Distinctio V — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO V
SUMMA DISTINCTIONIS QUINTAE
Textus quintae distinctionis multas atque difficiles inducit ac continet quaestiones :
et iuxta materias quaestionum, et argumentationes ad partes utrasque atque responsiones, multipliciter dividi potest ;
nec in hoc videtur aliqua difficultas, quamvis ad intelligendum verba litterae sit difficultas praecipua.
Itaque,
postquam in distinctione praehabita tractavit Magister, qualiter in divinis praedicata notionalia seu relativa, utpote actus generandi, generatioque passiva, conveniant concretis absolutis, videlicet an Deus generet, etc. ;
hic inquirit atque determinat, qualiter conveniant abstractis in Deo, hoc est :
an divinae essentiae convenit generare aut generari ;
deinde, an essentia sit aliquo modo terminus generationis aut ratio generandi ;
item, an Pater potest de sua substantia, essentia seu natura, generet Filium ;
et quod generatio divina nullatenus sit ex nihilo, neque ex materia.
QUAESTIO PRIMA
Circa distinctionem hanc quaeritur primo :
An divina essentia generet.
Videtur quod sic.
Primo,
quia natura est principium operandi. Nam dicitur a nascendo, quia ex ea nascitur actio.
Secundo,
quia in textu inducuntur apertae auctoritates SS. Augustini atque Hilarii, in quibus divina essentia seu natura dicitur nata seu genita, vel generans seu producens.
Tertio,
quoniam omnis actio est a forma : nam formae est agere et movere. Essentia autem ceteraque abstracta, potissime dicunt formam : ergo eis potissime convenit operari, generare, producere.
Quarto,
quia realiter idem sunt essentia et persona, nec Pater aliquid superaddit essentiae : ergo non minus convenit essentiae generare quam Patri.
Quinto,
quia divina essentia est res summa, per se subsistens, et intellectualis naturae : ergo est suppositum et persona. Cum ergo suppositorum sit agere, convenit essentiae generare.
Deinde induci possunt sophismata Praepositivi (quae teste Alberto, notabilia sunt) taliter arguentis :
Item,
haec est vera, Essentia est Filius Patris : quia inter Filium Patris et essentiam non cadit distinctio relationis. Sed quidquid est Filius Patris, genitum est a Patre. Ergo essentia genita est a Patre.
Iterum,
essentia est res genita, et res genita est genita. Ergo essentia est genita : quod negatur in textu.
Amplius,
essentia est terminus generationis. Essentia namque est id quod genitum est, et est ille qui natus est ex Patre ; et sic natus, est terminus generationis : ergo essentia generationis est terminus. Terminus vero generationis est a Patre, imo et productus ab ipso. Ergo essentia est a Patre atque producta ab eo : quod negatur in littera.
Praeterea Petrus sic arguit, et est argumentum abbatis Ioachim :
Insuper,
quidquid praedicatur de aliquo, potest pro illo supponere.
Sed essentia vere praedicatur de Patre, ut patuit : ergo potest pro ipso supponere et eius praedicationem recipere, ita ut vere dicatur, Essentia generat. Et simili modo argui potest quod supponere queat pro Filio : sicque vere generari dicetur.
Adhuc autem Richardus de S. Victore in libro suo de Trinitate,
ex intentione affirmat et probat, quod
et eos qui contradicunt, redarguit ac deridet.
In contrarium est Magistri, imo et Ecclesiae auctoritas, extra de Summa Trinitate et fide catholica, damnamus.
Ad haec Scotus respondet :
In ista quaestione erravit abbas Ioachim, quia dixit magistrum Petrum Lombardum esse haereticum, eo quod dixit rem aliquam esse in divinis quae nec producit neque producitur. Propter quod Ioachim imposuit Petro, quod posuit quaternitatem, ut tactum est. Et dum quaerebatur a Ioachim, quomodo salvatur fidei veritas, puta quod tres personae sunt unus Deus, dixit quod nulla res una est Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; sed tantum dixit istas personas esse unam rem, quemadmodum multi fideles dicuntur una Ecclesia propter unam fidem et caritatem. Et allegavit quod apud Ioannem ait Salvator : Pater, serva eos (scilicet meos discipulos ac fideles) in nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Unde, cum fideles non sint unum unitate naturae individualis, intulit Ioachim quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus non sint una res numero. Et in hoc Ioachim sapuit haeresim. Pater enim suam deitatem atque essentiam communicavit et dedit Filio, non aliam, sed eamdem : alias Filius non esset verus Deus. Pater quoque et Filius totam simplicem et indivisibilem suam essentiam communicaverunt Spiritui Sancto. Sicque tres personae sunt una res, una essentia, unus Deus. Idcirco non est in Deo quaternitas, quoniam una res illa non est realiter alia a personis.
Positio autem Magistri a Papa, imo a concilio, est approbata, et potest sic demonstrari : Res generans generat rem aliquam a se vere realiterque distinctam, quoniam nulla res gignit se ipsam, ut Augustinus libro de Trinitate testatur. Si ergo essentia generat, distincta est realiter a re generata ad intra : quod falsum est, cum sit penitus indistincta, et quidquid in Deo est, est realiter ipsa divina essentia. Ad idem sunt argumenta Magistri in littera. Nam si Pater generaret essentiam, essentia realiter distingueretur a Patre. Item, si essentia gignit ac gignitur, non est una et eadem numero. Denique, quandocumque est ultimata abstractio, et praedicatum ex sua ratione praedicari non potest nisi formaliter : propositio vera non est, nisi in primo modo per se. Sed cum dicitur, Essentia generat, subiectum est abstractum ultimata abstractione. Ergo generare seu generari non convenit ei, quia non convenit ei formaliter, neque in primo modo per se : non enim est de intellectu essentiae. Ergo illa propositio non est vera. In substantiis vero est tantum abstractio a suppositis propriae naturae, quia substantia non concernit aliud genus : ideo abstractio ista ibi est maxima. Hinc illud sic abstractum, est ipsummet praecise ac tantum, utpote cuilibet alii extraneum. Unde quinto Metaphysicae suae asserit Avicenna, quod equinitas est tantum equinitas, et nihil aliud.
Hinc dico, quod si Richardus de S. Victore intendit reprobare Magistrum, sicut apparet ex verbis Richardi, nego Richardum : quia in hac parte doctrina Magistri est authenticata per generale concilium. Auctoritas quippe universalis Ecclesiae maxima est, cum dicat Augustinus Contra Epistolam fundamenti : Evangelio non crederem, nisi crederem Ecclesiae catholicae. Quae sicut habet determinare qui libri habendi sint authentici in canone Bibliae, ita decernit qui libri sint habendi authentici in libris Doctorum. Quod autem Richardus intendat loqui contra Magistrum, videtur ex eo quod ait in libro suo de Trinitate : surrexerunt nostris temporibus, qui non audent dicere substantiam genitam esse : imo, quod periculosius est, contra Sanctorum auctoritatem hoc audent negare, modisque omnibus conantur refellere quod substantia gignat substantiam : sicque pertinaciter negant quod omnes Sancti affirmant. Et ad id quod ipsi dicunt, auctoritatem invenire non queunt. Imo more Goliae auctoritates Sanctorum adducunt quibus convincuntur : quas tamen exponunt contra sensum Sanctorum. Fidelis expositio et omni laude digna : quia quod sancti Patres clamant, asserunt esse falsum ; et quod nemo Sanctorum affirmat, asserunt verum. Quibus verbis videtur deridere Magistrum.
Haec Scotus.
Praeterea advertendum, quod abbas Ioachim, quemadmodum et Richardus, fuit contemporaneus Magistro Sententiarum, quem et vocavit haereticum et insanum ob causam praetactam. Postea Innocentius tertius in generali concilio, reprobavit abbatem Ioachim in hac sua prava opinione contra Magistrum. Verumtamen, quoniam Ioachim ipse omnia scripta sua submisit correctioni apostolicae Sedis, et ea praecepit domino Innocentio Papee tertio assignari ad approbandum seu corrigendum : hinc idem Innocentius noluit derogari religiosis statutis observantiisque regularibus quas abbas ille in suo observavit statuitque coenobio. Unde et error ipsius Ioachim non videtur ex malitia processisse.
Nam et Hubertinus in quinto suo volumine de Vita Salvatoris, asserit ipsum fuisse virum illuminatum et sanctum. Eisdem temporibus fuit et S. Bernardus.
Et quamvis Richardus de S. Victore consensit abbati Ioachim in hoc contra Magistrum Petrum, quod dixit divinam essentiam generare et gigni, non tamen in hoc, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus non essent una essentia, et absolute res una, ac vere atque realiter una natura.
Insuper,
circa haec scribit Thomas :
Haec Thomas.
Concordat Petrus,
dicendo :
Haec Petrus.
Concordat Richardus.
Aegidius vero videtur discordare ab his.
Siquidem responsione hac recitata, adiungit :
Sed ista obiectio nullius vigoris est, perimitque se ipsam.
Dum enim aedificator est musicus, musicus non aedificat in quantum differt ab aedificatore, sed in quantum convenit cum eodem.
Deinde subiungit Aegidius :
Haec Aegidius.
Ex cuius additione patet quod concordat cum praetactis doctoribus, et illam fecit obiectionem non illos redarguendo, sed veritatem diligentius inquirendo.
Praeterea, circa haec scribit Albertus :
Hic inquirit Magister, an divina essentia abstracte significata, possit esse terminus generationis. Quae quaestio potest dupliciter formari secundum duplicem intellectum. Hinc primo inquiritur, utrum essentia generet, vel generetur, ita quod ei conveniat actus generationis immediate ut termino. Secundo, si non convenit ei hoc modo, an generatio conveniat ei sicut de quo est generatio per modum materialis principii.
Prima quaestio habet quatuor problemata : primum est, an Pater genuit essentiam ; secundum est, an divina essential genuit Filium ; tertium, an essentia genuit essentiam ; quartum an essentia sit nec gignens, nec genita. Deinde interimit tria illa prima problemata, et adstruit quartum. Praeterea, ad probandum quod Pater non genuit essentiam, adducit tres rationes. Prima est, si essentia esset genita, diceretur relative : quoniam in divinis, gignens et genitum relative dicuntur, essentia autem absolute. Secunda est, quia si genuisset essentiam, genuisset id quod ipse est absolute. Tertia, quia sicut Pater est sapiens absolute sapientia quae est ipse, ita essentia est sibi quasi causa seu ratio quod est, ideo si genuisset essentiam, esset sibi ipsi sua generatione causa seu ratio quod est, et quod est Deus.
Insuper, quamvis essentia non generet, nec generetur, est tamen per generationem communicabilis. Et sic communicatur Filio, atque per processionem Spiritui Sancto, non solum per rationem, sicut superius communicatur inferiori, sed per idem esse in numero : et hoc, propter suam omnimodam simplicitatem, quoniam tres personae habent idem esse essentiae. Essentia quoque non individuatur, nec determinatur in personis proprietatibus personarum, cum sit tribus personis communis ; nec proprietatibus personarum aufertur ab ea communicabilitas, quoniam proprietates circa esse divinae essentiae non ponuntur, cum sit adeo simplex quod esse non differt ab ea. In creaturis vero, ubi essentia deficit a simplicitate, determinatur atque contrahitur in individuis ad esse huius et illius, quorum non est unum et idem esse.
Haec Albertus.
Quaerit demum Albertus,
an essentia in divinis sit praecedens generationem secundum intellectum, an concomitans, vel consequens eam : et hoc, secundum quod est in Filio.
Et respondet quod
Haec Albertus.
Verumtamen nonnullis videtur quod essentia ut est in Patre, habet se antecedenter, secundum intellectum, ad generationem activam : quia ut dictum est, Pater virtute essentiae gignit ; atque ut patuit, generare est actus seu opus naturae.
Porro essentia ut est in Filio, habet se ad generationem passivam consequenter, in quantum per generationem Filio communicatur. Nec tamen rite infertur quod ex consequenti generetur, sed quod per generationem talem accipiatur.
Unde ait Udalricus in Summa sua, tertio libro :
Haec Udalricus.
Nihilominus terminus a quo generationis divinae, est eius principium productivum, videlicet Pater seu generativa eius potentia.
Circa haec quaerit Thomas, an sicut generatio non convenit divinae essentiae, sic nec aliis essentialibus in divinis.
Ad quod respondet :
Haec Thomas.
Concordat Albertus,
et addit :
Idem Udalricus.
Haec Udalricus.
Hinc etiam Petrus et alii quidam dicunt :
Amplius,
quaestionem praetactam, an essentia generetur, movet et solvit Richardus,
dicendo :
Haec Richardus.
Bonaventura quoque respondet :
Generatio de sua communi ratione ad substantiam terminatur. De termino autem generationis contingit loqui dupliciter : primo, quantum ad productionem ; secundo, quantum ad intentionem. Quantum ad productionem, cum productum sit singulare, terminatur ad primam substantiam seu personam. Sed quantum ad intentionem, terminatur ad communem naturam in creaturis : quia natura producens hunc hominem, intendit ei dare formam communem. Sed quia in creaturis natura communis in suppositis numeratur, idcirco in ipsis forma communis producitur atque corrumpitur. Idcirco in eis generatio terminatur ad naturam communem, non tantum quoad productionem, sed etiam quantum ad generantis intentionem, propter quod universale generatur in singulari. Sed quoniam in divinis substantia seu natura non numeratur, nec advenit novum esse, hinc generatio secundum productionem terminatur solum ad personam. Posset etiam dici, quod non generatur commune, nisi ut in hoc. Quod verum est non solum in creaturis, sed etiam in divinis. Commune autem ut in hoc, non significatur abstractive, sed concretive. Ideo verum est quod Deus gignit ac generatur, non autem essentia.
Advertendum interea quod triplex est genus nominum significantium essentiam. Nam quaedam significant in concretione, ut Deus ; quaedam in omnimoda abstractione, sicut essentia ; quaedam medio modo, ut sapientia, lumen, voluntas : quia non concernunt suppositum per modum inhaerentiae, sed quoniam dicunt aliquam rationem actus sive originis, quae sunt suppositorum. Nomina ergo concreta, supponunt proprie pro personis ; omnino abstracta, impropriissime ; quae autem medio modo se habent, partim proprie, partim improprie.
Haec Bonaventura.
Hinc Guillelmus Parisiensis libro suo de Trinitate, vicesimo septimo et vicesimo octavo capitulis :
Haec Guillelmus.
Postremo, de hac re, an essentia generet aut gignatur, scribit Alexander diffuse, ponens abbatis Ioachim argumenta,
et inter cetera loquens :
Deinde Doctor irrefragabilis prosequitur determinando hanc quaestionem :
et eius responsio concordat praehabitis, et virtualiter est inducta.
Insuper quaeri potest, an generare per prius conveniat Patri aeterno, et per posterius creaturis, an econtrario.
Ad hoc respondet Albertus :
Haec Albertus.
Concordat Thomas in Scripto, quarta distinctione :
Hinc quarto libro Summae suae, secundo capitulo, ait Udalricus :
Nunc solvendae sunt obiectiones in principio factae.
Ad primam,
dicendum quod natura, forma seu essentia, est principium quo agendi, non proprie id quod agit, quia suppositorum est agere ; et istud iam clarius est ostensum.
Ad secundam,
responsio data est, quia auctoritates illae sunt exponendee, non extendendae ; et sancti Patres ex rationabili causa taliter sunt locuti.
Quocirca scribit Udalricus :
Haec Udalricus.
Ad tertiam,
responsio tacta est, quia formae seu essentiae est agere tanquam principii quo agendi, et cuius virtute agit suppositum.
Ad quartam,
dicendum quod ad veritatem propositionis non sufficit realis identitas, sed et conveniens modus significandi seu conformitas rationis formalis requiritur, sicut expositum est. Eidem etenim rei diversa conveniunt secundum variam considerationem ipsius : quae consideratio non est vana, quoniam habet fundamentum in re. Hinc quamvis essentia et persona realiter idem sunt, essentia tamen communicabilis est, et una in tribus personis ; persona vero incommunicabilis et multiplicatur.
Hinc ait Alexander :
Ad quintam,
dicendum quod ratio personae non convenit essentiae, prout theologi sumunt personam in divinis, quam per relativam proprietatem dicunt constitui ac distingui. Est tamen divina essentia aliquo modo persona, ut infra patebit. Unde et essentiae adscribuntur actiones ad extra, ut creare, gubernare, etc., ut dictum est, non autem actiones notionales ad intra.
Ad sophismata Praepositivi respondet Albertus :
Verum Henricus praetactam distinctionem tenendi ly Pater substantive aut adiective, impugnare et negare videtur.
Contra quem prolixe arguit Scotus.
Sed quia illa distinctio a praeclaris doctoribus Alexandro, Thoma, Alberto, Bonaventura, concorditer datur,
consentiendum est tantis : estque inane de acceptione quid nominis superflue disceptare.
Ad aliud,
respondendum quod haec : Essentia est Filius Patris, eodem modo est duplex, quoniam ly Filius, teneri potest adiective, et ita est falsa ; ac substantive, sicque vera consistit : atque in primo sensu caderet distinctio inter Patrem et essentiam ; in secundo, non.
Ad aliud quoque,
dicendum quod ista est duplex, Essentia est res genita, eo quod ly res, teneri potest relative pro persona, et ita est vera ; vel absolute pro essentia, et ita est falsa.
Ad sequens,
dicendum quod in processu illius discursus est fallacia accidentis. Quamvis namque ille qui genitus est, sit terminus generationis, non tamen essentia : quia non quidquid convenit uni, convenit alteri, quamvis realiter idem sunt.
Ad aliud,
respondendum quod argumentum illud abbatis Ioachim efficax esset, si res illa, puta essentia, quae nec est gignens nec genita, nec spirans neque spirata, essel quid aliud a personis, sicut expositum est.
Ad sequens,
respondet Thomas quod
ideo non oportet ut essentia supponat pro Patre.
Ad ultimum,
Scotus respondet :
QUAESTIO II
Quaeritur :
An Filius natus sit de substantia Patris,
et an essentia sit aliquo modo terminus generationis.
Quod Filius non sit de substantia Patris,
arguitur :
quia aut est de substantia Patris tanquam de materia,
aut tanquam de principio productivo.
Primum non dicitur, cum Deus sit purus actus, in quo nihil est materiale ; nec generatio ex materiali principio est sine mutatione.
Secundum quoque dici non valet, quia ut patuit, essentiae seu substantiae non convenit generare, neque ad intra producere.
Secundo,
si Filius est de substantia Patris, aut hoc sic est, quod substantia Patris communicata est Filio plene atque totaliter, aut partim : si plene, non videtur manere in Patre ; si partim, divisibilis esset.
Oppositum patet ex eo quod Pater catholice creditur Filium de sua genuisse substantia, praesertim cum generare sit ex sua natura sibi similem procreare.
Ad hoc Alexander respondet :
Secundum quosdam, haec praepositio de, duplicem habitudinem notat cum dicitur cultellus est de ferro : unam convenientiae seu indistinctionis, aliam principii ad illud quod est de ipso. Cum enim dicitur cultellus de ferro insinuatur quod ferrum sit principium materiale cultelli, et etiam ferrum habeat naturam indistinctam a natura cultelli. Quantum ad primam habitudinem, dicitur Filius de Patre ; quantum ad secundam habitudinem, dicitur Filius de essentia : quoniam habet esse indistinctum essentia ipsa cum Filio.
Sed contra hoc obicitur : eadem est essentia Patris et Filii ac Spiritus Sancti. Ergo si Filius propter indistinctionem quam habet cum essentia Patris, dicitur de substantia Patris ; ergo similiter propter indistinctionem quam habet Filius cum essentia Spiritus Sancti, dicetur de substantia Spiritus Sancti. Relinquitur ergo quod Filius non dicatur de substantia Patris propter habitudinem indistinctionis seu convenientiae. Hinc dicendum quod ly de, aliquando sumitur materialiter, ut cultellus de ferro ; aliquando originaliter, ut filius de patre ; aliquando ordinaliter, ut de nocte fit dies ; interdum substantialiter, sicut Filius fertur esse de substantia Patris : non quia de parte, sed quoniam tota est in toto, seu in ambobus. Unde Augustinus contra Maximinum : Aut de aliqua substantia natus est Filius Dei, aut de nulla. Si de nulla, ergo de nihilo : quod nec vos dicitis. Si vero de aliqua, nec tamen de Patris substantia, non est vere Filius eius. Si autem de Patris substantia, ergo unius eiusdemque substantiae sunt Pater et Filius. Et rursus : Non videtis, inquit, quam necessarium sit, ut qui non est ex nihilo, neque ex aliqua re, sed ex Deo, non nisi ex Dei substantia esse possit ?
Haec Alexander.
Concordat Bonaventura,
dicendo :
Haec Bonaventura.
In idem redit quod Thomas hic scribit :
Haec Thomas.
Porro in prima parte Summae, quaestione quadragesima prima :
Haec Thomas.
Verumtamen praepositio de in Scripturis non semper consubstantialitatem designat,
cum Iudaei dixisse Christo legantur :
Petrus quoque haec eadem suo more compendiose deprompsit :
Haec Petrus.
Idem Richardus ;
et addit :
Haec Richardus.
Denique Udalricus in Summa sua libro tertio, capitulo quarto :
Haec Udalricus.
Concordat Albertus.
Aegidius etiam :
Haec Aegidius.
In hac quaestione recitat Scotus positionem Henrici,
dicentis quod
sicut in materialibus est aliquid potentiale quod praesupponitur generationi ut materia, et aliquid inductum per generationem ut forma, et ex eis est productum quod generatur ; sic proportionaliter correspondent quasi tria similia in divinis. Persona quippe est quasi compositum ex essentia et personali proprietate, et relatio quasi forma, essentia autem sicut materia. Est ergo Filius genitus de substantia Patris, sicut de quasi materia.
Et si obiciatur, quod actus purus non potest esse quasi materia respectu generationis, quoniam nullo modo est in potentia ; et rursus, cum essentia sit una in tribus personis, Filius esset de essentia trium. Respondetur ad primum, quod aliquid est in potentia uno modo ad aliquid absolutum, et differt ab ipso re vel intentione, et de potentia transit transit in actum per motum et transmutationem rei vel rationis. Alio modo aliquid est in potentia ad aliquid quod est relationis tantum, et differt ab ipso sola relatione, nunquam vadens per transmutationem in actum, sed semper naturaliter coniunctum est actui. Primo modo, in creaturis materia est in potentia ad formam, et forma generis ad formam differentiae. Sed secundo modo divina essentia est in potentia ut communicetur, et sit in alia persona sub proprietate illius sine sua determinatione, quoniam de natura formae divinae, in quantum est purus actus, est quod sit ita in potentia ad plures respectus, nec hoc est imperfectionis. Ad aliud respondetur, quod Filius est de substantia, non in quantum est trium, sed ut est Patris.
Denique huic opinioni additur ab aliis, quod divina essentia dicitur subiective generari.
Quod enim subicitur generationi, dicitur
secundum Philosophum quinto Physicorum.
Insuper,
illud subiective generatur, quod sub utroque generationis termino manet idem : talis autem est divina essentia, quae est in Patre gignente et Filio genito una.
Contra opinionem hanc,
ait Scotus,
Haec Scotus.
Qui de hac re scribit satis subtiliter et diffuse.
Et quantum capere queo, satis ostendit quod divina essentia in generatione aeterna non habet se proprie per modum materiae.
Nihilominus reor quod mentem Henrici non reprobet.
Nec Doctor ille solennis intendebat hoc dicere.
Sed sicut Guillelmus Parisiensis, Alanus, et alii quidam, ostendunt imaginem quamdam Trinitatis altissimae non solum in natura intellectuali et anima rationali, sed item in materia et forma atque connexione ambarum, in multis quoque inferioribus rebus ; ita Henricus ad declarandum, quantum possibile est, modum generationis divinae, usus est praefato modo loquendi. Nam et in quibusdam simile est, et multum confert ad capiendum utcumque manuductorie modum incomprehensibilis generationis illius.
Unde et S. Thomas in determinatione quaestionis istius affirmat, quod generatio illa divina accedit ad similitudinem generationis qua quid generatur de alio tanquam de materiali principio, si a materia removeatur totum quod est imperfectionis, et remaneat haec sola de conditionibus materiae, quod est manens in re, et quod res per eam subsistit : et praecipue res artificiata,
ut dicit Commentator secundo de Anima.
His consonant verba Durandi,
dicentis :
Haec Durandus.
Ex quibus innotescit stare non posse quod Scotus ait, nullum antiquorum doctorum ausum fuisse nominare materiam a tempore Augustini usque ad Henricum.
Siquidem S. Thomas et Guillelmus Parisiensis, qui et contemporanei exstiterunt, fuerunt ante Henricum de Gandavo per plures annos. Ut enim ex ultimo patet Quodlibeto Henrici, ipse fuit et vixit anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, ut legi in exemplari unde haec scripsi. Porro Thomas feliciter migravit ad Christum anno eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto.
Postremo argumenta Scoti faciliter solverentur,
dicendo ad primum, quod divina essentia non eadem consideratione ac ratione, sed distincta, vocatur terminus formalis generationis divinae, et quasi materia eius. Nempe in quantum per generationem Filio communicatur et in ipso consistit, terminus formalis generationis vocatur : sed in quantum consistit in Patre, et secundum modum nostrum intelligendi, quasi praexsistere generationi concipitur ; sic quasi materia generationis censetur.
Aliud vero Scoti argumentum concludit, quod virtus illa aeterni Patris generativa ac prima, ad generandum nil praesupponit neque requirit quod distinctum et aliud sit ab ipsa. Essentia namque divina realiter idem est cum Patre et cum generativa eius potentia.
Ex praehabitis quoque patet argumentorum in principio quaestionis huius factorum solutio.
Nunc restat ostendere,
an et qualiter divina essentia, sit terminus generationis divinae.
Et sicut iam patuit, non est terminus ad quem, id est, non est id ad quod directe, vere et proprie generatio terminatur, quia non generatur. Scotus vero in praehabitis innuit verbis, quod sit formalis terminus generationis illius, quia videlicet per generationem Filio communicatur ac datur, et Filius nasci asseritur, in quantum per generationem a Patre accipit divinam naturam.
Hinc scribit Aegidius :
Haec in sententia Aegidius.
Praeterea quaerunt doctores :
an Pater seu Filius in divinis sit ex nihilo.
Et de Patre clarum quod non. Dicitur tamen esse a nullo : quia nil ante se, nec aliud a se, nec alius a se, est sibi causa aut ratio essendi. Sed dicitur esse a se ipso, vel sibi ipsi esse exhibere : non quod sit realiter causa sui ipsius ; sed tales locutiones exponendae sunt negative, ut sit sensus : Est a se ipso, id est non ab alio ; et exhibet sibi esse, id est, aliunde non habet, nec accipit.
Denique Filius non est ex nihilo, quamvis non sit ex praeiacente materia ; nec est ex nihilo quasi nihil sit materia ex qua, sed ex substantia Patris est genitus.
Hinc ait Durandus :
Thomas quoque ait :
Haec Thomas.
Concordant Albertus, Udalricus, et alii.
Quidam vero adiciunt, secundum Anselmum in Monologion : Aliquid esse ex nihilo, intelligi potest tripliciter.
Primo, ut ly nihilo, sumatur simpliciter negative, quemadmodum dicimus de tacente : Iste loquitur de nihilo. Sicque Pater polest dici de nihilo. Verumtamen iste modus non est usitatus, nec sine expositione utendum est eo.
Secundo, positive et materialiter : sicque omnino nihil est aut fit ex nihilo.
Tertio, ordinaliter, ut sit sensus, de nihilo, id est post nihil : et sic creatura est de nihilo. Sumitur etiam interdum quasi causaliter, ut : Iste irascitur de nihilo, id est sine causa.
