Distinctio XIV — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
SUMMA DISTINCTIONIS QUARTAE DECIMAE
Habita determinatione de aeterna processione Spiritus Sancti, hic de temporali eius processione tractatur. Et circa hoc auctor quatuor facit in ista distinctione. Primo docet quod sit duplex seu gemina processio Spiritus Sancti. Secundo, quod in temporali processione seu missione Spiritus Sancti, ipsemet Spiritus Sanctus detur his ad quos procedit seu quibus mittitur. Tertio excludit errorem aliter opinantium. Quarto movet hanc questionem : an Spiritus Sanctus detur a sanctis hominibus aut praelatis ; et solvit eamdem una cum obiectione quae contra suam solutionem fieri posset. Et littera plana est.
QUAESTIO PRIMA
Pro cuius clariori intellectu quaeritur primo : Quid sit temporalis processio Spiritus Sancti, et an realiter differat ab aeterna.
Et primo arguitur quod Spiritui Sancto non conveniat temporaliter procedere. Primo, quoniam Deo Patri non convenit temporalis processio : ergo nec Spiritui Sancto, qui aequalis est Patri in omni perfectione et dignitate, ita quod omne temporale tam elongatum est a Spiritu Sancto sicut a Patre. Si dicatur quod etiam Patri non convenit aeterna processio, hoc non videtur sufficere : quia aeternum non derogat excellentiae Dei quemadmodum tempus ac temporale.
Secundo, quia Filio, cui convenit aeterna processio, non convenit processio temporalis, saltem secundum eius divinam naturam : ergo nec Spiritui Sancto.
Tertio, processio quaecumque Spiritus Sancti est realiter ipsemet Spiritus Sanctus procedens : sed Spiritus Sanctus nequaquam est temporalis : ergo nec eius processio.
Quarto, ordini rerum derogare videtur, quod processio aut operatio veri Dei sit temporalis, Cum in libro de Causis dicatur : Inter rem cuius substantia et operatio est in tempore, et inter rem cuius substantia et operatio est in momento aeternitatis, est res media, cuius substantia est in aeternitate et operatio in tempore. Rem autem cuius substantia et operatio est in aeternitate, vocat potissime Deum. Cum ergo processio Spiritus Sancti sit operatio Dei, videtur non esse in tempore.
Quinto, processio Spiritus Sancti dicitur temporalis ratione effectus gratuiti quem causat in creatura rationali : sed dona gratuita sunt spiritualia, perpetua et divina, non materialia nec temporalia. Ergo propter huiusmodi dona non est processio illa temporalis vocanda. — Insuper, quod utraque processio illa non sit realiter eadem, hinc apparet, quod unum et idem non est aeternum ac temporale.
Rursus, si esset una, non diceretur bina seu gemina : sed in textu gemina nominatur.
In oppositum sunt quae in littera asseruntur.
Ad haec Bonaventura respondet : Processio prout convenit Spiritui Sancto, est processio ab uno in alium. Sed processio talis dupliciter potest intelligi : primo, sicut in obiectum in quod tanquam in amatum progreditur ; secundo, sicut in susceptivum aut in subiectum in quo recipitur. Primus modus convenit processioni aeternae, ut dictum est saepe. Secundus autem modus in illa esse non valet, quamvis sic intellexerint Graeci, quod scilicet Spiritus Sanctus a Patre producitur ac procedit, et in Filio recipitur ac quiescit. Quod stare non potest, cum receptio Spiritus Sancti in aliquo sit per influentiam doni gratuiti quod ex tempore est, et penes quod attenditur temporalis processio, secundum quam Spiritus Sanctus procedere dicitur ab aliquo in aliquem non tantum tanquam in obiectum, sed et ut in habitaculum. Sicque processio Spiritus Sancti perhibetur temporalis, non ratione eius a quo, sed ratione eius in quem procedit. Hinc nec generatio Filii secundum naturam divinam, nec etiam spiratio Spiritus Sancti, dicitur temporalis : quia generatio et spiratio non ita dicunt respectum ad terminum in quem tendit processio.
Praeterea advertendum, quod aliquid dicitur temporale tripliciter. Primo, quia habet initium, variationem et actum in tempore, ut generabilia et corruptibilia. Secundo, quod habet initium in tempore, sed non desitionem, ut anima. Tertio, quod habet initium essendi in tempore, sed actum elevatum extra et supra tempus, ut dona gratiae gratum facientis. Unde quarto de Trinitate loquitur Augustinus : In quantum aliquid sternum mente capimus, non sumus in hoc mundo. Haec Bonaventura.
Qui etiam in suo Breviloquio contestatur : Quamvis primum principium sit immensum et incomprehensibile, reddit tamen se hominibus aliquo modo manifestum et notum generaliter per universitatem suorum effectuum, in quibus dicitur esse per essentiam, praesentiam atque potentiam, eo quod se extendit ad cuncta creata. Reddit se quoque specialiter notum per quosdam effectus qui in ipsum specialiter ducunt : ratione quorum dicitur inhabitare, apparere, descendere, mitti et mittere. Habitare quippe notat spiritualem affectum cum acceptatione, ut est effectus gratiae gratum facientis, quae est habitus deiformis reducens in Deum, faciens nos Deum habere et Deum haberi a nobis, ac per hoc ipsum etiam habitare in nobis. Et quoniam gratia est effectus communis tribus personis, ideo una persona non inhabitat rationalem creaturam sine alia, imo simul Trinitas tota. Haec ibi.
Circa haec scribit Albertus : Temporaliter procedere non convenit nisi Spiritui Sancto et Filio ; imo proprie convenit Spiritui Sancto, si accipiatur procedere prout dividitur contra generari. Sicque temporalis processio dicitur manifestatio aeternae processionis Spiritus Sancti in collatione doni gratum facientis ad sanctificandum creaturam rationalem. Itaque temporalis processio aliquid superaddit processioni aeternae : non quod Deo aeterno aut Spiritui Sancto, qui verus est Deus, aliquid substantialiter vel accidentaliter queat addi, sed quia aliquid creatum nunc aliter se habet ad ipsum quam ante. Et ita temporalis processio includit processionem aeternam, et addit respectum qui causatur ex hoc quod rationalis creatura ex dono Dei aliter se habet ad ipsum in gratia, quam se habuit ante. Haec Albertus.
Concordat Udalricus, in Summa sua, libro tertio, scribens : Temporalem esse quamdam processionem divinae personae Christus ostendit, dicendo : Ego ex Deo processi, et veni in mundum ; et rursus : Si ego abiero, mittam eum (videlicet Spiritum Sanctum) ad vos. Ubi asserit Beda : Eius missio est temporalis processio. Hanc quoque Christus ostendit visibili signo, cum insufflando dixit Apostolis : Accipite Spiritum Sanctum. Est autem duplex divina processio temporalis. Una communis est toti Trinitati : qua Deus per causalilatis suae influxum procedit ad omnia, immobilis permanens in se ipso ; de qua in libro Sapientia dicitur : Attingit a fine usque in finem fortiter ; de qua capitulo secundo de Divinis nominibus S. Dionysius loquitur. De qua non est nunc sermo. Alia est temporalis processio proprie dicta, quando non solum similitudo et communis influentia Dei datur, sed et ipsa divina persona mittitur et donatur. Quemadmodum autem iuxta praehabita, processio aeterna uno modo accipitur ita quod communis est generationi atque spirationi, alio autem modo prout appropriatur spirationi ; sic et temporalis processio dupliciter sumitur. Nam prout includit processionem aeternam primo modo acceptam, communis est Filio et Spiritui Sancto ; sed prout includit processionem aeternam sumptam secundo modo, sic Spiritui Sancto propria est. Denique temporalem processionem hanc esse, probatur sic : Quidquid ab aeterno exit ab uno ut per se exsistens, et tamen de novo accipitur ab aliquo, hoc sicut procedit aeterna processione in esse, ita temporaliter procedit in aliquid. Sed tam Filius quam Spiritus Sanctus aeternaliter exit a Patre in esse personale, atque de novo accipitur a creatura rationali quam inhabitat gratiose. Ergo convenit utrique temporaliter procedere. Haec autem temporalis processio est receptio persona aeternaliter procedentis in creatura, secundum specialem modum habendi illam per gratiam. Hinc processio ista non ponit mutationem in Deo, sed in creatura. Haec tamen processio appropriatur Spiritui Sancto, quoniam magis convenit proprio eius, quod est esse donum amoris. Et ista processio ponit in Deo relationem rationis ad creaturam, in creatura vero relationem realem ad Deum. Haec Udalricus.
Hinc Thomas : Processio, inquit, Spiritus Sancti ex modo sua emanationis, in quantum Spiritus Sanctus procedit ut amor, habert quod tendit in alium ut in obiectum. Et quia aeterna personarum processiones sunt causa et ratio productionis creaturarum, oportet quod sicut generatio Filii est causa totius productionis creatura, secundum quod Pater dicitur omnia fecisse in Filio, sic amor Patris tendens in Filium ut in obiectum, est ratio in qua Deus omnem effectum amoris tribuit creaturis. Hinc Spiritus Sanctus, qui est amor quo Pater diligit Filium, est etiam amor quo diligit creaturam, impertiendo ei suam perfectionem. Potest ergo processio huius amoris considerari dupliciter : primo, secundum quod tendit in obiectum aeternum, sicque vocatur aeterna processio ; secundo, prout procedit ut amor in obiectum creatura, in quantum per illum amorem increatum aliquid confertur creaturae a Deo : sicque vocatur temporalis processio, quia ex novitate effectus consurgit nova relatio creaturae ad Deum, ratione cuius oportet Deum significari sub nova habitudine ad creatum, sicut in omnibus quae de Deo dicuntur ex tempore. Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summae, quaestione quadragesima tertia : In his, ait, quae important divinarum originem personarum, est quaedam differentia attendenda. Quaedam namque in sui significatione important solam habitudinem ad principium, ut processio et exitus. Quaedam vero cum habitudine ad principium, determinant processionis terminum. Quorum quaedam determinant terminum aeternum, quemadmodum generatio ; spiratio quoque passive accepta, processionem importat subsistentis amoris. Quaedam vero cum habitudine sui principium, important terminum temporalem, ut missio et datio. Mittitur enim aliquid ad hoc ut in aliquo sit, et datur ad hoc ut habeatur. Personam autem divinam haberi ab aliqua creatura, aut novo modo exsistendi esse in ea, est temporale. Hinc missio et datio in divinis dicuntur temporaliter tantum ; generatio autem et spiratio solummodo ab aeterno ; processio vero et exitus utroque modo. Haec in Summa.
In Summa etiam contra gentiles, libro quarto, scribit diffuse de effectibus attributis Spiritui Sancto in Scripturis respectu totius creaturae ; deinde, de effectibus qui ei specialiter attribuuntur respectu rationalis creaturae per charismata gratiarum ; consequenter, de effectibus attributis Spiritui Sancto secundum quod movet creaturam in Deum.
Concordat Petrus : Processio (inquiens) temporalis, secundum Magistrum in littera, est processio qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ad sanctificandum creaturam. Haec quippe temporalis processio tria importat, puta respectum ad id a quo procedit, atque ad id ad quod procedit, et ad effectum quem facit et connotat. Quamvis autem sanctificatio rationalis creaturae sit effectus toti Trinitati communis, tamen appropriatur Spiritui Sancto ratione amoris, qui est principium totius sanctificationis. Exemplum vero huius temporalis processionis est, si aliquod dolium ab aeterno flueret, sed in aliquo vase eius fluxus et emanatio temporaliter reciperetur, diceretur in illud temporaliter fluere. Unde non est concedendum simpliciter, quod processio Spiritus Sancti sit temporalis, sed quod processio eius in creaturam sit temporalis. Haec Petrus.
Amplius Richardus praetactam veritatem duplicis processionis parum aliter exprimit, dicens : In processione Spiritus Sancti, cum procedat ut in alium, duplex importatur habitudo : una ad principium a quo, et ista aeterna est ; alia ad terminum ad quem seu in quem procedit. Et secundum hanc aeterna est et temporalis : quia secundum quod processio Spiritus Sancti dicit habitudinem ad terminum in quem vel ad quem procedit sicut in obiectum tantum, sic cum talis habitudo aeterna sit, secundum eam processio illa aeterna est ; si autem importetur habitudo ad terminum in quem non tantum sicut in obiectum, sed etiam sicut ad illud in quo de novo incipit esse, vel alio modo esse quam ante fuit, cum talis habitudo sit ex tempore, processio Spiritus Sancti secundum eam est temporalis. Haec Richardus.
Insuper Aegidius circa haec refert quorumdam positionem, quam dicit insufficientem ; et ait : Ex amore principaliter assignare novitatem processionis, non est congruum : quoniam Deus non diligit nos propter bonitatem nostram, sed propter bonitatem suam. Idcirco in tali amore semper est obiectum aeternum, prout diligit se et prout diligit creaturam, loquendo de principali obiecto, ex quo actus rationali sortitur speciem. Non ergo ex diversitate obiectorum debet processio gemina assignari. Haec Egidius.
Quocirca sciendum, quod positio quam signum recitat, est sancti Doctoris : in qua etiam Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus et Udalricus concordant ; nec Egidius idonee recitat nec efficaciter reprobat eam. Nempe (ut patuit) Thomas dicit processionem Spiritus Sancti esse temporalem secundum quod tendit in obiectum creatum, in quantum per increatum amorem confertur a Deo aliquid creaturae ex quo consurgit nova relatio creaturae ad Deum. Et ista obiectorum distinctio est sufficiens ratio distinguendi atque ponendi geminam processionem Spiritus Sancti. Nec absolute verum est verbum illud Aegidii, quod Deus non diligit nos propter nostram bonitatem, cum in Evangelio Christus testetur : Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis. Nec dubium quin secundum praesentem iustitiam Deus diligat iustos propter eorum iustitias, quemadmodum scriptum est : Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit. Atque sicut odio sunt Deo impius et impietas eius, ut ait Scriptura, sic amori est Deo iustus et iustitia eius. Verumtamen amor Dei praevenit nos, et amor eius causa est nostrae bonitatis. Hinc propter se ipsum et propter suam bonitatem principaliter et finaliter amat nos, cum ipse omnia referat ad se ipsum, et sibi ipsi sit finis seu quasi finis. Nihilo minus interdum attenditur distinctio actuum penes obiectum primarium et secundarium, seu penes objectum generale et proprium, et item penes obiectum primum et proximum. Iam declarandum est, an processio Spiritus Sancti aeterna et temporalis, sit realiter una et eadem. Et videtur quod non, quia unum et idem non est aeternum et temporale.
Iterum, dictum est quod temporalis processio Spiritus Sancti est receptio eius in creatura rationali : quae receptio est quid creatum, non emanatio aeternalis.
Rursus, secundum Augustinum in libro de Trinitate, temporalis processio Spiritus Sancti est signum suae processionis aeternae. Signum autem differt realiter a signato, nec est idem realiter cum aeterno.
In contrarium est doctrina doctorum.
Ad hoc Thomas respondet : cum procession semper dicat respectum procedentis ad eum a quo procedit, et Spiritus Sanctus non referatur ad Patrem nisi relatione aeterna, nulla processio Spiritus Sancti potest esse realiter aut essentialiter alia ab aeterna ; sed potest ei advenire aliquis respectus alius ex parte eius in quem est, sicut in amatum a quo recipitur per gratiam, ratione cujus dicitur temporalis. Dicendum ergo quod est una processio essentialiter, propter unum respectum procedentis ad producentem : quem respectum principaliter importat processio. Est tamen duplex seu gemina, ratione duorum respectuum in duo objecta, videlicet in aeternum ac temporale : quorum respectuum unus, puta aeternus, est realiter in ipso procedente ; alius vero est in ipso secundum rationem dumtaxat, realiter autem in eo in quem procedit, puta in creatura. Horum tamen respectuum primus includitur in seeundo, sicut causa et ratio eius. Unde secundus se habet ex additione ad primum. Itaque processio Spiritus Sancti non dicitur temporalis secundum id quod est, sed rationo temporalis respectus ad creaturam. Temporalis quoque processio dicitur signum aeternae, quantum ad effectum ex quo consurgit et oritur temporalis ille respectus secundum quem processio dicitur temporalis. Effectus quippe temporalis processionis est amor gratuitus et infusus, qui est similitudo increati amoris, qui est Spiritns Sanctus, et per consequens signum ejus. Haec Thomas.
Ex quibus patet solutio ad obiecta. Tamen ad secundum dicendum, quod temporalis processio Spiritus Sancti vocatur eius receptio in creatura per praedicationem causalem, quia est causa gratiosae suae inhabitationis atque praesentiae ; vel est praedicatio per effectum, sicut dies dicitur latio solis super nostrum horizontem. Si autem objiciatur, quoniam ea quae non sunt eiusdem rationis, non connumerantur ad invicem : quae enim connumerantur, in aliquo conveniunt. Sed aeternum et temporale non sunt rationis eiusdem. Ergo non potest dici quod sint duae processiones, aeterna et temporalis.
Ad hoc Thomas respondet : Processio aeterna et temporalis, per respectum ad principium a quo sunt, sunt penitus idem et rationis eiusdem ; nec ex hac parte numerantur. Sed per respectum ad id in quo sunt, distinguuntur ; nec sunt eiusdem rationis secundum univocationem, sed analogice, quoniam unum est ratio et causa alterius : sicque possunt connumerari, quemadmodum et Deum et angelum dicimus duas res. Haec Thomas.
Hinc Petrus : Sicut ex parte solis differunt lucere et illuminare, ita ex parte Spiritus Sancti aeternaliter temporaliterque procedere. Ideo sicut lucere et illuminare non differunt essentialiter in sole, ita procedere aeternaliter et temporaliter non differunt realiter in Spiritu Sancto.
Circa haec Petrus et Richardus concorditer scribunt : Processio alicuius ab aliquo potest distinctionem habere seu geminari quatuor modis. Primo, geminatione principiorum a quibus procedit, quemadmodum filius carnalis procedit a patre et matre. Secundo, geminatione modorum quibus procedit, ut processio notitiae et amoris a mente. Tertio, geminatione seu distinctione ipsorum procedentium, ut procreatio duorum geminorum ab eisdem parentibus. Quarto, geminatione terminorum, sicut geminatur caritas Dei et proximi. Quod contingit dupliciter, utpote : terminorum non coordinatorum, ut actus dilectionis qua homo diligit proximum et se ipsum ; aut terminorum coordinatorum, ut actus dilectionis qua diligit Deum propter se ipsum, et proximum propter Deum.
His verbis addit Richardus : Secundum primum modum non distinguuntur aeterna processio Spiritus Sancti et temporalis, quia sunt a Patre et Filio in quantum unum sunt. Neque secundo modo, quia utraque processione procedit Spiritus Sanctus per modum voluntatis, quamvis sit aliter per modum voluntatis aeterna processio, aliter temporalis : quia aeterna de necessitate, temporalis non. Nec tertio modo, quoniam in utraque processione est eadem persona procedens. Nec quarto modo, quoniam termini illi habent coordinationem, quia aeterna processio respicit pro termino, id est obiecto, personam divinam, temporalis creaturam : qui termini sunt coordinati, prout inter Creatorem et creaturam potest coordinatio poni. Nam creatura ad Creatorem realiter ordinatur, Creator ad creaturam secundum rationem refertur. Nempe per hoc quod Spiritus Sanctus procedit a Patre in Filium ut in obiectum, et econverso, procedit ab utroque simul ad creaturam sanctificandam. Unde quintodecimo de Trinitate asserit Augustinus : Spiritus Sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio ad creaturae sanctificationem, sed simul de utroque ad illam. Restat ergo quod praedictae processiones quinto modo distinguantur, videlicet per distinctionem terminorum coordinatorum. Etenim termini processionum istarum realiter, ut patuit, distinguuntur. In essentia vero processionum harum, differentia esse non potest nisi secundum rationem. Creatura namque ad quam sanctificandam procedit Spiritus Sanctus, et sanctificationis effectus, atque realis relatio quae per illum effectum est in creatura ad Spiritum Sanctum, non sunt de essentia seu realitate processionis temporalis Spiritus Sancti. Itaque una est processio secundum rem, duae secundum rationis distinctionem. Nec duae istae processiones habent inter se ordinem realem, nisi ratione effectus connotati, non ratione principalis significati. Haec Richardus.
Porro Petrus praehabitis suis verbis addit : Quae isto (scilicet ultimo) modo geminantur et distinguuntur, non oportet differre essentialiter. Sicque geminatur processio Spiritus Sancti aeterna, qua procedit a Patre in Filium et econtra ut in obiectum ; et temporalis, qua ab utroque procedit in creaturam ut in subiectum, large accipiendo subiectum pro eo in quo recipitur aliquid, prout domus diceretur subiectum habitationis. Quemadmodum enim subiectum habet aliquem actum per formam suam, sicut album per albedinem disgregat visum ; sic anima dicitur subiectum Spiritus Sancti, quia per eius adventum et habitationem in anima efficitur in ea aliquid, et ipsa aliquid facit per ipsum. Non ergo differunt istae processiones penes id quod procedit, nec penes principium a quo procedit, sed penes terminum, propter effectum qui ex illo consequitur, et respectum ex effectu causatum. Non tamen intelligas quod Spiritus Sanctus sit in homine ut accidens in subiecto, sed secundum dona ipsius ; ipse autem per se est ibi, ut motor in moto. Haec Petrus.
Concordant Albertus et Udalricus, qui in Summa sua, libro tertio, addit : Quamvis aeterna processio Spiritus Sancti habeat obiecta aeterna, in quantum Spiritus Sanctus est amor Patris in Filium, et econtra Filii in Patrem ; ex hoc tamen non distinguitur, quia distinctio in divinis non est nisi per relationes originis. Sed cum iuxta Philosophum secundo de Anima, denominatio debeat fieri a digniori, cur processio Spiritus Sancti in creaturam sanctificandam temporalis vocatur, cum in ea aeterna processio includatur ? Dicendum quod aliud est nominatio, aliud denominatio. Cum enim nomen dicatur quasi notamen, ubi fuerit diversorum coniunctio, totum illud exprimendum est nomine : aliter totum illud non notificaretur, sed pars eius. Verumtamen si unum eorum est principalius altero, ponendum est substantive, et alterum debet poni ut determinatio eius. Porro denominatio dicitur quasi nominatio de aliquo ipsius rei, et non nominatio totius. Ideo denominatio fieri debet a digniori, quoniam illud est formale et completivum, reddens rei speciem et rationem et nomen. Hic autem processionem hanc Spiritus Sancti volumus nominare magis quam denominare. Idcirco utrumque ad ipsum spectans exprimimus, cum dicimus, Processio temporalis : ita tamen quod principale ponitur ut subiectum seu substantivum, cum dicitur processio ; et secundarium ponitur ut determinatio eius, cum dicitur temporalis. Haec Udalricus.
Denique circa haec Durandus scribit : Omnis processio Spiritus Sancti est a Patre et Filio, et illa esse non potest nisi una et unica. Temporalis autem processio appellatur processio personae a persona ad sanctificandum creaturam per aliquid in ipsa creatum. Hinc secundum Augustinum in littera, Spiritus Sanctus temporaliter procedit dum creaturam sanctificat. Ex quo quidam sumpserunt occasionem dicendi, quod sicut processio aeterna est processio personae a persona, sic processio temporalis est processio alicuius doni creati, ut gratiae seu caritatis, a persona divina in animam : quod non est verum, prout nunc de processione loquimur temporali. Loquimur namque de processione qua ipse Spiritus Sanctus procedit, qui non fertur procedere ex eo quod aliquod donum eius procedit. Itaque temporalis processio ista est qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in creaturam, non ut in subiectum, sed ut in obiectum amatum et cognitum, et modo aliquo habitam : quod fit in tempore, mediante aliquo dono gratuito collato creaturae, per quod consurgit in cognitionem et dilectionem meritoriam Dei, et habet Deum novo modo non subiective, sed obiective, et praeter hoc habet ipsum ut spiritualem rectorem ac protectorem. Hinc temporalis processio ultra exitum personae a persona importat Spiritum Sanctum sic esse in creatura ut est specialis rector, provisor et director ipsius. Quae duo includit temporalis processio Spiritus Sancti, sicut totum includit suas partes. Idcirco processio ista Spiritus Sancti non est processio doni creati, quamvis non sit sine eo : quia divina persona non habet se novo modo ad creaturam, nisi quia creatura se habet novo modo ad ipsam per aliquid sibi a Deo de novo influxum, sive ob aliam mutationem in creatura, ita quod tota novitas atque mutatio est in creatura realiter et subiective, in Deo autem secundum rationem et obiective. Igitur processio ista dicitur temporalis, quia una pars eius est talis.
Sed contra hoc arguitur primo sic : Totum non potest dici aeternum, nisi quaelibet pars eius aeterna sit. Ergo non potest dici temporale, nisi quaelibet pars eius sit temporalis.
Secundo, de uno caeco alioque vidente, non potest dici quod ambo sint caeci, neque quod ambo sint videntes. Ergo de processione temporali Spiritus Sancti, quae includit aliquid aeternum et aliquid temporale, dici non potest quod temporalis consistat.
Respondendum ad primum, quod ad esse totius requiritur natura cuiuslibet partis, sed ad non esse totius sufficit alteram partem deesse. Aeternum autem est quod semper fuit et est : idcirco ad esse aeterni oportet quamlibet eius partem semper fuisse, esse ac fore. Sed temporale est quod prius non fuit : hinc non oportet quamlibet eius partem exsistere temporalem, imo ad non fuisse talis totius, sufficit alteram eius partem aliquando non fuisse.
Ad secundum dicendum, quod refert loqui de pluribus pluraliter contentis, et de uno continente plura. De pluribus enim pluraliter contentis verum est quod assumitur, non autem de uno plura continente. Si etenim quaereretur utrum haec duo, processio personae a persona, et exsistentia personae divinae novo modo in creatura, sint aeterna vel temporalia, neutrum esset dicendum, sed quod unum sit aeternum, aliud temporale. Si vero quaeratur utrum hoc totum, processio personae a persona in creaturam, sit aeternum vel temporale : respondendum est quod sit temporale, quia non semper fuit, eo quod altera pars eius, videlicet esse in creatura, non fuerit semper.
Praeterea si quaeratur, an processio temporalis ponat in numerum cum aeterna : dicendum, quod si temporalis processio Spiritus Sancti esset solum processio doni creati, ut multi imaginantur, poneret in numerum, quia realiter essent duae processiones, sicut et duo procedentia. Sed quia processio ista est Spiritus Sancti, dicendum quod sunt una processio. Nec una ponit cum alia in numerum processionum, neque in numerum rerum extra animam, cum una nil reale addat intrinsece supra aliam, sed tantum relationem rationis. Sed in numerum rei rationis ponit, imo et in numerum rei quoad hoc quod temporalis processio connotat extrinsece quid reale, utpote donum gratuitum in creatura rationali, causatum in ea a Spiritu Sancto.
Haec Durandus.
Postremo Aegidius de isto scribit prolixe : et quamvis in conclusione cum praeallegatis concordet doctoribus, quorumdam tamen narrat et reprobat positionem, specialiter vero videtur S. Thomam notare. Sed superfluum reor in his immorari verbis Aegidii, qui nil idoneum contra Thomam inducit, imo tandem incidit eius determinationem. Aliqua quoque hic scribit de analogia quae reprobata sunt supra. Unum vero ponit notabile : Aliqua, inquiens, dicuntur univoce, aliqua, aequivoce, aliqua analogice. In aequivocis solus modus plurificatur, non res : quia aequivoca non conveniunt in re, sed in voce. Ideo tale dicendum est duplex, non duo. Nam Canis caelestis et canis latrabilis non sunt duo canes, sed canis dupliciter dictus. Porro univoca conveniunt in nomine et re ac ratione : ideo quamvis in eis plurificetur res, non tamen modus. Ideo de homine qui est Socrates, et de homine qui est Plato, non est dicendum quod sit homo dupliciter dictus, sed quod sunt duo homines. Analoga vero conveniunt in nomine et re, sed differunt ratione : et quia conveniunt in re, multiplicatur res una in eis ; verum quoniam rem illam non aequaliter participant, plurificatur ratio in eisdem. Ideo talia dici possunt duo, propter rem unam plurificatam in eis ; et duplex seu duplicia, propter modi diversitatem. Hinc substantia et accidentia possunt dici duo entia, et ens dupliciter dictum. Haec Aegidius.
Ad primum igitur in principio quaestionis obiectum, dicendum quod quamvis tres superbenedictae personae sint in omni dignitate aequales, tamen ex distinctione originis et relationis aliqua conveniunt uni quae non conveniunt alteri. Temporaliter autem procedere non convenit nisi personae cui et aeternaliter procedere convenit.
Ad secundum patet ex dictis solutio : quia ostensum est qualiter Filio quoque secundum divinam naturam procedere competat.
Ad tertium, quod quamvis Spiritus Sanctus non sit temporalis, est tamen temporaliter operans ac procedens. Estque alia ratio Spiritus Sancti, alia ratio processionis Spiritus Sancti, quemadmodum alia est ratio emanationis, alia persona.
Ad quartum, quod operatio Dei qua est in ipso, est realiter sua essentia, et aternitate mensuratur. Nihilo minus quidam effectus Dei sunt temporales, ratione quorum operatio Dei temporalitatis cuiusdam denominationem sortitur sine ipsius Dei mutatione.
Ad reliqua responsiones praehabita sunt.
QUAESTIO II
Secundo principaliter quaeritur : An ipsemet Spiritus Sanctus procedat ao detur.
Videtur quod non : quia Spiritus Sanctus immobilis et incircumscriptibilis est ; quod autem procedit non videtur esse ibi quo procedit, et ipsa processio videtur motio quadam.
Item, quod datur, est eius possessio cui datur, et ad eius ius pertinet, sicque videtur esse hereditas eius : et ita ipse cui facta est datio, fit possessor et dominus boni sibi collati. Sed nulla creatura est dominus Spiritus Sancti.
Praeterea, dare alicui bonum, ex amore procedit ; et quanto quis largitur alicui maius atque praestantius donum, tanto plus diligit illum. Cum ergo Spiritus Sanctus sit bonum et donum prorsus immensum, vere aequale essentiali amori Patris ac Filii, si Pater aut Filius dat creatura ipsummet Spiritum Sanctum, sequeretur quod diligeret eam infinite et tantum sicut se ipsum : quod non est concedendum.
In oppositum est illud Apostoli : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Ad hoc Thomas respondet : Ipsemet Spiritus Sanctus procedit temporali processione et datur, et non solum dona ipsius. In acceptione namque donorum Spiritus Sancti, relatio nostra non terminatur solum ad munera ipsa, ut ipsa solummodo habeamus, sed etiam ad ipsum Spiritum, quia aliter ipsum habemus quam ante. Haec Thomas.
Porro Bonaventura : Dare, inquit, est ad aliquid habendum aut possidendum. Habere autem aliquid seu possidere, est cum aliquid est in facultate habentis vel possidentis. Esse autem in facultate habentis vel possidentis, est praesto esse ad utendum aut fruendum. Porro perfecta possessio est cum homo habet id quo possit uti et quo valeat frui. Sed non est recte frui nisi Deo, quo non est utendum ; nec possumus eo frui nisi per gratiam gratum facientem. Ergo perfecta possessio est in qua Deus habetur et gratia eius. Sed perfectum donum est ad perfectam possessionem. Ergo non est datum optimum nec donum perfectum, nisi detur donum increatum quod est Spiritus Sanctus, et donum creatum quod est gratia. Concedendum est ergo utrumque dari. Nam et Spiritus Sanctus est purus et primus amor : amor autem huiusmodi est primum donum, in quo omnia dona donantur. Iterum membra corporis mystici Christi uniuntur et vivificantur Spiritu eius, hoc est Spiritu Sancto, quem oportet eumdem esse in omnibus ; et cum Spiritus Sanctus sit primum donum, sine ipso non dantur dona sequentia. Verumtamen advertendum, quod aliquid dicitur alicui multipliciter dari. Primo, ut fruendi obiectum, ut praemium. Secundo, ad perficiendum, ut charismata gratiarum. Tertio, ad subserviendum : et quod sic datur, est in potestate atque dominio eius cui confertur. Nec ita datur Spiritus Sanctus, sed primo modo, et etiam aliqualiter secundo modo : quia illi sunt duo modi habendi in quibus habens habetur ab eo quod habet. Unde homo virtuosus habetur a gratia et a Deo, quo fruitur. Haec Bonaventura.
Concordat Petrus : Ad fruitionem, inquiens, requiritur praesentia fruibilis, utpote Spiritus Sanctus, ut apprehendatur et habeatur in ratione fruibilis, scilicet summi boni ; bona quoque dispositio fruentis, videlicet caritas, qua Deo ut summo bono pure ac finaliter inhaeretur.
Praeterea ex his patet responsio quaestionis qua quaeritur, secundum quae dona Spiritus Sanctus dari dicatur et eius processio temporalis pensetur : videlicet penes dona gratiae gratum facientis, potissime caritatis.
Hinc Thomas : In exitu, ait, creaturarum a primo principio, attenditur circulatio et regyratio quaedam : quoniam omnia revertuntur in ipsum tanquam in finem a quo originaliter profluxerunt. Hinc per eadem attenditur reditus rerum in ultimum finem, per quem earum exitus a primo principio consideratur. Quemadmodum ergo processio personarum ad intra est causa et ratio productionis creaturarum, sic eadem processio est causa et ratio reditionis creaturarum in ultimum finem. Nam sicut per Filium et Spiritum Sanctum conditi sumus, ita per eos ultimo fini coniungimur. Secundum hoc ergo processio divinarum personarum in creaturas potest considerari dupliciter. Primo, in quantum est ratio exeundi a primo principio : sicque talis processio attenditur secundum naturalia dona in quibus subsistimus. De qua processione modo non loquimur. Secundo, in quantum est ratio redeundi in finem : sicque attenditur processio et datio Spiritus Sancti secundum dona gratificantia quae proxime coniungunt nos ultimo fini, ut sunt gratia gratum faciens et gloria. Sicut enim in generatione naturali genitum non unitur gignenti in similitudine speciei nisi in termino generationis, ita in participationibus bonitatis divinae non est immediata ad Deum coniunctio per primos effectus quibus in esse subsistimus, nisi per ultimos quibus fini supremo adhaeremus. Persona autem divina non potest haberi a nobis nisi ad fruendum ea, vel perfecte, quod fit per dona gloriae ; vel imperfecte in vita hac, quod fit per donum gratiae gratum facientis ; vel potius sicut per id per quod fruibili coniungimur, in quantum divinae personae quadam sui sigillatione in animabus nostris relinquunt aliqua dona quibus formaliter fruimur Deo ut sapientia et amore : propter quod secundum Apostolum, Spiritus Sanctus est pignus hereditatis nostrae. Nec enim qualiscumque cognitio sufficit ad rationem missionis, dationis aut temporalis processionis : sed illa qua accipitur ex aliquo dono appropriato personae divinae, per quod efficitur in nobis coniunctio ad Deum secundum modum propriae illius personae, videlicet per amorem quo Spiritus Sanctus datur. Hinc ista cognitio est quasi experimentalis, formata, approbatique boni, non informis et simplex. Haec Thomas.
Concordat Richardus, dicendo : Spiritus Sanctus sine caritate dicitur dari improprie et secundum quid, ut ad aliquem actum gratiae gratis datae, sicut ad prophetandum seu ad faciendum miracula ; et proprie et simpliciter non datur nisi cum caritate, quoniam sine caritate non habemus facultatem fruendi Spiritu Sancto. Unde quod Augustinus testatur quarto de Trinitate : Sicut Spiritui Sancto donum Dei esse, est a Patre procedere ; ita mitti, est cognosci quod ab illo procedat : hoc, inquam, intelligendum est de cognitione formata.
Et si objiciatur quod dona posteriora non dantur sine dono primo, quod est Spiritus Sanctus, ergo nec dona gratias gratis datae dantur sine Spiritu Sancto et temporali missione seu processione ipsius : dicendum, quod verum est nihil dari sine dono priore efficiente aut movente ; attamen bene datur donum posterius absque hoc quod detur donum prius donatione simpliciter, quae ordinatur ad habere et frui. Non enim Spiritus Sanctus est ratio donandi quodlibet aliud donum in quantum datus, sed in quantum procedens, ut efficiens et exemplar aliorum donorum. Haec Richardus.
Idem Petrus, inter caetera scribens : Bonorum quaedam sunt a Spiritu Sancto, et possunt esse sine Spiritu Sancto, id est sine gratiosa praesentia eius, ut gratia gratis data, quia non unit fini. In his non dicitur simpliciter dari. Quaedam vero sunt a Spiritu Sancto, et semper sunt cum illo, ut dona gratiae gratum facientis, quae fini coniungunt : et per haec datur, quia per ea incipit esse in nobis ut finis quo fruimur. Quemadmodum enim processio aeterna Filii ac Spiritus Sancti est principium exitus nostri a Deo creante, et hoc secundum dona naturae ; ita est principium reitus nostri in Deum per dona gratuita. Haec Petrus.
Durandus quoque hic scribit : Aliquid datur dupliciter. Primo, ut forma inhaerens, quemadmodum caritas. Secundo, sicut obiectum vel ut amicus et motor, sicut quis datur puero in tutorem : sicque datur Spiritus Sanctus hominibus, et non solum dona ipsius. Deus namque est quorumdam obiectum cognitum et amatum, quorum ipse est specialis tutor atque director. Itaque datur soli rationali creaturae cum donis naturae, sed hoc penitus imperfecte. Perfectius vero datur cum donis gratiae ; perfectissime autem cum donis gloriae. Imo absolute loquendo, non datur per naturalia dona. Cumque sola intellectualis ac rationalis creatura possit tendere ac moveri in Deum ut in obiectum cognitum et amatum, constat quod ei dumtaxat detur Spiritus Sanctus, qui et talium creaturarum est specialis provisor ac director ; specialior quoque provisor est electorum, et specialissimus Beatorum. Haec Durandus.
Concordat Albertus, et item Udalricus, qui in tertio libro suae Summae fatetur : Huic dationi qua Spiritus Sanctus temporaliter datur, convenit valde descriptio Philosophi, asserentis quod donum est datio irreddibilis : quae descriptio magis convenit huic dationi, quam alicui dationi in creaturis. In aliis enim donis est irreddibilitas tantum ex ratione doni, de cuius ratione est quod ex liberalitate praestetur. Ideo dationem non consequitur obligatio iustitiae, ad quam proprie spectat redditio, quia iustitiae est reddere unicuique quod suum est ; consequitur tamen obligatio gratitudinis. Irreddibilitas autem dationis istius est insuper ex parte eius quod datur, quod est Spiritus Sanctus. Quod vero ex liberalitate detur hoc donum, patet, quia ex gratia datur : quae si ex meritis esset, et non ex gratuita liberalitate, iam non esset gratia.
Multa de his scribit Udalricus, quae sententialiter modo praehabita sunt.
Porro Algidius solito sibi more aliorum positionem nunc introductam insufficientiae arguit, dicens : Quidam sic dicunt, quod non solum dantur dona Spiritus Sancti, sed et ipse Spiritus Sanctus, quia non solum terminatur relatio ad dona ipsius, sed etiam ad ipsum Spiritum Sanctum, prout paulo ante in recitatione responsionis S. Thomae expressum est. Contra quam ita objicit Aegidius : Istud non sufficit. Cum enim in quolibet dono, secundum modum intelligendi, sit nova relatio Spiritus Sancti ad creaturam, in quolibet dono Spiritus Sanctus daretur.
Sed ista obiectio vana est, cum certum sit Thomam loqui de relatione reali doni gratuiti, non de quacumque relatione doni creati, aut de relatione secundum dici. Vanum autem et vile est, non recitare positionem doctorum secundum mentem ipsorum, sicque contra ipsos impertinenter arguere.
Denique circa id quod dictum est, Spiritum Sanctum proprie solum dari in donis gratuitis gratiae gratum facientis, refert Aegidius responsionem Thomae quasi in forma, et contra eam facit cavillationes inutiles, eo quod sanctus Doctor affirmet rationalem creaturam per naturalia dona non ordinari neque referri in ultimum finem, sed per dona gratuita caritatis et gratiae. In qua responsione omnia verba Thomae concordant dictis Alberti, Alexandri, Bonaventurae, Petri, Udalrici, Richardi : et tamen Aegidius reprobat ea, quia (ut dicit) etiam per naturalia dona ordinamur ad Deum, praesertim cum secundum Philosophum duodecimo Metaphysicae, totum universum ordinetur ad Deum, sicut exercitus ad principem suum.
Quae obiectio ad solvendum est facillima. Siquidem profati doctores et S. Thomas loquuntur de ordinatione unitiva et efficaci qua creatura rationalis coniungitur Deo, atque ad eius beatificam et supernaturalem fruitionem perducitur : de qua reductione et ordinatione loquuntur Scriptura et schola theologorum ; quod et Thomas in suis exprimit verbis, ex quibus apertissime patet quae sit eius intentio. Sed Aegidius recitat ea truncate, et sic ea impugnat. Postremo verum est quod non solum homo, sed omnis etiam irrationalis creatura aliquo modo ordinatur ad Deum et ad sui Creatoris gloriam et honorem : quia ut Salomon fassus est : Omnia propter se ipsum operatus est Dominus ; atque ut in Ecclesiastico legitur : Gloria Domini plenum est opus eius.
Ad primum ergo in principio quastionis inductum, est respondendum, quod bene probat Spiritum Sanctum non procedere motu locali, nec aliqua mutatione, nec ita ut incipiat esse ubi non fuit ; sed ut aliter sit in rationali creatura quam antea, et hoc non ex variatione ipsius, sed creaturae. Quod si contra hoc objiciatur, quia (ut divinus Dionysius loquitur) Deus ad omnia se habet uno et eodem modo, quamvis alia ad ipsum non habeant se modo eodem, unde et in libro de Causis habetur, quod causa prima exsistit in omnibus secundum unam dispositionem : dicendum, quod Deus uniformiter invariabiliterque habet se ad creata, non quasi ordo et distinctio rerum non sint a Deo, sed quia ipse nequaquam mutatur ex habitudine sua ad res, neque ex habitudine rerum ad ipsum.
Ad secundum solutio data est.
Ad tertium respondendum, quod Deus utique ex sua dilectione se ipsum dat nobis, et Spiritum Sanctum nobis largitur non ut domini simus Spiritus Sancti, sed ut ipso fruamur : non fruitione adaequata fruibilitati, bonitati atque dulcedini Spiritus Sancti, id est fruitione tali ac tanta quali et quanta ipse ex se exstat fruibilis (sic nempe solus Deus fruitur se, et quaelibet persona se ipsa ac aliis) ; sed ut fruamur Deo iuxta capacitatem, dispositionem seu meritum nostrum, et iuxta mensuram et gradum quo ipse in sua praedestinatione praeordinavit nos ad fruitionem Deitatis perducere.
QUAESTIUNCULARUM QUARUMDAM
BREVIS EXPEDITIO
Consequenter sine multa argumentatione expodienda sunt dubia quaedam minora.
Quaeritur ergo : An Spiritus Sanctus detur a praelatis et ministris Ecclesiae atque a sanctis hominibus.
Videtur quod sic. Primo, quia in sacramentis evangelicae legis gratia continetur, quae sine Spiritu Sancto non infunditur. Qui autem impendunt fidelibus sacramenta, impendunt eis graliarum charismata : ergo et Spiritum Sanctum.
Secundo, unusquisque potest communicare proximis suis donum spirituale sibi collatum a Deo : sed Spiritus Sanctus datus est virtuosis : ergo possunt illum ultra conferre.
Tertio, quia in Actibus fertur Apostolorum, quod per impositionem manus Apostolorum Spiritus Sanctus dabatur credentibus.
In contrarium est Augustinus in littera.
Ad istud Albertus compendiose respondet : Viri sancti et ministri Ecclesiae non dant Spiritum Sanctum, quia dans Spiritum Sanctum habet auctoritatem et influentiam ad minus super effectum in quo datur Spiritus Sanctus : qui effectus est gratia gratum faciens, quae non est nisi a solo Deo efficienter et auctoritative. Christus autem dedit suis vicariis ministris ministerium ad sacramentorum dispensationem, in quibus est gratia, non autem auctoritatem et efficientiam. Haec Albertus.
Concordat Richardus, qui addit : Dare Spiritum Sanctum per modum impetrationis et ministerii seu dispositive, convenit Sanctis orando ; praelatis vero, sive sint sancti, sive non, sacramenta ministrando. Sed dare Spiritum Sanclum per modum auctoritatis, soli competit Deo, qui solus potest in nobis caritatem efficere, cum qua vel per quam datur Spiritus Sanctus. Haec Richardus.
In idem redit quod scribit Petrus, dicendo : Dare aliquid, tripliciter dicitur. Primo, per modum auctoritatis : et ita dat dominus rei. Sicque solus Deus dat Spiritum Sanctum : et hoc, ratione aeterni respectus Spiritus Sancti ad eum a quo datur, et ratione effectus, videlicet gratiae, quae non potest educi de materia, et non nisi per creationem infunditur. Secundo, per modum impetrationis : et sic Sancti dant Spiritum Sanctum, tam viatores quam comprehensores. Tertio, per modum ministerii : sic dant ministri sacramentorum sancti et non sancti. Huius exemplum est in domino patrefamilias eleemosynam dante, et in eius uxore ad dandum sollicitante, atque in servo eleemosynam deferente. Haec Petrus.
Thomas quoque hic loquitur : Cum in processione temporali sint duo respectus, unus aeternus, quo Spiritus Sanctus exit a Patre et Filio, et alius temporalis, ex hoc quod creatura novo modo se habet ad Spiritum Sanctum per donum susceptum ; neutro modo Spiritus Sanctus a creatura temporaliter procedit aut datur : quia a creatura asternaliter non procedit, nec effectus ille supernaturalis gratuitus potest esse a creatura, nec actus meritorii naturali possunt virtute produci. Haec Thomas.
In idem redit quod scribit Bonaventura.
Aegidius etiam de hac re scribit prolixe, concordat tamen praedictis. Et inter caetera ponit, quod dare Spiritum Sanctum, est dare amorem divinum et increatum. Sed dare amorem, potest intelligi directe et indirecte. Directe, tripliciter. Primo, voluntatem inclinando, immutando seu vertendo ad placitum : sicque Deus habet dominium super omnem voluntatem creatam, et amorem ab illa manantem potest alteri dare. Secundo, proprium amorem communicando : sicque ipse amans quicumque potest amorem suum impendere alteri. Tertio, ipsemet amor posset se dare si esset per se subsistens. Et quoniam nemo potest voluntatem Dei immutaro, nemo potest primo modo Spiritum Sanctum dare ; nec etiam secundo modo, quia amor ille increatus non procedit a voluntate humana. Porro Spiritus Sanctus, cum sit amor in se subsistens, potest dare se ipsum : similiter dari potest a Patre et Filio, quia procedit ab eis. Indirecte vero potest Spiritus Sanctus dari a creaturis quatuor modis : primo, sacramenta ministrando ; secundo, orando ; tertio, instruendo ; quarto, interius operando, utpote confortando lumen naturale. Sicque angeli sancti dant hominibus aliquo modo Spiritum, mentes hominum purgando, illuminando, perficiendo. Haec Aegidius.
Et modis istis ab eo tactis, possent et alii addi. Nam aliqui exemplariter conversando, aliqui bonae famae odore, aliqui meritis supererogationis, aliqui sustinendo adversa, aliqui faciendo miracula, aliqui solo apparatu devoto, maturo ac fulgido, proximos compungunt, convertunt, immutant : sicque dispositive caritatem et Spiritum Sanctum ipsis procurant.
Ad primum igitur respondendo, dicendum quod ipsum modo solutum est.
Ad secundum dicendum, quod Spiritus Sanctus non datur electis ita quod res sit eis subiecta, qua uti possint ad libitum : idcirco nec directe possunt eum conferre. Sed sicut datur eis ad fruendum, sic gratiam sibi communicatam possunt aliis communicare, et sic Spiritum Sanctum indirecte ac ministerialiter dare, quemadmodum beatissimus princeps hortatur Apostolorum : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
Ad tertium datur in littera responsio optima ex Augustino. Non enim ait Scriptura, quod Apostoli per impositionem manuum suarum dederunt Spiritum Sanctum, sed quod per impositionem illam dabatur Spiritus Sanctus.
Quaeritur consequenter : Quid detur prius, Spiritus Sanctus, an dona ipsius.
Ad hoc Thomas respondet : Ordo aliquorum secundum naturam potest dupliciter considerari. Primo, ex parte recipientis atque materiae : sicque dispositio prior est quam id ad quod disponit. Sicque dona Spiritus Sancti per prius dantur et recipiuntur, per quae rationalis creatura Deo assimilatur, et ad eius plenam et beatificam participationem aptatur. Secundo, ex parte agentis et finis : et ita quod propinquius est agenti ac fini, dicitur esse prius. Sicque per prius recipimus Spiritum Sanctum quam dona eius, quoniam Pater et Filius per suum increatum amorem alia nobis communicant. Et hoc est simpliciter esse prius. Haec Thomas.
Circa hoc inter cetera scribit Aegidius : Quatuor modos prioritatis assignat Augustinus. Dicitur enim aliquid prius aeternitate, ut Deus ante creata ; tempore, ut flos ante fructum ; dignitate et electione, ut fructus prior est flore ; origino seu natura, ut sonus ante cantum. Certum est. autem quod temporalis missio seu datio Spiritus Sancti et collatio suorum donorum, simul sunt tempore ; et item, quod processio Spiritus Sancti prior sit donis suis dignitate et electione. Quid vero sit inter ea prius natura seu naturali intelligentia vel secundum modum ac ordinem intelligendi, quaestio est. Quocirca sciendum, quod aliqua possunt se invicem esse priora et posteriora naturali intelligentia secundum diversum modum causalitatis aut habitudinis suae : quemadmodum potio est causa sanitatis in genere causae efficientis, et ita prior est illa ; sanitas vero causa est potionis in genere causae finalis, et ita prior est potione. Conformiter Spiritus Sanctus aliquo modo datur prius quam dona eius, et aliquo modo econtrario. Possumus enim dona Spiritus Sancti comparare ad dantem, et item ad recipientem : atque respectu dantis, prius datur Spiritus Sanctus ; respectu autem recipientis, est econtrario : velut si quis infigeret clavum ligno, et clavum illum infigendo, excuteret alium clavum, respectu infigentis prior est infixio clavi, sed ex parte ligni prior est clavi excussio. Et hoc est quod aliqui dicunt, et bene, quod ex parte materiae prior est datio munerum Spiritus Sancti, quia dispositio prior est quam id ad quod disponit ; ex parte tamen agentis et finis, datio Spiritus Sancti est prior. Haec Aegidius.
Quaeritur demum : Quot modis fiat temporalis processio Spiritus Sancti.
Ad hoc respondet Albertus : Temporalis processio et missio Spiritus Sancti materialiter fit plurimis modis, quos non est possibile ad artificialem redigi numerum, cum fiat ad renovandam et sanctificandam rationalem creaturam : quod in diversis diversimode, imo innumerabilibus modis contingit. Modi vero formales non ultra quatuor extenduntur ; quia aut fit interius, ad intellectum aut ad affectum. Primum est per dona intellectus ; secundum, per caritatem et ci annexa. Aut fit exterius, ad sensum, loquendo de sensu exteriori ordinato ad intellectum ; sicque fit per creaturam assumptam sensibilem : et hoc dupliciter, quia aut per creaturam in unitate personae unitam, et sic Filius Dei missus est in carne ; aut per creaturam ad repraesentandum assumptam, sicque missus est Spiritus Sanctus in columba, in igne et linguis. Haec Albertus.
Insuper quaeritur : Qualiter differant temporalis processio, missio, datio et apparitio Spiritus Sancti.
Respondet Richardus : Aliqui dicunt quod non differant realiter, sed secudum rationem dumtaxat : quoniam temporalis processio principalius importat respectum ad terminum ad quem, missio ad principium a quo, donatio vero ad effectum. Alii maiorem inter haec differentiam assignare conantur, dicentes quod temporalis processio de significato principali designat processionem aeternam cum quodam respectu secundum rationem et secundum dici ad creaturam, et actu connotat novum effectum in creatura, ac novam in ea relationem ad Spiritum Sanctum. Donatio autem de suo principali significato non dicit aliquam emanationem, loquendo de emanatione reali qua emanat persona ; sed dicit emanationem doni appropriati personae, in quo dono ipsamet persona vere datur recipienti huiusmodi donum. Unde et tota Trinitas dat se ipsam. Missio vero dicit repraesentationem personae emanantis per emanationem alicuius rei visibilis aut invisibilis appropriatae illi personae. Et ita de principali significato missionis non est emanatio personae, sed est de cointellectu significati missionis, quemadmodum nasus non est de principali significato similatis, quamvis simitas nasum includat de cointellectu. Haec Richardus.
Petrus vero hic loquitur : Temporalis processio, missio, datio et apparitio, sunt idem in re, sed differunt ratione. Missio namque principaliter dicit respectum ad principium a quo ; temporalis processio, ad terminum in quem ; donatio autem dicit respectum ad effectum vel modum ; apparitio vero est signum sensibile in quo manifestatur processio. Itaque tria prima conveniunt processioni visibili et invisibili, apparitio autem processioni visibili tantum. Haec Petrus.
Verum Albertus circa haec aliter sentire videtur, dicendo : Ista ab invicem differunt, quoniam apparitio prout de ea nunc loquimur, non fit nisi per creaturam subiectam, sine qua missio fieri potest. Apparitio quoque fit bene per angelos, sicut Abrahae apparuerunt tres angeli. Missio autem nunquam fit nisi immediate per personas divinas. Haec Albertus.
Quid horum sit verius, magis patebit infra in determinationibus quaestionum de istis materiis movendarum.
Insuper, quoniam Augustinus affirmat, et in littera tangitur, quod Spiritus Sanctus est potus quo sumus potati, quaeritur : Quomodo Spiritus Sanctus dicitur potus.
Respondent Albertus et Bonaventura, quod tropice seu metaphorice Spiritus Sanctus dicitur potus, quia restringit mundanae sitis ardorem. Dicitur quoque panis, in quantum confortat per gratiam. Porro Spiritu Sancto potari, est donis eius infundi et recreari.
Et si objiciatur quod istud magis conveniat Filio, qui in Proverbiis ait : Bibite vinum quod miscui vobis ; et de quo in Ecclesiastico legitur : Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum. Respondet Albertus : Esse potum, potest convenire attributo Filii, et etiam attributo Spiritus Sancti, diversis considerationibus. Si enim consideretur effectus, qui est restrictio sitis mundanae, non fit nisi per gustum Spiritus, de quo ait Gregorius : Gustato Spiritu, desipit omnis caro. Si vero consideretur humor potus, cuius actus est ferre nutrimentum ad membra, convenit hoc sapientiae atque prudentiae attributis Filii, quae habent moderari in actibus donorum quantum cuilibet sit dandum vel indulgendum.
Quaeritur item : An immissio dilectionis sit missio Spiritus Sancti.
Videtur quod non. Nam dato per impossibile quod non sit Spiritus Sanctus, nihilo minus Deus diligeret creaturam rationalem, et ei infunderet suam dilectionem.
Praeterea ponamus non esse in Deo personarum distinctionem, nec aliquam esse personam divinam eo modo quo secundum fidem distinguuntur personae : quaero : an adhuc conveniet mitti. Apparet quod sic, quia adhuc Deus renovaret et sanctificaret creaturam ut modo.
Ad haec respondet Albertus : Si ponamus Spiritum Sanctum non esse, haberemus dicere quod in Deo non esset dilectio nisi essentialis, et illa cordibus infunderetur ; sed hoc non esset missio alicuius personae. Et si non esset in divinis distinctio personarum, non esset proprie missio Dei : nihilo minus Deus adhuc posset se in effectu gratiae dare fidelibus. Haec Albertus.
Circa haec quaerit in Summa sua, libro primo, Antisiodorensis : An Pator et Filius seu etiam Spiritus Sanctus, sint unus panis in quantum dantur, an multi panes ex parte sua.
Quod sint unus panis, probatur sic : Unica est bonitas et dulcedo qua reficiunt nos.
Sed contra : Filius reficit et delectat non solum in quantum Deus, sed etiam secundum quod homo ; Pater quoque nos reficit non solum in quantum Deus, sed etiam in quantum generat Filium sibi aqualem : ergo ex parte personarum multa sunt origines delectationis refectionisque nostra. Item, beatitudo nostra consistit in dilectione Dei non solum in quantum est unus, sed etiam in quantum est trinus.
Dicendum quod Trinitas ex parte sua non est nisi unus panis, sed quantum ad nos multiplex est, utpote multis modis reficiens ; estque una origo delectationis et refectionis, videlicet bonitas et suavitas Dei. Quod autem Filius Dei delectat in quantum homo, habet a deitate : qua sublata, non delectaret. Similiter, quod Pater in quantum generans delectat et reficit nos, habet a sua deitate et bonitate, quae est generationis origo.
Haec Antisiodorensis. Unde patet quod Trinitas sit unus panis in essentia, multiplex est in effectu.
Postremo quaeritur de hoc quod in littera legitur, Ipse videlicet Spiritus Sanctus est virtus, etc. Virtus enim appropriatur Filio, dicente Apostolo, Praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
Ad hoc Bonaventura respondet, quod Spiritui Sancto appropriatur non virtus simpliciter, sed virtus sanativa : quia gratia sanitatum est donum et opus Spiritus Sancti, cuius gratia est etiam animae medicina. Filio autem appropriatur virtus operandi, quia omnia per ipsum facta sunt. Aliter potest dici, quod virtus habet comparationem ad id ad quod est, sicque tenet rationem principii ; habet quoque comparationem ad id cuius est, et sic rationem habet complementi ; vel ad utrumque, sicque tenet rationem medii. Quemadmodum Patri appropriatur ex ipso, et Filio per ipsum, Spiritui Sancto autem in ipso esse : sic virtus in quantum habet rationem principii, appropriatur Patri ; in quantum vero habet rationem medii, Filio ; in quantum rationem completionis, Spiritui Sancto, quia completio est in bonitate et dilectione Spiritus Sancti. Cui etiam recte convenit infundi atque diffundi. Caritas namque comparatur humori, quoniam sicut arbor fomentum vitamque vegetativam et viriditatem suscipit ab humore, sic tota spiritualis machina ab amore divino : qui amor infunditur in quantum intus recipitur ; diffunditur autem in quantum ex intimis procedens, dilatat affectum ad multorum dilectionem, movetque universas animae vires ad virtuosas operationes. Haec Bonaventura.
Porro quod dictum est de appropriatione virtutis, Richardus clarius exprimit, dicens : Virtus appropriatur Patri in quantum ipsa virtus est ultimum potentiae, quoniam Patri appropriatur potentia ; Filio autem, prout intelligitur quasi media inter substantiam et operationem : Filius namque est media in Trinitate persona. Appropriatur autem Spiritui Sancto in quantum est principium operis boni : quia Spiritui Sancto appropriatur affluentia bonitatis. Haec Richardus.
Idem Thomas.
Atque in idem redit quod obscurius scribit Albertus, affirmans Patri appropriari virtutem naturalis potentiae, quoniam Pater est principium non de principio ; Filio autem virtutem ad esse, quia per eum creata sunt omnia ; Spiritui Sancto vero virtutem ad bene esse, quia bonitas et sanctitas appropriantur Spiritui Sancto.
