Distinctio XXIV — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE QUARTAE

In tota hac distinctione inquiritur et tractatur, qualiter Deo conveniant ea quae numerum et diversitatem ac multiplicitatem important, et quid in divinis significent, qualiter etiam unus et unitas in Deo accipiantur.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Hic quaeritur primo : An Deo vere ac proprie competat unitas.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam S. Dionysius in libro de Divinis nominibus protestatur, quod Deus est ante omne unum, et ante omnem unitatem ac multitudinem, et ante omnem diversitatem ac ordinem : ergo non convenit ei esse unum aut unitatem.

Secundo, quoniam unum aliquid superaddit enti, alioqui non distingueretur ab eo : in simplicissimo autem Deo non est additio.

Tertio, imitas est principium numeri, secundum Philosophum ; atque ut addit Boetius, unitas est potentia omnis numerus : idcirco est reductive in genere quantitatis, sicut et punctus. Deo autem non convenit quantitas : ergo nec numerus.

Quarto, unum dicitur indivisum in se, et divisum ab aliis : unde videtur quod omne unum sit in se terminatum. Deus autem in se interminatus est : non ergo est unus.

In contrarium sunt ratio naturalis et Scripturae auctoritas, cum naturalis ratio (ut patuit) demonstret quod unus sit verus Deus.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Inter omnes unitates quae possunt esse aut intelligi, summa et maxima est unitas Dei ; nec ei repugnat pluralitas personarum aut notionum. Et quod dicitur, quod maior est unitas sine pluralitate quam cum pluralitate, dicendum quod hoc verum est in rebus creatis, non in divinis : imo sicut unitatem summae potentiae magis declarat multitudo creaturarum atque effectuum, quam unitas ; ita pluralitas personarum amplius manifestat unitatem divinae essentiae, quam unitas personae aut notionis. Unde secundum Augustinum, sicut verbum declarat id quod habetur in animo, sic pluralitas personarum virtutem ac unitatem divinae pandit essentiae. Itaque in hoc unitas ac simplicitas universalis essentiae ab unitate divinae essentiae deficit, quod quamvis utraque communicata sit pluribus, universalis tamen essentia multiplicatur ac numeratur in his quibus communicatur, divina vero essentia permanet numero una et eadem in personis. Denique, quidquid est in divinis, ad unitatem reducitur ac refertur. Nam Patrem generare, nil aliud est quam Patrem esse Patrem ; et Patrem esse Patrem, nil aliud est quam Patrem esse ; et Patrem esse, non aliud est quam divina essentia. Idem dicendum de Filio ac Spiritu Sancto. Sicque omnia ista et omnes relationes ac notiones ad unitatem reducuntur essentiae, atque ut divinus Dionysius loquitur, generationis fecunditas declarat essentiae unitatem.

Hinc ad Eugenium libro quinto scribit Bernardus : Inter omnia quae recte unum dicuntur, arcem tenet unitas Trinitatis. Nempe in omnibus in quibus communicat creatura cum Creatore, Creator creaturam excedit in infinitum : ideo sicut in bonitate, potestate et sapientia, ita in unitate et simplicitate Creator eminet omnibus incomparabiliter et penitus infinite.

Haec Alexander.

 

De hac materia dicta sunt multa supra in secunda et tertia distinctione, ubi de distinctione attributorum et personarum tractatum est. Ubi etiam ex dictis Henrici allegatum est et monstratum, quod omnia quae in Deo sunt seu in divinis, sunt purissima ac simplicissima singularitas, quamvis nomen singularis iuxta praehabita non dicatur proprie in divinis. Unde ut Alexander copiose declarat, unitas Dei non compatitur secum pluralitatem naturarum nec principiorum, sed personarum et idearum ac attributorum, imo et notionum et relationum : quae ita a se invicem realiter distinguuntur, quod tamen in essentia unum et idem sunt.

 

Consonat Thomas :

Deus, inquiens, vere ac propriissime unus est : quia secundum quod aliquid habet se ad indivisionem, ita se habet ad unitatem. Nam teste Philosopho, ens dicitur unum, quoniam indivisum. Ideo illa quae sunt indivisa per se, ut Socrates, verius unum sunt quam quae sunt indivisa per accidens, ut Socrates et album, quae sunt unum per accidens. Et inter ea quae sunt unum per se, verius unum sunt quae sunt indivisa simpliciter, quam quae sunt indivisa respectu alicuius generis vel speciei aut proportionis : quae etiam non dicuntur simpliciter unum, sed unum genere vel specie aut proportione ; sed quod simpliciter indivisum est, simpliciter unum est, utpote unum numero. In hoc tamen est gradus. Aliquid enim indivisum est actu, quod tamen divisum est in potentia, vel divisione quantitatis, vel divisione essentiali, vel secundum utrumque, ut materialia ista composita, vel intellectu, ut caelum. Aliquid etiam indivisibile est actu et potentia : et hoc multipliciter. Quoddam enim habet in sua ratione aliquid praeter rationem indivisibilitatis, ut punctum, quod praeter indivisionem importat situm ; aliquid vero est quod nihil aliud importat, sed est ipsa sua indivisibilitas : ut unitas, quae est principium numeri, et tamen inhaeret alicui quod non est ipsa unitas, puta subiecto. Unde patet quod illud in quo nulla est compositio partium, nulla continuitas dimensionis, nulla accidentium varietas, et quod nulli inhaeret, et quod nulli componibile est, est vere et summe unum, ut concludit Boetius. Et hoc est Deus, cuius unitas est principium omnis unitatis, atque mensura omnis rei : quia in omni genere id quod est maximum, est principium caeterorum ; et quod est simplicissimum, mensura est reliquorum in genere suo.

Haec Thomas in Scripto.

Qui etiam de unitate Dei scribit in prima parte Summae, quaestione undecima, et in Summa contra gentiles libro primo.

 

Concordat Petrus.

Qui etiam quaerit hic, utrum unitas dicatur positive in Deo. Cuius quaestionis solutio valet ad intelligentiam horum. Itaque ait : De uno contingit loqui dupliciter : primo, quantum ad rem intellectam ; secundo, quoad intelligendi seu innotescendi principium : sicut de puncto. Punctum enim secundum rationem essendi, dicit positionem in quanto ; secundum rationem vero innotescendi, dicit privationem, quoniam punctum est cuius pars non est. Cum enim sit simplex, minus notum est sensui : idcirco describitur per abnegationem partis quantitatis tanquam per rem notiorem. Similiter unitas secundum rationem essendi, dicit aliquid positive ; secundum rationem vero innotescendi, dicit privationem. Cumque divisio sit notior sensui, ideo unitas notificatur per divisionis privationem.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus, dicendo quod unitas in Deo dicit divinam essentiam, nec aliquid aliud positivum. Quaerit ergo Richardus, an unitas quae est principium numeri, sit in Deo. Ad quod respondet :

Unitatem esse principium numeri, intelligi potest dupliciter. Primo, quod sit effectivum principium numeri : sicque unitas divina est principium omnis numeri, et unitas quae sic est principium numeri, est in Deo. Secundo sic, quod unitas sit pars numeri simpliciter : et sic unitas quae est in Deo, non est principium numeri. Quamvis enim in Deo sit numerus personarum, non tamen est in eo numerus simpliciter, ut infra patebit. Denique unitas Dei et unitas creaturae non constituunt numerum simpliciter. Quae namque constituunt simpliciter numerum univocantur in aliquo : quia quaecumque simpliciter numerantur, sub communi aliquo numerantur. Deo autem et creaturae nihil est commune, similiter nec unitati Dei et creaturae. Ideo non est proprie concedendum quod Deus et lapis sint duo, quamvis Deus sit unus et lapis sit unus, nisi eo modo quo contingit aliqua numerari sub uno communi de eis analogice dicto.

Haec Richardus.

 

Bonaventura demum :

Quorumdam, inquit, et praesertim Magistri, fuit opinio, quod quidquid sit de hoc nomine, unum, in creaturis, in Deo non dicatur positive, sed privative dumtaxat. Et assumit auctoritatem a S. Hilario, quamvis ille aperte non dicat hoc, sed ait quod horum nominum usus inventus est magis causa privandi quam ponendi quidquam in Deo. Et ratio fuit Magistri, quoniam unum positive sumptum, principium est quantitatis ac numeri ; Deus autem in se quantitatem non habet, neque in se est numerabilis, nec connumerabilis aliis. Et quamvis positio ista videatur probabilis, tamen communiter non tenetur : quoniam unitas multo perfectius est in Deo quam in creaturis. Cum ergo in creaturis sit aliquid positive, multo magis in Deo. Rursus, cum omnis unitas ad primam unitatem finaliter reducatur, nec finalis reductio sistat in privatione, oportet quod unitas Dei sit aliquid positivum. Idcirco dicendum, quod loquendo de uno in creaturis quantum ad rationem intelligendi, sic dicitur privative, sed dicitur positive quantum ad rem intellectam. Et ratio est, quia unum habet rationem primi : prima autem non intelliguntur nec notificantur a nobis nisi per posteriora. Porro loquendo de uno quantum ad rem intellectam, sic in rebus inferioribus habet respectum tam ad materiam quam ad formam : et ratione respectus ad materiam, est in se indivisum, potentia tamen divisibile ; et quia potentia materialis se habet per modum privationis, idcirco et unum secundum istum respectum. Ratione vero respectus ad formam, quae dat esse distinctum et limitatum, sic unum dicit quid positivum, videlicet esse divisum ab aliis. Cumque in Deo nihil sit materiale, sed formalitas summa et maxime actualis, unum in Deo non nisi positive accipitur ; in creaturis autem, in quibus attenditur secundum formam atque materiam, interdum accipitur positive, aliquando privative.

Si autem obiciatur, quod unum non est principium numerandi in Deo, ergo non convenit ei : dicendum, quod unum dicit privationem multitudinis secundum generalem sui nominis rationem ; sed privatio illa, quamvis nomine tenus exstet privatio, tamen realiter consistit positio : quoniam quanto plus est privatio divisionis in aliquo, tanto in eo est maior perfectio. Cumque in Deo sit perfectissima unitas, ipsa in Deo accipitur per totius multitudinis privationem omnimodam ; sicque unum vocatur, quod non habet in se multitudinem actu neque potentia, nec per se neque per accidens, neque per divisionem nec per aggregationem : et hoc est unum perfectum, summum et infinitum, quod non est in potentia ad numerum proprie sumptum, nec est connumerabile alii ; sicque soli convenit Deo. Unde constat quomodo Deus dicitur unus positive, et qualiter differt unitas eius ab unitate creaturae.

Haec Bonaventura.

 

Circa haec quaerit Albertus : an Deus sit magis unus quam unitas ipsa.

Videtur quod non, quia in unitate nihil est nisi unitas : ergo est simplicissima. Item, si Deus est simplicior unitate et magis unus quam illa, ergo ante unitatem est aliquid, cum tamen ipsa sit primum. Ad quod respondet :

Deus est magis unus quam unitas creata, quae per respectum ad Deum se habet sicut effectus, et est in potentia atque componibilis alteri : quorum nullum convenit unitati increatae quae Deus est, qui est ante omnem unitatem creatam tanquam causa ipsius. Hinc dicunt philosophi, quod omne quod est citra Deum, est hoc et hoc. Atque Avicebron in libro Fontis vitae fatetur : Primum creatum quod recipit a primo increato, recipiendo est duo, quia recipiens et receptum. Recipit enim esse a primo, et est quid unum receptum et participatum. Consideratur namque in eo aliquid per modum actus, et aliquid per modum potentiae. Et ita secundum diversas considerationes unitas creata dicitur unitas et duo : siquidem ratione indivisibilitatis dicitur unitas, et dicitur duo in quantum quid creatum constitutum in specie creaturae.

Haec Albertus.

 

Verumtamen de hac re, an scilicet unitas et numerus dicant aliquid positive in Deo, oportet plenius perscrutari.

Nunc igitur respondendum ad obiecta.

Atque ad primum dicendum, quod divinus Dionysius vult dicere, quod Deus est ante unitatem creatam tanquam exemplar et finis effectivaque causa illius, et quod ipsemet Deus est unus et unitas superessentialiter, et infinite eminentius quam capere valeamus. Unde ipsemet S. Dionysius iterum contestatur, quod Deus est unus et unitas, ordo et numerus : quia videlicet unus et unitas ex natura rei competunt ei, ordo vero et numerus per exemplar et causam. Tamen quomodo numerus Deo conveniat, mox clarius exprimetur.

Ad secundum, quod unitas Deo conveniens, est unitas entis non determinati ad aliquod genus. Hinc Thomas ad istud respondet : Unum dupliciter dicitur. Est enim unum quod convertitur cum ente, quod non est determinatum ad genus quantitatis, imo in omnibus entibus invenitur : et sicut Deus est ens non aliquo esse quod non sit ipse, ita est unus non aliqua unitate quae non sit ipse, sed per essentiam suam, ideo maxime unum. Aliud est unum quod non convertitur cum ente, quod non potest transumi ad divina quantum ad genus suum, quod est quantitas, sed quoad differentiam suam, quae ad perfectionem est pertinens, sicut indivisibilitas et prima ratio mensurandi, seu aliquid tale. Hoc autem unum quod cum ente convertitur, nihil reale superaddit eidem, sicut nec verum nec bonum, quae convertuntur cum ente.

Et per hoc patet solutio tertii. Unde et unitas quae est Deus, est omnis numerus activa potentia exemplarique ratione et superessentiali perfectione, qua omnium rerum ac numerorum perfectionem in se supereminenter comprehendit, habet et continet.

Ad quartum Thomas respondet, quod Deus est aliquid determinatum in se : alias de ipso negari non possent creaturarum conditiones et proprietates. Non tamen dicitur determinatus quasi termino ullo finitus, sed quia per excellentiam sui simplicissimi esse, quod additionem non suscipit, a creaturis cunctis distinguitur.

 

 

QUAESTIO II

Secundo principaliter quaeritur : Utrum in Deo vere sit numerus ; et an unitas ac numerus dicant in Deo quid positivum.

 

Videtur quod in Deo non sit numerus.

Primo, quia de ratione numeri est numeratorum diversitas : nam et teste Isidoro, numerus dicitur quasi nutus memoris, id est diversitatis. In Deo autem, ut patuit, nulla consistit diversitas.

Secundo, Philosophus nono Metaphysicae loquitur : Numerus est multitudo mensurata per unum. Deus autem est infinitus et immensuratus.

Tertio, quia Boetius in libro suo de Trinitate disseruit : Hoc vere est unum, in quo nullus est numerus. Et intelligit de divinis. Non ergo in Deo est numerus, cum ipse sit verissime ac simplicissime unus.

Quarto, Ambrosius asserit super Lucam : Nihil circumscriptum, nihil praescriptum, nihil mensum, nihil dimensum Trinitas habet. In summa igitur Trinitate nulla est numeratio.

Idem probatur auctoritate rationibusque Magistri in littera, auctoritatibus quoque Sanctorum quos allegat.

 

In oppositum est quod in Canonica sua prima beatissimus ait Ioannes : Tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus.

Rursus, in divinis est vera et realis distinctio personarum, imo verissime tres personae, quae designantur cum dicitur, Trinitas personarum. Ergo est ibi numerus verus. Quod si ita est, constat quod unitas et numerus positive in Deo dicantur.

 

Ad haec respondet Albertus :

Numerus multipliciter consideratur. Quidam namque est numerus quantitatis discretae, qui est aggregatio unitatum, ita quod facit in eo discretionem defectus continuationis inter unitatem et unitatem, ut dicit Philosophus. Si enim continuatio esset inter unitatem et unitatem, sicut inter punctum et punctum in linea, non esset discreta quantitas. Et hunc numerum videtur Magister auferre a Deo. Nulla etenim discretio separans unum ab alio, est in divinis, ubi una persona est in alia per substantialem identitatem.

Secundo accipitur numerus ex parte rei numeratae, quia res numerata secundum quod accipit rationem unius quod potentia est numerus, sic rationem accipit numeri. Porro res numerata accipit rationem unius a forma sua, non secundum quod forma est, sed secundum quod terminat id cui dat esse. Sunt enim tres actus formae seu eius quo res est. Primus est dare esse. Secundus est dare rationem naturae seu speciei. Tertius est terminare : et ab hoc actu formae est ratio unius, quia per hoc efficitur res in se indivisa, et divisa ab aliis. Sicque bene dicimus, quod Deus est unus ; sed non debemus personaliter hoc modo dicere, Pater est unus, Pater et Filius sunt duo ; Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt tres : cum non sint a se invicem per formam et esse divisi. Et sic denuo recte ait Magister, quod non est numerus in personis.

Tertio dicitur numerus id quod exit per multitudinem numerans potentiam unius : et hoc dupliciter, puta secundum materiam et secundum formam. Secundum materiam, sicut dicimus decem ulnas esse numerum quantitatis panni, quoniam ulna decies iteratur in ipsa panni quantitate. Secundum formam autem, sicut dicimus ea quae facta sunt, fiunt et fient, esse numerum exemplarium divinorum : sicque unum vocatur mensura per modum principii ad esse atque per modum formae exemplaris, ut prima causa est unum increatum numerans causata : non quod iteretur in illis, vel quod numeratio sua activa quantitas sit illorum, ut quidam male intellexerunt ; sed quod uniuscuiusque forma per relationem ad ipsum Deum tanquam ad exemplar, facit unum et unitatem in re, et omnes formae exemplatae faciunt multitudinem. Itaque hoc modo solum Deum dicimus unum, qui est principium effectivum et exemplar totius multitudinis creaturarum : et hoc unum non est potentia seu potentialiter multa per sui iterationem, cum non sit multiplicabile, sed potestate sua productiva effectuum et exemplatorum multorum. Haec est intentio Philosophi cum ait : Unum est quod non dividitur, etc. Hoc quoque est quod B. Dionysius ultimo de Divinis nominibus capitulo ait : Theologia totam Thearchiam, id est divinam maiestatem, sicut omnium causam laudat nominatione unius ; et dicitur unus Deus Pater, et unus Dominus Iesus Christus, et unus et idem Spiritus Sanctus, propter excedentem totius Divinitatis simplicitatem, in qua omnia singulariter congregata sunt et superunita, et supersubstantialiter praesunt. Propter quod ad ipsam omnia merito revertuntur ac reponuntur, a qua, ex qua, per quam, in qua, et ad quam omnia sunt, et coordinata sunt, et manent. Quod et Algazel in sua Metaphysica tangit.

Quarto dicitur numerus ex parte rei numeratae, secundum quid et non simpliciter, scilicet causata pluralitas a distinguente quocumque modo : quemadmodum etiam dicimus punctum in medio continuantem, esse duo, quoniam ut duobus utimur eo, videlicet ut fine et ut principio ; centrum quoque in circulo dicimus esse multa in ratione principii, in quantum multae lineae egrediuntur ab eo ad circumferentiam. Sicque personam sua proprietate distinctam et determinatam, dicimus unam ; et duas personas distinctas, plures : atque hoc solo modo numerus positive est in divinis, tali originis proprietate. Et in hac numeri consideratione diminutus est Magister, quoniam iste numerus non est simpliciter numerus, sed numerus quidam, quem agit proprietas determinans et distinguens ; numeratumque illo numero, est persona.

Haec Albertus.

 

Denique idem Doctor supra distinctione nonadecima de hac ipsa scribit materia :

Concedendum est, quod duae seu tres personae in divinis sunt plures quam una, loquendo de numero quem facit ibi relatio ; tamen una non est pars duarum aut trium, nec unitas illa est pars binarii alicuius. Quod patet, quia in inferioribus est forma substantialis uniuscuiusque, cuius actus est rem in se terminare, atque ab aliis separare, in quibus non est eadem numero forma. Per actum igitur illum forma facit rem esse unam, et est unitas eius. Cumque unitates duarum rerum sequantur formas substantiales, non sunt una nec unum : ideo unitas huius unitasque illius pariter sumptae, reddunt binarium, et tres ternarium. In divinis autem essentia non dividit sed potius unit personas : ideo unitas personae ut est persona, non est essentia. Sed notio seu relatio distinguit personas, et numerum facit in eis. Attamen quoniam notio aut relatio non dividit personam a persona essentialiter, ideo non simpliciter facit pluralitatem : ergo nec simpliciter facit binarium aut ternarium. Unde quamvis in divinis sint duae personae, non tamen binarius ; et quamvis sit ibi pluralitas personarum, non tamen multitudo. Idcirco non aestimo concedendum, quod unum in divinis sit pars duorum etiam discreta, sicut unitas est pars binarii vel ternarii : quoniam numerus quem notio sive relatio agit in divinis, non est simpliciter numerus.

Haec Albertus.

 

Rursus quaerit ibidem : utrum personae differunt numero.

Videtur quod sic, quoniam numero discernuntur, nec una est alia. 

Damascenus quoque affirmat quod differentia causa est numeri. Cum igitur differant ab invicem, videtur quod numero.

Iterum, non differunt genere nec specie, ergo numero.

 

Ad quod respondet, quod non differunt numero qui sit simpliciter numerus, sed differunt numero relationum seu personarum : quod non est simpliciter differre numero, quoniam forma dividens in quantum dividens, causa est numeri.

Quamvis ergo personae ab invicem discernantur, non tamen proprie differunt, quia non habent differentias ; sed per relationes distinguuntur : quod non est substantialiter diversificari, neque simpliciter numerari. Ideo proprie loquendo, non differunt genere, nec specie, nec numero : quoniam illa divisio locum habet ubi numerus sequitur multiplicationem seu divisionem essentiae. In personis autem essentiae unitas perseverat.

Haec Albertus.

 

Concordat Udalricus in Summa sua in pluribus locis, praesertim in ultimo tertii libri capitulo.

 

Praeterea Thomas hic asserit :

Quemadmodum unitatis ratio consistit in indivisione, sic ratio numeri ac multitudinis consistit in divisione distinctioneve aliqua. Unde ea quae invenimus divisa simpliciter, dicimus multa simpliciter ; et quae invenimus divisa secundum quid, dicimus multa secundum quid. Divisio autem simpliciter attenditur vel secundum essentiam sive formam, vel quantitatem sive materiam. Hinc ea quae, differunt secundum essentiam, dicimus esse multa, ut hominem et leonem ; similiter duas paries lineae iam divisae, dicimus lineas duas. Divisio autem secundum quid, est quae attenditur secundum rei proprietates : sicut hominem album dicimus alium a se nigro. Et adhuc magis est divisio secundum quid in his in quibus attenditur distinctio relationum rationis, non rei : vel ut. si punctus dicatur multiplex, in quantum est diversarum principium linearum.

Itaque in divinis non est numerus simpliciter, qui est per divisionem essentiae aut quantitatis, sed numerus quidam, videlicet numerus relationum, non tamen rationis, sed vere realium. Sicque divinarum numerus personarum est medius inter numerum simpliciter dictum et numerum rationis. Si autem comparemus numerum personarum ad numerum proprietatum absolutarum quae sunt in creaturis, habent se sicut excedentia et excessa, quia si attendatur ratio distinctionis, invenitur maior distinctio in proprietatibus absolutis creaturarum, quam in divinis personis : quoniam, verbi gratia, color et sapor essentialiter distinguuntur, habentque aliud et aliud esse accidentale ; sed in divinis personis est unum et idem esse, nec essentialiter sunt distinctae. Si vero consideretur perfectio distinctorum, sic numerus personarum excedit in ratione distinctionis ac numeri, quia relationes in divinis sunt subsistentes : idcirco ad numerum relationum sequitur numerus personarum ; non autem ad numerum proprietatum in creaturis, quoniam proprietates illae non sunt subsistentes, sed inhaerentes.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus, de hac re supra distinctione nonadecima loquens :

Numerus proprie sumptus, est quantitas discreta, quae in hoc differt a quantitate continua, quod partes quantitatis continuae copulantur ad terminum unum communem, ut lineae partes ad punctum, et partes temporis ad instans ; quantitas vero discreta, est cuius partes ita non copulantur ad terminum communem. Numerus ergo importat et distinctionem et separationem. Pater vero et Filius et Spiritus Sanctus non separationem habent, sed distinctionem, ut sanctus ait Ambrosius : idcirco non differunt numero simpliciter, sed numero cum additione determinante, utpote numero personarum, qui distinctionem tantum, non separationem importat. Et quantum ad hoc, veritatem sortitur quod loquitur Damascenus libro primo : Hae tres sanctae hypostases differunt numero. Porro communis illa auctoritas, Quaecumque differunt re, differunt genere, specie aut numero, vera est de rebus in genere substantiae, non de aliis quibuscumque.

Haec Petrus.

 

Concordat Alexander :

In divinis, inquiens, non est numerus simpliciter, quia non est ibi differentia secundum substantiam ; sed est ibi ut numerus, id est numerus secundum quid, vel cum additione. Ad intelligendum vero cur S. Dionysius dicat Deum esse numerum, advertendum quod secundum Boetium libro de Trinitate, duplex est numerus, scilicet numerans et numeratus. Deus ergo non est numerus numeratus ; sed numerus numerans, quia ipse dinumerat omnia.

Haec Alexander.

 

Durandus quoque circa haec multa scribit, in quibus praeallegatis contradicit doctoribus in nonnullis, sed inepte : quod prolixitatem vitans, non prosequor.

Sed et dominus Antisiodorensis circa haec multa scribit in Summa sua, primo libro, satis concorditer ad praeallegatos doctores : cuius dicta sententialiter sunt inducta.

 

Insuper Scotus circa haec loquitur :

Si dicatur quod numerus habeat unitatem formalem, respectu cuius formalitatis unitates sunt materiales et quasi materia formae illius, sic non est numerus in divinis : quoniam quaelibet persona divina est infinita, et quaelibet proprietas personalis est idem et eadem infinito, et nihil tale est potentiale aut pars alicuius. Si autem dicatur quod numerus sit tantum unus aggregatione unitatum, sicut acervus lapidum, sic etiam non est numerus in divinis : quia sic aggregata sunt simpliciter diversa, nec sunt nec faciunt aliquid unum per se ; divinae autem personae sunt substantialiter idem alicui vere uni, puta divinae essentiae. Si demum dicatur quod numerus habeat esse solum in intellectu plura una seu plures unitates simul concipiente : cum intellectus aliquis possit concipere tres personas simul, vel unam, non concipiendo tres, nec sit tam perfectus conceptus concipiendo unam personam sicut tres personas concipiendo ; posset poni quod ibi est unus numerus, quasi unus totalis conceptus Trinitatis in intellectu. Sed omittendo an numerus sit in intellectu, et loquendo de numero in re, dico quod numerus simpliciter dictus non est in divinis ; sed est ibi numerus secundum quid et cum hac additione, personarum, ut dictum est, et in numero illo fit abstractio ab omni quod imperfectionis est in numeris.

Haec Scotus.

 

At vero de hac quaestione, utrum unitas et numerus aliquid ponant in divinis, ita quod non dicantur ibi tantum per remotionem, diffuse hic S. Thomas scribit :

De quidditate unitatis diversa fuit opinio inter philosophos atque theologos. Avicenna etenim dixit, quod unum quod convertitur cum ente, est idem quod unum quod est principium numeri ; et quod multitudo quae est numerus, idem est cum multitudine quae dividit ens. Sicque vult, quod utrumque positive aliquid addat supra ea quibus adiungitur, eo quod in uno intelligitur esse, non solum ut in subiecto, sed et sicut id quod in suo clauditur intellectu. Unde unum est quoddam esse quod non dividitur. Et hoc esse non dicit quod sit esse substantiae, quia sic non invenirentur in generibus accidentis unitas et numerus ; nec etiam est esse commune ad substantiam et accidens, quia sic esset aliquis numerus qui non esset accidens. Sed dicit quod est esse accidentis, et per illud esse adveniens post completum esse substantiae, substantia dicitur una, sicut per albedinem dicitur alba ; et inde probat quod numerus est accidens tantum. Et secundum hoc, unitas dicit intentionem accidentalem, atque ex talium aggregatione intentionum efficitur numerus qui est species quantitatis. Quam positionem sequentes quidam theologi, dicunt quod unitas et numerus transferuntur in praedicationem divinam, non quantum ad esse accidentis aut quantitatis, sed quoad rationem propriam unitatis ac numeri : sicque in Deo dicunt aliquid positive, sicut scientia.

Alii philosophi, ut Aristoteles et Averroes, dicunt quod unum et multa quae dividunt ens, realiter differant ab uno quod est principium numeri, et a multitudine quae est species quantitatis. Et hoc rationabile est. Non enim convenit aliquid contentum sub inferiori, esse differentiam superioris, sicut rationale non est differentia substantiae : ita nec multitudo quae est sub quantitate, potest esse differentia entis simpliciter. Ideo dicunt quod unum quod convertitur cum ente, nil addit reale ei cui adiungitur : quoniam res non dicitur una per dispositionem adiunctam, quia sic esset ire in infinitum, si dispositio illa adiuncta esset una per aliquam additam unitatem. Itaque dicunt, quod unum in suo intellectu claudit ens, et superaddit privationem seu negationem, utpote indivisionem : et ita unum quoad id quod addit super ens, non dicit nisi negationem, estque convertibile cum ente, et sola ratione differt ab eo. Eadem ratione multitudo quae dividit ens, non addit supra res multas nisi rationem divisionis. Porro prima ratio divisionis, qua unum ab alio distinguitur, in affirmatione et negatione consistit. Ideo multitudo in sua ratione dicit negationem, prout multa sunt quorum unum non est alterum : cuius divisionis negatio importatur in ratione unius. Unum vero prout est principium numeri, superaddit enti esse mensura : cuius ratio primo invenitur in unitate, deinde in aliis numeris, ac deinceps in quantitatibus quoque continuis, et exinde translatum est nomen mensura ad omnia alia genera, ut dicitur decimo Metaphysicae.

Praeterea quidam mediam viam tenent, consentientes Aristoteli in hoc quod unum quod cum ente convertitur, nihil reale addat enti cui adiungitur ; Avicennae vero, in hoc quod dicit unum quod convertitur cum ente, et quod est principium numeri, non differre realiter. Et ita secundum eos, unum quolibet modo sumptum, nil addit reale ei cui adiungitur. Sed hoc stare non valet : quia si unitas quae est principium numeri dicat privationem, tunc non erit nisi in anima, et ita nec numerus cuius exstat principium ; et ita non posset esse species in aliquo genere.

Itaque dico, quod unitas et numerus secundum quod sunt in genere quantitatis, non inveniuntur nisi in quibus invenitur commensuratio quantitatis : propter quod inveniuntur tantum in rebus habentibus quantitatem continuam. Propter quod, iuxta Philosophum, non cognoscimus numerum nisi divisione continui. Et hic numerus subiectum est arithmetici, ut Avicenna testatur. Sicque numerus iste et unitas non veniunt in praedicationem divinam, sed unum et multitudo prout consequuntur ipsum ens universaliter : et ita nil addunt in divinis nisi rationem negationis, sicut Magister dicit in littera.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte Summae, quaestione undecima :

Unum, inquit, non addit super ens nisi divisionis negationem : idcirco cum ente convertitur. Nam omne ens aut simplex est, aut compositum.Quod autem est simplex, est indivisum actu atque potentia ; compositum vero non habet esse quamdiu paries eius ab invicem sunt divisae, sed postquam componunt et constituunt ipsum.

Qui autem dixerunt idem esse unum quod convertitur cum ente, et quod est principium numeri, in duas opiniones contrarias sunt divisi. Nam quoniam unum quod convertitur cum ente, non addit enti quidquam reale, sed significat substantiam rei prout est indivisa, Pythagoras et Plato opinati sunt idem esse dicendum de uno quod est principium numeri ; et quoniam numerus componitur ex unitatibus, crediderunt quod numeri essent substantiae omnium rerum. Econtrario Avicenna considerans quod unum quod est principium numeri addit aliquid supra substantiam rei, credidit quod etiam unum quod convertitur cum ente, addat aliquid supra essentiam entis : quod falsum est.

Haec Thomas in Summa.

 

Ad argumenta dicendum, quod probant dumtaxat quod in divinis non sit numerus proprie ac simpliciter dictus, qui diversitatem et essentialem distinctionem includit, sicut est declaratum. Nec in Deo est proprie multitudo, nisi pluralitas ex relationibus originis manans. Qualiter autem incircumscriptibili Deo conveniat habere mensuram aut mensurari, tactum est paulo ante, et plenius supra, ubi tractatum est de aeternitate, qualiter sit mensura Dei. Haec namque mensuratio non est per aliquid realiter additum Deitati ; nec numerus in divinis realiter differt a numeratis personis. Boetius quoque numerum essentialem ac proprie dictum, non personalem, a divinis excludit. Ex his omnia illa solvuntur de facili argumenta.

 

 

QUAESTIO III

Tertio quaeritur : An dictiones numerales in divinis dicant aliquid positivum ; et si aliquid dicant, an dicant substantiam vel relationem potius.

 

Haec quaestio duo includit.

Primum est : an dictiones illae aliquid ponant in Deo vel solum removeant.

Secundum est : an praedicent essentiam vel relationem.

Prima pars quaestionis istius dependet ex introductis. Si enim unitas et numerus sunt in divinis, certum est quod dictiones numerales et partitivae, et quae comprehendunt utrumque, sicut nomen hoc, trinitas, dicant aliquid positivum in Deo. Et quia Magister dixit numerum non convenire divinis, consequenter asseruit quod dictiones istae in divinis nil ponant, sed solum removeant, sicut in textu diffuse habetur. Cum ergo ostensum sit, qualiter unitas et numerus Deo aliquo modo conveniant, unitas utique proprie, numerus vero secundum quid, dicendum quod dictiones illae aliquid positive dicunt in Deo.

 

Hinc ait Bonaventura :

Opinio fuit Magistri, quod nomina numeralia in divinis nil ponunt, quia si ponerent aliquid, hoc esset numerus. Numerus autem non convenit in divinis, quoniam ubi numerus, ibi divisio, separatio et aggregatio : quae in Deo locum non habent. Verum nec ista opinio nec ratio eius conveniens est. Positio enim ista destruit semetipsam. Ponit namque quod nomina significantia pluralitatem dicantur privative in Deo, similiter nomina designantia unitatem. Et si hoc ita est, id est, si haec sic invicem opponuntur ut utrumque sit privatio alterius, erit ibi circulatio in notificando ; et si utrumque privatio exstat alterius, cum privatio non sit privatio privationis, sed habitus alicuius, utrumque aliquid ponit : et ita si dicantur privative, dicuntur et positive. Idcirco positio in se ipsa non valet. Ratio quoque eius non est convenienter accepta. Nam numerus importat distinctionem, et ultra hoc, aggregationis compositionem. Quamvis autem in divinis non sit aggregatio nec compositio, est tamen ibi distinctio : ideo numerus non est penitus removendus a divinis, sed numerus talis. Magister autem omnino removet, ideo deficit. Unde in isto articulo communiter non tenetur a magistris Parisiensibus.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea de secunda parte quaestionis idem asserit Doctor :

Quidam dixerunt, quod dictiones istae numerales in Deo nihil dicunt nisi quod hoc nomen, personae, pluraliter ; ut si dicatur, Personae sunt tres, idem subjiciatur et praedicetur. Ratio autem et modus intelligendi hoc, iste est : Quia si ponerentur formae ab aeterno fuisse, sicut fertur Plato posuisse ideas, tunc formae huiusmodi plures essent, atque in aliquo numero certo ; et numerus iste non esset proprietas nec passio sequens, sed ipsaemet, formae numerales : sicque dicere « tres » in divinis, non est aliud nisi dicere ipsas personas. Verumtamen non oportet sic dicere : quia si omnino est idem dicere, personae, et tres, esset nugatio dum dicitur, tres personae, seu una persona, vel duae personae ; et videretur nihil plus dici, cum dicitur : Tres sunt personae, quam cum dicitur : Personae sunt personae.

Hinc est alius modus dicendi, quod huiusmodi dictiones numerales dicuntur secundum relationem, et important ipsas notiones : quia in divinis important distinctionem, quae est a proprietatibus in divinis. Sicque ly tres, importat trium personarum proprietates in concretione. Notio autem in quantum convenit soli, vocatur proprietas ; in quantum vero distinguit ab alio, dicitur unitas. Unde dicuntur personae tres proprietatibus suis distinctae. Et si quaeras quid dicitur, quando dicitur, tres notiones : dicendum, quod se ipsis distinguuntur proprietates (seu notiones), idcirco non dicunt nisi notiones ipsas.

Sed his obici potest, quia hae dictiones numerales dicunt numerum, qui exprimit quantitatem. Quantitas autem in divinis in substantiam transit, ut Augustinus Boetiusque testantur : ergo hae dictiones substantiam dicunt, non relationem.

Praeterea, omnia nomina quae ad se dicuntur, secundum substantiam praedicantur. Sed haec nomina, duo et tres, dicuntur ad se, ergo non relative.

 

Dicendum ad primum, quod numerus in creaturis est quantitas, sed in Deo dicit relationem : quoniam in divinis distinctio est per originem, non per additionem.

Ad secundum, quod nomen dicitur ad se dupliciter, scilicet intra et extra, seu implicite et explicite. Dictio autem numeralis dicit relationem intra atque implicite, quia importat numeratorum distinctionem, et implicat relationem ; sed nomen quod nec intra nec extra ad aliud dicitur, dicitur secundum substantiam.

Haec Bonaventura.

 

Insuper quaerit hic Doctor : utrum unus dicatur secundum substantiam in divinis. Et respondet :

Cum ratio unitatis sit distingui ab aliis et indivisum esse a se, et in divinis ponamus essentiam ab aliis distinctam essentiis et personas distinctas per proprietates, necesse est in divinis ponere unitatem tam essentialem quam personalem. Cumque persona non sit. aliud quam essentia, unitas essentiae et personae non sunt realiter duae unitates, sed una differens ratione. Ideo unitas de hac et illa non praedicatur aequivoce, quia nec huic nec illi specialiter imponitur, sed utrique convenit generalis ratio unitatis. Quoniam ergo concretum specialem significationem non suscipit ab abstracto, hoc nomen, unus, in divinis importat unitatem essentialem et personalem, et dum adiective tenetur, indifferenter importat utramque ; sed determinatur ad hanc vel illam per adiunctum : quia cum additur termino essentiali, importat unitatem essentialem ; cum vero additur termino notionali aut personali, sicut cum dicitur, unus Pater, importat unitatem notionalem seu personalem. Porro dum substantivatur, necesse est quod ex se determinetur : cumque neutrum genus significet sub indistinctione, idcirco in neutro genere convenienter appropriatur et attribuitur unitati essentiali ; in masculino autem, quia importat distinctionem ac certum suppositum in divinis, dicitque rationem producentis, appropriatur unitati personali. Hinc unum non accipitur ut convertibile cum ente, nisi in genere neutro. Idcirco non sequitur, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, ergo sunt unus : imo est ibi fallacia figurae dictionis. Quamvis enim non varietur significatio per substantivationem neque per generis diversitatem, potest nihilo minus variari modus significandi, praesertim si usus id faciat, et ratio consonet usui.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Thomas :

In divinis, inquiens, non est aliqua unitas et multitudo, nisi secundum quod unum et multa dividunt ens commune : et ita non addunt reale aliquid supra ens de quo dicuntur. Propterea, sicut ens communiter se habet ad absoluta et relativa, et consimiliter indistinctio, quam addit unitas, et distinctio, quam addit multitudo ; ita unum et multa : hinc secundum quod diversis iunguntur, significant essentiam vel notionem. Unitas quippe essentialis est ipsa divina essentia in quantum est indivisa, et unitas personalis est unitas proprietatis ut est indivisa. Multitudo quoque seu pluralitas personarum sunt ipsae personae secundum quod sunt distinctae : et quoniam non est ibi aliqua distinctio essentiarum, ideo nec aliqua pluralitas essentialis.

Haec Thomas in Scripto.

 

Amplius in prima parte Summae, quaestione tricesima :

Omnis (ait) pluralitas consequitur divisionem. Est autem duplex divisio. Una materialis, quae fit ex divisione continui ; et hanc sequitur numerus qui est species quantitatis : idcirco non est numerus talis nisi in rebus materialibus quantitatem habentibus. Alia est divisio formalis, quae fit per formas oppositas seu diversas : quam divisionem sequitur multitudo seu numerus non exsistens in genere speciali, sed transcendens, sicut et ens, quod dividitur per unum et multa ; talisque multitudo non est nisi in rebus immaterialibus.

Quidam ergo non considerantes nisi multitudinem quae est species quantitalis discretae, quae in divinis non est, dixerunt quod termini numerales nil ponunt in Deo, sed removent tantum. Alii vero eamdem multitudinem considerantes, dixerunt quod sicut scientia ponitur in Deo non secundum rationem generis sui, quod est qualitas non conveniens Deo, sed secundum propriam rationem quantum ad id quod perfectionis includit ; ita et numerus sit in Deo secundum propriam rationem, non secundum rationem generis sui, quod est quantitas. Nos vero dicimus, quod termini numerales secundum quod veniunt in prsedicationem divinam, non sumuntur a numero qui est species quantitatis, quia sic non nisi metaphorice dicerentur de Deo, quemadmodum aliae proprietates corporalium rerum, ut longitudo et latitudo ; sed sumuntur a multitudine secundum quod est transcendens. Multitudo vero sic sumpta, ita se habet ad multa de quibus praedicatur, sicut unum quod convertitur cum ente, ad ens, cui nil reale superaddit. Hinc multitudo ita accepta, designat res multas cum indivisione circa unamquamque earum. Verum numerus qui est species quantitatis, ponit quoddam accidens additum rebus numeratis ; similiter unum quod est principium numeri. Termini ergo numerales in divinis significant ea de quibus dicuntur, nihil addendo nisi negationem. Et quantum ad hoc, veritatem dixit Magister : quia cum dico, Personae sunt plures, significantur illae personae et indivisio circa unamquamque earum, quia de ratione multitudinis est quod ex unitatibus constet. Verumtamen auctoritates a Magistro inductae, non probant sufficienter eius propositum. Quamvis enim in divinis pluralitate excludatur solitudo, et unitate pluralitas deorum, non tamen sequitur quod his nominibus hoc solum significetur : sicut albedine nigredo excluditur, non tamen nomine albedinis sola nigredinis exclusio designatur.

Haec Thomas in Summa.

 

Petrus etiam his concordans :

In divinis, inquit, nulla est realis distinctio in essentia, sed solummodo in personis. Nomina igitur quae important realem distinctionem oportet dici non secundum substantiam, sed secundum personarum relationes. Cumque termini numerales designent realem in Deo distinctionem, dicunt relationem, non tamen distincte, sed indistincte, nisi ex adiuncto ad certam relationem determinentur.

 

Ad quaestionem demum qua quaerit, an unum dicatur de Deo secundum essentiam vel relationem, respondet sicut ex Bonaventura responsum est, et addit quod unum dictum essentialiter, non est principium multitudinis personarum, sed unum dictum notionaliter.

 

Idem Richardus, qui etiam quaerit, an omnis numerus sit accidens. Et respondet :

Numerus potest considerari dupliciter, scilicet, secundum esse suum reale quod habet in entibus numeratis, et secundum esse suum imaginatum. Primo modo loquendo de numero, non est verum quod omnis numerus sit accidens, sicut nec verum est quod omnis unitas sit accidens. Essentialis etenim unitas est ipsa essentia rei : Cumque ex quibuslibet unitatibus constituatur numerus, constat quod numerus ex talibus unitatibus constitutus, sit idem cum rebus, non accidens, neque in genere, sed transcendens. Loquendo autem de numero secundum esse suum imaginatum, omnis numerus est accidens : quoniam imaginatio nostra non comprehendit substantiam nisi per imaginationem et nisi per accidens, quemadmodum nec videri nisi per accidens potest.

Haec Richardus.

 

In caeteris scripta Richardi sententialiter sunt inducta.

 

Albertus demum in Scripto, et Udalricus in Summa, consonant praeinductis.

 

Ad quaestionem vero qua quaeritur : an unum et unitas ac numerus dicantur de Deo et creaturis univoce, respondet Albertus :

Nec unum, nec unitas, nec numerus dicitur univoce de Deo et creaturis, quoniam Deo et rebus creatis nihil univoce convenit ; sed dicitur de eis aequivoce : non quidem aequivocatione per casum et fortunam, ut canis et asinus, vas et animal ; sed aequivocatione analogiae ad unum : et non sicut ens est analogum ad substantiam et accidens, vel sanum ad animal et urinam, vel medicum ad artificem et clysterem ; sed secundum analogiam causati et exemplati ad causam atque exemplar.

Si autem obiciatur : Quaecumqne dicuntur secundum magis et minus, sunt comparabilia mutuo. Deus et creatura dicuntur secundum magis et minus, quoniam Deus est magis unus, bonus et sapiens, quam creata : ergo sunt comparabilia. Quae autem sunt comparabilia exstant univoca, secundum Philosophum.

Ad hoc respondendum, quod Deus creator et creata non sunt proprie comparabilia : quia quae comparantur, secundum comparationis naturam susceptiva sunt aequalitatis. Idcirco abusiva est comparatio qua dicitur, Deus est magis unus quam creatura ; et tantum valet : Deus est magis unus, quoniam est per se et primo imo et incomparabiliter unus, ut causa et exemplar ; et creatura, minus una, id est, a Deo et ad Dei imitationem exemplata atque relata, est quid unum.

 

 

QUAESTIO IV

Quarto quaeritur : An sit in Deo diversitas.

 

Videtur quod sic. Tres enim superbenedictae et superessentiales personae sunt tria supposita, et Augustinus in libro de Trinitate affirmat quod sunt tria. Hilarius quoque in libro suo de Trinitate ait : Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt quidem per substantiam tria, sed per consonantiam unum. Doctores item scholastici in scriptis suis interdum utuntur nomine diversi ac diversitatis in divinis, ut patuit saepe. In oppositum est auctoritas litterae.

 

Ad haec Thomas respondet :

Circa fidem Trinitatis fuerunt haereses duae perniciosae. Una Arii, asserentis personas in essentia differentes ; alia Sabellii, affirmantis quod solo nomine sint distinctae. Concedenda sunt ergo quae utrique haeresi adversantur, et neganda sunt quae utrique sunt consona. Unde contra Arium quatuor ponit Ecclesia, scilicet : essentiae unitatem, et ex hoc confitetur Deum unum, et negat diversitatem. Secundo ponit divinae essentiae simplicitatem : ideo confitetur esse Deum simplicem, et negat eum esse multiplicem ; et negat a Deo multiplicitatem vel divisionem, quae ponit rationem totius et partis, quae simplicitati adversantur ; similiter separationem, quoniam propter essentiae identitatem inseparabiles sunt personae. Tertio ponit similitudinem in natura deitatis prout significatur ut forma quaedam. Hinc fatetur Filium similem Patri, et eum alienum esse a Patre negat, quamvis sit alius : quoniam alienum vocatur quod est a natura alicuius extraneum. Quarto ponit indivisam virtutem et magnitudinem trium personarum : idcirco concedit unam personam alteri esse aequalem et parem, negatque inaequalem ac disparem.

Consimiliter Ecclesia quatuor ponit contra Sabellium. Primo, naturae communicationem suppositis pluribus : ideo praedicat in Deo pluralitatem, et excludit singularitatem. Secundo ponit quod pluralitas ista non solum est rationis, sed etiam rei, quoniam sunt tres res : ideo praedicat in Deo distinctionem, excluditque unicum. Tertio ponit in rebus istis esse originis ordinem : hinc asserit in divinis discretionem, quae ordinem quemdam importat ; et excludit confusionem. Quarto ponit tres personas esse unitas societate amoris, qui est Spiritus Sanctus. Propterea confitetur in divinis consonantiam atque consortium, solitudinem vero excludit.

Hilarius ergo dicendo Patrem et Filium ac Spiritum Sanctum esse per substantiam tria, substantiam accipit pro hypostasi seu persona, et tria pro tres, sicut et Augustinus.

Haec Thomas in Scripto.

 

Per quae patet ad duo obiecta solutio. Proprie namque loquendo non est concedendum quod personae divinae sunt tria, quamvis sint tria supposita. Doctores autem utendo nomine diversitatis in divinis, extense sumunt hoc nomen.

 

Concordat Bonaventura, circa textum dicendo :

Cum dicimus plures esse personas, singularitatem solitudinemque excludimus : quoniam in divinis recipimus unitatem, non singularitatem nec solitudinem, quia singularitas excludit communicabilitatem, solitudo pluralitatem. Nos autem unam ponimus essentiam in tribus personis. Notandum quoque ex parte pluralitatis, quod recipimus ista quatuor in divinis, alietatem, pluralitatem, distinctionem, discretionem ; et econtrario quatuor ista vitamus, diversitatem, multiplicitatem, divisionem, separationem. Separatio namque supponit divisionem, divisio multiplicitatem, multiplicitas diversitatem ; diversitas autem notat formae seu naturae distinctionem. Econverso discretio praesupponit distinctionem, distinctio pluralitatem, pluralitas alietatem : alietas quippe non tantum attenditur penes formae, sed etiam quoad personae distinctionem. Differentia vero nominum horum est, quia alietas et pluralitas important distinctionem a parte rei, distinctio et discretio per comparationem ad nostram cognitionem ; sed alietas per modum substantiae seu personae, pluralitas per modum quantitatis, quamvis in Deo non sit proprie quantitas. Diversitas vero attenditur penes substantiae distinctionem, multiplicitas quantum ad veram quantitatem, divisio penes positionem seu discontinuationem, separatio quantum ad ubi.

Haec Bonaventura.

 

 

QUAESTIO V

Quinto quaeritur : Qualiter trinus ac trinitas Deo conveniant, et qualiter ista sit vera, Deus est unus et trinus, an etiam trinus ac trinitas essentialiter in divinis dicantur.

 

Circa haec in Summa sua, libro primo, Antisiodorensis loquitur :

Videtur quod ista sit falsa, Deus est trinus et unus : quia si Deus est trinus, ergo est unus Deus, et alius seu secundus Deus, et tertius Deus : quod nequaquam conceditur. Item in hac oratione, Dens est trinus et unus, hoc nomen, Deus, aut supponit pro essentia, aut pro persona. Non pro persona, quia nulla est trina ; nec pro essentia, quia nec illa est trina, sed tantum una. Si dicatur quod supponit pro omnibus divinis personis simul, ergo pro Trinitate, et iste est sensus, Trinitas est trina et una : quod falsum est, quoniam Trinitas non est nisi una.

Ad hoc quidam dixerunt, quod hoc nomen, Deus, quandoque supponit tantum pro una persona, ut cum dicitur, Deus generat ; aliquando pro duabus, sicut dum dicitur, Deus spirat ; nonnunquam pro tribus simul, ut cum dicimus, Deus est Trinitas. Et hoc ideo est, quoniam una et eadem deitas est in Patre, in Patre quoque et Filio, et item in Patre et Filio ac Spiritu Sancto. Et hoc videtur velle Damascenus, qui ait primo libro : Oportet scire quod in personis divinis unitas et indivisio est in re. Hinc quoque secundum Augustinum, in verbis illis Apostoli, Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria, per solum Deum intelligitur Trinitas tota. Hinc nobis videtur, quod cum dicitur, Deus est unus et trinus : hoc nomen, Deus, indistincte supponit pro tribus personis ; et haec dictio, unus, supponit formam tantum ; et dictio ista, trinus, significat ternarium theologicum personarum prout indistincte supponuntur per hoc nomen, Deus, quia determinat illum ternarium in personis secundum quod sunt unius naturae : quoniam « trinitas » dicitur ab istis nominibus, tres et unus ; sicque respicit et suppositionem et formam significatam : quia per significatum primo, puta ternarium, respicit tantum suppositionum ; quantum vero ad significatam secundo unitatem, respicit formam.

Haec Antisiodorensis, qui de hoc scribit subtiliter ac diffuse.

 

Albertus quoque hinc loquitur :

Trinitas, secundum lsidorum, dicitur quasi trium unitas, et quamvis secundum nomen importet essentiam in recto, cum dicitur, unitas trium ; tamen secundum rei significationem est econtrario : ideo trinitas est tres uniti seu tres personae unitae in una essentia. Ideo haec est vera, Deus est unus et trinus ; et ly Deus, supponit essentiam in supposito in communi seu indistincte : ideo gratia essentiae convenit ei praedicatum hoc, unus ; et gratia suppositorum convenit ei hoc nomen, trinus.

Haec Albertus.

 

Praeterea Thomas hic ait :

In nomine trinitatis importatur unitas et numerus quidam. Unitas autem in divinis est duplex, videlicet essentialis ac personalis, ut dictum est. Itaque secundum quosdam, nomen trinitatis importat unitatem personalem, tamen indistincte ; et secundum hoc, exponitur nomen trinitatis hoc modo : Trinitas, quasi ter unitas, quia sunt ibi tres unitates personales. Et secundum hoc, nomen trinitatis absolute relationem significat. Alii dicunt, quod unitas importata in nomine trinitatis, est unitas essentialis ; sicque exponunt : Trinitas, id est trium unitas. Quod videtur convenientius esse, quia et Isidorus sic exponit ; et nos Deum dicimus trinum a trinitate ; nec potest dici ter unus, quia cum dicitur Deus unus, significatur unitas essentialis. Et iuxta hoc, trinitas designat utrumque, videlicet unitatem essentiae distinctionemque personarum. Unde cum dicitur, Deus est trinus, significatur quod est habens tres personas in una essentia : imo quantum ad veram nominis significationem, cum dicitur, Deus Trinitas, tantum est dicere, tres personae unius essentiae, sicut Magister exponit in littera.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte Summae, quaestione tricesima prima :

Nomen (inquit) trinitatis in divinis significat determinatum numerum personarum. Quemadmodum ergo ponitur personarum pluralitas in divinis, ita utendum est nomine trinitatis : quia hoc idem quod significat pluralitas indeterminate, significat hoc nomen, trinitas, determinate.

In Trinitate autem divina datur intelligi tam numerus quam personae numeratae. Cum ergo in Symbolo dicitur, Trinitas in unitate, non ponitur numerus in unitate essentiae, sed personae numeratae dicuntur subsistere in unitate essentiae, sicut supposita dicuntur esse in natura sua specifica. Nec tamen est concedendum quod Trinitas sit trina, quia insinuarentur novem res esse in Deo : quia cum dicitur, Trinitas est trina, ratione numeri importati significatur multiplicatio eiusdem numeri in se ipsum, cum trinitas importet distinctionem in suppositis de quibus dicitur.

Haec Thomas in Summa.

 

His concordans Bonaventura, disseruit :

In divinis singulari modo est numerus, scilicet ex distinctione suppositorum, servata unitate essentiae : ideo speciali modo exprimenda est nomine quod simul dicit pluralitatem ac unitatem. Quoniam ergo haec nomina, trinus et trinitas, pluralitatem et unitatem important, idcirco similia sunt nominibus collectivis. Sed quoniam unitas collectivorum est unitas aggregationis, quae pluralitatem consequitur, in divinis autem est unitas formae, quae non est pluralitatem consequens ; ideo tale nomen non est proprie collectivum. Propter quod dicit Magister, quod nomen trinitatis est quasi collectivum. Unde haec nomina aptissima sunt ad exprimendum divinarum numerum personarum simul cum unitate naturae.

Denique de hoc, qualis unitas sit quam important haec nomina, trinus et trinitas, solet sic dici : Hoc nomen, trinitas, duplicem habet etymologiam. Uno etenim modo dicitur trinitas quasi ter unitas : sicque nomen numerale in eo includitur, et dicit relationem ut termini numerales ; et unitas eius est unitas personalis, quae plurificatur, non essentialis. Alia etymologia est : Trinitas, id est trium unitas. Et tunc unitas non multiplicatur, sed significatur ut communicabilis tribus : et quia ista est unitas essentialis, ideo nomen trinitatis hoc modo designat unitatem essentialem. Et haec etymologia secunda habet sine dubio veritatem. Sed prima non videtur veritatem habere. Nam cum eamdem habeant significationem trinus et trinitas, si prima etymologia est vera, tunc trinus diceretur ter unus : quod non convenit Deo. Idcirco dicendum, quod nomina talia important unitatem formalem, puta essentiae, cum pluralitate : ideo quodammodo habent naturam termini substantialis, in hoc quod de tribus singulariter praedicantur ; et item naturam termini numeralis, in hoc quod de nulla persona divina dicuntur per se, quia nec Pater est trinus aut trinitas, nec Filius.

Si autem quaeratur, an essentia divina vel deitas ipsa possit dici trina : dicendum, quod hoc nomen, trinus, importat unitatem ut in concretione, et ita quasi pluribus inhaerentem : idcirco de eo dicitur tantum quod concretive unitatem importat, sicut hoc nomen, Deus, quod supponit personas. Unde conceditur ista, Deus est trinus ; non ista, Deitas est trina : quoniam deitas non supponit personam, neque hoc nomen, trinitas.

Haec Bonaventura.

 

Sed huic ultimo dicto obviare videtur, quod in hymno cantat Ecclesia : Te, trina Deitas unaque, poscimus. Et est hymnus a S. Thoma compositus. Ad quod forsitan dici potest, quod abstractum ibi capitur pro concreto, videlicet Deitas pro Deo.

 

His Richardus prorsus concordat. Qui etiam quaerit hic : an unitas et simplicitas sint distincta attributa in Deo. Et respondet :

Extendendo nomen attributi ad omnes perfectiones et absolutas proprietates divinae essentiae quae de Deo vere ac proprie praedicantur, sic unitas atque simplicitas sunt attributa distincta ratione, non re. Nam et alia est formalis ratio unitatis, alia simplicitatis : quoniam ea quae excluduntur per ea, distincta sunt. Unitas namque divisionem, simplicitas compositionem excludit : imo divisio est quasi opposita compositioni.

Haec Richardus.

 

 

QUAESTIO VI

Quaeritur adhuc pro evidentiori intelligentia inductorum : An unum convertibile cum ente et unum quod est principium numeri realiter differant.

 

Videtur quod sic, quia sunt in diversis praedicamentis.

 

Ad hoc respondet quarto Quodlibeto Henricus :

Ad intelligendum diversitatem unitatis substantialis ab unitate accidentali, sciendum quia ut quinto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius ait, in monade omnis numerus ante subsistit. Quod intelligi potest dupliciter : primo, secundum virtutem et perfectionem in esse ; secundo, secundum substantiam et naturam. Primo modo monas penitus prima substantialis (imo potius supersubstantialis) est unitas divinae essentiae : a qua primo intra se per sui communicationem ad intra, procedit primus numerus ternarius, divinarum videlicet personarum ; secundo ab eadem ad extra procedit omnis numerus multitudinis creaturarum, secundum gradus et ordines differentium specie naturarum.

Secundo modo est duplex monas seu unitas in creaturis, a qua numerus duplex procedit : una monas est substantialis, alia accidentalis. Unitas substantialis est quaelibet forma substantialis creaturae in esse specifico considerata, seu potius ipsa natura specifica secundum suum esse quidditativum accepta, ut humanitas, asininitas : quae est pars numeri substantialis. A qua unitate procedit numerus suppositorum speciei eiusdem : qui numerus revera est substantialis, quia realiter idem sunt natura et res naturae, id est suppositum ; est tamen accidentalis pro tanto quantum accidit naturae a suppositis participari et per ea multiplicari.

Unitas vero accidentalis, quae est principium numeri accidentalis, qui est species quantitatis discretae, est in magnitudine continua solum ; et est accidentalis in re, quia per formam continuitatis, qua totum est accidentaliter unum actuque indivisum, tam quoad separationem partium realem ad invicem quam quoad distinctam signationem earum in ipso, natum est dividi et signari in plura. A tali etenim uno continuo procedit numerus quantitatis discretae, cum unum illud continuum actu, dividitur aut signatur in partes suas integrales : qui numerus accidentalis est, quoniam quaelibet unitatum suarum est accidentalis. Pluralitas quippe ex aggregatione est unitatum : quae cum fuerint disgregatae, faciunt multitudinem ; si vero fuerint congregatae seu indivisae ab invicem, faciunt magnitudinem. Sicque licet secundum intellectualem abstractionem prior sit simplicitate quantitas discreta quam quantitas continua, tamen natura et re prior est quantitas continua, cum ex ea quantitas generetur discreta, quae per solam signationem partium in continuo praecedit abstractione continuum : et utriusque quantitatis una est radix, puta materia. Generatio quoque quantitatis discretae ex continuo, duobus fit modis : primo, per realem continui divisionem et partium eius separationem ; secundo, per intellectualem divisionem seu actualem signationem in continuo permanente integro factam, secundum quod aliqua magnitudo dicitur pedalis, bipedalis aut tripedalis : sicque magnitudines in se ipsis quodammodo, scilicet potentialiter, numeri sunt, secundum Philosophum libro Posteriorum.

Haec Henricus.

 

His consonare videtur quod ait Durandus :

Unum quod est principium numeri, dicit aliquid positivum in quanto, cui competit ratio mensurae respectu multitudinis ; tamen mensura, quae est relatio, non est de significato ipsius. Non enim idem est, esse aliquid numeri, et esse mensuram eius, nisi sicut fundamentum et relatio sequens sunt idem. Ex quo patet quid dicat unum quod est principium numeri, sub uno quod cum ente convertitur : quoniam dicit specialem indivisionem in natura quantitatis, et ultra hoc dicit aliquid numeri : et in hoc dicit aliquid positivum, quod convenit ei ratione sui fundamenti ; rationem autem mensurae non importat nisi extrinsece.

Haec Durandus.

 

Sed istud videtur contrarium positioni Thomae, qui (ut paulo ante in secunda huius distinctionis patuit quaestione) affirmat, quod unum quod est principium numeri, superaddit enti esse mensurae. Contra quam positionem Aegidius quoque prolixe hic scribit, inter caetera loquens :

Hoc dictum stare non potest, quoniam sicut reprobatur opinio dicentium, quod unum quod est principium numeri non dicit nisi quid privativum (quod reprobatur, quoniam unum istud constituit numerum, qui est realis species quantitatis), ita improbatur quod unum dicat esse mensurae, cum mensura exsistat relatio, et ex relatione non constituitur absolutum seu species quantitatis. Verum ad hoc pro defensione S. Thomae poterit responderi, quod dicat unum hoc addere esse mensurae materialiter : quoniam ei quod addit ultra ens, competit ratio mensurae respectu multitudinis, ut etiam Durandus fatetur, et Thomas auctoritate Aristotelis idonee probat ; non tamen dicit unum hoc mensuram aut relationem formaliter : et per hoc omnia dissolvuntur argumenta Aegidii.

 

 

QUAESTIO VII

Ultimo quaeritur : An sicut in divinis ponitur unitas duplex, videlicet essentialis et personalis, ita ponenda sit in divinis bonitas duplex, utpote essentialis et personalis.

 

Videtur quod imo, quia videtur maior ratio de uno quam alio.

Et rursus, quoniam bonum convertibile est cum ente, quemadmodum unum : ergo sicut ens est duplex, videlicet absolutum et relativum seu personale, etiam in divinis, ita et bonum.

 

Ad hoc Doctor solennis in primo Quodlibeto respondet :

Aliquid distingui in divinis penes essentiale et personale, non contingit nisi ex hoc quod ipsum alia ac alia ratione convenit essentiae et personae. Idcirco, si aliquid sub una atque eadem ratione essentiae ac personae conveniat, hoc solum est essentiale ; si vero ex sua speciali ratione conveniat solum personae, non essentiae, solum est personale : sicut hoc nomen, Pater, proprie sumptum. Si vero sit nomen aliquod cuius ratio conveniat tam essentiae quam personis, non tamen eodem modo aut simili ratione, hoc est essentiale et personale : quemadmodum unitas ex sua formali significatione in Deo dicit indistinctionem, sicut in creaturis dicit indivisionem ; et alia est ratio indistinctionis essentiae, alia vero ratio indistinctionis personae. Idcirco in Deo distinguitur duplex unitas, scilicet essentialis et personalis : essentialis, propter suae substantiae simplicitatem, qua a se est indivisus, et ab aliis cunctis creatis divisus ; et personalis, propter simplicitatem et proprietatem relativam, qua quaelibet persona divina in se est una ac indistincta, et ab aliis personis distincta. Deitas vero et bonitas sub eadem ratione conveniunt essentiae ac personis : idcirco sunt essentialia tantum ; nec in Deo distinguitur deitas aut bonitas duplex, videlicet essentialis et personalis, sed solum essentialis bonitas convenit Deo. Et huius causa rationabilis assignatur, quia videlicet unitas aliam habet rationem quam bonitas : quia in sua ratione indivisionem includit, quae alia ratione convenit essentiae quam personae ; bonitas vero vocatur quod appetibile est atque amabile, quod maxime convenit ei qui est omnium ultimus finis : et hoc eadem ratione convenit deitati et essentiae, et unicuique divinae et increatae personae.

Haec Henricus.

 

Concordat Richardus.