Distinctio XXVII — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXVII
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE SEPTIMAE
Postquam in praecedenti distinctione tractatum est de proprietatibus supersubstantialium et superessentialium personarum prout constitutivae ac distinctivae sunt personarum ipsarum, hic tractatur de eisdem proprietatibus prout aliis nominibus exprimuntur, et de quibusdam nominibus earumdem ; sensusque huius distinctionis hinc inde praehabitus est. Itaque sicut patet in textu, qui planus est, primo quaeritur in eodem, an idem sit esse Patrem ac genuisse, etc. Et circa hoc arguit ac solvit instantiam. Specialiter vero agitur hic de Verbo, qualiter conveniat in divinis.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : Utrum proprietates personarum in divinis ab invicem distinguantur realiter.
Videtur quod sic, quia distinguunt personas ab invicem distinctione reali, utpote personali.
Dicendum quod non, quia eidem personae conveniunt plures proprietates, ut patuit.
Ad hoc Thomas respondet :
Quamvis in divinis sint quinque notiones, non tamen quinque res realiter distinctae ab invicem, sed tres tantum, ut Pater, Filius, Spiritus Sanctus ; seu paternitas, filiatio, processio seu passiva spiratio. Proprie namque aliqua multiplicantur in illo cuius differentiis distinguuntur. Porro differentia in divinis non est nisi per oppositionem relationis. Ideo in divinis non sunt plures proprietates aut notiones ab invicem re distinctae, quam exigit oppositio illa relationis. Propter quod paternitas et filiatio sunt res duae. Paternitas autem et communis spiratio non sunt duae res, quia non opponuntur relative : sunt tamen duae relationes, quoniam distinguuntur differentiis relationis in quantum relatio. Cum enim relatio dicatur secundum respectum ad alium, differentiae relationis erunt secundum quod variis modis est ad alterum : cumque Pater referatur ad Filium paternitate, atque ad Spiritum Sanctum communi spiratione, paternitas et communis spiratio sunt duae relationes duaeque notiones.
Si autem obiciatur, quia relatio est medium inter duo extrema tanquam inter terminos duos, quemadmodum eadem est via ab Athenis usque ad Thebas et econtra : ergo Pater et Filius eadem numero relatione ad invicem referuntur.
Secundo, in divinis nihil est distinctum realiter, nisi per oppositionem relativam. Sed sicut inter attributa divinae essentiae non est oppositio, propter quod de se invicem praedicantur, ut sapientia est bonitas ; sic proprietates eiusdem personae non habent inter se oppositionem : alias non possent esse in eadem persona. Non ergo sunt plures, imo et de se invicem praedicantur.
Dicendum ad primum, quod quidam (ut Avicenna) dixerunt quod eadem numero relatio in utroque sit extremorum. Quod stare non valet, quia accidens unum non potest in duobus esse subiectis. Idcirco dicendum, quod in utroque extremorum est una relatio differens ab alia in quibusdam secundum speciem, sicut in illis quae diversis nominibus exprimuntur utrinque, ut paternitas et filiatio. In aliquibus vero non differunt specie, sed numero tantum, ut quando utriuque est unum nomen, ut in similitudine et aequalitate ; tuncque relatio quae est in uno ut in subiecto, est in altero ut in termino seu obiecto, et econverso. Et ita relatio secundum esse suum prout habet fundamentum in re, non est medium, sed extremum ; sed secundum respectum est medium : ideo realiter distinguuntur.
Ad secundum, quod sicut attributa essentialia non sunt plures res, ita nec proprietates unius personae ; sed sunt una res, quae est illa persona. Attamen cum relatio maneat in divinis etiam secundum sui generis rationem, manet quoque relationis distinctio in quantum relatio : ideo dici potest quod sunt plures relationes, et quod una non praedicatur de alia. Sic vero non est de essentialibus, quae non manent in divinis secundum communem generis rationem. Idcirco non distinguuntur secundum rationem alicuius communis cuius ratio sit in Deo, si accipiatur commune secundum quod est nomen primae intentionis. Si autem sumatur commune rationis secundum quod est nomen secundae intentionis, sic commune est eis quod sunt attributa. Cumque dividant unum commune rationis, secundum hoc non praedicantur de invicem : non enim dicimus quod hoc attributum sit illud, imo dicimus quod sit aliud attributum ab illo. Sed quia non dividunt unum commune reale, ideo ratione divinae simplicitatis praedicantur de invicem secundum quodcumque nomen primae intentionis, ut potentia est sapientia, etc.
Haec Thomas in Scripto.
Cuius verba quibus ait paternitatem et communem spirationem non esse res duas, seu non distingui realiter, non videntur consonare praehabitis ex Alberto, Bonaventura, aliisque quibusdam, dicentibus quod generare et spirare realiter distinguantur. Paternitas autem est generatio ipsa activa, et spirare est communis spiratio qua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum. Praeterea paternitas est idem quod Pater ; non autem est idem quod filiatio aut Filius : et tamen communis spiratio est realiter idem quod Pater et Filius, qui sunt unus spirator, et aliquo modo duo spirantes, qui sunt sua communis spiratio. Verum ad hanc difficultatem ex dictis ac dicendis poterit haberi responsio.
Concordant praeinductae responsioni Thomae Petrus et Richardus. Tamen istam difficultatem de distinctione inter paternitatem et communem spirationem, remittit Richardus ad distinctionem sequentem. Albertus autem, Bonaventura, et alii multi, hoc loco non movent hanc quaestionem, quia ex praeinductis circa alias distinctiones videtur patere. Aegidius tamen hic movet eam, et in conclusione concordat cum Thoma, sed declarationem eius dicit deficere. Verum, ut tactum est supra frequenter, ipse scripta Thomae multoties nititur improbare, sed irrationabiliter atque invalide, sicut et praecedenti distinctione reprobare conatur distinctionem quam inter relationem, notionem et proprietatem ponit vir sanctus, dicendo proprietatem esse quae convenit uni soli : contra quod obicit, quia secundum hoc, innascibilitas esset proprietas Patris, nec essent tantum tres proprietates. Et tamen quod Thomas dicit, Alexander, Albertus, Bonaventura, aliique communiter dicunt. Nec valet illa obiectio, quia secundum praefatos doctores, in divinis sunt tantum tres proprietates personales, quamvis ponantur ibi quatuor proprietates : quoniam aliquid plus est de ratione proprietatis personalis, quam de ratione proprietatis, prout praecedenti distinctione ostensum est.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An in divinis secundum rationem intelligentiae ordinemque naturae actus personalis sit prior relativa proprietate, hoc est, an Pater sit Pater quia genuit, vel potius ideo genuit quia est Pater.
Videtur quod actus personalis sit prior.
Primo, quoniam paternitas fundatur in generatione sicut in fundamento : fundamentum autem prius est eo quod fundatur in ipso.
Secundo, quia in littera ex verbis Augustini asseritur, quod Deus dicitur Pater, quia genuit.
Tertio, quia in libro de Processione Spiritus Sancti ait Anselmus, quod Pater genuit quia Deus. Non ergo relatio ista paternitas, est ratio quod genuit.
Quarto, in Filio generari, secundum conceptum intellectus, est ante filiationem. Imo si in Filio filiatio praecederet generationem passivam, Filius esset Filius antequam generaretur. Sed sicut se habet Filius ad generationem passivam, sic Pater ad generationem activam. Ergo et in Patre generatio paternitate est prior.
In oppositum est, quia iuxta praehabita, paternitas est proprietas relativa, constitutiva Patris in esse personali. Si ergo competit ei generare antequam Patrem esse, ergo actualis et realis actio convenit ei antequam convenit esse personam : quod dici non valet, cum esse et agere sint suppositorum.
Rursus, paternitas est quasi ultimum ac formale constitutivumque Patris in esse distincto : ergo est ei ratio operandi ac generandi.
Ad hoc respondet Albertus :
In divinis aliter est quam in inferioribus, quia in inferioribus relationes sunt tantum relationes, nec constituunt personas, atque ex mutationibus previis innascuntur. Porro in divinis non sunt tantum relationes, sed etiam proprietates : sicque habent actum constitutivae differentiae similem. Ideo in divinis relationes sunt ante actus notionales seu personales secundum intellectum. Propterea auctoritas Augustini iam allegata, intelligenda est de relatione ut est relatio tantum : quoniam Pater non refertur ad Filium in quantum in se ipso constitutus est persona, sed potius quia genuit.
Si autem obiciatur, quia Pater aut generat in quantum Pater, aut in quantum Deus, aut in quantum Deus Pater, aut quoniam innascibilis, aut quia principium spirativum : non enim pluribus modis potest considerari. Sed non generat secundum quod Deus, quoniam et Filio conveniret, cum et ipse sit Deus. Nec generat in quantum Pater : quia Anselmus in libro de Processione Spiritus Sancti affirmat, quod ridiculum exstet hoc dicere ; et addit, quod gignit ut Deus. Nec generat ut Deus Pater, cum gratia neutrius conveniat ei generare. Nec generat ut innascibilis, quoniam sic non comparatur ad Filium ; et adhuc minus comparatur ad ipsum in quantum spirativum principium.
Ad hoc dico, quod generat in quantum Deus Pater. Idcirco Anselmus dicens quod generat in quantum Deus, non expressit totam rationem gignendi, sed partem : quoniam virtus generandi originaliter est a natura, sed actus atque proprietas est ipsius Patris. Sunt tamen qui dicunt quod generat quia innascibilis, quia sic quaerit consortem cui delicias et divitias suas communicet. Sed hi, salva pace ipsorum, non intelligunt quaestionem, quia dum quaeritur, an gignit quia Pater, vel econverso, quaeritur de ratione generantis ut est gignens, et non quare generet.
Haec Albertus.
Haec Udalricus in Summa sua, libro tertio, diffusius prosequens :
Distinctionem, inquit, oportet esse per proprietates. Iste autem proprietates in quantum sunt proprietates, non distinguunt nisi accidentaliter : quoniam dicit Boetius in commento suo super Porphyrium, quod licet proprietas semper consequatur subiectum, tamen cum non sit de constituentibus ipsum esse, est de genere accidentium. Unde sic ipsae proprietates potius consequuntur hypostases constitutas, quam constituant eas. Item, in quantum sunt proprietates originis, sic per accidens consequuntur actum originis, potiusque notificant substantialem distinctionem, quam ipsam causent. Sic namque per se homo generat hominem, et per accidens pater generat filium. Insuper, in quantum sunt proprietates divinae, non constituunt hypostasim, nec hypostasum distinctionem, cum in una persona sint duae proprietates. Sed in quantum sunt proprietates originis in divinis, habentes rationem oppositorum respectuum, constituunt et distinguunt personas. Nam ratione oppositionis respectuum, important distinctionem realem sine compositione et diversitate, sicut expositum est.
Itaque actus originis praecedit relationem in quantum relatio est, et est causa seu ratio relationis : quia relatio talis fundatur in operatione, ut dicitur quinto Metaphysicae. Si vero sumatur relatio ut est in Deo, et ut constitutiva personae, ita secundum intellectum praecedit originis actum, cum actiones sint suppositorum. Quod etiam verum est de communi spiratione, quae est relatio. Potentia namque spirandi, quae est essentia sumpta sub ratione huius relationis in Patre et Filio, est principium huius actus qui est spirare.
Haec Udalricus.
Concordat Thomas hic loquens :
Secundum illos qui dicunt quod relationes non constituunt nec distinguunt personas, sed tantum manifestant distinctas et constitutas, relatio sequitur actionem personalem absolute, secundum modum et ordinem intelligendi. Sed quia non invenitur aliquid distinguens constituensque personas, nisi relatio originis secundum rationem suae oppositionis ; idcirco dicendum, quod relatio hoc modo secundum intellectum praecedit actionem personalem. Itaque dico, quod relatio potest considerari tripliciter. Primo, in quantum relalio absolute : et ex hoc non habet quod praecedat operationem, sed potius quod sequatur eam, ut patet in creaturis. Secundo, ut relatio divina quae est personam constituens, imo et ipsa persona subsistens : sicque secundum intellectum praecedit actionem personalem. Tertio, in quantum est ipsamet operatio personalis : et sic sunt idem et simul secundum intellectum ac rem.
Ad auctoritatem igitur Augustini dicendum, quod attendit ad relationem ut est relatio, et non ut est relatio talis divina, constitutiva personae. Melius quoque dici potest, quod in hoc quod dicitur : Quia genuit, Pater est, non importatur aliquis ordo causae, sed magis identitas relationis. Unde et ipse Augustinus testatur, quod ideo est Filius, quoniam genitus ; et quia Filius, ideo genitus.
Haec Thomas in Scripto. Qui etiam ad auctoritatem Anselmi respondet sicut Albertus :
Principium (inquiens) generationis in divinis, non potest esse tantum natura, nec solum proprietas, sed natura divina ut est in Patre, vel ipsa proprietas quae est paternitas. Hinc Anselmus non expressit totum quod ad principium generationis exigitur. Verum ut totum complectamur, oportet dici quod Pater generat non tantum quoniam Deus est, nec solum quoniam Pater est, sed quoniam Deus Pater.
His consonans Petrus :
Omnis (inquit) actio egreditur a supposito aliquo per formam quae sit operationis principium, exsistentem in ipso. In supposito autem Patris quadruplex forma intelligitur : una communis Patri ac Filio atque Spiritui Sancto, utpote deitas ; secunda communis sibi ac Filio, scilicet communis spiratio ; tertia sibi propria per comparationem ad principium a quo, scilicet innascibilitas ; quarta sibi propria per comparationem ad id quod est a Patre, hoc est ad Filium, puta paternitas. Actus igitur generandi a Patre egreditur non per formam deitatis, quoniam actus iste non est communis Trinitati quemadmodum deitas ; nec per formam communis spirationis, quoniam generatio non est Patri Filioque communis ; neque per formam innascibilitatis, quia innascibililas originem privat passivam, nec ponit activam. Oportet ergo ut egrediatur per formam paternitatis.
Porro homine patre naturaliter prior est forma qua in se subsistit, quam forma per quam actum generationis producit, hoc est quam potentia generandi ; et potentia illa naturaliter prior est actu quem educit, actusque ille prior est naturaliter relatione quam causat. Sed in Deo Patre totum hoc verissime est simplici modo, quoniam totum in eo idem est re, videlicet : paternitas qua subsistit, potentia qua agit, actus ipse, et relatio consequens actum. Secundum tamen intellectum, prius intelligitur paternitas ut forma Patris constitutiva, qua personaliter in se subsistit, deinde ut potentia generativa qua agit, deinde ut actus generationis, et ultimo ut relatio.
Haec Petrus.
Insuper in prima parte Summae, quaestione quadragesima, scribit Thomas :
Origo in divinis significatur dupliciter, utpote active et passive. Active quidem, sicut generatio attribuitur Patri ; spiratio quoque, quae est actus notionalis, Patri ac Filio. Passive autem, sicut generatio seu nativitas attribuitur Filio, processio Spiritui Sancto. Origines itaque passive significatae, praecedunt secundum intellectum simpliciter proprietates procedentium personarum, etiam personales : quia origo passive significata, significatur ut via ad personam proprietate constitutam. Similiter et origo active designata, prior est secundum intellectum quam relatio non personalis personae originantis : sicut actus notionalis spirationis secundum intellectum praecedit proprietatem relativam innominatam, communem Patri et Filio. Personalis vero proprietas considerari potest dupliciter. Primo, ut relatio : et sic rursus secundum intellectum praesupponit actum notionalem, quia relatio in quantum huiusmodi, fundatur super actum.
Alio modo, secundum quod est constitutiva personae : sicque oportet quod praeintelligatur relatio actui notionali, sicut persona agens praeintelligitur actioni. Haec Thomas in Summa.
At vero Richardus :
Ad hanc (inquit) quaestionem aliqui dicunt, quod proprietas non est ratio actus personalis in Patre. Non enim generat quoniam Pater, sed econverso. Generat autem in quantum est quaedam hypostasis complete constituta per suam essentiam et per primitalem quae secundario includitur in significato innascibilitatis, et complete distincta ab omni hypostasi alterius essentiae, distinguibilis quoque per proprietatem relativam ab omni hypostasi eiusdem essentiae, habens omnimodam primitatem respectu omnis emanationis, per quam est in ea fontalis plenitudo ad omnem emanationem.
Aliis autem non placet ista opinio, propter rationes praehabitas. Nam dicunt personas per proprietates absolutas constitui et distingui : contra quod satis argumentatum est supra.
Hinc alii tenent, quod proprietas relativa constitutiva, est ratio actus personalis, propter motiva ad hoc inducta. In commento quoque libri de Maximis theologiae habetur, quia cum dicitur, Pater est principium Filii, Pater praedicat paternitatem. Dicunt ergo quod de intellectu Patris sunt, subsistentia per se, generatio quoque activa et habitudo ad Filium, quae in paternitate differunt solum secundum rationem. Proprietas enim paternitatis est res subsistens, et est generatio ipsa activa et habitudo, et in quantum est res subsistens, est ipse Pater. Et quoniam generare praesupponit secundum rationem intelligendi, rem subsistentem cuius sit actus, ideo paternitas in quantum est subsistens, praecedit secundum rationem intelligendi, ipsum generare ; sed in quantum est habitudo ad Filium, sequitur secundum rationem intelligendi, ipsum generare.
Idcirco si quis bene inspiciat, dici potest, quod ideo est Pater quoniam generat, accipiendo paternitatem tantummodo in quantum est habitudo ad Filium. Potest etiam vere dici, quod ideo generat quia Pater, accipiendo paternitatem in quantum est res subsistens constitutiva hypostasis Patris. Sicque forsitan concordari possent opiniones.
Haec Richardus.
Durandus demum hic ait :
Aliquid praeintelligi alteri potest dupliciter. Primo, quia potest intelligi altero non intellecto, non econverso : sicut animal potest intelligi non intellecto homine, non econtra. Secundo, quoniam actus intellectus cadit super utrumque, et dicit unum esse prius alio secundum rem vel intellectum. Itaque proprietas relativa ut constitutiva, prior est secundum intellectum actibus notionalibus primo modo, imo et se ipsa ut est relatio : quoniam est in plus atque communius, et potest intelligi non intellectis actibus illis. Si autem proprietas accipiatur in speciali, ut paternitas, sic dicendum quod paternitas ut relatio, praecedit se ipsam ut est constitutiva, sed actum notionalem non praecedit. Primum patet, quia paternitas non potest intelligi absque ratione relationis, potest tamen intelligi absque ratione proprietatis constituentis : ergo paternitas ut relatio, hoc modo prior est se ipsa ut constitutiva. De ratione namque paternitatis est relatio, non autem esse constitutivum personae : ergo impossibile est intelligere paternitatem in aliquo, non intelligendo rationem relationis ; sed bene intelligi potest paternitas esse in aliquo, non intelligendo quod sit constitutiva personae.
Si autem quaeratur de prioritate secundo modo, videtur dicendum quod intellectus non potest vere intelligere quod relationes praecedant actus notionales : quia persona non potest intelligi prius constituta quam producens aut relata, ita quod actus intellectus cadat super utrumque, dicendo : Hoc prius est alio : quoniam intellectus apprehendens personam prius esse constitutam quam producentem aut relatam, apprehendit eam ut constitutam in esse personali per rationem seu proprietatem absolutam ; sic autem apprehendi, est contra rationem personae divinae, de cuius ratione est proprietas relativa personae constitutiva.
Haec Durandus.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur : An verbum proprie dicatur in divinis.
Et circa hoc multa possunt inquiri, videlicet : An sit nomen essentiale, an personale seu notionale ; et : An denotet respectum ad creaturam.
Videtur quod non conveniat in divinis.
Primo, quoniam verbum dicit quid sonans ac transiens, Deus autem est insensibilis et invariabiliter stabilis.
Secundo, verbum dicit quid initiatum, utpote egrediens et prolatum : ergo non convenit Deo aeterno.
Tertio, vilia non sunt Deo attribuenda : sed nomen verbi tam vile est, ut de rebus dicamus inanibus : Non sunt nisi verba.
In contrarium est Scriptura auctoritasque doctorum, qui super illud Ioannis : In principio erat Verbum, fatentur non potuisse unigenitum Dei Filium aptiori nomine exprimi quam nomine verbi.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Quemadmodum ratio paternitatis per prius est in Deo quam in creaturis, quamvis nomen translatum sit a nobis ad Deum, sicut et ratio lucis ac sapientiae atque similium ; sic etiam ratio verbi et significatum eius per prius ac nobilius est in Deo quam in nobis, cum tamen a nobis translatum sit ad Deum. Translatio autem fit propter duo : primo, propter expressam similitudinem ; secundo, propter nostram instructionem.
Quantum ad primum, similitudo est verbi creati ad increatum. Ad quam similitudinem insinuandam Augustinus quintodecimo de Trinitate distinguit et ponit triplicem differentiam verbi. Unum est verbum sensibile, aliud intelligibile, tertium medio modo se habens, quod est verbum imaginarium. Verbum sensibile attenditur in prolatione vocis, verbum intelligibile in rei cogitatione, verbum medium in cogitatione vocis. Et sic inter ea est ordo : quoniam primo cogitat homo aliquid quid sit ; secundo, qualiter debeat cogitatum pronuntiare ; tertio illud pronuntiat. Sicut igitur ratio seu aliqua similitudo Trinitatis reperitur in sensu, atque in ratione conversa ad sensum, et in ratione secundum se ; sic et ratio verbi. Et quemadmodum trinitas creata quae est expressa increatao Trinitatis similitudo, non est in sensu neque in inferiori parte rationis, sed in ratione secundum se ; sic cum verbum dicatur tripliciter, in nullo consistit summae Trinitatis similitudo expressa, nisi in intelligibili verbo.
Quae similitudo, secundum Augustinum, in tribus attenditur, scilicet quantum ad originem seu emanationem, quantum ad dispositionem, et quantum ad unionem. Quae tria considerantur in Filio Dei, puta : origo seu emanatio, secundum quam est Filius ; dispositio aeterna, secundum quam dicitur mundus archetypus, ars rationibus plena ; et unio, secundum quod dicitur factus homo. Est ergo similitudo inter verbum nostrum et Verbum Dei aeternum in origine. Quemadmodum enim Filius Dei procedit ac nascitur per modum naturae, similis Patri per omnia ; sic verbum intellectus nostri a mente procedit. Et est etiam similitudo quantum ad dispositionem, quoniam sicut in Verbo suo cuncta disposuit Deus, sic homo rationabiliter nil operatur nisi quod mente praecogitat. Quemadmodum etiam Verbum unitum est carni humanae, sic verbum intelligibile unitur voci sensibili ut innotescat, et nihilo minus integrum manet in mente, sicut et Verbum Dei in Patre. Verumtamen est dissimilitudo in multis : quoniam saepe cogitamus quae ignoramus, et sic verbo nostro commiscetur fallacia ; frequenter quoque cogitamus quae nolumus, et ita iuncta est verbo nostro displicentia ; sed et saepe cogitamus quae non possumus, sicque verbo nostro iungitur impotentia. Porro Verbum Dei aeternaliter verissimum, placentissimum omnipotentissimumque consistit. Hinc expressa aeterni Verbi similitudo non consistit in verbo nostro in se, nisi iuncta sit ei certitudo notitiae, complacentia atque potentia : quod est verbum affectivum et operativum. Unde nono de Trinitate loquitur Augustinus : Verbum est cum amore notitia. Quod si virtus addatur, erit similitudo expressior, utpote verbum umorosum et efficax.
Transfertur ergo verbum ad divina a verbo interiori secundum similitudines et conditiones praedictas : et ista est ratio translationis ex parte rei.
Ratio vero ex parte nostra, est quia omnia intelligimus per creata. Quoniam ergo cum audimus Patrem et Filium in divinis, cogitamus de patre filioque carnali ; idcirco, ut elevemur ad cogitandum spiritualem generationem, divinissimus Ioannes, qui totus fuit in contemplatione Deitatis erectus, usus est nomine verbi, dicens : In principio erat Verbum. Quod qui intelligit, multum proficit in cognitione Filii Dei. Unde Basilius : Filio Dei attribuitur sensus, sapientia, virtus, verbum et lumen ; sensus quo omnia cognoscuntur, sapientia qua omnia disponuntur, virtus qua fiunt, verbum quo proferuntur, lumen quo clarescunt.
Haec Bonaventura.
De hac vero materia introdueta sunt plurima distinctione secunda et tertia, supra, ex aliis opusculis eiusdem Doctoris ac aliorum.
Hinc Petrus :
Secundum Augustinum decimo de Trinitate, Anselmum in Monologion, et Damascenum primo libro, triplex est verbum in nobis : intelligibile, imaginabile, sensibile. Per verbum intelligibile cognoscimus rem per suam speciem : hoc verbum potissime assimilatur Verbo aeterno essentialiter genito. Per verbum imaginabile speciem vocis exprimendae intus formamus : hoc verbum assimilatur Verbo aeterno incarnari praeviso. Per verbum sensibile vocem proferimus : et hoc verbum assimilatur Verbo Dei actualiter incarnato.
Haec Petrus.
In idem redit quod Thomas hic scribit de hoc triplici verbo. Unde et in prima parte Summae suae, quaestione tricesima quarta :
Primo, inquit, et principaliter verbum vocatur interior mentis conceptus ; secundario autem, vox interioris conceptus significativa ; tertio, ipsa imaginatio vocis. Quarto, figurative atque improprie dicitur verbum res ipsa verbo significata, ut dum facto aliquo demonstrato quis dicit : Hoc est verbum quod dixi tibi. Dicitur autem verbum proprie in Deo secundum quod verbum significat ipsius intellectus conceptum.
Haec Thomas. De cuius dictis modo pertranseo, quoniam supra ex his et ex Summa contra gentiles allegata sunt multa.
Praeterea circa haec scribit Albertus :
Augustinus nono de Trinitate definiens verbum, dicendo, Verbum est cum amore notitia, definit verbum secundum quod manifestatur in imagine, id est in anima rationali, in qua verbum procedit a mente sicut Filius a Patre, iuxta illud in Psalmo : Eructavit cor meum verbum bonum. Et quia secundum Augustinum, non est perfecte aequalitas inter mentem et verbum nisi cum mens dicit se ipsam, et tunc semper est notitia cum amore : quoniam tantam se dicit quanta est, et tantam se amat quanta est; sicque verbum eius semper est cum amore.
Dicit autem Hieronymus in Prologo galeato, quod Adyos λóγος Graece, Latine dicitur verbum, et ratio, et supputatio, et causa : quae omnia possunt ad Dei Filium retorqueri. Ipse enim est Verbum. Et duplex est consideratio Filii in quantum est Verbum : quoniam verbum accipi potest notionaliter tantum, et sic proprie dicitur verbum ; potest etiam accipi verbum notionaliter, connotando essentiam per respectum ad creaturas : et ita accipi potest tripliciter. Primo, in ratione finis (nam ipse Filius Dei sicut et Pater, est omnium causa finalis) : et sic dicitur ratio rei. Secundo, in ratione formae exemplaris : sicque vocatur supputatio, propter respectum exemplarium ad numerum proportionis exsistentiae rerum. Tertio, in ratione causae efficientis : sicque appellatur causa qua cuncta subsistunt.
Insuper verbum est conceptus practici intellectus, prout a S. Basilio sumitur : sicque includit cognitionem et operationem. Illa quoque cognitio consideratur dupliciter : primo, ut absoluta in se ; secundo, ut ordinata ad alia. Si ut ordinata ad alia, sic verbum vocatur quo fit enuntiatio. Si ut absoluta, hoc est aut per modum principii ad cognoscendum, et sic dicitur lumen quo omnia declarantur ; aut per modum cogniti, et hoc dupliciter : primo simpliciter, et sic dicitur sensus ; secundo in ordine ad Deum, et sic sapientia nuncupatur.
Amplius, S. Dionysius libro de Divinis nominibus, capitulo septimo, ait quod Deus dicitur Verbum tanquam sapientiae et intellectus largitor, ut omnium causas habens in se, omnia in se capiens, et per cuncta incedens ut omni simplicitate simplicior. Haec autem divisio tota datur secundum quod Verbum connotat respectum ad creaturas, eonnotatque effectum in eis. Ille vero effectus dupliciter attenditur : primo, secundum immediatum et proprium actum verbi ; secundo, penes id cuius vel de quo est verbum. Proprie quippe actus verbi est dare sapientiam et intellectum per interiorem auditum : sicque Verbum aeternum vocatur largitor sapientiae ae intellectus. Si vero sumatur verbum per comparationem ad rem de qua est, hoc contingit tripliciter : primo, ut in causa, et ita dicitur in se habens causas omnium exemplares ; secundo, ut in effectu, et sic dicitur omnia videns ; tertio, ut in proprietate primae causae regentis effectum, sicque incedit per omnia et penetrat cuncta tanquam omni simplicitate simplicius.
Circa hoc quaeritur, cum Filius Dei sit ratio et idea, sicut et Verbum : an pluraliter possit dici verba, sicut pluraliter dicitur rationes atque ideae. Dicendum quod non : quoniam verbum proprie ac principaliter est verbum ipsius dicentis ; ratio autem dicit respectum ad id de quo est : quod cum sit multiplex, ratio pluraliter dicitur. Attamen Filius non proprie dicitur rationes seu ideae plures, sed habens plures ideas ac rationes.
Sic etiam Filius dicitur supputatio, quamvis supputatio multitudinem quamdam dicere videatur : quoniam supputatio illa suprema multitudinem non habet ex parte supputantis, sed creaturarum. Ideo multiplicitas illa non impedit simplicitatem divinam, sicut ncc multiplicitas idearum.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus in Summa sua, tertio libro, ex quo supra allegata sunt aliqua ad istud spectantia.
Richardus quoque dictis Thomae et Bonaventurae concordat, et quae addit, infra ponentur.
Durandus quoquo consonat praeinductis, ponens quatuor acceptiones verbi quas Thomas, et asserens verbum proprie esse et accipi in divinis. Sed ex hoc patet error eorum quae alibi saepe dicit, affirmans quod Filius non procedat a Patre per intellectum, et quod Pater non generet Filium intelligendo se ipsum, ita quod dato per impossibile quod intellectus non esset in Deo, nihilominus generaret : quod totum tam falsum est, quam verum est verbum proprie esse in Deo, et ipsum Verbum esse mentis conceptum emanationemque intellectus, ut supra ex dictis Sanctorum copiose ostensum est.
Scribit quoque et alia quaedam circa distinctionem istam subtilia, quae paulo post inducentur.
Amplius Doctor irrefragabilis circa haec multas movet dubitationes. Primo, ad cuius verbi creati similitudinem dicatur Verbum in Deo. Ad quod modo responsum est, quod ad similitudinem verbi intelligibilis ac mentalis, quod omnem praecedit loquelam, et apud omnes gentes unum est.
Secundo, an prior sit intentio seu ratio verbi, quam notitiae aut sapientiae ? Et respondet, quod cum verbum proprie sumptum a notitia sit procedens, sicut et dispositio a sapientia, ratio notitiae ac sapientiae prior est, nisi sumatur notitia pro notitia genita seu producta, iuxta quod ait Augustinus : Verbum est notitia cum amore. Si autem obiciatur illud Ecclesiastici : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis : dicendum, quod exponendum est hoc de sapientia creata, non increata.
Tertio quaerit, secundum quam intentionem notitiae dicatur Verbum, videlicet, an secundum rationem notitiae practicae, an cognitivae aut speculativae. Et respondet : Verbum increatum triplicem habet actum. Unus est, quod Pater omnia per ipsum operatur. Secundus, quod Pater per Verbum suum se ipsum declarat, ut dicit Beda super illud : Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Tertius, quod Verbo revelat Prophetis futura. Itaque Verbum quantum ad primum actum, magis dicitur iuxta proprietatem, intentionem et rationem notitiae practicae. Unde in Ecclesiastico habetur : Initium omnis operis verbum. Sed quantum ad tertium actum, dicitur iuxta intentionem notitiae speculativae. Verum quoad actum secundum, quo est ostensivum voluntatis bonitatisque Patris, dicitur iuxta intentionem notitiae speculativae prout se extendit ad actum : quia ad hoc nobis Deus voluntatem et bonitatem suam declarat, ut secundum eam vivamus indesinenter in saeculo isto.
Quarto quaerit : an nomine verbi notetur effectus in creatura. Ad quod respondebitur infra.
Quinto quaerit, an Filius Dei possit dici cogitatio, sicut Verbum. Et respondet :
Cogitatio dicit motum mentis imperfectum atque volubilem. Dicitur enim cogitatio quasi coagitatio. Ideo Augustinus : Verbum, inquit, sic dicitur, ut Dei cogitatio non dicatur, ne quid volubile in Deo esse credatur.
Si autem obiciatur illud Anselmi in Monologion : Nil aliud est summo Spiritui dicere, quam cogitando intueri ; et quod per Ieremiam Dominus contestatur : Ego cogito cogitationes : dicendum, quod cogitatio ibi extense accipitur, pro actu conceptuque mentis.
Sexto quaerit, an ratio verbi conveniat Filio tantum, hoc est : an Verbum sit nomen personale vel essentiale. Ad quod respondebitur statim : istud quippe est unum de principalibus huius distinctionis quaesitis. Ad quod Alexander sic arguit : Anselmus in Monologion ait : Unaquaeque persona in divinis se ipsam et alias dicit : ergo Pater dicit se, et Filius dicit se, et Spiritus Sanctus dicit se. Dicere autem est, verbum proferre. Ergo quaelibet persona in divina profert intra se verbum. Quod vero unicuique personae convenit, essentialiter dicitur in divinis. Secundo, verbum est notitia cum amore, secundum Augustinum de Trinitate. Sed notitia illa est aliquid absolutum, non relativum.
In oppositum est Augustinus quintodecimo de Trinitate : In hac (inquiens) Trinitate nihil dicitur Verbum nisi Filius, nec donum nisi Spiritus Sanctus. Anselmus quoque in Monologion : Mirum, unumquemque se et alios dicere, et unum solum ibi Verbum esse : quod tamen nullatenus dici potest Verbum trium, sed tantum unius eorum, cuius est Filius et imago.
Ad hoc Alexander respondet :
Loqui ac dicere, multipliciter accipitur in divinis. Aliquando namque dicit essentiam non connotando aliquid in creatura : ut cum dicimus : Pater dicit seu loquitur se ; et tamen cointelligitur ibi aliquo modo Verbum, quoniam cointelligitur intelligentia, quae Filio appropriatur. Istud etenim dicere, non est nisi intelligcre, iuxta illud Anselmi : Quid est summo Spiritui dicere, nisi cogitando intueri ? Aliquando dicere sumitur notionaliter, ut cum dicimus : Pater loquitur Verbum. Nam idem est Patrem Verbum proferre, quod generare. Hinc super illud Psalmi : Semel locutus est Deus, ait Glossa : Semel locutus est Deus, quia Verbum aeternaliter genuit. Aliquando autem sumitur notionaliter et connotat effectum in creatura, ut ad Hebraeos : Loculus est nobis in Filio. Interdum sumitur essentialiter et connotat indistincte effectum trium personarum, sicut in Iob : Locutus est Dominus ad Satan. Aliquando vero connotat effectum appropriatum personae alicui, iuxta illud : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Et sicut dicere accipitur modis his, ita et verbum.
Sumendo autem dicere essentialiter et absolute, tres sunt dicentes, id est intelligentes : quorum est unum intelligere et una intelligentia, et per consequens unum verbum essentialiter sumptum, quoniam intelligentia appropriata, est idem quod verbum. Denique unaquaeque divina persona dicit, id est indicat, se et aliam, sumendo dicere absolute, prout respicit dicibile : sicque dicit se et aliam non ut verbum prolatum, sed ut rem indicatam. Creaturam quoque dicit Deus secundum duplicem sensum. Primo, quia producit eam, secundum illud in Psalmo : Ipse dixit, et facta sunt. Secundo, quia eam declarat : sicque frequenter legitur in Prophetis : Locutus est Dominus.
Praeterea quaerit circa illud Augustini quintodecimo de Trinitate : Pater tanquam se ipsum dicens, genuit Verbum. Non enim se ipsum perfecte dixisset, si minus esset in Filio quam in se ipso. Ex quo videtur quod idem sit se dicere, quod generare. Ergo sequitur : se ipsum perfecte dixit, ergo se ipsum perfecte genuit.
Dicendum, quod non sequitur. Cum enim dicitur : perfecte se dixit, sumendo dicere notionaliter, sensus est quod exprimendo se genuit sibi aequalem, non se ipsum, sed similem producendo. Itaque in Patre idem est se proferre et generare, sed non est idem in Patre se proferre et se generare.
Haec Alexander.
Praeterea ad quaestionem hanc : An verbum dicatur in Deo personaliter, an essentialiter, Thomas respondet :
Circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam enim dixerunt, quod dicere in Deo dicatur tripliciter, scilicet, pure essentialiter, ac notionaliter, et etiam essentialiter cum connotatione effectus in creatura ; et quod actui dicendi non correspondet verbum nisi dum notionaliter sumitur, quia verbum, secundum eos, non dicitur nisi personaliter. Sed non videtur quod possit esse dicere sine verbo.
Alii dicunt, quod dicere, non sit nisi intellectum suum manifestare : et sicut homo potest intellectum suum manifestare alteri verbo vocali, et sibi ipsi verbo interiori ; sic dicunt Deum utroque modo suum manifestare intellectum, videlicet condendo creata, quae sunt quasi vocalia Dei verba, et generando Filium, qui est verbum cordis sui, quo manifestat se apud se ipsum. Sicque secundum eos, verbum dictum de Deo semper est personale. Sed hoc non videtur, quia si inquiratur quid sit verbum quo quis sibimet loquitur, non invenitur esse nisi conceptio intellectus : quae conceptio est vel ipsa operatio quae est intelligere, vel ipsa species quae est similitudo rei intellectae. Nec sine horum utroque potest quis intelligere : utrumque namque istorum est quo quis formaliter intelligit. Ideo impossibile est quod ita sumendo verbum, aliquis intelligat nisi verbo intellectus sui quod sit vel actio intelligendi, vel ratio actionis illius, habens se ad eam ut medium cognoscendi : quae ratio est species rei intellectae. Cumque Deus Pater intelligat se, si in divinis non esset verbum nisi personale, quod est Filius, oporteret quod Pater intelligeret Filio quasi formaliter : quod improbatum est supra.
Idcirco dicendum cum aliis, quod verbum ex virtute nominis sui, potest tam essentialiter quam personaliter accipi. Non enim significat tantum relationem, sicut hoc nomen, pater ; sed imponitur ad significandam rem aliquam absolutam simul cum respectu, sicut hoc nomen, scientia : ita quod verbum importat relationem ad id a quo est, videlicet ad dicentem, sicut scientia ad scibile. Huiusmodi autem relationes in divinis ponuntur dupliciter ; quoniam aliquae sunt reales, quae requirunt realem ab invicem distinctionem ; quaedam sunt rationis, sicut relatio importata hoc nomine, operatio, quod dicit respectum implicitum ad operantem. Si ergo relatio importata nomine verbi, sit tantum relatio rationis, nil prohibet verbum essentialiter accipi. Et hoc videtur ad rationem sufficere verbi prout a nobis transumitur ad divina ; quia in nobis, ut dictum est, nil aliud est verbum cordis nisi species intellecta, vel actio intellectualis : quorum nullum in Deo realiter distinguitur a divina essentia. Porro si importet talem relationem quae realem requirit distinctionem, oportet quod personaliter dicatur in Deo : quoniam non est realis in divinis distinctio nisi personarum. Et est simile de amore, qui secundum eamdem distinctionem essentialiter ac personaliter dicitur in divinis, ut dictum est ante. Verumtamen in usu Sanctorum communiterque loquentium, verbum in divinis realem relationem realiter distinguentem importat. Unde Augustinus affirmat, quod Verbum est idem quod sapientia genita. Hinc quaestio ista parum valet, quia non est de re, sed de nominis significatione, quae exstat ad placitum. Propter quod in ea plurimum valet usus, quia nominibus est utendum ut plures, secundum Philosophum, de rebus autem iudicandum est secundum sapientes : quia dum constat de rebus, frustra habetur controversia de verbis, ut dicit Magister libro tertio, quartadecima distinctione. Attamen ea quae in divinis dicuntur, non sunt extendenda nisi secundum quod eis utitur sacra Scriptura. Denique verbum personaliter soli convenit Filio, qui procedit secundum rationem similitudinis per modum naturae et intellectus ; non Spiritui Sancto, qui procedit per modum amoris et voluntatis.
Haec Thomas in Scripto.
Verum ab hac responsione videtur Petrus hoc loco parumper recedere. Etenim ait :
Verbum divinum maxime dicitur ad similitudinem verbi interioris. Ad completam autem rationem verbi interioris tria concurrunt. Primum est ipsius intellectus super intelligibile conversio ; secundum est similitudinis eius in se naturalis generatio ; tertium, ordo manifestandi se in illo vel sibi ipsi vel alteri. Non enim species rei quiescens in memoria dicitur verbum, sed species informans aciem cogitantis, genita ab illa, ac illi simillima atque illius manifestativa. Primum horum trium convenit essentiae cuilibetque divinae personae. Secundum vero non convenit essentiae, neque Patri, quia non producuntur, neque Spiritui Sancto, quia non procedit per modum similitudinis et naturae, ideo non est imago ; sed Filio soli, cui et tertium convenit, ut patuit supra. Ideo verbum in divinis non essentialiter, ut quibusdam est visum, sed personaliter tantum accipitur, et soli Filio convenit, secundum SS. Ambrosium, Augustinum, et alios.
Haec Petrus.
Praeterea huic responsioni satis concordat Thomas in prima parte Summae suae, quaestione tricesima quarta :
Verbum (inquiens) in divinis si proprie sumatur, est nomen personale, et nullo modo essentiale. Verbum namque in nobis tripliciter sumitur proprie. Primo etenim et manifestius sumitur pro verbo vocali, quod ab interiori procedit quantum ad duo quae sunt in ipso, quae sunt vox ipsa et significatio vocis : principaliter tamen interior mentis conceptio dicitur verbum ; et secundario vox illius conceptionis significativa. Tertio imaginatio vocis verbum vocatur.
Ariani autem, ne cogerentur fateri Filium Dei esse Patri consubstantialem et intra ipsum manentem, dixerunt quod verbum in Deo dicitur metaphorice atque improprie.
Sciendum quoque, quod nullum eorum quae ad intellectum pertinent, dicitur personaliter in divinis, nisi verbum. Solum etenim verbum in intellectu significat aliquid ab alio manans. Id namque quod intellectus format concipiendo, est verbum ipsius. Intellectus autem secundum quod est per speciem inlelligibilem in actu, consideratur absolute ; et similiter intelligere, quod ita se habet ad intellectum in actu, sicut esse ad ens in actu ; non enim intelligere significat actionem ab intelligente egredientem, sed in eo manentem. Idcirco dum verbum vocatur notitia, non sumitur notitia pro actu ac habitu intellectus cognoscentis, sed pro eo quod intellectus concipit cognoscendo. Propter quod secundum Augustinum, Verbum est sapientia genita : quod nihil est nisi conceptio sapientis, quae et pari modo potest notitia genita nuncupari. Conformiter potest intelligi illud Anselmi : Dicere Dei, est cogitando intueri, in quantum videlicet intuitu cogitationis divinae concipitur Verbum Dei. Attamen nomen cogitationis non proprie convenit Deo. Idcirco Anselmus cogitationem sumpsit improprie pro contemplatione.
Si vero obiiciatur, quod secundum Anselmum, quaelibet divina persona est dicens : respondendum, quod sicut verbum, ita et dicere non nisi personaliter dicitur in divinis : sed dici convenit cuilibet divinae personae, quia non solum verbum, sed et res verbo significata dicitur seu profertur ; solique Filio convenit dici eo modo quo dici convenit tantum verbo. Pater quippe intelligendo se et Filium et Spiritum Sanctum, cunctaque alia quae in eius scientia continentur, concipit verbum, ut sic tota Trinitas verbo dicatur, imo et quaelibet creatura. Cumque dicere, non sit nisi verbum proferre, solus Pater in divinis est proprie dicens, cum tamen unaquaeque divina persona sit intelligens et intellecta, et per consequens verbo dicta.
Haec in Summa.
His verbis Thomae ac Petri omnino concordat Richardus, qui etiam aliqualiter improbat quod Thomas ait in Scripto, verbum in divinis non solum personaliter, sed et essentialiter accipi. Allegat quoque Richardus Trismegistum in libro de Divinitate dicentem ad discipulum suum Asclepium :
Cognoscens rerum naturas invocet, adoret, collaudet artem mentemque divinam. Et videtur Richardus sentire, quod per artem intellexit Verbum aeternum. Sic equidem ait : Forte Trismegistus in libris Prophetarum aliquid reperit de emanatione personarum, vel fuit edoctus ab aliquo, vel forsan Deus sibi revelavit per aliquam gratiam gratis datam : Deus enim aliqua nianifestavit philosophis quae in lumine pure naturali invenire non potuissent, ut videtur ad Romanos sentire Apostolus.
Haec Richardus.
Verumtamen breviter dici posset, quod Trismegistus per artem Dei intellexit practicam eius scientiam seu dispositionem fiendorum fontalem. Nam quidam philosophi non ponentes in Deo emanationem ad intra, posuerunt artem in eo, dicentes quod sicut ars humana imitatur naturam, ita natura imitatur artem increatam.
Insuper positio Thomae in Scripto consonant dictis Alberti, qui scribit hic :
Iudicio meo, “dicere” est aequivocum ad personale et essenliale. Non enim video qualiter queat defendi, quod Deus, non intellectis personis divinis seu emanatione ad intra non exsistente, non possit se dicere seque manifestare perfecte : imo videtur impotens, si non posset. Sed hoc « dicere » erit essentiale, nec correspondebit ei verbum personaliter ab ipso procedens.
Hinc sine praeiudicio dico, quod verbum accipitur tribus modis. Primo, pro dicto seu dictione manifestante intellectum dicentis : sicque dicitur generaliter respectu cuiuscumque dicentis. Secundo, prout addit super hoc processionem et distinctionem personalem a dicente : et sic dicere non convenit nisi Patri, nec verbum nisi Filio. Tertio, prout addit super haec duo respectum ad creaturas : et sic designat personas, et connotat divinam essentiam. Primo modo unaquaeque divina persona dicit se et quamlibet divinam personam. Secundo modo solus Pater dicit solum Filium. Tertio modo Deus Pater dicit omnes creaturas, iuxta illud in Psalmo : Ipse dixit, et facta sunt, id est, genuit Verbum, in quo erant ut fierent.
Haec Albertus.
Qui et verbum Anselmi exponens :
Secundum intentionem (inquit) Sanctorum, dicere Dei, est ad similitudinem dictionis interioris, et est cogitando se intueri. Attamen differt dicere ab intelligere atque cognoscere. Intelligere enim se, non dicit nisi conversionem intellectus super se ; sed cognoscere se, est cognitionem sui apud se habere ; dicere vero se, est manifestare se per aliquid a se procedens quod sibi sit simile, sicut et nostrum verbum manifestat nostrum conceptum.
Haec Albertus.
Amplius Bonaventura hic recitat aliorum opiniones, et reprobat quasdam, sicut et Thomas. Deinde improbat opinionem dicentium, quod verbum interdum essentialiter, quandoque personaliter accipiatur : quia ut ait, hoc est contra Augustinum, dicentem quod verbum eo ipso quo verbum, dicitur ad alterum ; et contra Anselmum, qui ait : Apertissimum est quod verbum non est ille cuius est verbum.
Hinc Bonaventura respondet :
Dicere est idem quod loqui. Loqui autem contingit dupliciter, scilicet ad se et ad alterum. Loqui vero ad se, nihil aliud est quam aliquid mente concipere. Mens vero concipit intelligendo, et intelligendo aliud concipit simile alii ; sed concipiendo se, concipit simile sibi. Mens ergo dicendo se, apud se concipit verbum per omnia simile sibi, et hoc est verbum conceptum. Alio modo dicere ad alterum, est conceptum mentis exprimere, et huic dicere correspondet verbum prolatum. Et sicut in nobis dupliciter sumitur dicere, ita in Deo. Nam dicere Dei apud se, est intelligendo concipere : quod est generare similem sibi prolem. Cui dicere correspondet verbum natum, id est Verbum aeternum. Secundo, dicere Dei, est exterius se exprimere : et sic dicere Dei, est per creaturam se declarare. Huicque dicere correspondet verbum creatum ac temporale.
Concedendum est ergo, quod « verbum » sicut et « dicere », dupliciter sumitur, utpote aeternaliter et temporaliter : verbumque temporale non est Deus neque in Deo, sed creatura ; Verbum autem aeternum est Deus, et est solum illius cuius est concipere. Ideo rationes probantes verbum notionaliter accipi, sunt simpliciter concedendae, et quod dicere non capitur essentialiter, nisi respectu verbi creati, atque ut temporalem notat effectum.
Haec Bonaventura.
Postremo Aegidius hic recitat positionem Thomae in Scripto, sicut modo narrata est, et dicit eam in tribus deficere :
primo, quoniam verbum nec est species intelligibilis, nec actio intellectus ; secundo, quia nec specie intelligibili nec verbo formaliter intelligimus ; tertio, quia verbum non dicit quid absolutum cum respectu.
Ad quae dico cum sancto Doctore, quod quaestio ista est de nomine potius quam de re. Idcirco in ea multum cavillari videtur inutile. An autem verbum sit actio intellectus, paulo post inquiretur. De quo quidquid quis dicat, certum est quod tam specie intelligibili quam actu intelligendi seu verbo mentali formaliter intelligamus, nisi forte stemus in terminis. Per id namque formaliter intelligere dicimur, quod est formale principium intelligendi vel ipsa intellectio actualis : sicut videre asserimur radio visuali seu similitudine coloris exsistente in oculo, et ipsa visione. Ad actum autem intelligendi concurrit species intelligibilis tanquam formale principium intelligendi, et ipsa actualis intellectio seu mentis conceptio tanquam forma denominans : ergo utroque illorum formaliter intelligimus.
An vero verbum possit aliquo modo essentialiter accipi, Thomas et Albertus rationabiliter satis declarant : quod tamen est de quid nominis disceptare. Tenet ergo Aegidius, quod verbum solum personaliter, relative notionaliterve dicatur in Deo.
Ad obiecta dicendum, quod dum verbum Deo adscribitur, omnis imperfectio et vilitas quae ei in creaturis adiuncta sunt, penitus removentur. Verbum autem mentale quod ad divina transfertur, non est sonans, vile ac transiens, sed in luce mentis quiescens. Per quod patet primi tertiique solutio.
Ad secundum dicendum, quod verbum proprie sumptum, dicitur quid prolatum et originatum, non tamen proprie initiatum aut principiatum : imo potest esse atque in Deo est proferenti ac gignenti coaeternum.
Nunc restat ostendere : An « verbum » in divinis semper dicat respectum ad creata : quod est unum de principalibus dubiis huius distinctionis.
Videtur quod sic.
Primo, quoniam Deus unico actu intelligendi genuit Verbum, quod est ipsius imago et omnium rerum creatarum exemplar, ut Augustinus, Anselmus, aliique concorditer dicunt. Ergo sicut verbum dicit, respectum ad proferentem, ita ad creaturas. Secundo, quia in Verbo Dei cuncta relucent, et ipsum est ars rationibus plena ac mundus archetypus, ut asserit Augustinus : sed per omnia ista notatur respectus ad creaturas. Tertio, super illud, In principio erat Verbum, dicunt quidam expositores, quod Verbum importat respectum non solum ad Patrem, sed etiam ad creata.
In oppositum est, quia quae connotant effectum in creatura, non competunt Deo ab aeterno. Verbum autem aeternaliter convenit Deo.
Ad hoc sanctus Doctor respondet :
Verbum in divinis non semper dicitur per respectum ad creaturas, sed aliquando dicitur cum respectu, interdum sine respectu. Verbum namque sive dicatur essentialiter sive personaliter, species est concepta, in qua est similitudo eius quod dicitur, ac dicentis, dum quis dicit se ipsum. Porro divina essentia seu Pater praehabet in se similitudinem omnis creaturae tanquam exemplar. Idcirco quod significatur ut species aut similitudo Patris aut divinae essentiae, si perfecta sit similitudo, continebit in se similitudinem omnium rerum. Sed quamvis aliquid sit species vel similitudo alterius, non oportet quod semper quandocumque quis convertitur in speciem illam, convertatur in id cuius est species aut similitudo : quia in speciem seu imaginem potest quis converti, tendere seu moveri dupliciter. Primo, secundum quod est species rei illius : sicque idem est motus seu eadem conversio in speciem rei et in rem. Secundo, prout species illa est res quaedam : et ita non oportet quod eadem conversione convertatur homo in speciem, et in rem cuius est species, ut cum quis considerat imaginem seu statuam in quantum est corpus lapideum.
Itaque cum Deus sit similitudo et species exemplaris omnium rerum, potest intellectus dupliciter ferri in ipsum : primo absolute, prout Deus est res quaedam ; secundo, in quantum ipse est omnium rerum similitudo. Atque utroque modo Deus se ipsum cognoscit, et supra se convertitur, non diversa, sed unica actione. Unde si « verbum » sumatur prout consequitur divini intellectus intuitum prout convertitur super se in quantum est similitudo et exemplar omnium rerum, tunc etiam accipitur in Verbo respectus ad creaturam, ut est respectus artis ad artificiata : sicque proprie convenit Verbo nomen artis. Si tamen verbum accipitur secundum ordinem manifestationis ad alterum, sic semper dicit respectum ad creaturam : quoniam talis manifestatio intellectus divini est per creaturarum eductionem. Hinc et Verbum, secundum Augustinum super Ioannem, est operativa potentia Patris per modum artis.
Sciendum quoque, quod artifex potest converti ad speciem artis suae tripliciter. Primo, prout species est similitudo rei per ipsum fiendae : sicque absolute convertitur in rem artificiatam, non habendo ullam considerationem de arte sua secundum se. Secundo, in ipsam speciem artis secundum esse quod habet in anima eius : et ita est consideratio absoluta ipsius speciei secundum quod est res quaedam ; nec sic aliquid de re artificiata considerat, Tertio, comparando unum ad aliud, quando considerat speciem apud se exsistentem esse causam eorum quae ab ipso fiunt. Sic quoque est de intellectu divino secundum quod convertitur supra se ipsum in quantum est res quaedam, vel prout est similitudo rerum tantum, aut prout res illa quae est rerum similitudo, est causa eorum quae sibi conformat.
Haec Thomas in Scripto.
Hinc quoque in Summa, prima parte, quaestione tricesima quarta :
In Verbo, inquit, importatur respectus ad creaturam. Deus enim se cognoscendo, omnem creaturam cognoscit. Verbum autem mente conceptum, est repraesentativum omnium quae actualiter intelliguntur. Et quoniam Deus se et alia universa uno intelligit actu, unicum Verbum eius est expressivum non solum Patris, sed etiam omnis rei creatae. Et sicut scientia Dei est solum cognoscitiva secundum quod est ipsius Dei, sed ut est creaturarum, est non solum cognoscitiva, sed et factiva ; sic Verbum Dei est solum expressivum eorum quae sunt in Patre, creaturarum vero non solum est expressivum, sed etiam operativum.
Haec in Summa : quae et magistraliora videntur praedictis. Tamen ea quae ait in Scripto, concordant dictis Alberti hoc loco, quae et paulo ante praetacta sunt. Et de his acute scribit Thomas in Summa contra gentiles, primo libro, ut partim praehabitum est, et infra habebitur.
Circa hoc loquitur Alexander :
Aliud est dicere, Pater dicit Verbum, et, Pater Verbo dicit creaturas, quemadmodum dicitur quintodecimo de Trinitate. Pater enim noscit se in se, et omnia noscit in Filio : sed hoc est ei nosse, quod dicere. Ergo Pater dicit se, et dicendo se generat Filium. Secundum hoc ergo quod Pater dicit Verbum, non ponitur respectus ad creaturam : imo hoc Verbum est Verbum ipsius dicentis. Dicit quoque Pater omnia in hoc Verbo, id est produxit. Ergo ratione illius quo dicitur omnia in hoc Verbo fecisse ac disposuisse, habet hoc Verbum cointellectum creaturae. Porro dum dicitur Pater Verbum hoc esse locutus, insinuatur et notio, utpote genuit, et quod creaturae est, scilicet fecit : quorum primum est ibi principaliter, secundum connotanter. Verumtamen per hoc non notatur dependentia, neque realis relatio Verbi ad creata, sed econtra. Hinc Damascenus asserit primo libro : Verbum Dei est subsistens, electivum, et operativum. Et ad Hebraeos ait Apostolus : Fide aptata credimus saecula Verbo Dei. Glossa : sicut exemplum exemplari. Hoc quippe Verbum est similitudo Dei Patris perfecta ; creatura vero est similitudo huius Verbi aliquantula, non expressa.
Haec Alexander.
Concordat Bonaventura, dicendo :
Sicut ait Anselmus, tunc verbum generatur ac dicitur, dum similitudo aut imago alicuius cognoscibilis mente concipitur ; et verbum hoc respicit quod respicit similitudo concepta. Pater autem uno actu generat Verbum, quod est similitudo sua naturalis perfecta, et similitudo rerum exemplativa et operativa : sicque Verbum tenet quasi medium inter creaturas et Patrem, qui dicitur operari per Verbum. Et ultra attribuitur ipsi Verbo quod sit virtus et sapientia Patris : sicque habet respectum ad Patrem dicentem, et ad creata per modum exemplaritatis et artis dispositivae et virtutis operativae. Et quoniam ista non dicunt respectum in actu, sed solum in habitu, sicut exemplar et donum ; ideo ab aeterno conveniunt Deo, qui multa novit et potest quae non facit.
Haec Bonaventura.
Consonat Petrus :
Verbum, inquiens, proprie dicitur similitudo genita in mente a specie rei cognoscibilis in memoria cognoscentis ; et secundum quod fit multiplicatio speciei, fit multiplicatio verbi. Quoniam ergo non eadem specie intelligimus nos ipsos et alia, idcirco diversas species in intelligentia generamus. Deus vero eadem specie se et alia cuncta intelligit. Hinc eamdem speciem, id est similitudinem, scilicet Filium, ad se et ad omnia proferenda genuit. Ideo Verbum eius habet similitudinem cum ipso, in quantum est imago ipsius, alque cum aliis, in quantum est exemplar illorum. Primus autem respectus inest ei secundum actum, alius secundum habitum.
Haec Petrus.
Positio demum Richardi eadem est cum praeinducta responsione Bonaventurae.
Scotus quoque concedit quod nomen verbi sit personale, et quod dicit respectum ad creaturas.
Praeterea Aegidius refert hic positionem Thomae in Scripto iam tactam, et distinctionem a sancto Doctore positam dicit supervacuam esse : quae tamen magistralis est ac apertissime vera ; per quam et declaratur qualiter sine idololatriae vitio fideles adorent imagines, quas infelices idololatrae idololatranter adorant. Obiectio quoque Aegidii debilis est, fundata in loco a simili, qui debilissimus perhibetur. Et dato quod omne relativum sit aliquid praeter id quod dicitur relative, non tamen omne relativum habet rationem signi aut imaginis.
Verumtamen etiam quaestio ista est partim de nomine, utpote an « verbum » dicat semper respectum ad creaturas : ideo non est immoderatius ponderandum quod diversi circa hoc diversimode sentiunt. Nam et quidam notabiliter dicunt : « Dicere » in divinis quadrupliciter dicitur. Primo essentialiter, et sic quaelibet persona dicit se, quemadmodum lux lucendo ostendit se. Secundo originaliter, sicque Pater dicit se generando Filium sicut lux lucem : ct sic verbum dicitur proprie in divinis. Unde Richardus de S. Victore : Verbum nascitur de corde solo, et ipso propalatur mentis intentio. Etenim Verbum generare, est proprie et perfectissime dicere. Tertio notionaliter, prout ducit in Filii cognitionem. Quarto causaliter, sicque Dei dicere, est creaturas producere.
Ex dictis patet solutio ad obiectum quod verbum non denotet effectum in creatura. Nam dicit respectum ad creaturam non actu, sed habitu. Ideo convenit in divinis ab aeterno.
Quocirca pensandum quod ait Thomas :
Cum relationes sequantur actiones, quaedam nomina important relationem in Deo fundatam in actione transeunte in exteriorem effectum, sicut creare et gubernare : et talia dicuntur de Deo ex tempore. Quaedam relationes sequuntur actionem divinam non transeuntem in exteriorem effectum, sed intus manentem, ut sunt scire et velle : et talia non dicuntur de Deo ex tempore. Et huiusmodi relatio ad creaturam importatur nomine verbi.
Haec Thomas.
Circa haec quaerit Scotus : Utrum verbum intellectus creati sit intellectio actualis.
Videtur quod non, quia octavo de Trinitate loquitur Augustinus : Phantasma Carthaginis in anima, est verbum eius. Ergo verbum est species, non actio. Secundo, verbum mentale est quod significatur verbo vocali. Sed verbum vocale non significat mentis conceptum aut actum, imo designat rem ipsam.
Contra, quintodecimo de Trinitate asserit Augustinus : Verbum est visio de visione. Et alibi : Verbum, inquit, est notitia cum amore ; itemque, Verbum est notitia genita.
Circa haec recitat Scotus positionem Henrici superius introductam, utpote quod intellectus noster primo est in potentia ad actum primum quem habet ab obiecto, et ipse intellectus factus in actu, ex sua immateriali late convertit se super se, ut est activus : ita quod primus eius actus est passio, prout intelligere dicitur quoddam pati ; et conversio eius super se, est agere. Et sequitur tertio conversio intellectus nudi super se informatum, et in isto gignitur verbum seu notitia declarativa : ita quod primo ponitur actus simplex, deinde conversivus, quae ambo praesupponuntur verbo ; et tertio est ibi gignitio, id est prolatio verbi.
Porro Scotus ad quaestionem istam respondens :
Certum est, inquit, quod verbum non est sine cognitione actuali, quia secundum Augustinum quintodecimo de Trinitate, verbum vere est genitum de memoria, seu de scientia in memoria exsistente : a cognoscente namque et cognito (puta obiecto) paritur, id est, generatur, notitia. Insuper certum est, quod verbum est secunda pars imaginis, cum sit proles et simile generanti. Ex quibus infertur, quod nihil ad voluntatem vel ad memoriam pertinens est verbum, nec species, nec habitus : quoniam possunt esse sine cognitione actuali. Est igitur aliquid pertinens ad intelligentiam. Et dicitur a quibusdam, quod est species genita in intelligentia de specie in memoria, ut in specie illa genita sit obiectum praesens intelligibile. Sed contra, quia sufficit praesentialitas prima obiecti in memoria ut actu cognoscatur : quoniam eadem potentia habens obiectum praesens, una eius praesentialitate potest actum suum elicere. Ergo ponere in eadem potentia duplicem speciem videtur superfluum, cum memoria et intelligentia sint eadem potentia. Obiectum quoque non est in se verbum, quoniam praesens est in memoria sine actuali cognitione, non autem sic verbum. Nec obiectum cognitum est verbum, cum non sit immediate genitum, sed actus gignitur immediate in quo subest obiectum. Dico ergo, quod de imperfectione est intellectus quod verbum sequitur inquisitionem : imo quaelibet notitia genita, verbum est. Et sicut est in creaturis quaedam imperfecta notitia, ita et verbum imperfectum ; quae autem est de perfecta memoria, perfectum est verbum : et hoc praecipue est notitia definitiva.
Haec Scotus.
Qui ad primum obiectum respondet, quod phantasma Carthaginis dicitur verbum eius causaliter, non formaliter.
Ad secundum, quod verbum vocale immediate significat rem, tamen mediante conceptu : quia signum non imponitur rei nisi mediante conceptu et intellectione, quae est verbum. Et tamen signum rei immediatum, dat intelligere conceptum non tanquam signatum.
Circa haec scribit Durandus :
Conceptus mentis non habet rationem verbi nisi prout induit rationem manifestativi. De ratione autem verbi nostri mentalis prout per ipsum manuducimur in cognitionem Verbi Aeterni, duo videntur esse. Primum est, quod sit aliquid in intellectu consistens ac manens. Ex quo elicimus quod Verbum Dei consubstantiale sit Patri, quoniam manet in corde Patris : quidquid autem in Deo est, idem cum ipso consistit. Secundum est, quod procedat ab aliquo, quia profertur. Et ex hoc concludimus, quod Filius Patris Aeterni sit personaliter a Patre distinctus. Hinc insufficienter dicunt, qui asserunt quod verbum sit ipsa quidditas rei intellecta definitive, quae se habet ad intellectum solum obiective, nec est in intellectu subiective. Contra quos est quod Augustinus ait quintodecimo de Trinitate, verbum esse cogitationem formatam.
Verbum ergo mentale est aliquid realiter in intellectu exsistens. Cumque in intellectu sint, secundum omnes, habitus et actus, ac ultra hos sit in eo, secundum quosdam, duplex forma : una quae imprimitur intellectui, utpote species intelligibilis, quae, omnem actum intelligendi praecedit ; alia quam intellectus iam factus in actu format de re intellecta, formando conceptum definitivum aut enuntiativum : inquirendum quid horum sit verbum. Et statim patet quod verbum non est habitus aut species intelligibilis impressa : quia haec ambo manent in intellectu nil actualiter considerante ; verbum autem non est nisi in intellectu actualiter considerante. Restat ergo quod sit actus intelligendi, seu intellectio actualis, aut forma seu species quam intellectus actualiter format de re intellecta.
Et secundum hoc sunt duae opiniones : una dicentium, quod verbum est species illa sic formata de re ; alia, quod sit actus intelligendi. Prima opinio a suis sic declaratur. De ratione verbi sunt duo : unum est, quod sit repraesentativum rei principaliter intellectae ; aliud, quod sit per actum dicendi productum. Dicere autem est actus intelligentis secundum quod talis. Verbum ergo est aliquid productum per actum intelligentis repraesentativum rei intellectae. Hoc autem non competit actui intellectus, sed speciei ita formatae. Huic opinioni non puto consentiendum, ait Durandus, quia secundum Philosophum, per actiones has immanentes quae sunt intelligere, dicere, non constituitur in nobis aliquid aliud. Est ergo opinio alia, quod verbum in nobis sit ipsemet actus intelligendi, quemadmodum in Monologion fert Anselmus, quod dicere mentale, est cogitando intueri. Intueri autem est actus intelligendi.
Has opiniones cum suis molivis prosequitur Durandus diffuse, et tandem concludit, quod verbum in divinis sumitur proprie essentialiter et non personaliter, nisi ex quadam appropriatione. Et circa hoc scribit multa inepta et frivola, sicut et alibi saepe, videlicet quod Filius non procedit a Patre per actionem intellectus, nec Spiritus Sanctus a Patre ac Filio per actionem et emanationem voluntatis : quod supra ex Scripturis et dictis Sanctorum est clarissime reprobatum. Insuper dicit, quod emanatio actus intelligendi ab intelligente, et verbi a dicente, non est realis, sed tantum secundum rationem. Quod constat esse falsum, cum in omni mente creata realiter distinguantur esse et agere, seu essentia et actio ; et ipsa intellectio actualis realiter profluit ab intellectuali virtute intelligentis, similiter verbum a proferente realiter manat atque distinguitur. De his et consimilibus dictis Durandi pertranseo, quia aperte contraria sunt veris ac solidis documentis Alexandri, Thomae, Alberti, Bonaventurae, et caeterorum iam praeallegatorum doctorum.
Nunc diligentius perscrutabor quid de quaestione hac senserit Thomas. Et sicut ex praetactis eius verbis patescit, ipse interdum dicit, quod verbum mentale sit vel actus intelligendi, vel species intellecti ; interdum vero simpliciter dicit, quod sit species illa secundum modum iam tactum.
Edidit autem vir sanctus de hac re specialem tractatulum qui intitulatur de Natura verbi (De Potentia), ubi de ista materia loquitur exquisite, inter caetera dicens : De ratione eius quod est intelligere, est quod sit intelligens et intellectum. Id autem quod est per se intellectum non est res illa cuius notitia per intellectum habetur, cum illa sit extra intelligentem, cum tamen oporteat quod intellectum sit in agente et unum cum ipso. Neque etiam intellectum per se est similitudo rei intellectae, per quam informatur intellectus ad intelligendum. Intellectus namque intelligere nequit nisi secundum quod fit in actu per similitudinem istam. Haec ergo similitudo se habet in intelligendo sicut intelligendi principium (quemadmodum calor est principium calefactionis), non sicut terminus intelligendi. Hoc itaque est primo et per se intellectum seu id quod intelligitur, quod intellectus capit seu concipit de re intellecta, sive illud sit definitio, seu enuntiatio, secundum quod duae sunt operationes intellectus, ut tertio fertur de Anima. Hoc autem sic ab intellectu conceptum, vocatur verbum interius seu mentale. Hoc etiam est quod significatur per vocem. Non enim vox exterior significat intellectum, aut intelligibilem eius formam aut speciem, aut ipsum intelligere, sed ipsius intellectus conceptum, quo mediante significat rem : ut cum dico : homo ; vel : Homo est animal. Cum enim intellectus intelligit aliquid, format conceptum illius rei quam voce significat. Intelligere ergo non fit, nisi aliquid in mente intelligentis concipiatur, quod dicitur verbum. Non enim dicimur intelligere, sed cogitare, intelligendo antequam conceptio aliqua in mente nostra stabiliatur.
Denique intellectus noster intelligendo ad quatuor ordinem potest habere, videlicet : ad rem quae intelligitur, ad speciem intelligibilem qua fit ipse intellectus in actu, et ad intelligere suum, atque ad ipsius intellectus conceptionem : quae conceptio differt a tribus praefatis. Primo, a rebus intellectis : quia res intellectae quandoque sunt extra animam ; conceptio autem intellectus non est nisi in intellectu. Differt quoque a specie intelligibili, quoniam illa est principium actionis intelligendi ; et item ab actione, quia conceptio illa consideratur ut terminus actionis, et tanquam quid constitutum per ipsius intellectus actionem : intellectus quippe sua actione format rei definitionem seu propositionem affirmativam vel negativam, et hoc verbum est similitudo rei intellectae
Sciendum praeterea, quod potentia intellectiva primo aliquid apprehendit simpliciter : et hic actus vocatur intelligentia. Secundo, id quod apprehendit, ordinat ad aliquid cognoscendum vel operandum : et haec nominatur intentio. Dum vero persistit in acquisitione eius quod intendit, vocatur excogitatio. Dum autem quod est excogitatum, examinat per aliqua certa, dicitur scire vel sapere : quod est phronesis, id est sapientia, cuius est iudicare, ut primo Metaphysicae dicitur. Ex quo demum habet aliquid quasi pro certo examinatum, cogitat quomodo possit aliis illud manifestare : et haec est dispositio interioris sermonis, ex qua exterior procedit locutio.
Sciendum quoque, quod sicut secundum actionem quae tendit in exteriorem materiam, est processio quaedam ad extra ; ita secundum actionem quae manet in ipso agente, quaedam processio est ad intra : quod maxime patet in intellectu, cuius actio, scilicet intelligere, manet in ipso intelligente. Quicumque namque intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectae ex notitia eius procedens, et dicitur verbum cordis, significatum verbo vocis.
Notandum est etiam, quod intellectus secundum quod est in actu per speciem intelligibilem, consideratur absolute ; similiter intelligere, quod se habet ad intellectum in actu sicut esse ad ens in actu : non enim intelligere significat actionem ab intelligente foris emanantem, sed in intelligente manentem. Cum ergo dicitur quod verbum est notitia, non sumitur notitia pro actu intellectus cognoscentis, neque pro aliquo habitu eius, sed pro eo quod intellectus concipit cognoscendo.
Praeterea verbum convenientiam habet maiorem cum re dicta quam cum dicente, quamvis sit in dicente ut in subiecto. Unumquodque enim ab illo naturam sortitur, a quo speciem accipit. Verbum vero accipit speciem a re dicta, non a dicente, nisi forsan quando quis dicit se ipsum. Sic quippe verbum lapidis differt specie a verbo leonis. Verbum etiam a diversis dictum de eadem re, idem est specie : quoniam effectus quilibet magis convenit cum principio quo agens agit, quam cum agente, cui solum assimilatur ratione ipsius principii (hoc enim est quod communicatur effectui per actionem agentis) ; similitudo autem rei dictae, est principium quo verbum efficitur : quae etiam in verbo reperitur a dicente sibi communicata. Hinc ipsum verbum quandoque vocatur rei similitudo, quandoque vero nominatur verbum rei, ubicumque res illa aut similitudo rei exprimitur : sive in parte imaginativa, sieut phantasma Carthaginis est verbum Carthaginis, secundum Augustinum ; sive in intellectu, in quo ratio verbi invenitur perfecte, quod ad imaginem pertinet Trinitatis.
Itaque verbum intellectus nascitur ex notitia alicuius in memoria exsistentis. Sicque primus processus in gignitione verbi, est dum intellectus accipit a memoria quod a memoria sibi offertur, non eam spolians, sed similitudinem habiti in ea sibi assumens ; et hoc est simile illi quod in memoria habetur. Adhuc tamen non habet rationem verbi perfectam ; sed lumen intellectus agentis involvit speciem quam a phantasmate abstrahit, et hoc lumen accipit intellectus possibilis simul cum specie illa, et hoc lumen diffunditur cum obiectum formatur, et manet cum obiecto formato : et ista similitudo verbum vocatur, cum in ea quidditas rei intelligitur. Quae similitudo in fine relinquitur perfecta et genita atque expressa ab intellectu, quae est verbum expressum et rei dictae expressivum : quia res non intelligitur nisi in eo, quod est tanquam speculum in quo res est ac relucet et cernitur. Verbum igitur cordis est ultimum quod potest in se intellectus efficere, et hoc est in quo quidditas rei recipitur. Imo ipsum est quidditatis similitudo, ad quam intelligere terminatur : sic etenim habet rationem obiecti intellectus. Verbum ergo est in quo intelligitur quidditas, sicut lux est in qua videtur color. Species vero est id quo perficitur ipsa cognitio, quemadmodum species coloris in visu exteriori : et foret similius, si lux ex specie coloris generaretur, sicut verbum ex specie.
Haec Thomas. Cuius verba aliqualiter difficilia et obscura videntur, et impugnantur a Scoto et Durando ac aliis multis.
Petrus vero eis consentire videtur, dicendo :
Verbum proprie dicitur similitudo genita in mente a specie rei in memoria quiescente. Et ponitur huius exemplum de speculo colori opposito : in quo speculo per lumen sensibile generatur coloris similitudo ; et si illi speculo opponeretur speculum aliud, fieret generatio similitudinis coloris a speculo in speculum.
Denique ad intelligendum lucidius mentem Thomae, confert quod scribit Richardus supra distinctione vicesima secunda in responsione quaestionis qua quaerit, utrum nomina per prius significent rem, quam conceptum quem facit intellectus de re. Ubi inter caetera ait :
Sicut in dicendo rem sensibiliter possunt tria considerari, videlicet, vocis formatio, et vox ipsa formata, ac res quae per vocem significatur ; sic in intelligendo rei quidditatem tria considerari possunt, quae sunt, formatio ipsius conceptus, et ipse conceptus formatus, ac quidditas rei distincte intellecta. Cum enim intellectus possibilis aliquo modo in actum reductus est, ita ut rem primo indistincte et imperfecte cognoscat, procedit principaliter tamen in virtute intellectus agentis, dividendo, et differentiam convenientem rei imperfecte cognitae inquirendo ac componendo, differentiamque repugnantem abiiciendo ; et sic procedendo discurrit quousque attingat ad aliquid convertibile cum re : et per hunc discursum est ipsius conceptus formatio. Ipse vero conceptus formatus, est immediatus terminus illius discursus : et est quoddam ens diminutum, constitutum a ratione, atque rei cognitae elaboratum exemplar, intellectui praesens, in quo intellectus intuetur distincte rem cuius est illud exemplar ; nec manet in intellectu nisi quamdiu actu intelligit. Et hoc dicitur primum obiectum nostrae distinctae intellectionis ; quidditas autem cuius est exemplar, est secundarium intellectionis obiectum.
Aliqui tamen negant tale exemplar, dicentes distinctae intellectionis obiectum immediatum esse quidditatem distincte repraesentatam, et ipsam intellectionem actualem dicunt posse vocari ipsius intellectus conceptum. Et conceptum huiusmodi dicunt nonnulli per prius significari per nomen, quam rem, quoniam ordine naturae prius intelligimus conceptum rei quam rem significatam per nomen. Alii dicunt rem primo ac principaliter significari per nomen, tamen mediante conceptu.
Haec Richardus. Qui recitative haec scribit, non declinans ad unam positionum istarum potius quam ad aliam.
Positio tamen recitata ex Scoto, planior rationabiliorque videtur : quia non solum in memoria partis sensitivae continetur rei phantasma, sed et in memoria partis intellectivae est species intelligibilis abstracta, quiescens et manens, actuali intellectione cessante. Unde ad intelligendum rursus actualiter, non videtur alia species seu similitudo intelligibilis necessaria, quae ab illa specie multiplicetur, gignatur aut extrahatur. Sed et conceptio rei quid aliud est quam apprehensio seu intellectio eius ? Et quanto plus proficit intellectus in cognitione rei, tanto per eamdem speciem intelligibilem rem clarius intuetur. Istud quoque videtur esse de mente Augustini, qui in sermone quodam de beatissimo Ioanne Baptista testatur : Vox sonus et index est cogitationis, verbum vero ipsa cogitatio. Et super illud Ioannis, In principio erat Verbum : Quid, inquit, factum est in corde tuo cum audires, Deus ? Et respondet : Substantia quaedam summa, intellectualis, immensa. Certumque est quod per substantiam illam infactibilem, invariabilem, intelligat apprehensionem, conceptum, seu aliquantulam cognitionem illius : quam intellectionem dicit esse verbum mentale eius qui Deum fideliter apprehendit, cum audit hoc nomen, Deus.
