Distinctio XXIII — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXIII
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE TERTIAE
Postquam in praehabita distinctione tractatum est de divisione et distinctione nominum divinorum, iam specialiter tractatur de usu et significatione nominis huius, persona, in divinis, et cur Catholici sunt coacti uti hoc nomine in divinis in singulari numero ac plurali. Deinde ostendit qualiter Graeci quoque fideles proportionabiliter sint compulsi uti nomine quodam singulariter ac pluraliter in divinis.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : Qualiter inter se distinguantur haec quatuor nomina, essentia, subsistentia, substantia, et persona.
Ad hoc Thomas respondet :
Haec quatuor nomina differunt significatione, sed eorum differentia a diversis diversimode assignatur. Quidam enim sumunt horum distinctionem ex hoc quod in divinis aliquid est commune, et aliquid distinctum. Et commune illud potest significari ut « quo est », et sic est essentia ; vel ut « quod est », et sic est subsistentia. Distinctum similiter potest significari concretive, et sic est persona ; vel abstractive, et ita est substantia seu hypostasis. Sed iste ac similis modus non satisfacit quaestioni : quoniam dato quod nulla esset distinctio personalis in Deo, adhuc nomina ista competerent ei, nec idem significarent sicut synonyma. Praeterea differentia seu distinctio illa nominum horum, est partim falsa. Non enim dicitur Deus essentia eo quod det esse, nec sapiens quia dat sapientiam ; sed potius econtrario, quoniam ipse essentiam et sapientiam habet, aliis essentiam sapientiamque communicat, quamvis divina essentia ac sapientia nobis innotescant per esse et cognitionem creaturarum. Nec verum est quod hoc nomen, hypostasis, significet id quod proprium est abstractive. Sic enim significatur nomine proprietatis, videlicet paternitatis, quae significatur non ut hypostasis, sed ut in hypostasi ens seu exsistens.
Alii ergo sumunt distinctionem horum nominum secundum distinctionem rationis quo est et quod est. Quorum aliqui dicunt quod tria horum significant quo est vel substantiam suppositi : ita quod essentia significat substantiam seu naturam generis, subsistentia naturam speciei, hypostasis naturam individualem ; et quartum, videlicet persona, sumitur secundum id quod est, et significat substantiam quae est suppositum. Alii aliter dicunt.
Sed melius videtur esse dicendum iuxta Boetium, quod differentia nominum horum, essentia, subsistentia, substantia, sumenda sit penes significationem actuum a quibus imponuntur : qui actus sunt, esse, subsistere, et substare. Esse quippe commune est, nec determinat aliquem modum essendi ; subsislere autem determinat modum essendi, prout scilicet aliquid est subsistens per se, non in alio sicut accidens ; substare vero est sub alio poni. Hinc patet quod esse, dicit quod commune est cunctis generibus ; sed subsistere et substare, dicunt id quod proprium est primo praedicamento secundum duo quae sibi conveniunt : quorum unum est, quod in se sit ens completum ; aliud, quod omnibus aliis, utpote accidentibus, substernatur, quae in substantia habent esse. Essentia ergo vocatur, cuius actus est esse ; subsistentia, cuius actus est subsistere ; substantia, cuius actus est substare.
Hoc autem dupliciter dicitur, sicut in singulis patet :
quoniam esse est actus alicuius ut quod est, et etiam est actus ipsius quo est. Sciendum quoque quia dum aliquid consequitur plura ad invicem convenientia, non potest denominari ab altero illorum, quamvis illud sit totius principium, sed a toto : quemadmodum sapor consequitur calidum et humidum, prout contemperantur ; et quamvis calor sit principium saporis effectivum, non tamen res dicitur sapida a calore, sed a sapore. Similiter cum in rebus compositis esse consequatur compositionem formae atque materiae., quamvis forma sit principium ipsius esse, non tamen denominatur res illa ens a forma, sed a toto, id est a natura ex forma ac materia resultante. Idcirco in rebus compositis essentia dicit utrumque, et haec etiam appellatur natura et quidditas rei. Hinc in Praedicamentis ait Boetius, quod οùσια dicit compositum ex materia et. forma. Verum natura sic considerata, quamvis dicat compositum ex materia et forma, non tamen ex hac materia demonstrata accidentibus determinatis substante, in qua forma individuatur ; et haec determinata materia est quasi recipiens naturam communem. Ideo natura seu essentia significatur dupliciter, utpote : ut pars, dum sumitur cum praecisione cuiuslibet ad ipsam naturam communem non pertinentis, sicut humanitas : et ita non praedicatur, nec est genus, nec species, sed ab ea homo denominatur formaliter. Vel significatur ut totum, secundum quod ea quae ad naturam communem pertinent, sine praecisione intelliguntur : sic enim includitur in potential etiam materia determinata in natura communi, et sic significatur hoc nomine, homo, et significatur ut « quod est ». Atque utroque modo invenitur hoc nomen, essentia. Unde quandoque dicimus Socratem esse quamdam essentiam, et interdum dicimus quod essentia Socratis non est Socrates.
Conformiter subsistere est actus alicuius quod subsistit vel quo subsistit. Cumque subsistere dicat actum determinatum qui consequitur formam, constat quod aliquid denominatur subsistens per primam formam, quae est in genere substantiae. Ideo in Praedicamentis dicit Boetius, quod οùσίωσις vel subsistentia est forma accipiens subsistentiam. Si autem accipiatur subsistentia pro eo quod subsistit, sic proprie dicitur in quo per prius invenitur talis natura hoc modo essendi : et cum per prius inveniatur in substantia secundum quod substantia, et deinde in aliis secundum quod se propinquius ad substantiam habent, constat quod nomen subsistentiae per prius convenit generibus et speciebus in praedicamento substantiae, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis ; et individuis non convenit habere tale esse, nisi in quantum sunt sub tali natura communi. Quamvis enim genera et species non subsistant nisi in individuis, quorum est esse, tamen determinatio essendi fit ex natura vel quidditate superiori.
Similiter hypostasis vel substantia dupliciter dicitur, utpote quo substatur : et quia primum principium substandi est materia, ideo in Praedicamentis Boetius loquitur quod hypostasis est materia vel quod substat. Et hoc est individuum in genere substantiae : genera namque et species non substant accidentibus nisi ratione individuorum. Ideo nomen substantiae primo et principaliter convenit particularibus substantiis, secundum Philosophum, et Boetium libro de Duabus naturis.
Sic ergo patet differentia istorum trium dupliciter. Quoniam si sumatur unumquodque eorum ut « quo est », sic essentia significat quidditatem ut est forma totius ; οùσίωσις, formam partis ; hypostasis, materiam. Si vero sumatur unumquodque eorum ut quod est, sic unum et idem dicetur essentia, in quantum habet esse ; subsistentia, in quantum habet tale esse, videlicet absolutum, quod per prius convenit generibus et speciebus quam individuis ; atque substantia, secundum quod substat accidentibus, quod per prius convenit individuis quam generibus et speciebus.
Ulterius hoc nomen, persona, significat particularem substantiam prout subiicitur proprietati quae denotat dignitatem ; et similiter πρόσωπον apud Graecos. Ideo persona non est nisi in natura intellectuali. Et secundum Boetium, sumptum est nomen a personando, eo quod in tragoediis, id est carminibus vituperii, et comoediis, id est carminibus laudis, recitatores sibi ponebant quamdam larvam ad repraesentandum illum cuius gesta narrabant cantando. Inde tractum est et venit in usum ut quodlibet individuum hominis de quo potest talis narratio fieri, dicatur persona. Et ex hoc dicitur etiam πρόσωπον in Graeco, a πρός, quod est ante, et ώπή, quod est facies : qnia huiusmodi larvas ante facies ponebant.
Haec Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summae, quaestione vicesima nona, disseruit : Secundum Philosophum quinto Metaphysicae, substantia dupliciter dicitur. Primo,quidditas rei,quam significat definitio, secundum quod dicimus, quod definitio significat rei substantiam : quam Graeci vocant οùσίαν, et nos essentiam possumus nominare. Secundo, substantia dicitur subiectum sive suppositum qnod subsistit in genere substantiae. Nominatur autem tribus nominibus significantibus rem : quae nomina sunt, res naturae, subsistentia, et hypostasis, secundum triplicem considerationem substantiae sic vocatae. Nempe secundum quod per se subsistit et non in alio, vocatur subsistentia. Illa enim subsistere dicimus, quae non in alio, sed in se ipsis exsistunt. Secundum vero quod supponitur alicui naturae communi, vocatur res naturae : quemadmodum hic homo est res humanae naturae. Sed prout supponitur accidentibus, dicitur hypostasis aut substantia. Quod autem haec tria nomina significant communiter in toto genere substantiarum, hoc nomen istud,persona,designat in genere substantiarum rationalium.
Demum hypostasis apud Graecos ex propria significatione nominis habet quod significet quodcumque individuum substantiae ; sed ex usu loquendi habet quod sumatur pro individuo rationalis naturae, ratione excellentiae suae. Et sicut nos dicimus in divinis pluraliter tres personas et tres subsistentias, sic Graeci dicunt tres hypostases, id est tres substantias. Sed quia nomen substantiae, quod secundum proprietatem significationis correspondet hypostasi, eequivocatur apud nos, quia quandoque significat essentiam, interdum hypostasim seu personam ; ne possit esse erroris occasio, maluerunt Latini pro hypostasi uti subsistentia potius quam substantia.
Haec Thomas in Summa. Quae procedunt secundum eius doctrinam, a qua in his multi dissentiunt.
Petrus vero his consonans :
Differentia, inquit, nominum horum, substantia, subsistentia, essentia, persona, a diversis diversimode assignatur. Boetius namque assignat eorum differentiam prout reperiuntur in natura materiali composita, dicens quod οùσία seu essentia nominat naturam generis generalissimi, quae dat esse simpliciter, utpote esse in genere substantiae. Oùσίωσις vero seu subsistentia nominat naturam generis subalterni seu speciei specialissimae, quae dat esse quid seu determinatum. Hypostasim vero sive substantiam vocat rem singularem, substantem caeteris omnibus in genere substantiae, sive rationalis sit, sive irrationalis. Persona vero, secundum ipsum in libro de Duabus naturis Christi, dicit rem singularem in genere rationalis substantiae tantum. Sic ergo duo prima nomina videntur nominare secundas substantias universales, sed οùσία universalem non contractam differentia aliqua, oùσίωσις vero substantiam universalem contractam differentia ; alia duo, substantias primas, sed hypostasis indistincte tam rationalem quam irrationalem, persona tantum rationalem.
Haec Petrus.
Concordat Richardus.
Porro Praepositivus assignat differentiam horum prout reperiuntur in omni substantia, tam materiali quam immateriali :
In praedicamento (inquiens) substantiae est reperire substantiam subiecti et substantiam subiectam. Substantia subiecti vocantur ipsa natura, et haec est οùσία apud Graecos, essentia apud Latinos. Substantia vero subiecta, est res naturae : quae prout est in natura communi, dicitur subsistentia ; sed prout substat accidentibus, dicitur substantia ; prout vero subsistit in natura rationali et eius accidentibus substat, nuncupatur persona.
Haec Praepositivus.
Alii assignant differentiam horum communius, prout est ea invenire in natura penitus simplici. Est enim invenire aliquid communicabile, et aliquid incommunicabile. Communicabile duplex est, scilicet : « quo est », et hoc vocatur essentia ; et « quod est », quod dicitur subsistentia : sicut se habent Deitas et Deus. Incommunicabile etiam duplex est : unum quod est distinguibile quibuslibet proprietatibus, quod vocatur substantia ; aliud distinguibile proprietatibus dignitatis, ut persona.
Haec illi.
Denique de hac materia Albertus scribit diffuse ; Udalricus quoque consonanter Alberto, in Summa sua, tertio libro. Quorum sententia in positione S. Thomae, Petri et aliorum iam inductorum, virtualiter continetur. Atque ut addit Albertus, Sancti et tractatores catholici atque philosophi praefatis quatuor nominibus diversimode usi sunt, et unus sic, alter sic exponit et accipit ea.
Cumque difficultas ista in quid nominis sita sit, non est ei immoderantius immorandum. Unde et argumenta quae in hac quaestione ab aliquibus inducuntur satis prolixe, per praetactas distinctiones atque diversas nominum horum acceptiones solvuntur faciliter : idcirco non tetigi ea.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : Quid sit persona, et quae ratio eius in divinis, et qualiter Deo conveniat, hoc est, an dicat quid absolutum, vel potius relativum.
Magister autem in littera ex verbis Augustini testatur quod dicat quid absolutum. Nam a communi regula qua dicitur, quod in divinis absoluta dicuntur de unaquaque persona et de pluribus (imo et de omnibus simul) singulariter, sicut Pater est essentia, Filius est essentia, Spiritus Sanctus est essentia, Pater quoque et Filius sunt essentia, imo et una divina essentia ; similiter Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt una divina essentia : ab hac, inquam, regula excipit hoc nomen, persona, quod de Patre ac Filio et Spiritu Sancto pluraliter praedicatur.
Contra hoc ita arguitur : De ratione personae in divinis est relativa proprietas, sicut de ratione Patris, paternitas : ergo est relativum.
Secundo, quia proprietas personalis est constitutiva personae, ut dictum est saepe : ergo est de ratione personae.
Tertio, quia ut communiter fertur atque praehabitum est, quaedam in divinis dicuntur essentialiter, ut absoluta, quaedam personaliter, ut relativa : ergo idem est praedicari personaliter et relative ; nec aliquod nomen videtur tam evidenter personaliter praedicari, sicut persona.
Quarto, Pater et Filius et Spiritus Sanctus non distinguuntur ab invicem in aliquo essentiali seu absoluto, sed solum in personali proprietate : ergo persona non dicitur absolute.
In oppositum est auctoritas Augustini, imo et ratio : quia secundum Boetium persona est rationalis naturae individua substantia. In qua descriptione non continetur aliquid relativum. Richardus vero de S. Victore : Persona, inquit, est intellectualis naturae incommunicabilis essentia. Quae descriptio datur aperte per absoluta.
Praeterea, quaelibet divina persona, eo ipso quo est ipsa divina essentia, est natura intellectualis per se subsistens, sicut et ipsa divina essentia : ergo per se et ex sua natura convenit ei esse personam.
Ad hoc respondet Albertus :
Ut super hoc veritas clarius pateat, octo opiniones narrabo. Quidam enim doctores scripserunt, quod hoc nomen, persona, secundum temporum intervalla diversas significationes accepit, sicut etiam in littera recitatur. Nam ante haereticorum inquisitionem et disceptationem contra Catholicos, persona dicebatur absolute in Deo, et significabat absolute divinam essentiam a creatis distinctam : tuncque concedebatur quod Pater et Filius sunt una persona, quemadmodum una essentia. Postmodum autem ad respondendum haereticis quid sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus, instituerunt fideles ut hoc nomen, persona, in plurali significaret proprietatem seu relationem, seu rem sub proprietate relativa subsistentem (idcirco conceditur quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae), in singulari vero significaret substantiam absolute. Tertiam vero institutionem ab usu modernorum accepit, secundum quorum usum a tempore Boetii significat tantum relationem, tam in singulari quam in plurali.
Secundi dicunt, quod hoc nomen, persona, aliam habet significationem quando ponitur per se, et aliam cum adiuncto termino numerali vel distiuctivo aut partitivo : ut cum dicitur, tres personae, seu alia persona, aut distincta persona : quia tunc significat notionaliter relativum et id quod ad alterum est.
Tertii dicunt,quod significat absolute substantiam, non quae est essentia seu natura divina, sed quae est hypostasis. Dicunt namque quod sicut essentia essentiam, et homo hominem, ita persona personam significet. Et personam intelligunt substantiam distinctam, secundum quod substantia dicitur a substando proprietati.
Quarti, quod persona est nomen aequivocum, interdum significans personam, quandoque essentiam, aliquando proprietatem.
Quinti, quod persona consignificat substantiam et proprietatem, substantiam autem in recto : quia persona dicitur quasi per se una, et ly una dicit ibi substantiam, quae cadit ibi in recto ; et ly per se dicit proprietatem, quae innuitur quasi oblique.
Sexti econtrario affirmant, quod persona significat proprietatem in recto, et substantiam in obliquo. Quod probant per definitionem hanc Boetii, Persona est individua substantia rationalis naturae : in qua rationalis naturae cadit in obliquo. Et haec opinio fere est omnium, auctorque eius est dominus Antisiodorensis : quam defendit Simon Tornacensis.
Septimi dicunt, quod persona significat substantiam primam, incommunicabili proprietate distinctam. Aliter enim significatur substantia, cum dicitur, substantia ; et aliter, cum dicitur, homo ; aliterque, cum dicitur, Socrates. Primo enim modo significatur generalissime, secundo specifice, tertio individualiter. Et haec videtur opinio Richardi de S. Victore, et haec a quibusdam defenditur.
Octava positio est, quod persona significationem habet substantiae et proprietatis ; sed circa substantiam quam importat, nec ponit proprietatem, nec numerum quem facit proprietas. Haec autem opinio mediam tenet viam, et verior mihi videtur : idcirco amplius exponetur. Cum enim dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus : aliter significatur substanita per ly Deus est quod praedicatum ; et aliter per hoc verbum, est, cum dicitur : Isti tres sunt unus Deus. Cum enim dicitur : Isti, etc., pronomen designat substantiam quae supponitur atque distinguitur, et ly sunt, importat eamdem per respectum ad naturam communem, et ly Deus, importat eamdem ut communem. Unde dico, quod persona significat substantiam ut significatur per ly isti, et per ly sunt, et non ut significatur per ly Deus. Ideo quia non potest intelligi quod sunt tres, nisi talis substantia cadat in significatum plurale, necesse est hoc nomen, persona, cadere in pluralitatem, quando de omnibus dicitur in summa.
Haec autem substantia sic supposita non tantum importatur in intellectu personae, sed etiam proprietas constituens personam indeterminate atque in ratione communi. Et quod ita sit, patet per tres auctoritates et per simile. Dicit namque Augustinus in principio libri septimi de Trinitate : Omnis essentia quae relative dicitur, est etiam aliquid relativo excepto, ut homo dominus ; etsi non esset absolutum, nec relativum. Ex quo elicitur, quod persona haec et illa dat intellectum substantiae suppositae, et etiam intellectum proprietatis. Ergo et persona, quae dicit in communi substantiam suppositam, in intellectu suo claudit utrumque, videlicet personam et proprietatem. Secunda auctoritas est Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi, qui venatur definitionem personae ex substantia supposita et proprietate distinguente, dicendo quod persona est individua substantia rationalis naturae. Tertia est Richardi in libro suo de Trinitate dicentis : Persona significat substantiale esse ex aliqua singulari proprietate. Ideo ergo confidenter fatemur personas in divinis per substantiam dictas, et substantiam significare, et plures ibi esse personas, non plures substantias : quia sunt ibi plures habentes unum atque indifferens esse ex differenti proprietate. Unitas itaque ibi est iuxta modum essendi, pluralitas iuxta modum exsistendi. Est (inquam) ibi unitas essentiae, quoniam unum et indifferens esse ; et plures personae, quoniam plures exsistentiae.
Per exemplum etiam hoc probatur : quia in inferioribus persona significat substantiam suppositam naturae communi ; supponitur autem naturae communi per individuationem, quam habet ex materia et accidentibus. Verum ex ignobilitate sui contingit quod dividitur per materiam in qua est, ita quod illa quae est in isto, non est in illo : sicque in duobus exstat ignobilitas, utpote, quia dividitur, et quia componitur cum eo quod individuat eam duplici compositione, videlicet essentiali cum materia, et accidentali cum accidentibus individuantibus eam. Si igitur demus Deo quod est nobilitatis, et tollamus ab eo quod est ignobilitatis, significabit persona in divinis substantiam suppositam proprietati, non tamen compositam nec divisam in quibus est. Ideo unitas personarum semper in substantia manet, et numerus penes modum exsistentiae ab alio, ut dixit Richardus. Pluralitas ergo personarum referri non potest ad aliquid absolutum significatum in hoc nomine, persona : quia tunc aliquid de substantia esset in una persona, quod non esset in alia. Hinc caute loquendum est hic, scilicet ut persona significet substantiam suppositam cum singulari proprietate, in qua secundum exsistentiae modum admittitur numerus, etsi non numeretur substantia significata : ut cum dicitur : Duae sunt personae, vel : Tres sunt personae, referatur numerus ad personam secundum exsistentiae proprietatem, et non secundum multitudinem substantiae significatae.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus, inter caetera loquens :
Ex his solvitur quaestio multum gravis, habens pro utraque parte varias auctoritates Sanctorum, videlicet, an persona significet in divinis essentiam, an relationem. Dicendum enim quod tria significet : principaliter enim substantiam significat quae est suppositum sive hypostasis, et cum illa implicat proprietatem, connotatque substantiam quae est communis essentia. Et quoniam in divinis non est determinatio nisi per proprietates, ideo dicit ibi suppositum distinctum sola proprietate ad dignitatem pertinente, quae est relatio originis. Porro prima substantia non recipitur in divinis, quoniam ipsa in relatione dicitur ad secundam, quae est universale, quod secundum Philosophum, nihil est aut posterius est. In divinis vero nihil est prius aut posterius.
Haec Udalricus.
Circa haec asserit Thomas :
Nomen personae proprie competit Deo, non tamen ut creaturis, sed modo nobiliori. Salvatur enim ratio personae in divinis, secundum quod persona seu Deus habet esse per se subsistens in natura intellectuali.
Si autem obiciatur, quia persona dicitur quae substat alicui proprietati, Deus autem nulli substat : dicendum, quod in Deo nihil secundum rem ponitur sub alio, sed tantum secundum modum intelligendi, prout Deus intelligitur quasi substans suae proprietati personali aut essentiali, secundum quod appellatur substantia ; vel quasi substans suo esse, secundum quod dicitur subsistentia. Attamen quia secundum rem nihil est ibi sub alio, ideo Richardus de S. Victore volens proprie loqui, dicit quod personae divinae non subsistunt, sed exsistunt, in quantum videlicet distinguuntur proprietatibus originis, secundum quas una est ex alia, quibus non supponuntur per modum subiecti : ideo divinas personas non dicit esse subsistentias, sed exsistentias.
Praeterea de significatione personae invenitur multiplex doctorum sententia. Quidam etenim dicunt quod sit univocum, alii quod aequivocum. Aequivocatio vero nominis huius a diversis tripliciter assignatur. Nam quidam assignant eam secundum temporis diversitatem, ita quod ante haereticorum inquisitionem significavit divinam essentiam ut distinctam ab essentiis aliis ; postea vero significatio eius fuit mutata, ita ut in plurali numero significet relationem ; atque deinde ex usu modernorum tractum est ad significandum relationem etiam in singulari. Hoc autem rationabile non videtur, quia plurale non est nisi geminatum singulare : unde eadem est significatio in singulari et plurali sub consignificatione diversa. Insuper constat quod usus variatus significationis nominis huius non est irrationabilis : oportet ergo quod in significatione nominis huius aliquid attendatur secundum quod eo sic et sic possumus uti. Alii assignant multiplicitatem nominis huius et diversa significata ipsius, non ex diversitate temporis, sed ex propria significatione nominis. Dicunt namque simpliciter, quod interdum designat essentiam, quandoque hypostasim, aliquando proprietatem, ut infra Magister sentire videtur. Sed nullum istorum trium videtur complete comprehendere significationem personae. Imo persona videtur omnia illa includere : significat enim quid subsistens in natura intellectuali, distinctum aliqua proprietate. Alii assignant multiplicitatem significationis personae ex adiuncto. Dicunt namque quod quando per se sumitur, designat substantiam ; sed ex adiuncto termino partitivo aut numerali, trahitur ad significationem relationis : ut cum dicitur, duae personae, vel, alia persona. Quod non videtur, quoniam nomina significantia substantiam absolute, non recipiunt talem additionem : quia non dicimus plures Deos, nec alium Deum.
Conformiter qui dicunt quod sit nomen univocum variantur. Quidam etenim dicunt, quod in sua significatione claudit terminum unum, puta substantiam vel subiectum : et significat substantiam non quae est essentia, sed quae dicitur hypostasis vel substantia prima. Sed hoc non videtur sufficere, quoniam nihil absolutum in divinis numeratur : idcirco si nullo modo relationem importaret, non posset in plurali praedicari. Alii dicunt, quod in sua significatione includit unum principaliter et quasi in recto, aliud secundario et oblique.
Haec Thomas.
Qui consequenter recitat praetactas opiniones quemadmodum ex Alberto iam tactum est, nec multum obicit eis, quamvis non approbet eas. Et addit :
Ut videatur quid veritatis sit in singulis opinionibus istis, et in quo deficiant, considerandum quia (ut dictum est) persona significat individuam substantiam. Individuum vero significari potest dupliciter, utpote : per nomen secundae intentionis, sicque nomen hoc, individuum, seu singulare, non significat rem singularem, sed singularitatis intentionem ; et item per nomen primae intentionis, quod significat ipsam rem cui convenit intentio singularitatis : et ita significatur nomine isto, persona, quod significat rem cui accidit intentio individui. Itaque iuxta hoc, dupliciter possumus loqui de significatione personae, utpote : per se, secundum id quod hoc nomen, persona, secundum se significat ; atque per accidens, secundum quod accipitur in tali vel tali natura. Per se autem significat intellectualem substantiam, quaecumque sit illa, et qualitercumque individuetur. Si vero accipiatur natura humana, significat hoc quod est subsistens in tali natura, et distinctum tali distinctione qualis competit naturae humanae. Et sic loquimur hic de significatione personae prout dicitur persona divina : et ita significabit hoc quod est distinctum exsistens in natura divina.
Ut igitur videamus quid sit ibi distinctum, et qualiter competat sibi nomen personae, notandum est quod secundum necessitatem fidei, quae in Deo unum et tres confitetur, oportet ponere aliquod commune, secundum quod sunt unum, et aliquod proprium, quod est distinguens, ex qua distinctione sunt tres : et unum illud exstat essentia, distinguens vero consistit relatio. Et quoniam in divinis nulla est compositio, oportet ut deitas intelligatur realiter idem quod Deus, paternitas quoque idem quod Pater. Si ergo accipiamus haec quatuor, Deus, deitas, Pater, paternitas, constat quod deitati prout sic significatur ut natura quaedam, non convenit ratio personae : primo, quia non significatur ut per se subsistens ; secundo, quia pluribus est communis, persona autem significat quid distinctum. Similiter hoc nomen, Deus, non habet rationem personae. Nam quamvis significetur ut quid subsistens, tamen non habet rationem distinctionis : imo sicut Pater, Filius et Spiritus Sanctus conveniunt in hoc quod est deitas, ita in hoc quod est Deus. Sed verum est quod si tolleretur pluralitas personarum, et per consequens communitas Dei ac deitatis, Deus significaret personam ab aliis universis naturis distinctam proprietatibus essentialibus, et significaretur ut quaedam persona. Similiter paternitas cum non significetur ut quid subsistens, nec ut distinctum, sed ut distinguens, non significatur per modum personae. Pater quoque, quamvis significetur ut quid distinctum, non tamen significatur ut subsistens in natura aliqua, sed magis ut subiectum cuidam proprietati. Unde sicut album de ratione nominis sui non est persona, ita nec Pater ; sed in quantum Deus et Pater sunt idem, non sicut accidens et subiectum, sed per omnimodam indifferentiam rei. Hinc dico, quod persona in divinis dicit relationem per modum substantiae. Ipsa enim relatio quae est distinguens, est distinctum : quia paternitas est Pater. Et quia persona significat quid distinctum exsistens in natura aliqua, ideo constat quod significat relationem, in quantum relatio est relatum, atque in quantum ipsum relatum est subsistens in tali natura. Ideo patet quod persona significat relationem per modum substantiae, non quae est essentia, sed quae est suppositum habens essentiam.
Hinc omnes opiniones praetactae quoad aliquid verum dixerunt. Qui enim asseruerunt quod nomen personae est aequivocum, pro tanto verum locuti sunt, quod cum in persona includantur et proprietas et hypostasis et essentia, quod significat relationem ut hypostasim, significat quoque essentiam, quae est ipsa hypostasis, et etiam proprietatem, quae est ipsum suppositum. Propterea quandoque poni potest pro uno, quandoque pro alio. Sed hoc accidit personae ex hoc quod in divinis omnia praedicta sunt unum secundum rem. Conformiter qui dixerunt quod significat tantum hypostasim, attenderunt modum secundum quem significat nomen, quia significat per modum subsistentis. Qui autem dixerunt quod significat substantiam in recto, attenderunt substantiam quae est hypostasis proprietate distincta. Qui autem dixerunt econtra, attenderunt substantiam quae est essentia. Qui vero dixerunt quod significat hypostasim et proprietatem positam circa eam, non acceperunt hypostasim ex parte qua subsistit divinae naturae, nec ut significatur hoc nomine, Deus, quod indistincte convenit tribus personis ; sed ex parte illa qua hypostasis est ipsa relatio distinguens hypostasim, quia in Deo idem est distinguens et distinctum. Demum qui dixerunt quod proprietas non ponitur circa substantiam ut distinguens ipsam, considerarunt econverso.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summae, quaestione vicesima nona, fatetur :
Circa significationem nominis huius, persona, in divinis, difficultatem ingerit quod de tribus praedicatur pluraliter praeter naturam essentialium nominum ; nec etiam ad aliquid dicitur, sicut nomina quae relationem significant. Unde quibusdam visum est, quod hoc nomen, persona, simpliciter et ex virtute vocabuli essentiam significet in divinis, sicut haec nomina, Deus, sapiens ; sed propter haereticorum instantiam accommodatum sit ex ordinatione concilii, ut possit poni pro relativis, potissime in plurali atque cum termino partitivo. Sed haec non videtur sufficiens responsio, quoniam si hoc nomen, persona, ex sua significatione non habet nisi quod designet essentiam in divinis, non fuisset haereticorum quietata calumnia ex hoc quod dictum est Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres esse personas, imo maioris calumniae data fuisset occasio. Ideo alii aliter dixerunt, ut supra iam tactum est.
Ad evidentiam igitur quaestionis istius, sciendum quod aliquid est de significatione minus communis, quod non est de significatione communioris. Aliud ergo est quaerere de significatione personae, et de significatione personae divinae : quia persona in communi significat individuam substantiam rationalis naturae ; persona vero in quacumque natura significat quid distinctum in illa natura. Distinctio autem in divinis non est accidens, sed ipsamet divina essentia. Hinc distinctio seu distinctivum illud est subsistens, quemadmodum et divina essentia. Nam sicut Deus est deitas, ita Deus Pater est sua paternitas. Idcirco persona divina significat relationem ut subsistentem : quod est significare relationem per modum substantiae, quae est subsistens hypostasis in natura divina, licet subsistens in natura divina non sit aliud quam natura divina. Et secundum hoc verum est quod hoc nomen, persona, significat relationem in recto, et essentiam in obliquo, non tamen relationem in quantum relatio, sed in quantum significatur per modum hypostasis. Similiter persona significat essentiam in recto, et relationem in obliquo, in quantum essentia est idem quod hypostasis. Hypostasis vero in divinis significatur ut relatione distincta : sicque relatio per modum relationis significata, cadit in ratione personae in obliquo.
Denique iuxta haec dici potest, quod haec significatio nominis huius, persona, non erat percepta ante haereticorum calumniam : ideoque hoc nomen, persona, non fuit in usu Catholicorum nisi ut unum aliorum nominum absolutorum. Postmodum vero accommodatum est hoc nomen, persona, ad standum pro relativo, ex congruentia suae significationis, ita ut hoc quod stat pro relativo, non habeat solum ex usu, ut prima dixit opinio, sed etiam ex sua significatione.
Haec Thomas in Summa. Et videntur in his Thomas, Albertus, Udalricus, satis concordes.
Aegidius demum de his scribit ita prolixe, quod taedium fuit perlegere. Contradicit etiam Thomae in multis in ista materia, quamvis in principali conclusione parum aut nihil distet ab eo : quia concedit personam in divinis relationem insinuare.
Et verum est quod in positione Thomae aliqua continentur quae parvi sunt roboris, ut probationes quibus reprobare conatur acceptionem nominis personae pro solo absoluto ad tempus, et quod deinde post inquisitionem haereticorum impositum sit ad significandum relationem. Hoc enim B. Augustinus septimo de Trinitate diffuse et apertissime scribit, quemadmodum et Aegidius hic declarat atque in textu ostenditur. Et tunc habebant viri catholici valde rationabilem sufficientemque causam ad instituendum in hoc nomine personae aliquid novae significationis.
Item quod ait, quod sicut album non dicit personam de se, ita nec pater. Paternitas namque formaliter relationem importat, quae convenire et inesse non potest nisi supposito. Nam sicut generare, ita patrem esse solius exstat suppositi. Verum est tamen, quod nomen hoc, pater, secundum se sumptum, commune est et convenit multis.
Insuper Petrus consonanter his ait :
Hoc nomen, persona, primo fuit in moralibus institutum ad significandum personam larvatam, larvali sono proprietates alicuius exprimentem. Hinc a boatu vocis sonorae, quam sonoram reddit larvale instrumentum, vocatur persona, quasi per se sonans, media producta, non correpta : et hoc, respectu habito magis ad proprietatem rei, quam compositionis nominis, secundum Boetium libro de Duabus naturis Christi. Inde extensum est nomen personae ad irrationalia. Unde grammatici suppositum verbi vocant personam, dicentes primam personam quae loquitur, secundam, cui loquitur, tertiam, de qua loquitur, etiam in verbis quae non significant actus rationales, ut latrare. Inde translatum est nomen personae ad naturalia, atque ad significandum suppositum rationalis naturae, distinctum proprietate ad dignitatem pertinente. Unde persona dicitur quasi per se una : unum vero vocatur quod est indivisum in se, et divisum ab aliis. Inde translatum est ulterius secundum usum hominum, ad significandum hominem famosum, in statu alicuius dignitatis aut perfectionis seu eminentiae constitutum, ut praesulem aut decanum. Et hoc rursus prout dicitur persona a per se sonando : sic quippe notat dignitatem notabilem. Inde translatum est ad supernaturalia et divina, in quibus improportionabiliter eminentiori est modo quam in creatis. Salvatur etenim ratio personalitatis in divinis secundum hoc quod est per se subsistere in natura intellectuali, et distingui proprietate ad dignitatem pertinente.
Insuper Petrus :
Persona, inquit, tam in singulari quam in plurali significat substantiam simul et proprietatem ; sed quoniam proprietatem significat quasi ultimam differentiam completivam, ideo simpliciter dicitur significare relationem, substantiam vero secundum quid : quia significat rem de genere substantiae, sed sub relative proprietate. Hoc quoque quod relationem designet, convenit ei prout accipitur in divinis loco materiae, non secundum generalem rationem personae. In definition autem Boetii, qua persona dicitur rationalis naturae individua substantia seu subsistentia, substantia dicitur a generali proprietate subsistendi per se ; rationalis, a speciali proprietate intelligendi ; individua, a singulari proprietate distinguendi. Persona igitur in divinis est quae habet haec tria : hoc autem est suppositum divinae essentiae, non ipsa essentia. Et est res naturae et res habens divinam naturam, non ipsa natura : quamvis divina natura habeat proprietatem per se subsistendi et intelligendi, non tamen distinguendi, cum sit tribus personis communis. Ipsum vero divinum suppositum a generali natura habet rationem subsistendi per se, et a natura speciali habet rationem intelligendi, atque a forma singulari rationem distinguendi. Persona igitur in divinis significat tria illa, sed ultimum principalius, tanquam completivum. Dico igitur quod persona significat suppositum divinae essentiae tanquam id cui nomen imponitur, et ideo significat hoc in recto ; divinam vero essentiam, tanquam id a quo nomen imponitur, ideo in obliquo, quemadmodum homo humanitatem. Et in divinis tria illa non solum constituunt unum, imo etiam unum sunt : proprietas namque est ipsa hypostasis, et utrumque est essentia. Unde Sancti videntur asserere quod persona designet essentiam, attendentes non tam ad modum significandi, quam ad rei significatae naturam.
Haec Petrus.
His concordat quod aliqui dicunt, quod significatio dictionis consideratur dupliciter : primo, formaliter, quantum ad id ad quod significandum nomen imponitur secundum communem nominis rationem ; secundo, quasi materialiter, quantum ad id cui nomen attribuitur in re aliqua speciali. Nomen ergo personae, quia impositum est ad significandum rem subsistentem, distinctam ab aliis rebus subsistentibus in eadem natura, formaliter significat primam substantiam, quae est suppositum, non autem substantiam quae est essentia vel quidditas. Quoniam vero subsistens distinctum in divinis non potest esse quid absolutum, sed solummodo relativum, ideo quasi materialiter persona in divinis significat relationem, quia relatio in divinis est subsistens.
Concordat quoque praehabitis Richardus :
Persona, inquiens, est suppositum intellectualis aut rationalis naturae, distinctum proprietate ad dignitatem pertinente. Et quamvis Deus non sit natura rationalis, est tamen natura intellectualis. Si autem obiciatur, quod individuum est superius ad personam, sed individuum non convenit in divinis, ut patuit supra, ergo nec nomen personae : dicendum, quod individuum est superius ad personam creatam ; accipiendo tamen personam in generalitate suae analogiae, prout complectitur personam creatam et incrcatam, non est verum.
Nomen quoque substantiae convenit Deo, non prout substantia dicitur a substando, sed a per se exsistendo. Creaturae autem dicuntur substantiae etiam primo modo, quoniam substant accidentibus suis. Insuper nomen essentiae competit Deo : quia in omni re per se exsistente, considerari possunt quod est et quo est ; id autem quo est, est ipsa rei essentia, et ipsum quod est, est suppositum. Cum igitur Deus sit per se exsistens, in ipso considerantur quo est et quod est, id est essentia et persona ; sed aliter quam in creaturis : quia in Deo secundum rem sunt penitus idem, non sic in creaturis.
Haec Richardus.
Bonaventura etiam concors est praeinductis, praesertim ex Petro. Addit tamen, quod substantia dicitur a substando dupliciter : primo, quia substat alicui ut inhaerenti, et ita non convenit Deo ; secundo, quia substat alicui ut distinguenti, et ita convenit Deo, nec penitus proprie, nec prorsus improprie. Personae enim, proprietatibus suis aliquo modo dicuntur substare, tanquam distinguentibus ipsas personas, non tanquam inhaerentibus accidentaliter ipsis personis.
Praeterea de distinctione inter essentiam, substantiam, subsistentiam, et personam, scribit Bonaventura :
Sicut in rebus creatis inveniuntur « quo est » et « quod est », propter quod significantur in concretione et abstractione, ut dicatur homo, et humanitas ; sic intelligimus in divinis, quamvis intelligamus illa duo ibi indifferentia esse : et « quo est », significamus abstractive hoc nomine, deitas ; et « quod est », concretive hoc nomine, Deus. Et imposuimus nomen quo significetur « quo est », quod est essentia ; et ipsum quod est, et hoc est substantia. Et ita haec duo nomina accipiuntur in divinis ex parte communis seu communicabilis. Est quoque in divinis accipere aliquid incommunicabile, et hoc est quid distinctum, seu quis distinctus. Quod contingit dupliciter intelligi seu significari, videlicet : in quautum distinguibile, et ita significatur per nomen subsistentiae sive hypostasis ; et item in quantum distinctum, sicque significatur per nomen personae. Et quamvis in Deo non differant distinguibile et distinctum, quia in ipso potentia aeternaliter coniuncta est actui, tamen contingit ea duplici nomine significari prout dupliciter considerantur. Itaque differunt haec quatuor nomina secundum modum intelligendi, sicut quo est et quod est, et qui est et quis est. Et quoniam in Deo idem est quo est et quod est, et distinguibile et distinctum ex alia parte, Sancti frequenter accipiunt essentiam et substantiam pro eodem : sic et hypostasis nomine utuntur Graeci pro supposito actu distincto. Sicque distinctio per « quo est » et « quod est », et per distinguibile et distinctum, non facit differentiam in divinis, nisi secundum rationem intelligendi.
Insuper cum fides dicat Deum esse unum et trinum, non possumus intelligere esse unum, nisi intelligendo quo est unum, et quod est unum. Primum est essentia, secundum substantia. Nec possumus intelligere quod sit trinus, nisi intelligendo distinctum, et quo distinguuntur : et illud quo distinguuntur, sunt proprietates ; qui autem distinguitur, significatur ut distinctus. Quod potest esse dupliciter : primo, ut distinctus proprietate quacumque ; secundo, ut distinctus proprietate ad dignitatem et nobilitatem spectante. Primum significatur nomine subsistentiae, quae dicitur prima substantia, et convenit non solum individuis rationalibus, sed etiam irrationalibus. Secundum significatur per hoc nomen, persona, pro quo Graeci utuntur nomine hypostasis, quod convenit rationalibus tantum. Hinc ait Boethius, quod Graeci utuntur nomine hypostasis pro supposito rationalis naturae.
Haec Bonaventura.
Amplius de materia ista prae caeteris scribit diffusius Alexander : cuius dicta iam pro parte virtualiter sunt inducta. Tenet autem, quod persona in divinis dicatur secundum substantiam, non secundum relationem : ad quod allegat Richardum de S. Victore. Definitiones quoque personae a Boetio et Richardo digestas eleganter cxposita persona, supponatur essentia. Et respondet :
Quamvis in divinis realiter idem sint essentia et persona propter simplicitatem divini esse, modus tamen qui non derogat simplicitati convenit personae, qui non convenit essentiae. Et hic modus est differentia habitudinis et proprietatis originis, qua dicitur : Pater est, sed non est ab alio ; Filius est a Patre per generationem, Spiritus Sanctus ab utroque exsistentiae modum distinguuntur personae, non essentia. Cum ergo suppositio sequatur modum significationis, patet quod persona supposita, non supponatur essentia. Nam persona distinguitur, multiplicatur, gignit et gignitur : quorum nullum convenit divinae essentiae.
Praeterea quaerit, an persona idem significet in singulari et in plurali. Ad quod respondet :
Secundum Boetium et Richardum, hoc nomen, persona, in singulari et in plurali hoc est per modum substantiae singularis. Cum enim dicitur persona, intelligitur aliquis unus, qui tamen sit rationalis naturae ; et cum dicitur, tres personae, intelliguntur tres aliqui, qui tamen rationalis naturae consistant.
Rursus quaerit, an nomen subsistentiae sit essentiale vel personale. Et respondet :
Quemadmodum secundum Boetium libro de Duabus naturis Christi, intentio (id est ratio) substantiae duobus modis exponitur, puta, negatione, ut dicatur substantia, quia non est in subiecto, id est, quia per se exsistit ; et affirmatione, ut dicatur substantia quoniam caeteris subesi : sic in divinis substantia duobus dicitur modis, videlicet substantialiter pro essentia, et personaliter pro re proprietati subsistente, sicque substantia idem est quod hypostasis : tamen propter haereticos modo non utimur hac significatione substantiae in divinis, ne dicendo tres substantias, detur simplicibus erroris occasio. Conformiter ratio subsistentiae dupliciter dicitur. Primo, quia non indiget accidentibus ut sit : et ita substantialiter dicitur, sicut οùσίωσις. Secundo dicitur ab actu subsistendi : et sic personaliter sumitur, estque idem quod hypostasis ; et dicuntur in divinis tres subsistentiae, sicut tres hypostases.
Haec Alexander.
Quocirca mirum videtur, quod tantus doctor ait personam in divinis essentialiter seu secundum substantiam dici, cum tamen testetur subsistentiam atque substantiam personaliter dici ibidem, secundum quod dicuntur a substando seu subsistendo proprietati, atque ut tantum valent sicut hypostasis, quam etiam personaliter relativeque dici fatetur : quae re et ratione cum persona coincidit in divinis iuxta modum praehabitum, siquidem proprietas seu relatio est de ratione personae in divinis, ut patuit.
Amplius etiam Alexander quaerit, quae sit communitas personae in divinis. Nihil enim videtur commune tribus personis nisi essentia divina secundum rem ; sed significatum per nomen personae est tribus commune : ergo significat idem quod essentia. Contra, una numero essentia est in tribus, non una persona. Hinc quidam dixerunt duplex esse commune in divinis : unum secundum rem, quod est essentia ; aliud secundum intellectum, quod est persona. Tres enim personae conveniunt in hoc quod est esse distinctum personali relativave proprietate. Alii dicunt, quod persona est commune tribus sicut essentia, sed alio modo, videlicet commune proportione seu habitudine trium ad unum.
Haec Alexander.
De hac item materia scribit Antisiodorensis in Summa sua, primo libro :
Hoc nomen, persona, partim dicitur secundum essentiam, et partim secundum relationem : quia in definitione personae expresse significatur essentia, cum dicitur, rationalis naturae ; designatur etiam in definitione illa relatio sive discretio, cum dicitur, individua substantia. Et quantum ad hoc quod dicitur secundum essentiam, excipitur a communi regula illa quod nomina essentialia dicuntur de divinis personis simul sumptis singulariter, non pluraliter. Et quoniam primo significat distinctionem, idcirco pluraliter dicitur de Patre et Filio ac Spiritu Sancto, magis quam nomina mere essentialia. Persona igitur dicitur secundum relationem, et includit in se id ad quod dicitur sua relatio, quia is est sensus : persona, id est, res rationalis naturae distincta ab alia. Communitas autem personae ad Patrem et Filium ac Spiritum Sanctum, est communitas secundum rationem.
Haec Antisiodorensis, qui de his loquitur copiose.
Circa haec quaerit Durandus, an persona sit nomen rei vel intentionis. Ad quod respondet :
De hoc sunt duae opiniones. Una, quod significat intentionem : quia quod dicit individuum in omni genere, et suppositum in genere substantiae, hoc dicit persona in genere intellectualis naturae. Sed individuum et suppositum sunt nomina intentionum, non rerum : igitur et persona. Vocatur autem hic intentio, non ratio quam format circa rem ipse intellectus, ut sunt genus et species ; sed large accipitur hic pro conditione rei quae ex opposito correspondet intentioni universalitatis proprie sumptae, ut singularitas, individuatio, suppositatio, quae contrahunt speciem, quemadmodum species ipsum genus. Alia opinio est, quod persona non significat intentionem, sed rem intentioni subiectam : quia hoc nomen, persona, impositum est ad significandum suppositum intellectualis naturae, quod dignitatem importat ; intentiones autem non important aliquam dignitatem, sicut universalitas non importat maiorem dignitatem in homine quam in asino. Dicunt igitur isti, quod sicut aliquis homo non significat intentionem, sed rem intentioni subiectam, quae est individuum vagum in natura humana ; sic persona, cum sit individuum vagum in natura intellectuali, significat non intentionem, sed rem. Quocirca impossibile esse videtur quod persona dicat solum rem intentioni subiectam, quae res est individuum vagum : quoniam res intentioni subiecta quae est individuum vagum, de sua natura communicabilis est pluribus, imo et tot sicut natura subiecta intentioni speciei : nam de tot praedicatur aliquis homo, ut homo. Persona vero est quid incommunicabile.
Hinc puto, quod aequivoce utimur nomine personae, videlicet interdum pro intentione, sicque definitur a Boetio et Richardo ; quandoque vero pro re subiecta, ut cum dicimus : Talis est bona persona. Insuper dico, quod si persona dicat solam intentionem, sic nec in Deo neque in creaturis significat substantiam neque relationem ; si vero significet rem intentioni subiectam, sic quoque nec substantiam nec relationem significat, sed abstrahit ab utroque. Formalis namque intellectus et significatum definitionis personae abstrahit ab essentia et relatione. Boetius namque personam definit dicendo : Persona est rationalis naturae individua substantia (vel subsistentia). Quod idem est ac si diceretur : Persona est suppositum. Ibi enim ponitur substantia individua pro supposito seu hypostasi. Sed extra significatum et intellectum huius definitionis, est essentia atque relatio, ut patet de se. Nam etsi in divinis non esset nisi unum suppositum essentiale, ut gentiles imaginantur, adhuc ei ratio conveniret personae.
Haec Durandus.
Cuius dicta videntur patere calumniae, quoniam iuxta praehabita ex verbis SS. Augustini, Ambrosii, Boetii, quidquid proprie dicitur in divinis, dicitur essentialiter ant relative, et vel essentiam vel relationem significat. Denique in definitione Boetii, individua substantia (vel subsistentia) tantum valet sicut substantia incommunicabilis : per quod notatur relatio seu proprietas distinctiva, quae incommunicabilitatis est ratio. Sicque in definitione illa Boetii tam substantia quam relatio formaliter includuntur. Quod si iuxta infidelium imaginationem, non esset in divinis nisi unum essentiale suppositum, dico quod illi supposito non conveniret definitio personae a Boetio tradita secundum veram atque catholicam intelligentiam definitionis illius, praesertim cum iuxta illius definitionis tenorem, in divinis sint tres personae : quod verum non esset, nisi in ratione personae includeretur relatio, quae teste Boetio, sola multiplicat Trinitatem. Nec verum censetur quod persona prout a Boetio definitur, solam intentionem designet, quia intentio illa non est individua subsistentia rationalis naturae : sicut nec homo cum definitur esse animal rationale, dicit solam intentionem, quae nec est animal, nec praedicabilis de individuis hominis. Sed sumuntur in definitionibus illis res ipsae, puta persona et natura, prout in ipsis et super ipsas fundatur sive fundabilis est secunda intentio, quae vocatur respectus per rationis exercitium fabricatus et adinventus super et circa rem ipsam. Unde logica dicitur esse de intentionibus secundis, adiunctis primis, id est fundatis super res ipsas seu super earum essentias, quae primo ab intellectu concipiuntur, antequam super eas fundentur respectus communitatis, quae intentiones secundae vocantur.
Praeterea etiam Scotus movet hic quaestionem hanc, utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio ac Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis. Et respondet :
In definitione Richardi dicentis, Persona est intellectualis naturae incommunicabilis exsistentia, quae definitio est expositio definitionis Boetii : in hac, inquam, definitione nil ponitur quod significet intentionem secundam : quoniam ex natura rei sine opere intellectus, est in Patre natura intellectualis et entitas incommunicabilis. Et incommunicabilitas ista est duplex, secundum quod communicabile dicitur modis duobus. Primo, prout id quod communicabile est, est realiter idem cuilibet eorum quibus communicatur, ita quod quodlibet illorum sit ipsum : sicque universale communicatur inferioribus de quibus et praedicatur. Secundo, communicatur aliquid ut forma qua aliquid est, sed non est ipsum : quemadmodum anima communicatur corpori, quae non est corpus. Et utroque modo deitas communicabilis est, persona autem neutro modo ; et utraque incommunicabilitas ista est de ratione personae. Propter quod anima separata non est persona, quia quamvis habeat primam incommunicabilitatem, non tamen secundam. Et utraque incommunicabilitas requiritur ad rationem personae, et est in re ex natura rei : sicque nihil de ratione personae dicit intentionem secundam.
Haec Scotus.
In cuius verbis videtur obscurum, quod ait divinitatem utroque modo communicabilem. Non enim communicatur personis divinis neque ad intra nisi his cum quibus realiter idem est, et quarum quaelibet est realiter Deitas ipsa ; nec communicatur rebus creatis ut forma. Nisi forsan Scotus dicere velit, quod in Christo communicata est naturae assumptae : cui tamen non est communicata ut forma qua ipsa natura assumpta formaliter sit, ita quod sit forma eius intrinseca et informans.
Praeterea, quamvis ut Scotus affirmat, nihil dicatur in definitione illa personae quod ad secundam intentionem sit pertinens, persona tamen prout in quadam generalitate ita describitur, videtur etiam aliquid secundae intentionis includere. Omne enim commune pluribus communicatum univoce et multiplicatum in eis, dicitur de eisdem secundum aliquam rationem universalis, vel saltem habentis se per modum universalis.
Postremo, quod persona prout a Boetio ac Richardo definitur, non dicat intentionem secundam praecise, etiam sic probatur : quia personae taliter definitae convenit esse terminum productionis realis seu generationis aeternae, ac adorari, et esse omnium creatorem : quae secundae intentioni nequaquam conveniunt. Quamvis autem persona sic definita atque aliqualiter communiter sumpta, dicat aliquid secundae intentionis, hoc tamen est in concreto, non in abstracto : ideo potest praedicari de rebus primae intentionis, et supponere pro eisdem.
Quoniam teste Alberto, materia ista una est de difficilioribus huius libri materiis, ideo tam diffuse scripsi de ea.
Praeterea circa distinctionem hanc quaerit Bonaventura, Petrus, Richardus, et alii quidam : An sicut in divinis dicuntur plures personae, ita dici possent plures dii, plures essentiae sive substantiae.
Ad quod Bonaventura respondet :
In omni substantia cui convenit esse et operari, necessario intelligimus naturam et habentem naturam ; cumque Deo conveniat esse et operari, ponimus in eo naturam, id est substantiam sive essentiam, et habentem naturam, id est personam. Quemadmodum autem rationalis creatura habet plures naturas, videlicet corporalem ac spiritualem, seu corpus et animam ; sic econverso in Deo propter summam ipsius simplicitatem, in pluribus personis est una natura, quae alio et alio modo a personis habetur. Cum ergo sit ibi una numero natura, non divisa nec numerata, ideo non sunt in divinis plures substantiae, nec plures essentiae ; sed quia habentes naturam sunt plures, recte dicuntur plures personae.
Hinc quoque non licet dicere Patrem et Filium ac Spiritum esse plures aut tres deos, quoniam numerus pluralis significat plurificationem termini singularis secundum suppositum, et formam in nomine substantivo : quia plurale geminat suum singulare. Cumque forma importata hoc nomine, Deus, utpote deitas, non multiplicetur, non sunt plures aut multi dii, nisi participative.
Haec Bonaventura.
Idem Richardus.
Imo in isto concordant omnes. Quod enim pure essentialiter et absolute dicitur in divinis, non multiplicatur. Distinctio autem in divinis accipitur a proprietatibus personalibus relativis, quae penes originem opponuntur (ideo plures personae dicuntur), non a proprietatibus essentialibus, quae oppositionem non habent ad invicem, neque ab invicem realiter distinguuntur sicut relationes originis, prout Thomas, Albertus Aegidiusque declarant.
Porro ut haec clarius pateant, adiciendum quod de quaestione hac scribit Petrus, inquiens :
Divinorum essentialium nominum quaedam significant essentiam non pure, sed cum relatione inclusa, ut aequalis et similis : quae ratione relationis inclusae dicuntur in divinis pluraliter, quia personae aequales sunt et invicem coaequales. Quaedam vero significant essentiam pure, et hoc dupliciter : primo, per modum substantiae seu substantive ; secundo, per modum accidentis, ut nomina adiectiva, et verba ac participia. Et quoniam adiectiva et accidentia numerantur secundum numerum suorum substantivorum et subiectorum seu suppositorum, ideo ista pluraliter praedicantur in divinis ; non autem quae substantive dicuntur, ut Deus, essentia.
Haec Petrus.
