Distinctio XXV — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE QUINTAE

 

Hic rursus discutit et scrutatur, quid et qualiter accipiatur in divinis nomen personae, quid significet, et qualiter exponendae ac intelligendae sint quaedam orationes in quibus hoc nomen, persona, continctur : et breviter, quantum capio, tota distinctio ista virtualiter sententialiterque praehabita est supra, praesertim in distinctione immediate praecedente, atque in illa quae ipsam immediate praecedit. Circa quas motae et determinatae sunt quaestiones quae circa hunc locum possent aut solent moveri, videlicet :

quae sit definitio personae, et qualiter sit intelligenda ;

utrum ratio personae univoce conveniat divinis personis,

utrum univoce competat personis increatis et creatis ;

utrum persona sit nomen primae aut secundae intentionis.

Multaeque similes quaestiones quae hic possent adduci, in praetactis sunt locis discusae. Insuper, an tres personae possint dici tres res, et nihilominus una res, supra distinctionibus primis huius voluminis copiose et clare tractatum est, et qualiter sint unum ens et tres entes. Idcirco de omnibus istis, prolixitatem et superfluitatem vicessimam sextam, in qua pelagus est difficultatum, accedo.