argentina.
Praeterea Alexander :
Unitas, inquit, appropriatur Patri duplici ratione : prima, quoniam sicut Pater non est ab alio, ita nec unitas ; secunda, quoniam sicut Pater genuit Filium unum, sic unitas per se multiplicata non generat nisi unitatem. Aequalitas autem appropriatur Filio triplici ratione. Primo, quoniam aequalitas non potest esse nisi sint duo : Filius autem est qui primo intelligitur esse post Patrem. Secundo, quia omnis inaequalitas per aequalitatem reducitur ad unitatem : aequalitas namque est principium in proportionibus, sicut unitas in numeris. Quoniam ergo rationalis creatura reconciliatur Patri per Filium, Patri autem attribuitur unitas, inaequalitas vero rationali creaturae ratione culpae ; hinc Filio appropriatur aequalitas tanquam medio reductionis creaturae ad Patrem. Tertio, quia primo in Filio intelligitur aequalitas, et primo accipit eam et dat : sed Spiritus Sanctus non accipit eam primo, nec dat eam alicui divinae personae.
Porro concordia attribuitur Spiritui Sancto ratione quadruplici. Prima est, quoniam ipse est signum connexionis Patris et Filii. Secunda, quoniam ipse unus exsistens, est simul a Patre et Filio, qui conveniunt et uniuntur in eo tanquam in communi germine suo. Tertia, quia procedit ab eis secundum quod unum sunt, atque secundum unam notionem, quae est communis spiratio. Quarta, quia Spiritui Sancto adscribitur conservatio totius boni ac esse.
In Patre ergo origo est unitatis, in Filio inchoatio pluralitatis, in Spiritu Sancto consummatio Trinitatis.
Haec Alexander.
Ex his patet pro maxima parte instantiarum solutio : quia ad primam dicendum, quod unitas prout appropriatur Patri, ipsaque unitas, vel potius unio, quae appropriatur Spiritui Sancto, diversimode accipiuntur.
Ad secundam, quod omnia quae sunt in Patre, sunt substantialiter idem quod Pater, nec una persona divina est minus simplex quam alia.
Ad tertiam Thomas respondet, quod sicut aequalitas appropriatur Filio, ita et similitudo. Sed Augustinus ponit aequalitatem, quoniam in divinis similitudo includit aequalitatem, non econtra. Cum enim in divinis non sit quantitas nisi virtutis, quae fundatur in aliqua forma, sequitur quod quaecumque conveniunt in quantitate virtuali, conveniunt in forma, et ita, si sunt aequalia, oportet quod sint similia ; non autem econtra, quia aequalitas privat excessum, quem non privat similitudo : quoniam duo quorum alter est albior alio, sunt, similes in albedine, non aequales. Caetera patent.
Est insuper alia appropriatio, qua secundum Augustinum, Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto benevolentia, ut tactum est supra.
Cuius appropriationis plures rationes assignat Antisiodorensis in Summa sua, libro primo. Quarum una praehabita est, utpote ad removendum carnalis imaginationis errorem, videlicet ne Pater ex antiquitate putetur infirmior, Filius ex productione insipientior. Secunda ratio est, quoniam sicut ex Patre profluit Filius, et ex utroque Spiritus Sanctus ; sic ex potentia oritur sapientia, et ex ambabus bona voluntas, quae est animae bonitas. Ex intellectuali equidem potentia sapientia nascitur. Tertia, quia viderunt philosophi quod sine intellectu non est beatitudo, et quod in intellectu potissime beatitudo consistit : cumque Deus beatissimus sit, posuerunt eum summam intelligentiam esse. Viderunt quoque quod nullius rei sine socio sit iucunda possessio, posuerunt etiam summum intellectum ab aeterno socium habuisse, quem vocaverunt Νούν et Verbum Patris ac Filium Dei. Et haec ratio specialiter tangit cur Filio sapientia approprietur. Quarta est, quoniam Filius est Verbum, ars et imago, rationaleque speculum Patris, in quo cuncta videntur. Et quia per intellectum procedit a Patre, attributa ad intellectum pertinentia, ut sapientia, veritas, ars, ratio, idea, ei appropriantur.
Haec Antisiodorensis.
Qui denuo ait ibidem :
Quamvis secundum Ambrosium, idem sit quod ait Apostolus : Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia ; tamen secundum Augustinum, per verba ista notatur distinctio personarum : quia secundum Augustinum, ex ipso dicitur propter Patrem ; per ipsum, propter Filium ; in ipso, propter Spiritum Sanctum. Ambrosius autem respectum habuit ad proprietatem, non ad appropriationem : ideo propter id quod significant voces, dixit quod tria illa sint idem. Nihilominus quantum ad appropriationem, connotantur distincta. Nam quantum ad proprietatem, significant tres istae praepositiones causalitatem quam habent tres personae ad creaturas : sed quantum ad appropriationem, haec praepositio « ex » praeter causalitatem significat auctoritatem primam, quae soli convenit Patri ; similiter praepositio « per » praeter causalitatem significat subauctoritatem, quae est in Filio respectu Patris ; praepositio vero in significat conservationem in esse, quae ad Dei pertinet bonitatem, quae appropriatur Spiritui Sancto : sicque quod dicitur in ipso, Spiritui Sancto appropriatur. Et ita non sunt idem haec tria. Sed quantum ad significationem praepositionum secundum quam per praepositiones non significatur nisi causalitas, idem sunt : quia de qualibet divina persona dici sigillatim potest, quod ex ipsa, per ipsam, et in ipsa sunt omnia.
Porro cum dicitur : Omnia sunt ex Patre per Filium, praepositio « per » notat subauctoritatem in Filio respectu Patris, et causalitatem in Filio respectu creaturarum. Unde quod dicitur : Omnia sunt ex Patre vel a Patre per Filium, tantum est dicere, Pater omnia operatur per Filium ; et quod praepositio « per » notat hic subauctoritatem secundum consuetudinem sacrae Scripturae. Quoties enim praepositio per construitur cum verbo transitivo, notat auctoritatem secundum consuetudinem Scripturarum. Verumtamen secundum communem usum loquendi, praepositio per iuncta verbo transitivo, potest notare tam auctoritatem quam subauctoritatem. Propter quod ambae hae conceduntur : Servus operatur per dominum suum ; et : Dominus operatur per servum suum.
Haec Antisiodorensis.
Aegidius demum de praeinductis materiis scribit multum prolixe, concorditer tamen ad praeinducta. Cuius scripta in dictis atque dicendis virtualiter continentur : nam et appropriationes SS. Augustini et Hilarii praehabitis modis interpretatur.
Thomas vero de Argentina :
De attributis, inquit, dupliciter loqui contingit. Primo, secundum rem : sicque omnino sunt unum et idem, nec appropriantur. Secundo, penes propriam rationem eorum : et sic quaedam appropriantur, quaedam non. Appropriatio quippe non aliud est quam specialis attributio ratione alicuius conformitatis cum proprio alicuius personae. Hanc appropriationem habet consuetudo Scripturae, quae opera manifestativa potentiae attribuit Patri ; opera vero manifestativa sapientiae, Filio ; et manifestativa bonitatis, Spiritui Sancto.
Denique appropriationem Hilarii appropriantis Patri aeternitatem, Filio pulchritudinem, Spiritui Sancto usum, Augustinus exprimit aliis verbis, approprians Patri unitatem, quia a nullo est, et alia cuncta ab ipso ; Filio aequalitatem, quia perfecta imago est Patris ; Spiritui Sancto unitatis et aequalitatis connexionem, cum sit amor amborum.
Est item appropriatio quarta, qua Patri adscribitur ratio principiandi et originandi, cum ipse sit summe primum principium ; Filio autem ratio exemplandi, quoniam summe pulchrum et sapientiale Patri adscribitur ratio principiandi et originandi, cum ipse sit summe primum principium ; Filio autem ratio exemplandi, quoniam summe pulchrum et sapientiale principium ; Spiritui Sancto ratio faciendi vel conservandi, quoniam ipse est summe bonum atque proficuum.
Haec Thomas de Argentina.
Praeterea de universis appropriationibus istis et distinctionibus earumdem, pulchre loquitur in prima parte Summae S. Thomas :
Intellectus (inquiens) noster, qui ex creaturis in cognitionem manuducitur Dei, considerat Deum secundum modum quem ex creaturis assumit. In consideratione autem rei creatae quatuor per ordinem nobis occurrunt. Primo namque consideratur res absolute, in quantum est ens quoddam. Secunda consideratio rei est in quantum est una ; tertia, prout est efficax seu habens virtutem ad operandum ; quarta, secundum habitudinem eius ad alia. Conformiter quadruplex consideratio ista circa Deum nobis occurrit ; atque secundum primam considerationem, qua consideratur Deus absolute secundum esse suum, sumitur appropriatio Hilarii, secundum quam aeternitas appropriatur Patri, species Filio, usus Spiritui Sancto. Aeternitas quippe in quantum significat esse non principiatum, similitudinem habet cum proprio Patris, qui est principium sine principio. Species autem seu pulchritudo similitudinem habet cum propriis Filii. Ad pulchritudinem enim tria exiguntur. Primum est integritas seu perfectio rei : diminuta namque sunt turpia. Secundum est proportio seu consonantia debita ; tertium, claritas seu vividus color. Quantum ad primum horum, species similitudinem habet cum proprio Filii in quantum est Filius habens in se vere et perfecte naturam Patris. Quantum ad secundum, similitudinem habet cum proprio Filii in quantum Filius est imago Patris expressa : imago etenim dicitur pulchra dum perfecte rem repraesentat, quamvis turpem. Quantum ad tertium, convenit cum proprio Filii secundum quod Filius est Verbum, quod est lux ac splendor intellectus. Usus vero similitudinem habet cum propriis Spiritus Sancti (ut iam supra expositum est). Essentia vero et operatio non dicuntur appropriata, quoniam in ratione eorum ob suam communitatem non invenitur aliquid similitudinem habens cum propriis personarum.
Secundo consideratur Deus ut unus, et sic Augustinus Patri appropriat unitatem, Filio aequalitatem, Spiritui Sancto concordiam seu connexionem. Quae tria unitatem important differenter. Nam unitas dicitur absolute, non praesupponens aliud aliquid : ideo appropriatur Patri, qui nullam praesupponit personam, quia a nullo est. Aequalitas autem importat unitatem in respectu ad alterum : quia aequale vocatur quod habet unam quantitatem cum alio. Idcirco aequalitas appropriatur Filio, qui est principium de principio. Connexio vero importat unitatem aliquorum duorum : hinc appropriatur Spiritui Sancto, qui est a duobus.
Iuxta tertiam considerationem, qua consideratur Deus ut virtutem sufficientem ad causandum in se habens, sumitur tertia appropriatio, scilicet potentiae, sapientiae, et bonitatis. Quae appropriatio fit secundum rationem similitudinis, si consideretur quid in divinis exsistat personis ; et secundum rationem dissimilitudinis, si consideretur quid sit in creaturis. Potentia quippe habet rationem principii, sicque similitudinem habet cum Patre caelesti ; sed deficit quandoque patri terreno ob senectutem. Sapientia similitudinem habet cum Filio caelesti in quantum est Verbum, quod aliud non est nisi conceptus sapientiae ; deficit autem sapientia interdum filio terreno ob temporis paucitatem. Bonitas demum cum sit ratio et obiectum amoris, similitudinem habet cum Spiritu divino in quantum Spiritus ille est amor ; sed repugnantiam habere videtur ad spiritum terrenum secundum quod spiritus ille importat violentiam quamdam et impulsionem, iuxta id Isaiae : Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Virtus autem appropriatur Filio atque Spiritui Sancto, non prout virtus dicitur potenfia rei, sed prout interdum virtus vocatur id quod a potentia rei procedit, prout dicimus aliquod factum virtuosum esse virtutem agentis.
Insuper iuxta quartam considerationem, prout consideratur Deus in habitudine ad suos effectus, sumitur appropriatio illa : ex quo, per quem, et in quo. Haec enim praepositio ex importat quandoque habitudinem causae efficientis, quae convenit Deo ratione suae activae potentiae : unde appropriatur Patri, sicut potentia. Sed praepositio “per” designat aliquando mediam causam : secundum quod faber operari dicitur per martellum. Et ita ly « per quem » non est appropriatum, sed proprium Filii, iuxta illud Ioannis : Omnia per ipsum facta sunt : non quod Filius sit instrumentum, sed quoniam est principium de principio. Interdum vero “per quem” designat habitudinem formae per quam agens operatur : sicut artifex operatur per artem suam. Sicque sicut sapientia et ars, ita « per quem » appropriatur Filio. Haec autem praepositio « in » proprie denotat habitudinem continentis. Deus vero continet res dupliciter. Primo, secundum earum similitudines, secundum quod omnia continentur in scientia Dei : sicque quod dicitur « in ipso », appropriatur Filio, qui est ars rationibus plena. Secundo, in quantum conservat eas in esse sua bonitate, easque regit, ad finem convenientem dirigendo : et ita ly “in quo” appropriator Spiritui Sancto, sicut et bonitas. Nec oportet quod habitudo causae finalis, quamvis sit prima causarum, approprietur Patri : quia personae divinae, quarum principium est Pater, non procedunt ad finem, cum quaelibet earum sit ultimus finis, sed naturali processione, quae magis ad rationem naturalis potentiae pertinere videtur.
Amplius, veritas invenitur Filio appropriari, qui ait : Ego sum via, veritas et vita. Similiter liber vitae, iuxta illud Psalmi : In capite libri scriptum est de me. (Glossa : Id est apud Patrem, qui est caput meum.) Similiter, Qui est. Nam super illud Isaiae : Ecce ego ad gentes, loquitur Glossa : Filius loquitur, qui dixit ad Moysen : Ego sum qui sum. Et quaeritur an sint propria, an appropriata. Et apparet quod propria. Veritas namque, secundum Augustinum in libro de Vera religione, est summa similitudo principii absque dissimilitudine omni : quod videtur proprium Filio. Liber quoque vitae significat ens ab alio : omnis etenim liber ab aliquo scribitur. Et sic videtur proprium Filio habenti principium.
Dicendum, quod veritas cum ad intellectum pertineat, est appropriatum, non proprium Filii. Veritas enim consideratur dupliciter, utpote ut est in intellectu, et ut est in re. Quemadmodum ergo intellectus et res simpliciter sumpta, sunt essentialia, non personalia, ita et veritas. Definitio quoque Augustini praetacta datur de veritate prout Filio appropriatur. At vero liber vitae in recto importat notitiam, in obliquo vitam, quoniam liber vitae est notitia eorum qui habituri sunt vitam aeternam : et sic Filio appropriatur, quamvis vita approprietur Spiritui Sancto in quantum est amor. Esse autem scriptum, non est de ratione libri in quantum est liber, sed in quantum est quoddam artificiatum : hinc liber vitae non importat originem, nec est nomen personale, sed appropriatum personae, videlicet Filio. Nomen vero hoc, Qui est, appropriatur Filio, non secundum propriam rationem, sed ratione adiuncti, in quantum videlicet in locutione Dei ad Moysen praefigurabatur liberatio generis humani facta per Filium.
Haec Thomas in Summa.
Denique Doctor devotus in Breviloquio atque compendio suo :
De pluralitate (inquit) appropriatorum docet Scriptura, quod quamvis omnia essentialia divinis personis aequaliter ac indifferenter conveniant, nihilominus Patri appropriatur unitas, Filio aequalitas, Spiritui Sancto bonitas. Et iuxta hanc sumitur appropriatio illa Hilarii : Aeternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. Sed et iuxta hanc sumitur appropriatio tertia, scilicet, in Patre est ratio principiandi, in Filio ratio exemplandi, in Spiritu Sancto ratio finiendi. Iuxta quam sumitur quarta, qua Patri omnipotentia, Filio omniscientia, Spiritui Sancto benevolentia appropriatur.
Haec autem dicuntur appropriari, non quod propria fiant, cum semper exsistant communia, sed quoniam ducunt ad intelligentiam notitiamque propriorum personarum ipsarum. Cum enim primum principium nobilissimum perfectissimumque consistat, nobilissimae ac generalissimae conditiones entis reperiuntur in eo in summo. Hae autem sunt, unum, verum, et bonum : quae contrahunt ens secundum rationem, non secundum supposita. Nam « unum » nominat ens ut connumerale, quod patet per indivisionem sui in se ; « verum », secundum quod cognoscibile, quod patet per indivisionem sui a propria specie ; « bonum », secundum quod communicabile, quod patet per indivisionem sui a propria operatione. Et quia haec triplex indivisio habet se secundum ordinem quantum ad rationem intelligendi, ita quod verum praesupponit unum, et bonum praesupponit verum et unum ; hinc ista tanquam generalia et perfecta attribuuntur principio primo in summo, et attribuuntur tribus personis : quoniam ordinata ita sunt, quod summe unum approprietur Patri, qui est personarum origo ; summe verum Filio, qui est a Patre ut Verbum ; summe bonum Spiritui Sancto, qui est ab utroque ut amor et donum.
Et quoniam summe unum est summe primum, utpote omni carens inceptione, summe verum est summe aequale et pulchrum, summe bonum est summe utile et proficuum ; hinc oritur secunda appropriatio, quae est : aeternitas in Patre, quia non habet principium ; species in imagine, id est in Verbo, quia est summe pulchrum ; usus in munere, id est in Spiritu Sancto, quia est summe proficuum et communicativum. Quod per alia verba insinuat Augustinus dicendo : In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis aequalitatisque concordia.
Rursus, quoniam summe unum et primum tenet rationem principiandi et originandi, summe pulchrum rationem tenet exemplandi et exprimendi, summe bonum et proficuum rationem finiendi et conservandi, quoniam bonum et finis sunt idem ; hinc oritur tertia ratio appropriandi, efficientiam Patri, exemplaritalem Filio, finalitatem Spiritui Sancto attribuens.
Rursus, quia a primo et summo principio fluit omne posse, a primo et summo exemplari omne scire, atque ad summum finem tendit omne velle ; idcirco necesse est primum esse omnipotentissinnim, omnisapientissimum et benevolentissimum. Unitas autem summa et prima rediens super se ipsam reditione completa, est omnipotentissima : sic et veritas sapientissima, et bonitas benevolentissima. Et haec appropriantur personis, quia insinuant ordinem. Voluntas quippe dat praeintelligere cognitionem ; voluntas quoque et cognitio praesupponunt potentiam, quoniam posse scire, est aliquid posse. Verum haec tria, potentia, sapientia, clementia seu benevolentia, sunt ex quibus potissime laudatur in Scripturis Trinitas summa.
Haec Bonaventura.
At vero praeinductis ex Antisiodorensi de appropriatione illa Apostoli : Ex ipso, per ipsum et in ipso sunt omnia, concordat per omnia quod loquitur Alexander :
Haec, inquiens, praepositio « ex », est nota primi principii : ideo convenit ei qui est simpliciter primum principium. « Per » vero est nota principii quo fit operatio, ut est instrumentum agentis, sicut artifex agit per dolabram ; vel est nota principii quo est operatio, tanquam medii inter agentem et actionem, ut artifex operatur per artem aut sapientiam : sicque denotat Filium, tanquam principium de principio per quod facta sunt omnia. « In” vero notat continentiam, quae spectat ad bonitatem, quae Spiritui Sancto appropriatur : sicque per in ipso insinuatur Spiritus Sanctus.
Haec Alexander.
Praeterea verba Augustini dicentis : Omnia unum sunt propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum, exponit Alexander, dicendo :
Cum dicitur : Omnia haec unum sunt propter Patrem praepositio « propter » notat auctoritatem quae est in Patre. Pater enim a se habet quod sit unum ; Filius vero et Spiritus Sanctus hoc habent a Patre. Cum vero dicitur : Omnia aequalia sunt propter Filium, notatur ratio ostensiva, quoniam Filius trium personarum aequalitatem ostendit. Cum autem dicuntur connexa propter Spiritum Sanctum, notatur quasi ratio formalis in Spiritu Sancto, in eo quod est amor quo Pater et Filius se diligunt. Vel ut alii dicunt, ly « propter » dicit rationem signi aut causae cognoscendi, quoniam Spiritus Sanctus est nobis causa cognoscendi quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, et in hoc connexi ; nec dicitur connexus Patri aut Filio, sed connexus Patris et Filii propter se ipsum.
Haec Alexander.
De hoc quoque scribit Thomas in prima parte Summae :
Augustinus dicit haec tria (scilicet tres personas) esse unum propter Patrem, [aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum]. Unumquodque enim attribuitur illi a quo primo consistit : sicut inferiora dicuntur vivere propter animam vegetativam, in qua primo invenitur vita in inferioribus istis. Unitas autem statim invenitur in Patre, etiam aliis personis per impossibile remotis. Ideo aliae personae habent unitatem a Patre. Remotis vero aliis personis, non invenitur in Patre aequalitas : quae mox invenitur in eo, posito Filio suo. Idcirco dicuntur omnia illa aequalia propter Filium : non quod Filius sit Patri principium aequalitatis, cum Pater a Filio nil habeat ; sed quia Pater non posset dici aequalis, nisi ei aequalis esset Filius suus, quia aequalitas eius attenditur primo ad Filium. Similiter si non esset Spiritus Sanctus, qui est duorum nexus, non posset intelligi unitas connexionis inter Patrem et Filium. Ideo omnia dicuntur connexa propter Spiritum Sanctum : quoniam posito Spiritu Sancto, invenitur unde et cur Pater et Filius valeant dici connexi.
Haec Thomas in Summa.
Idem ait in Scripto, et addit :
Si consideremus proprietates personarum, in Patre invenitur natura quasi primi principii : et quia in qualibet natura invenitur unum principium non de principio in genere illo, a cuius unitate est quod una natura in omnibus propagetur ; ideo omnia dicuntur unum propter Patrem. Si vero consideremus proprium Filii secundum omnia propria sua, convenit ei quod Patrem adaequet tam in quantum Filius, quam in quantum imago et Verbum. Quemadmodum autem relationes creaturarum ad Deum resultant ex creaturis prout in Deum referuntur, ita relationes quibus Pater refertur ad Filium, suppositis relationibus distinguentibus, resultant ex hoc quod Filius refertur ad Patrem : et propter hoc Pater dicitur aequalis Filio, in quantum Filius Patrem coaequat. Ex quo etiam sequitur quod Spiritus Sanctus sit utrique aequalis : nisi enim Filius, qui est principium Spiritus Sancti, esset Patri aequalis, nullo modo aequalem sibi amorem spiraret. Sicque ex Filii aequalitate resultat quodammodo in tota Trinitate aequalitas.
Posset etiam breviter dici, quod omnia dicuntur unum propter Patrem, id est propter unitatem essentialem, quae Patri appropriatur. Unde cum omnia unum dicuntur propter Patrem, ly « propter » non tantum dicit habitudinem principii per modum efficientis, sed item per modum formae, in quantum unitatem principii sequitur unitas formae, puta divinae essentiae, qua in divinis omnia unum sunt.
Haec Thomas in Scripto.
Quemadmodum autem praetactum sanctus Doctor in Summa respondendo ad ista, sic ait :
Intellectus noster, qui ex creaturis manuducitur in Dei cognitionem, oportet quod Deum consideret secundum modum quem ex creaturis assumit. Haec et verba his consimilia saepius scribit : quae apte dicta viderentur saltem uno respectu, si non haberemus in hac vita cognitionem de Deo nisi ex naturali ratione rerumque creatarum consideratione. Sed de divinis, praesertim de supernaturalibus his quae sola fide tenentur, habemus cognitionem non ex creaturis naturalive ratione, sed ex divinis Scripturis et revelatione supernaturali facta sanctis Apostolis et Prophetis. Imo dato quod non cognosceremus Deum nisi ex creaturis et ratione, adhuc tamen oporteret nos ad cognitionem Dei ascendere per remotionem et negationem, ut etiam quidam philosophi, Alphorabius, Avicenna et Algazel, Philosophus quoque tertio de Anima, de simplicium et invisibilium intelligentia tangunt. Imo hoc fuit infelicissimis haeresiarchis errandi occasio, quod praesumpserunt iudicare et sentire de Deo secundum quod ex creaturis elicere potuerunt. Ideo verbum illud videtur obscurum.
Petrus demum hic loquitur :
Cum omnia dicuntur unum propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum ; ly omnia, aut distribuit solum pro rebus increatis, aut etiam pro creatis. Si primo modo, praepositio notat solum causam quasi formalem appropriatam, non propriam, ut sit sensus : Omnia sunt unum propter Patrem, id est, omnes divinae personae sunt unum unitate quasi formaliter : siquidem causa formalis non est vere in Deo ad intra. Sunt ergo unum unitate, sicut album albedine, vel potius sicut homo humanitate : quae unitas quamvis conveniat tribus personis, tamen Patri appropriatur. Si secundo modo, sic notat etiam causam formalem exemplarem appropriatam respectu creaturarum, ut sit sensus : Omnia sunt unum propter Patrem, id est propter unitatem exemplarem, quae Patri appropriatur.
Haec Petrus.
Si autem obiiciatur : Pater et Filius essentialiter sunt connexi, ergo male asseritur, quod omnia sunt connexa propter Spiritum Sanctum. Dicendum, quod licet non sint connexi connexione essentiali propter Spiritum Sanctum, sunt tamen connexi connexione quae appropriatur Spiritui Sancto. Connexione vero personali connexi sunt quasi formaliter propter Spiritum Sanctum, ita quod praepositio propter notat habitudinem quasi causae formalis, non a forma inhaerente, sed a forma ab ipsis ad quos forma comparatur egrediente : quemadmodum glutinum a duobus corporibus glutinosis egreditur, quo formaliter connectuntur.
Haec Petrus et alii quidam.
Praeterea circa distinctionem hanc quaerit. Bonaventura : Utrum Deus possit dici unum cum creatura. Et respondet :
Quemadmodum ait Augustinus, ad hoc quod aliqua unum sint, non sufficit conformitas voluntatis, imo necesse est praesupponi convenientiam in natura. Quoniam ergo Deus et creatura summe differunt in natura, non debent dici unum. Sed quoniam homo iustus conformatur per caritatem voluntati divinae, et ei prae ceteris cunctis adhaeret, recte dicitur unum cum Deo cum aliqua determinatione, videlicet unus spiritus, iuxta illud Apostoli : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est.
Haec Bonaventura.
Verumtamen in Christo per hypostaticam unionem Deus et homo sunt unum seu una persona.
Iterum quaerit hic Bonaventura : An una creatura possit dici unum cum alia. Et respondet :
Duae creaturae distinctae non possunt habere unitatem nisi per conformitatem. Quaelibet autem conformitas non facit dici unum simpliciter, sed illa quae est conformitas simpliciter, non secundum quid. Porro ad plenam conformitatem requiritur triplex conformitas, utpote conformitas in natura, in voluntate, et in operatione. Et quando illa tria concurrunt ad aliqua duo, tunc duo illa dicuntur unum : ut Paulus et Apollo in natura conformes, quia uterque homo ; in voluntate similiter, quia uterque salutem quaerebat fidelium ; in actione similiter, quoniam ambo ad illam proximis procurandam se extendebant, Paulus plantando, Apollo rigando. Si autem sit conformitas in natura solummodo, non possunt dici unum nisi secundum quid et cum determinatione diminutiva, ut unum genere, unum specie. Si solum conformes sint voluntate, dicuntur unus spiritus, qui dicit amorem. Si sint unum in natura et voluntate, dici possunt unum corpus et una anima. Si sint unum in natura et actione, possunt dici unum cum determinatione, non unum simpliciter : ut fornicator cum meretrice dicitur unum corpus ; tamen non possunt dici unum simpliciter, quemadmodum maritus et uxor. Nec mali ita sunt unum ut viri boni.
Haec Bonaventura.
In principio demum huius distinctionis similitudine tractat Magister de relativis seu relationibus quibusdam, videlicet de aequalitate et similitudine : de quibus hoc loco pertranseo, quoniam supra, distinctione nonadecima, de ipsis tractatum est.
