Distinctio XII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XII

SUMMA DISTINCTIONIS DUODECIMA

 

Postquam praecedenti distinctione ostensum est, Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere, hic quaeritur qualiter sit procedens. Potestque littera in quatuor dividi partes, secundum quatuor quae quaeruntur et determinantur in textu. Primum est, an Spiritus Sanctus procedat prius a Patre quam a Filio. Secundo, an plenius a Patre procedat, et qualiter dicatur principaliter emanare a Patre. Tertio, an proprie procedat a Patre. Quarto, an procedat per Filium. Difficultates autem quae circa litteram esse possunt, in quaestionum solutionibus elucescent.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Quaeritur ergo primo : An Spiritus Sanctus prius procedat a Patre.

 

Videtur quodd sic. Primo, per argumentum Arianum in littera positum : aut enim processit Spiritus Sanctus a Patre nato iam Fiio, aut non nato ; si iam nato, ergo generatio Filii prior est processione Spiritus Sancti ; si non nato, ergo prius processit a Patre quam Filio.

Secundo, prius est esse quam agere : unde actus primus dicitur actum secundum praecedere. Ergo Filius prius fuit quam spiravit.

Tertio, Pater ordine quodam gignit et spirat : ergo productio qua primo et immediate genuit Filium, est prior processione Spiritus Sancti, sicque prius videtur a Patre quam Filio profluxisse.

In oppositum est auctoritas Augustini in littera.

Ad hoc respondet Albertus : Spiritus Sanctus aeque immediate procedit ab utroque, quamvis aliqui aliter dicant; sed eorum opinio modo abolita est, eo quod Sancti concorditer dicant, quod ab utroque procedat in eo quod unum sunt, seu prout ambo sunt unum. Ordo autem qui est in divinis, non ponit ibi prius aut posterius, nec mediatum et immediatum, eo quod ordo naturae non est ordo simpliciter, sed ordo secundum quid, utpote quo alter est ex altero, non alter altero prior, neque secundum intellectum, neque secundum rem, sicut declaratum est supra. Haec Albertus.

De hoc diffusius scribit Udalricus in Summa sua, tertio libro, solvens simul omnia quatuor iam pratacta. Generatio (inquit) Filii nullo modo prior est processione Spiritus Sancti, quia utraque processio est aeterna : aliter Deus adventu novi amoris mutatus esset. Nec ordine naturae. Quamvis enim secundum nominum rationem et significationem, generatio Filii et emanatio Spiritus Sancti dicant emanationes passivas, tamen realiter sunt relationes; Filius quoque et Spiritus Sanctus sunt relativa : relativa autem sunt simul natura. Nec una est prior alia ordine dignitatis, Cum utraque terminetur in eamdem naturam, et a termino ad quem sumitur dignitas seu nobilitas omnis processionis. Verumtamen, secundum Augustinum quintodecimo de Trinitate, Spiritus Sanctus principaliter procedit a Patre. Propter quod in expositione Nicaeni symboli protestatur, quod Spiritus Sanctus vere ac proprie procedit a Patre. Qua dicta non sunt intelligenda quasi Spiritus Sanctus procedat a Patre magis aut plenius seu perfectius vel prius quam a Filio : quoniam magis procedit aliquid ab illo quod maiori virtute producit ipsum ; plenius vero, a quo plura maiorave accipit ; perfectius, a quo nobiliori operatione emanat; prius, quando principia productiva in principiando se habent ad invicem ut prius et posterius. Cum ergo Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio una et eadem vi spirativa et unica spiratione, atque secundum eamdem rationem, eamdem etiam plenitudinem deitatis ab utroque accipiat, patet propositum. Attamen dicitur Spiritus Sanctus principaliter a Patre procedere, tanquam a principio totius spirationis, non solum exsistentis a se, sed item a Filio, qui vim spirativam et spirationem activam habet a Patre, a quo habet quidquid habet. Sicque hac dictio, principaliter, non dicitur hic a prioritate, quia sic Spiritus Sanctus procederet secundario a Filio (sic namque in genere principii innuit gradum virtutis) ; sed dicitur tantum ab eo quod est principium, prout denotat ordinem originis tantum quo unum est ab alio.

Insuper Spiritus Sanctus proprie dicitur esse a Patre, id est propria eius auctoritate, ut hoc quod dico, proprie, non excludat alia a participatione seu communione praedicati (quia tunc sequeretur quod Spiritus Sanctus non esset a Filio, vel non tam proprie esset ab eo) ; sed excludit alia a subiecto sumpto secundum modum seu auctoritatem principiandi : quia Pater producit auctoritate sibi non communicata ab alio, Filius vero auctoritate sibi a Patre donata. Hinc venit quod ait Richardus de S. Victore, quod Filii generatio est a Patre immediate; processus vero Spiritus Sancti est ab eo quodammodo mediate, et quodammodo immediate : quia processio Spiritus Sancti vel refertur ad suum principium absolute, sicque Cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti, procedit ab eis aeque immediate ; vel refertur ad rationem principiandi secundum ordinem naturae quo ratio illa communicatur Filio a Patre : sicque processio ista est a Patre immediate, in quantum Pater per se est eius principium ; et etiam mediate, in quantum Pater est principium eius in Filio. Atque hac ultima consideratione dicit Hilarius duodecimo de Trinitate, quod Spiritus Sanctus est a Patre per Filium : quia haec praepositio « per » notat medium, sed non eo modo quo medium sumitur in creaturis, quoniam ibi notat gradum maioris et minoris, quae in divinis locum non habent. Hac Udalricus.

Ex quibus habetur ad quatuor illa quaesita solutio : ad qua tamen ex aliis quoque doctoribus iam respondebitur plenius.

Denique Bonaventura ostendens quod Spiritus Sanctus non sit prius a Patre quam a Filio : Prius, inquit, multipliciter dicitur, videlicet : prius tempore, prius causalitate, prius origine, et prius auctoritate. Prius duratione seu tempore esse in Deo repugnat aternitati ; prius causalitate repugnat essentia unitati. Sed est ibi prius origine, quo alter oritur ex altero, et hoc respectu producentis et producti. Est etiam ibi prius auctoritate, cum unus profluit a duobus : tunc enim non est ibi prius origine, cum ambo sint unum originale principium ; tamen est ibi prius auctoritate, cum unus virtutem producendi ab alio habeat. Spiritus Sanctus ergo non procedit prius a Patre quam Filio, prioritate durationis nec causalitatis neque originis, sed auctoritatis, ut idem sit prius quod principalius. Verumtamen Spiritus Sanctus non procedit plenius a Patre, neque perfectius : quoniam plenius seu perfectius ab aliquo emanare, includit gradum perfectionis et compositionem aliquam in producto. Quamvis autem Filius habeat a Patre essentiam et virtutem, ex hoc tamen non sequitur gradus perfectionis in divinis : quoniam omnis imperfectio a divina processione ad intra excluditur.

Porro ad id quod quaeritur, an Spiritus Sanctus procedat a Patre mediante Filio : respondendum, quod secundum Richardum, productio Spiritus Sancti est mediata simul et immediata : mediata, in quantum est a Filio qui est a Patre ; et immediata, in quantum Spiritus Sanctus immediate a Patre procedit. Cuius rei exemplum ponitur in exitu Abel ex Adam : quoniam Abel immediate processit ex Adam, in quantum Adam ex lumbis et semine suo genuit ipsum Abel. Nihilo minus dicitur mediate generatus ex Adam, in quantum genitus est ex Eva, que fuit formata et producta ex Adam. Hunc autem modum geminum procedendi oportuit esse in Deo, propter servandam summam germanitatem in eo. Si enim processio Spiritus Sancti esset solummodo mediata a Patre, ita quod esset tantum a Filio, non esset summa germanitas Spiritus Sancti cum Patre. Similiter si omnino immediata esset a Patre tantum, non esset summa germanitas Spiritus Sancti cum Filio. Haec Bonaventura.

 

Thomas quoque circa haec contestatur : Spiritus Sanctus nec prius nec plenius nec magis procedit a Patre quam Filio. Cuius ratio tota est quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, et ubi est unitas, non est distinctio plenitudinis. Dicitur tamen Spiritus Sanctus principaliter et proprie esse a Patre, quia in Patre est spirationis auctoritas, praesertim quia haec praepositio a, apud Graecos notat relationem ad primam originem. Unde non dicunt quod lacus sit a rivo, sed a fonte. Et inde est quod non concedunt Spiritum Sanctum esse a Filio, sed a Patre. Quod tamen est concedendum, cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti : rivus autem et fons non sunt unum principium laci.

Quaestionem demum qua quaeritur, an Spiritus Sanctus procedat a Patre mediante Filio, Thomas sic solvit : Omne medium aliquo modo distinguitur ab his inter quae medium dicitur. Cumque in spiratione Pater et Filius sint duo spirantes in quantum sunt unum in potentia spirativa, possumus loqui de actu spirationis quantum ad ipsos spirantes, vel quoad principium spirandi, cuius virtute spiratio est, quod est vis spirativa, in qua non est distinctio Patris et Filii in spirando : ideo quantum ad principium istud non est spiratio a Patre, mediante Filio. Sed quantum ad personas spirantes, est ibi mediatio quaedam, secundum quod est ibi ordo naturae : quoniam Filius est ex Patre, Spiritus Sanctus ex Patre et Filio. Sicque processio Spiritus Sancti est immediata per respectum ad vim spirativam, et etiam quoad Patris personam, a qua immediate procedit ; est etiam mediata, in quantum Filius spirans est a Patre.

Si vero quis instet, quia immediatum principium est principalius quam mediatum : Cum ergo Spiritus Sanctus principalius procedat a Patre, videtur quod omnino immediatius procedat ab ipso quam a Filio. Respondendum, quod quando sunt multae causae agentes ordinate, possunt dupliciter considerari, secundum quod duo inveniuntur in agente, videlicet ipsum agens, et virtus qua operatur. Si ergo considerentur causae agentes ordinatae secundum rationem agentis cuius est agere, sic quanto agens est posterius, tanto plus est proximum ad actionem et ad operatum. Si autem considerentur quantum ad virtutem activam, sic quanto causa est prior, tanto est immediatior : quoniam agens secundum non operatur nisi ut motum a primo, atque secundum quod virtus primi in ipso est. Hinc oportet ut semper resolvatur virtus ultimi agentis in virtutem agentis primi : sicut quod planta generat plantaro, habet virtute solis ; et quod sol movet ad plantae generationem, habet a suo motore. Ideo Deus seu prima causa immediatius se habet sua virtute ad quamlibet operationem natura, quam aliquod agens naturale.

Hinc quoque praepositio per, qua denotat causam mediam, interdum notat auctoritatem in recto, ut cum dicitur : Rex fecit hoc per ballivum ; aliquando in obliquo, ut cum dicitur : Ballivus hoc agit per regem. Hoc etenim modo consideratur mediatio quantum ad virtutem. Nam virtus superioris est quasi medium per quod agit inferior. Sed in praecedenti modo, quo rex dicitur agere per ballivum, attenditur mediatio quoad ipsos agentes. Porro in Patre et Filio quantum ad productionem Spiritus Sancti non est distinctio quoad principium spirationis, quod est vis spirativa, cum sit eadem in utroque, sed solum quoad personas agentes. Cumque in Patre sit auctoritas, dicitur operari per Filium, Filius vero nequaquam per Patrem. Unde et Filius est aliquo modo medium in operatione Patris, Pater vero nullatenus in Filii operatione. Haec Thomas in Scripto.

In prima vero parte Summae, quaestione tricesima sexta, quaestionem hanc solvens : In omnibus, inquit, locutionibus in quibus dicitur aliquis operari per alium, praepositio per notat in causali aliquam causam sive principium actus illius. Cumque actio inter agentem et rem actam sit media, causale illud interdum est causa actionis secundum quod exit ab agente : et tunc est causa agenti ut agat, sive sit causa finalis, ut si dicatur : Artifex operatur per cupiditatem lucre ; sive formalis, ut artifex operatur per suam artem ; seu effectiva aut motiva, quemadmodum artifex agit per suas voluntatis imperium. Aliquando autem causale illud est causa actionis secundum quod determinatur ad factum, quemadmodum artifex operari dicitur per martellum. Cum ergo Filius habeat a Patre quod ab ipso Filio procedit Spiritus Sanctus, dici potest quod Pater per Filium spirat Spiritum Sanctum, atque quod Spiritus Sanctus procedit a Patre per Filium : quod est idem. Haec Thomas in Summa.

 

Si autem his objiciatur, quod sicut causa prima plus influit quam causa secunda, sic primus productor, quam aliquis sequens ; cumque Pater sit primus et principalis productor Spiritus Sancti, apparet quod Spiritus Sanctus ab ipso magis perfecti usque procedat.

Rursus, secundum Philosophum, propter quod unumquodque tale, et illud magis. Cum ergo Filius a Patre habeat vim spirandi, videtur quod propter Patrem spirat. Ergo Pater est magis spirans.

Et respondendum, quod Pater et Filius sunt unum principium productivum Spiritus Sancti seu unus productor, sicut et unus spirator; Filius quoque eamdem numero virtutem spirandi quam habet Pater, accepit a Patre, nec una persona divina est proprie causa alterius.

Auctoritas autem illa Philosophi veritatem sortitur in causis in quibus illud quod convenit alicui propter aliquid aliud, est in utroque diversum.

Hac Thomas in Scripto.

 

Concordat Petrus ; et ait, quod auctoritas illa Philosophi vera est ubi est ratio causalitatis et causa univoca. Tunc enim eadem specie virtus seu qualitas est in causa et causato, perfectiusque in causa : sicut caliditas in igne et calefactis ab igne. In divinis autem nulla est causalitas, sed eadem numero est vis spirativa et activa spiratio in Patre ac Filio. Amplius, aliquae causas includunt ordinem, distinctionem et separationem : ut dum manus projicit lapidem, et lapis impulsus impellit alium, et ille tertium. Aliae includunt ordinem ac distinctionem, non separationem : ut dum Creator movet creaturam, respectu cuius ipse est primus et summus motor, et diversus ab ea ; non autem separatus, quoniam ipse intime operatur in omnibus. Aliae dicunt ordinem tantum : et sic Pater et Filius spirando Spiritum Sanctum non habent distinctionem quoad vim spirativam, quia spirant ut unum ; nec separationem, sed ordinem tantum, in quantum unus ab alio. Haec Petrus.

Ea vero quae de his scribunt Alexander, Richardus, Aegidius, consonant praeinductis.

 

Postremo modice tangam quid circa haec scripserit Scotus : Actus, inquit, considerari potest tripliciter : primo, in se ; secundo, in quantum est termini ; tertio, prout comparatur ad supposita agentia. Primis duobus modis est omnimoda uniformitas, vel potius unitas, in actu spirandi quo Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum : quia verissime una est actio et unus terminus productus. Verum loquendo tertio modo, non est omnimoda uniformitas : quoniam sicut vis spirativa communicatur Filio a Patre, ita quod Filius spiret, habet a Patre ; sicque Pater spirat a se, Filius non a se.

Sed objici potest sic : Pater prius spirat Spiritum Sanctum quam Filius. Pater enim spirat in primo signo originis, in quo habet Pater a se esse et spirare. Et tunc Filius non spiraret : quia si Spiritus Sanctus intelligeretur prius habere esse a Patre quam a Filio, tunc Filius non produceret Spiritum Sanctum iam exsistentem.

Responsio : De istis ordinibus seu originibus atque de multis ordinibus prioritatis et posterioritatis, alias dicetur. Sed quantum ad istud, non est intelligendum quod Pater spiret antequam Filius, quemadmodum Pater prius ordine generet quam spiret : quia sic Filius non spiraret, sicut nec Spiritus Sanctus potest generare Filium praeintellectum iam generari. Sed iste est ordo, quod in Patre est primo utraque fecunditas (utpote generativa et spirativa) a se. Secundo, est in Patre actus primae fecunditatis, et tunc in Filio est secunda fecunditas, scilicet spirativa, quam per generationem accepit a Patre. Tertio, actus secundae fecunditatis simul est a Patre et Filio, habentibus tunc simul istam fecunditatem, tamen cum aliquo ordine : quoniam ille actus est Patris a se, Filii autem non a se, sed a Patre ; sicut nec in secundo signo est ista fecunditas Filii a se, sed Patris a se. Non est ergo ordo originis inter spirationem Patris ac Filii, quasi Pater spiret in aliquo signo originis in quo Filius non spiret : imo in eodem signo originis simul spirant. Est tamen ibi ordo spirantium in spirando, quoniam Pater in illo tertio signo originis spirat a se, Filius non a se.

Verumtamen asserit quidam doctor, quod Pater spirat principaliter et principalius : principaliter, inquam, quoniam propria auctoritate ; et principalius Filio, qui auctoritatem spirandi habet a Patre. Filius vero tantum principaliter spirat, quia respectu Spiritus Sancti habet auctoritatem. Alius doctor contradicit et dicit, quod non est ibi aliqua comparatio proprie dicta in aliqua forma una, sed tantum in voce : quemadmodum Michael dicitur sanctior daemone, ubi est tantum comparatio secundum vocem, et non secundum aliquam formam communem in utroque extremo exsistentem, imo haec forma, videlicet sanctitas, est tantum in Michaele ; ita principalitas ista est tantum in Patre, ut idem sit Patrem principalius spirare et principaliter spirare.

Haec Scotus.

 

Ad primum igitur respondendum, quod Augustinus illud solvit in littera. Quod tamen et aliter solvi potest. Cum enim supergloriosae et adorandae personae sint coeternae, nec in Filio prius est nasci a Patre, quam simul cum Patre Spiritum Sanctum producere, nec in Spiritu Sancto posterius est a Patre Filioque spirari, quam eamdem deitatem cum ipsis aeternaliter inseparabiliterque habere. Itaque in eodem momento et nunc aeternitatis, Filius a Patre natus est et Spiritus Sanctus ab utroque processit, nec est ibi prius neque posterius.

Udalricus tamen, Petrus et alii circa huius solutionem argumenti multa conscribunt. Sed non videtur difficultas in argumento seu potius cavillatione illa haeretica Arianorum, qui ex his quae in creaturis invenerunt, praesumpserunt immoderanter et ruditer iudicare de Deo et emanatione aeterna ad intra.

Ad secundum dicendum, quod in divinis idem omnino sunt esse et agere, Cum Deus sit purus actus : ideo esse non praecedit agere, praesertim ad intra.

Solutio tertii patebit in quaestione sequenti.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur : An in divinis generatio aliquo modo prior sit processione.

 

Videtur quod sic, quia Filius oritur a Patre per modum naturae, Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis : actio autem naturae prior est actione voluntatis.

Secundo, videmus in omni creatura intellectuali, quod intellectiva potentia et operatio eius naturali ordine sunt priores voluntate operationeque eius : voluntas quippe in sua actione praesupponit intelligentia actum seu apprehensionem.

Tertio, Augustinus in toto libro de Trinitate, ex consideratione creatae imaginis in anima relucentis procedit ad summae et superpraestantissimae Trinitatis cognitionem. Sed in anima cernimus quod ortus verbi seu cognitionis ex mente, egressum praecedit amoris ex voluntate. Ergo in superessentiali Trinitate sic esse videtur. Hinc Alexander sic arguit : Secundum Augustinum, generatio Filii a Patre est sicut generatio intelligentiae a mente ; processio vero Spiritus Sancti a Patre et Filio est sicut processio amoris ab intelligentia et mente. Sed intelligentiae generationem a mente consequitur ordine naturae amoris processio ab utroque. Ordine ergo naturae processio Spiritus Sancti a Patre ac Filio consequitur generationem Filii Dei a Patre.

Quarto, Spiritus Sanctus juxta praehabita non a Patre tantum, sed a Filio quoque procedit : ergo Spiritus Sancti processione naturali ordine prior est nativitas Filii.

Quinto, secundum ordinem intelligendi, generatio Filii est quasi via et motus ad Filium. Sed Filius processionem Spiritus Sancti praecedit tanquam principium eius : ergo plus generatio prolis.

Sexto, secundum Damascenum, voluntarium est cuius principium est in ipso cognoscente. Voluntas ergo est principium cognoscitivum, et per hoc differt a principio quod est natura, quae suum actum non praecognoscit : ergo velle seu volitio praesupponit cognitionem, cum nihil sit volitum nisi cognitum, praesertim cum voluntatis objectum sit bonum intellectum, id est intellectualiter apprehensum. Nil igitur est amatum nisi praecognitum. Amorem ergo et eius productionem praecedit notitia. Processionem igitur Spiritus Sancti, qui amor est, praecedit generatio Verbi ordine naturali. Unde ad Orosium loquitur Augustinus : Sapientiam praeire non potest voluntas, imo econtra. Ergo processio voluntatis partum sapientiae generationemve Verbi non praeit, sed sequitur.

 

Ad haec Scotus et Franciscus de Mayronis varia introducunt motiva, quod scilicet intellectus ex sua natura, omni actu rationis secluso, distinguatur a voluntate etiam in divinis, et prior sit voluntate in se et actu suo.

 

In oppositum est auctoritas Augustini in littera, asserentis quod Filius non est prius a Patre quam Spiritus Sanctus.

Rursus, Filius est immediate a Patre sicut Spiritus Sanctus, et econtrario tam immediate est Spiritus Sanctus a Patre ut Filius : non ergo est ibi processio.

Ad hoc probandum Alexander et Bonaventura multas rationes adducunt. Nam Pater non est prior Filio, quamvis sit eius principium et origo. Minus ergo generatio Filii prior est emanatione Spiritus Sancti, potissime cum in supergloriosissima Trinitate non sint prius et posterius.

Insuper experientia docet quod homo actum sentiendi seu intelligendi non advertit nisi actu voluntatis concurrente et applicante. Experimur quoque quod ex desiderio sciendi procedimus ad inquisitionem studiumque scientiae: sicque videtur actus voluntatis actum praecedere intellectus. Unde in libro de Trinitate disseruit Augustinus : Partum mentis, puta verbi conceptum, praecedit appetitus.

Ad istud Alexander respondet : Voluntas seu appetitus rationalis est duplex. Est namque voluntas ut natura, et est voluntas ut voluntas : quas Damascenus exprimit Graecis verbis. Porro voluntas ut natura, est appetitus generalis et indeterminatus ; voluntas vero ut voluntas, est specialis ac definita. Etenim voluntas ut natura, inserta est cuilibet potentiae animae respectu sui objecti et actus, ad quae naturaliter inclinatur : quemadmodum vis irascibilis ad bonum arduum, concupiscibilis ad bonum delectabile, rationalis ad verum. Voluntas vero ut voluntas, inserta est solum virtuti motivae rationali, quae movetur ex arbitrio atque iudicio libere. Voluntas illa primo modo sumpta, notitiam intelligentiamque praecedit : quoniam appetitus ille est in ipsa vi cognitiva respectu motivae naturaliter insertus (potentiae cognitivae), quo rei inhiat cognoscendae. Et de hoc appetitu intelligitur auctoritas Augustini iam tacta. Porro voluntas ut voluntas, ordine naturae notitiam sequitur. Non enim possumus aliquid velle neque diligere nisi aliqualiter notum. Iuxta hunc modum ponitur in divinis voluntas dupliciter, utpote essentialiter et personaliter. Voluntas essentialiter dicta, sumitur a voluntate ut natura : et haec voluntas quasi indeterminata est et generalis in divinis, cum sit eadem tribus personis, cum sit ipsa divina essentia. Haec autem voluntas secundum ordinem intelligendi procedit generationem Verbi aeterni ; et ante ipsam praeintelligitur, sicut essentia ante Filii generationem. Porro voluntas dicta notionaliter seu personaliter, accipitur a voluntate ut voluntas : quae appropriatur Spiritui Sancto. Et sicut voluntas ut voluntas, ordine naturae dicitur consequi notitiam ; sic ista voluntas dicta personaliter pro Spiritu Sancto, secundum rationem intelligendi consequitur in divinis generationem intelligentiae : sicque processio Spiritus Sancti consequitur generationem Filii, non tamen consequitur re aut tempore. Verum voluntas primo modo dicta antecedit, cum sit divina essentia, dicens cum hoc rationem ad productionem Filii per generationem, et Spiritus Sancti per processionem. Ordine ergo naturae prior est generatio quam processio. Haec Alexander.

 

Concordat Bonaventura, dicendo : Quidquid sit de ordine reali, de quo infra dicetur, tamen secundum ordinem intelligendi prior est emanatio Verbi, tum quoniam Verbum principium est Spiritus Sancti, tum quia Verbum procedit per modum naturae.

 

Hoc idem Thomas clarius exprimens : In divinis, inquit, non potest considerari nisi quod absolutum est, quod est unum et indivisibile, in quo prioritas et posterioritas non invenitur; vel quod relativum. Relativorum vero natura est ut simul sint tempore, natura et intellectu : ideo generatio non est prior processione aliquo modo qui possit ad divina referri, sed tantum secundum modum inteiligendi qui est in intellectu nostro tantum, accipiente generationem et processionem in divinis secundum similitudines repertas in creaturis, quae valde deficientes sunt ad repraesentandum generationem et processionem prout in divinis consistunt. Haec Thomas in Scripto.

 

Porro Petrus quaerit, an Filius sit naturaliter prior Spiritu Sancto ; et respondet : In persona Filii tria considerantur, substantia, notio personalis qua refertur ad Patrem, et notio personae qua refertur ad Spiritum Sanctum. Ratione naturae non potest dici prior Spiritu Sancto, quia eiusdem naturae sunt ; nec ratione spirationis, quia secundum hanc dicitur correlative ad Spiritum Sanctum; nec ratione filiationis, duplici ratione : una, quoniam filiatio dicit habitudinem eius ad Patrem, non ad Spiritum Sanctum ; altera, quia spiratio est de perfectione filiationis, nec separatur ab ea. Eo etenim dicitur Filius et imago, quia cum Patre convenit in natura et modo naturae, alterum de sese spirando. Hinc patet quod nec actu neque potentia nec natura Pater prior sit Filio aut uterque Spiritu Sancto, cum simul sint paternitas, filiatio atque processio, atque per has proprietates constituantur personae in esse personali distincto. Haec Petrus.

 

Verumtamen haec non praeiudicant verbis dicentium quod secundum ordinem intelligendi, generatio prior sit processione : imo et prioritate productivitatis atque originis, dicitur Pater Filio prior.

Hinc Richardus verbis Bonaventurse specialiter consonans : Generatio, inquit, secundum ordinem intelligendi prior est quam spiratio, quia generatio est per modum naturae, etc., ut supra. Imo secundum nostram rationem intelligendi prius occurrit nobis divina natura, quam eius voluntas. Praeterea, intellectualiter dicere, prius est secundum rationem intelligendi quam spirare : quia intellectualiter dicere, est actio intellectus ; spirare, voluntatis, cuius actio praesupponit ipsius intellectus actionem. Unde et nostrae apprehensioni prius occurrit intelligere Dei, quam velle ipsius. Cum ergo dicere in divinis non videatur prius quam generare, quoniam intellectus non est prior secundum rationem intelligendi quam natura, sequitur quod secundum rationem intelligendi prius sit generare quam spirare. Amplius, secundum rationem et ordinem intelligendi, generare est prius quam Filius : sed Filius secundum rationem intelligendi prius est quam spiret : quod autem prius est priore, est prius posteriore.

Si autem objiciatur, quod generatio et spiratio sunt aeque immediate a Patre : ergo una non est prior quam alia. Respondendum, quod Pater spirat non solum immediate, sed et mediate per Filium : sicque secundum hoc spiratio praesupponit generationem secundum rationem et ordinem intelligendi. Imo dato per impossibile, quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio, ipseque Pater tantum generaret atque spiraret, adhuc secundum nostrum modum apprehendendi generatio esset prior spiratione, quemadmodum natura et intellectus voluntate. Et quamvis vis spirativa non praesupponat simpliciter generationem, attamen ut est in Filio, praesupponit eam secundum nostra intellectionis modum ac ordinem. Haec Richardus.

 

At vero Aegidius circa haec refert praeinductam Thomae positionem, non tamen (ut apparet) sincere. Sic equidem narrat : Quidam dicunt, quod relativa sunt simul natura, et in huiusmodi non est prioritas : ergo in divinis secundum relationem non erit prioritas, nisi secundum modum intelligendi, in quantum volumus loqui de divinis secundum ea quae in creaturis videmus. Quae responsio sibi ipsi contradicere videtur : quia si de divinis quantum ad relationem loqui volumus secundum ea quae in creaturis videmus, in creaturis autem relativa sunt simul etiam quantum ad modum intelligendi : ergo ibi, scilicet in divinis, prius et posterius esse non queunt.

Haec recitatio non est vera. Non enim vult sanctus Doctor asserere, quod in divinis sit prius et posterius, loquendo de divinis iuxta modum quem habent relativa creata, cum et relativa creata dicat esse simul natura ; sed hoc intendit, quod in divinis inter emanationes generationis et processionis sit prius et posterius tantum secundum nostrum modum intelligendi, in quantum loquimur de emanationibus illis secundum quod ex emanationibus ad intra intellectualium creaturarum procedimus ad divinarum emanationum notitiam. In mentibus namque creatis emanatio intellectus realiter atque fontaliter, imo et aliquo modo causaliter, prior est emanatione actioneque voluntatis.

Deinde subiungit Aegidius : Cum dicitur quod relativa sunt simul natura, intelligendum est de relativis oppositis, quorum unum sine alio non potest intelligi, non de relativis disparatis. Hinc si generatio haberet oppositionem ad spirationem, valeret ratio illa, videlicet quod relativa sunt simul natura : ideoque ex parte relationis non posset assignari prius et posterius in divinis. Sed relationes illae non sunt opposito, sed disparatae.

 

Ad istud dicendum, quod Thomas aliique doctores non dicunt generationem et spirationem esse relationes oppositas, nec Patrem dicunt referri ad Spiritum Sanctum paternitate, nec Filium ad Spiritum Sanctum filiatione ; sed utrumque, videlicet Patrem et Filium, referri dicunt ad Spiritum Sanctum communi spiratione activa, quae ad spirationem passivam Spiritus Sancti se habet per modum relationis opposito. In divinis quoque relationes disparato sunt coaeternae. Et istud ex verbis Petri praehabitis innotescit, qui etiam ait quod spiratio sit de perfectione filiationis, nec separatur ab ea. Denique de relativis generaliter protestatur, quod sunt simul natura. Idcirco hoc generaliter verum est de omnibus vere et secundum esse relativis, per respectum ad suum correlativum secundum esse.

 

Circa hanc quaestionem Durandus scribit prolixe, inter caetera dicens : Dum quaeritur de prioritate generationis Filii respectu processionis Spiritus Sancti, aut quaeritur de prioritate secundum rem, aut de prioritate secundum intelligendi rationem. Si primo modo, sic aliqui dicunt quod inter generationem Filii et processionem Spiritus Sancti est per se ordo originis quo unum est ex altero, non tamen conditio prioris et posterioris. Spiratum namque (ut dicunt) est per se a genito, ergo spirari est a generari.

Haec et consimilia Durandus prolixo prosequitur : qua infructuosa videntur, cum clarum sit non esse simpliciter verum, quod spiratus sit per se a genito, cum Spiritus Sanctus, quem constat esse spiratum, sit a Patre, qui non est genitus. Imo nec Pater producit Spiritum Sanctum in quantum pater aut generans, nec Filius, in quantum filius aut genitus, sed uterque ut unum principium, in eadem vi spirativa communicans. Quamvis ergo Spiritus Sanctus procedat a Filio, non tamen congrue sonat quod spirari sit a generari, quia Filius non spirat ut filius. Ideo aptius sonat quod aliqui dicunt, quod spirari non est a generari per se atque directe, sed quasi concomitanter, in quantum Filius habet a Patre per generationem aeternam non solum divinam essentiam, sed vim etiam spirativam : non quod vis spirativa sit terminus generationis, sed quia per generationem simul communicatur. Pater quippe communicat Filio essentiam spirative fecundam. Itaque non apparet dicendum quod generatio in divinis sit prior processione, loquendo de prioritate secundum rem. Si enim illa est prior realiter, alia videbitur esse posterior secundum rem, cum tamen in summa Trinitate nihil sit prius aut posterius ; et iuxta Augustinum, solum est ibi ordo naturae quo unus ab alio, non quo unus post alium, ut vera et perfecta requirit aeternitas, cum et omnis imperfectio a divina et aeterna emanatione sit penitus excludenda. Idcirco quod aliqui ponunt in personis emanationibusque ad intra, ordinem naturalis praesuppositionis, non videtur quibusdam satis idonee dictum, cum in huiusmodi praesuppositione videatur ordo prioris ac posterioris includi.

 

Addit quoque Durandus : Si quaestio intelligatur de ordine generationis et processionis secundum modum et ordinem intelligendi, dicendum quod ordo prioris et posterioris est in divinis non solum inter origines seu emanationes praefatas, sed etiam inter absoluta secundum se, et inter essentiam et relationes oppositas, itemque inter essentiam et relationes disparatas, et inter personas constitutas. In divinis namque intellectum praeintelligimus voluntati, essentiam relationi, Patrem Filio, et utrumque Spiritui Sancto, paternitatem quoque spirationi, et filiationem seu generationem processioni. Consurgit autem hic ordo intelligendi, vel ex his quae in creaturis videmus, sicut est de ordine inter intellectum et voluntatem ; aut ex naturali habitudine rerum, ut inter correlativa. Haec Durandus.

Iuxta praehabita sunt intelligenda verba nonnulla Guillelmi Parisiensis in libro suo de Trinitate, in quibus insinuare videtur quod generatio spirationem praecedat, ut dum quintodecimo libri illius ait capitulo : Omnis virtus et potentia spiritualis non agit nisi per modum intellectus ac voluntatis, hoc est per modum sapientiae et amoris ; nec gravida est intra se nisi sapientiae in effectu seu in actu, et amoris inde fluentis, quemadmodum intellectus humanus cum acquisierit alicuius habitum artis, gravidus est et fecundus artis in effectu, hoc est meditationum atque verborum quae verba sunt rerum de quibus est ipsa ars. Quoniam ergo prima operationum et actionum spiritualium intelligere est, velle namque sequitur intelligere, necessario primus auctor est intellectus, primaque omnium potentiarum est generativa : quare eius actus omnium primus est intelligentia.

Haec Guillelmus, qui in libro praetacto multa his consimilia scribit.

 

Praeterea quaestio ista videtur mihi profundiorem continere difficultatem, videlicet : An ex natura rei prius conveniat Deo gignere quam spirare.

Et videtur quod imo, quia intellectus naturali ordine voluntatem praecedit, et Filius Spiritum Sanctum, seu generatio processionem.

Hinc Scotus ait : Pater non spirat antequam Filius, sicut prius ordine gignit quam spirat. Denique omni actu et consideratu mentis creatae secluso, ita se habent ex natura rei in Deo generatio atque spiratio, quod terminus generationis, videlicet Filius, est revera fons, principium et origo Spiritus Sancti : ergo ordine naturae et ex ipsa origine prior est Spiritu Sancto, et ipsa generatio processione ; sicque ex natura rei per prius convenit Deo gignere quam spirare.

Sed huius oppositum rursus probatur, eo quod Deus sit in sua natura purissimum ac supersimplicissimum esse, in quo ex natura rei non est aliqua formalis distinctio, nec prius neque posterius, nec ante voluntatem intellectus, ergo nec emanatio unius ante emanationem alterius, prout istud supra distinctione secunda plenius est ostensum.

Ad haec dicendum videtur, quod in simplicissimo Deo, qui est purissimus actus, penitus ex natura rei idem sunt, esse, posse et agere ; seu essentia, virtus et actio : ita quod nec intellectus differt a voluntate, nec econverso, nisi secundum rationem creatam considerantem ; nec generatio activa differt a Patre gignente, nec communis spiratio differt a Patre Filioque spirante, nisi secundum rationem. Ideo ex natura rei non videtur ibi prioritas. Nihilo minus, sicut inter Patrem et Filium est ordo naturae, quo unus ab alio, non quo unus prior sit alio, secundum Augustinum, sic inter Filium et Spiritum Sanctum. De hac re erit infra tractatus. Ideo iam tantumdem tetigisse sufficiat.

 

Et ex his patet responsio ad obiecta. In divinis enim penitus idem sunt, natura, intellectus, voluntas ; sed ex parte nostrae considerationis est inter ea distinctio, ordo, prioritas. Non tamen negatur quin ex natura rei inter personas divinas et inter emanationes pro personis seu relationibus sumptas, sit ordo naturse et prioritas originis ordini naturae correspondens, ut dictum est.

Ad omnia alia est una responsio, quia non aliud probant neque convincunt, nisi quod quantum ad ordinem intelligendi sit prioritas in divinis inter generationem et processionem, quia in creaturis sic invenimus : creaturae vero a plena repraesentatione divinae et increatae simplicitatis deficiunt infinite. Creator vero, cuius nec sapientiae nec omnipotentiae finis est, ita instituit ordinem universi, quod rationales et intellectuales creaturae ab intellectuali perfectione speciem sortiuntur : idcirco in ipsis intellectus voluntatem procedit, et intellectiva potentia propinquius habet se ad naturam specificam. In Deo autem non. est huiusmodi habitudo