Distinctio XIII — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
SUMMA DISTINCTIONIS TERTIAE DECIMAE
In hac distinctione docetur quantum mentis humanae imbecillitati est possibile, qualiter processio Spiritus Sancti a generatione Verbi aeterni distinguitur, et utrum Spiritus Sanctus possit dici ingenitus ; cur etiam nomen processionis commune sit emanationi Filii ac Spiritus Sancti, cum nomen proprium emanationis Verbi, puta nativitas seu generatio illa ad intra, non conveniat emanationi Spiritus Sancti.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur : Qualiter processio Spiritus Sancti a generatione aeterna distincta sit, et qualiter nomina ista, Processio et Ingenitus, in divinis sumantur.
Et videtur quod processio Spiritus Sancti sit generatio nuncupanda. Primo, quia descriptio generationis divinae competit ei : quam descriptionem libro primo ponit Damascenus, et supra exposita est. Cum etenim generare sit de substantia sua similem sibi in natura producere, apparet quod Spiritus Sanctus, qui de substantia Patris spiratur, et ei in veritate divinae essentiae assimilatur, ita quod eius productio ad substantiam terminatur divinam, debeat dici natus ac Filius.
Secundo, quaedam intellectuales creaturae vocantur in Scripturis filii Dei, propter similitudinem naturae vel gratiae seu gloriae quam habent cum Deo : sed Spiritus Sanctus incomparabiliter similior est Deo Patri quam huiusmodi creatura, cum veram habeat deitatem. Ergo competit ei esse Filium Dei.
Tertio, generatio est per quam alicui esse substantiale communicatur : sed per processionem communicatur Spiritui Sancto esse divinum et increatum ac Deitatis natura. Ergo processio illa generatio est censenda.
Quarto, emanationes quae ad naturam terminantur eamdem, videntur esse rationis eiusdem, cum omnis effluxio sicut et motus, nomen et rationem sortiatur a termino ad quem. Sed sicut generatio Verbi est ad divinam naturam, ita processio Spiritus Sancti. Qua igitur ratione una emanationum istarum generatio appellatur, etiam altera.
In oppositum est veritas fidei, et Augustinus in littera.
Praeterea supra ostensum est, quod duae emanationes ad intra conveniunt Deo : una per modum naturae et intellectus ; alia per modum voluntatis et liberalitatis, ac doni atque amoris.
Ad hoc respondet Albertus : Inter generationem et processionem septem differentiae colliguntur. Prima est ex parte principii a quo : quoniam una est a potentia generandi in Patre, alia a potentia spirativa. Secunda, quod Filius est ab uno, Spiritus Sanctus a duobus : non quasi a patre et matre, sed ut spirantibus una et eadem potentia spirativa. Tertia, quia processio Spiritus Sancti est ex communione consensus Patris ac Filii distinctorum ; Filius autem, penes communicationem naturae. Quarta est penes procedentes : quia Filius procedit ut distinctus in esse, Spiritus Sanctus autem per modum bene esse distinctorum. Quod tamen a Spiritu Sancto non tollit naturae perfectionem, quoniam in divinis quidquid est secundum bene esse vel esse, totum perfectum in substantia atque hypostasi est. Hinc asserit Augustinus, quod Spiritus Sanctus est iucunditas delectatioque amborum, sicque ad bene esse pertinere videtur. Quinta, quoniam Filius dicit rationem accipientis naturam, Spiritus Sanctus denotat rationem accipientis et nectentis eos ad invicem a quibus procedit. Sexta sumitur penes aptitudinem procedentium : quoniam Filius per hoc quod Filius est, dicit relationem ad Patrem : idcirco non includit aptitudinem ad hoc quod donetur. Porro Spiritus Sanctus per hoc quod procedit ut amor ex liberalitale Patris, ponit aptitudinem ad hoc quod ipse donetur. Ideo loquitur Augustinus, quod ab aeterno processit tanquam donabilis. Donum enim est Patris ac Filii, quod sibi invicem gratuito impendunt amore ; est quoque donabilis nobis, quamvis nunquam daretur. Septima est quam tangit Augustinus quartodecimo de Trinitate, quod amor est in mente non ut natus, sed ut spiratus : quoniam appetitus eius tenuis quidem est in mente, etiam antequam gignat notitiam suam : qui tamen appetitus fit amor notitie iam natae, ideo ipse potius est unio parentis ac prolis quam natus. Et ista differentia Augustini fundatur super hoc, quod uniens aliqua duo, necessario distinguitur ab utroque : idcirco nec nomen nec ratio Patris aut Filii convenit ei.
Haec Albertus. Cuius verbum quo ait Spiritum Sanctum esse donum quod Pater et Filius sibi invicem gratuito amore impendunt, videtur quibusdam obscurum : quia secundum Richardum de S. Victore, amor Filii ad Patrem est debitus : quoniam quidquid Filius habet, a Patre accepit ; et rursus non videtur Pater aliquid accepisse a Filio.
Haec eadem in Summa sua, libro tertio, scribit Udalricus, et aliqua addit : Ad huius, inquiens, ineffabilis processionis aliqualem intellectum, dicimus quod realiter differunt istae duae processiones, per hoc quod generatio Filii est a solo Patre, et processio Spiritus Sancti est a Patre et Filio. Ideo oppositio secundum relationes originis, est inter generationem Filii et processionem Spiritus Sancti eadem quae est inter Filium et Spiritum Sanctum, quia uterque eorum est sua processio. Haec autem oppositio realem distinctionem in divinis inducit. Nec differunt hae duae processiones se ipsis quemadmodum proprietates personales, sed per differentias assignatas. Denique cum in omni natura nobili non solum sit communicatio qua quilibet eorum qui sunt in illa natura dat alii de suo proprio, sed etiam communicatio in societate vitae, in amore et amicitia, cuius principium est voluntas ; utraque communio est etiam in divinis : et generatio est communicatio cuius principium est natura ; processio autem est communicatio consensus Patris ac Filii, cuius principium est voluntas. Nec huic differentiae obest quod natura et voluntas in Deo sunt idem : quoniam unumquodque ibidem suam servat proprietatem. Ideo personae illae realiter distinguuntur, quarum ipsa natura et voluntas consistunt principia non ut unum, sed secundum proprietatem rationum suarum.
Itaque generatio est processio ex cuius propria ratione communicatur natura : quia generatio est ex substantia generantis produci secundum substantiam, ut Damascenus affirmat. Processio autem hoc ex sui natura non habet, quia sic haberet hoc in omni natura ; sed habet hoc ex perfectione divina naturae in qua est : quemadmodum de perfectione generationis est, quod communicetur alicui eadem natura : quia cum generans intendat sui conservationem, potius vellet se conservare in propria persona, quam in simili secundum speciem. Hinc talis communicatio est in generatione divina, quia in Deo est omne quod perfectum est. Ita quoque de perfecta communicatione amoris est communicatio naturae in amore. Unde et in hominibus dum amans communicat et impendit alicui intimum suum affectum, libenter vellet quod in affectu illo substantia sua in illum procederet, quem diligit sicut se ipsum, ita quod in suo amore esset sua substantia. Ideo ista perfectio est in processu divini amoris in Deo, non ut amor est, sed in quantum amor habet rationem nexus. Hinc descriptio generationis protacta non convenit processioni Spiritus Sancti. Nempe cum ait : Generatio est opus naturae, intelligitur sub ratione naturae, ita quod per propriam rationem eius communicetur natura. Haec Udalricus.
Verum in his aliter pro parte videtur sentire Thomas : Quidam (inquiens) dicunt, quod istae duae processiones, videlicet generatio et processio seu spiratio, realiter distinguuntur, nec oportet quaerere quo distinguantur, quia sunt prima distinguentia ipsas personas ; sicut non quaerimus quo distinguantur rationale et irrationale. Sed hoc non videtur conveniens, quia generatio et processio nullam habent oppositionem ad invicem : omnis autem distinctio formalis, est secundum aliquam oppositionem. Praeterea, processio et generatio significantur per modum operationum. Non autem convenit ut per operationem aut motum distinguantur operantia vel operata ; sed potius econtrario : quoniam actiones differunt specie secundum formas agentium, ut calefacere et infrigidare ; motus vero, secundum terminos. Hinc alii dicunt, quod differentia processionum istarum sumitur ex hoc quod generatio est processio naturae, spiratio autem processio voluntatis. Sed hoc quoque non competit, quoniam natura et voluntas in Deo sola differunt ratione. Unde ex illa non potest in Deo esse realis distinctio, quia principium non est debilius principiato. Praeterea, secundum hoc processio intellectus secundum quam dicitur Verbum, esset alia a processione naturae secundum quam dicitur Filius.
Idcirco dicendum, quod in divinis non potest esse realis distinctio atque pluralitas nisi secundum relationem originis. Idcirco secundum hoc oportet nos investigare pluralitatem procedentium et processionum. Ideo secundum hoc dico, quod in divinis est quaedam processio secundum quam una persona procedit ab una : et haec est generationis processio, secundum quam Filius est a Patre. Ideo dicitur esse per modum naturae et intellectus (procedit namque ut Filius et ut Verbum), quoniam in utroque modo processionum istarum, puta naturae et intellectus, est processio unius ab uno. Item est quedam processio in divinis quae simul est a duobus, videlicet ab eo qui procedit, et ab eo a quo procedit. Et ista a prima distinguitur secundum originem : quia processio haec est a procedente qui procedit per modum naturae. Hinc secunda ista processio dicitur esse per modum voluntatis, quia per consensum a duobus volentibus potest unus amor procedere. Atque secundum hos diversos modos originis, producuntur in divinis duae distinctae personae, relatione originis distinctae, videlicet Filius, qui est a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque. Nec possunt ibi esse plures processiones quam hae, hoc est unius ab uno non procedente, et item unius a procedente ac non procedente. Itaque distinguuntur processiones illae divinae et penes principium et terminum. Quamvis enim divina natura sit principium generationis in Patre, non tamen absolute sub ratione naturae, sed sub ratione paternitatis. Similiter a natura quae per generationem accipitur in Filio, non habet Filius quod sit Filius in quantum natura, sed secundum quod in Filio est ipsa filiatio. Sicque relationes se habent aliquo modo ut principium, et aliquo modo ut terminus ad ipsas processiones. Dicendum ergo, quod cum secundum processiones distinguantur personae realiter plures, non potest dici quod processiones non differant re, sed ratione dumtaxat. Nulla quippe distinctio maior est, loquendo formaliter, quam ea quae est causa seu ratio sua. Verum quemadmodum proprietates personales secundum quod comparantur ad essentiam, sunt idem re, quia sunt divina essentia ; secundum autem quod « ad aliquid » dicuntur, sunt secundum rem plures : ita est etiam de processionibus ipsis dicendum, quia secundum quod comparantur ad naturam tanquam ad principium aut terminum, non distinguuntur nisi ratione, secundum quod in Deo natura et voluntas ratione sola distingui dicuntur ; sed quoniam comparantur etiam ad proprietates relativas sicut ad principium vel terminum, idcirco ex hoc differentiam habent realem.
Cum ergo objicitur quod ipsae relationes consequuntur processiones : nam eo Filius est, quia a Patre procedit ; sicque diversae processiones causare videntur diversitatem relationum magis quam econtrario, vel ad minus erit circulatio ibi. Dicendum, quod relatio in divinis non solum habet quod sit relatio, sed etiam quod sit personalis, id est distinguens personam ; et ex hoc habet quasi actum differentiae constitutivae ac propriae formae ipsius personae cuius operatio est generatio aut spiratio. Ideo non est inconveniens quod secundum rationem relationis ipsae relationes consequantur ipsas processiones, atque ab eis differentiam sumant ; secundum autem quod sunl formae propriae personarum, causent differentiam processionum. — Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summae, quaestione vicesima septima, primo declarat, quod praeter productionem Verbi, quae generatio appellatur, sit in Deo productio alia, quae amoris processio atque spiratio nuncupatur. Deinde ostendit ibidem, quod spiratio illa non sit generatio nominanda : Haec, inquiens, est differentia inter intellectum et voluntatem, quod intellectus est in actu per hoc quod res intellecta consistit in intellectu secundum similitudinem suam ; voluntas autem est in actu, non per hoc quod aliqua similitudo voliti est in volente, sed ex hoc quod voluntas habet inclinationem quamdam tendentiamque in volitum ac unionem cum illo. Hinc processio quae est secundum intellectum, est secundum rationem similitudinis : unde et convenit ei ratio generationis, quoniam omne generans gignit simile sibi. Processio vero secundum actionem voluntatis, non ita attenditur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem impellentis, moventis seu tendentis in aliquid. Ideo quod procedit in Deo per modum amoris, non procedit ut genitum, neque ut Filius, sed magis ut Spiritus : quo nomine quaedam vitalis motio atque impulsio designatur, prout quis ex amore fertur impelli, inclinari aut moveri ad aliquid faciendum.
Praeterea, si quis instet, quod sicut de ratione Verbi, ita de ratione amoris sit similitudo, iuxta illud Ecclesiastici : Omne animal diligit simile sibi. Si ergo ratione similitudinis Verbo convenit generari, eadem ratione Spiritui seu amori. Dicendum, quod diversimode similitudo pertinet ad horum utrumque. Pertinet namque ad Verbum, in quantum ipsummet Verbum est similitudo rei intellectae, quemadmodum genitum similitudo est generantis ; sed ad amorem spectat, non quod ipse amor sit similitudo amati aut voliti, sed in quantum similitudo principium est amandi, tanquam incitatio ad amandum. Unde non sequitur quod amor sit genitus, sed quod genitus principium sit amoris.
Haec in Summa. Et eadem scribit in Summa contra gentiles, libro quarto, ut allegatum est supra.
At vero Petrus pro horum concordantia scribit : Concordando primam et tertiam opinionem, quoniam utraque vera est, quamvis prima sit diminuta, dicendum quod istae processiones differunt se ipsis formaliter, non originaliter ; sed penes supposita et formas a quibus bi actus egrediuntur, videlicet penes paternitatem et spirationem communem, quas oportet differre se ipsis, differunt utroque modo, utpote formaliter et originaliter. Haec Petrus.
Insuper Bonaventura : Generatio, inquit, et spiratio activa differunt non solum secundum rationem dicendi, sed et secundum differentiam originis et habitudinis ; talis autem differentia uni essentiae non repugnat. Quod si quaeratur ratio differentiae emanationum istarum, dicendum quod prima ratio differendi non potest assignari ex parte terminorum : quia earum termini sunt personae, quae non important rationem differendi active, sed passive. Si ergo personae differunt, quaeritur quibus ; et necesse est ad emanationes et relationes redire, quae sunt generatio et processio : sicque in hac assignatione circulus erit. Similiter ex parte principiorum. Si namque dicantur emanationes istae differre secundum duplicem fecunditatem naturae et voluntatis, quaeritur quomodo differat fecunditas a fecunditate. Si dicas quod fecunditas naturae in solo sit Patre, fecunditas vero voluntatis in Patre et Filio, quaeritur ultra unde veniat differentia ista : et oportet ad hoc venire, quod fecunditas naturae est in uno, quia imago procedens per illam nata est esse solum ab uno ; fecunditas vero voluntatis, in duobus : nexus namque seu processio per modum nexus, in duobus consistit. Sicque differentia redit in principium, et est ibi ratio circularis. Hinc sequitur quod prima harum emanationum differentia non est sumenda ex parte terminorum neque principii.
Sed pensandum quod contingit loqui de emanationibus istis quantum ad esse, et quantum ad distingui. Si quantum ad esse, sic habent rationem essendi a suis perfectis principiis et fecundis. Quia enim in Deo perfectissima est natura, ideo perfecta fecunditas natura in hypostasi habente rationem principii : unde veram et propriam habet emanationem, qua generatio appellatur. Similiter intelligendum de spiratione quantum ad voluntatem. Hinc ratio quare hae emanationes sunt in Deo, est fecunditas naturae et voluntatis. Si autem loquimur de eis quantum ad differre, dicendum quod differunt se ipsis : quoniam omnis distinctio in divinis venit a modis originis et relationis ; et sicut distinctiones differentiarum innotescunt nobis per alias differentias quae oriuntur ab illis, ita et in divinis. Nam quoniam generatio et spiratio distinguuntur se ipsis, ad eas consequuntur secundum rationem intelligendi aliae differentiae duae. Prima, quod generatio est ab uno, spiratio a duobus. Cum enim generatio sit emanatio per modum perfectae assimilationis, ideo ad unum principium respicit ; quia vero spiratio est emanatio per modum connexionis, ideo est a duobus. Alia est differentia quoad nos. Cum etenim Spiritus Sanctus procedat ut nectens, et ita ut in alterum tendens, ideo procedit ut donabilis. Filius vero generatur : generatio autem non respicit tertium. Per has differentias patet concomitantia emanationum istarum : quia spiratio dat praintelligere generationem, non enim nectuntur nisi distincti ac similes ; similiter generatio dat consequenter intelligere spirationem, quia necesse est distinctas omnino consimiles delicioso amore conjungi. Haec Bonaventura.
Porro Richardus circa haec scribit diffuse : Haec (dicens) quaestio, utrum spiratio sit idem quod generatio, dupliciter potest intelligi. Primo, an spiratio Spiritus Sancti sola ratione differat a generatione Filii. Ad quod dico, quod realiter distinguantur : quod innotescit nobis per terminos earumdem, qui sunt Filius et Spiritus Sanctus, realiter distincti ab invicem. Distinguunturque duae illae emanationes se ipsis formaliter, extendendo nomen formae ad notionem. Distinguuntur etiam inter se per aliquid originaliter, scilicet per potentiam generativam ac spirativam. Potentia namque generativa non solum dicit divinam naturam, sed et innascibilitatis proprietatem, quae primitatem includit ad actum generandi. Potentia quoque spirativa non solum dicit voluntatem divinam, sed etiam inspirabilitatem, quae includit primitatem respectu actus spirandi. Et talis differentia in potentiis sufficit, secundum quosdam, ad emanationum distinctionem. Clarius tamen assignatur earum distinctio per hoc quod non generatio, sed spiratio est a Filio.
Secundo potest intelligi quaestio, an ratio generationis competat spirationi Spiritus Sancti. Et dico quod non, quoniam generatio est productio rei similis in natura per modum natura. Quamvis autem Pater et Filius spirando producant sibi similem in natura, hoc tamen non est per modum naturae, sed voluntatis : ideo spiratio non habet in se generationis rationem. Veluti si voluntas mea esset tam potens quod solo imperio voluntatis possem de mea substantia facere hominem, illa factio non esset generatio : quia non esset a me per modum naturae, sed voluntatis.
Si vero quis arguat, quod unius naturae non est nisi unus modus communicandi. Propter quod octavo Physicorum asserit Commentator : Si esset possibile quod homo generaretur non ex semine, ille sic procreatus diceretur homo squivoce. Unde contra Avicennam dicentem esse possibile hominem generari ex terra, sed convenientius in matrice, subiungit quod iste sermo ab homine qui se dat philosophiae, est fatuus valde. Aitque ibi, quod mures generati ex putrefactione, non sunt eiusdem speciei cum muribus ex semine natis. Ergo divina natura non nisi uno modo potest communicari.
Dicendum, quod verbum istud Commentatoris, secundum quosdam, non est universaliter verum : quia ut libro de Trinitate asserit Augustinus, multa animalia pariunt alia coeundo, cum ipsa nullis parentibus coeuntibus orta sint. Nihilo minus in multis naturis verum est, quod non convenit eis per virtutem creatam et naturalem nisi unus modus communicandi se. Divinae vero naturae ob suam infinitam virtutem et perfectionem, convenit communicare se per modum naturae et voluntatis.
Haec Richardus.
Denique Aegidius circa haec scribit prolixe : Quidam (inquiens) dicunt, quod in divinis sunt plures processiones propter pluralitatem modorum procedendi per modum naturae et voluntatis. Quod stare non valet, quia natura et voluntas sola ratione differunt in divinis. Propter hoc quidam dixerunt, quod processiones in divinis distinguuntur eo quod una, scilicet generatio, sit ab uno, alia a duobus. Sed contra hoc est, quod Spiritus Sanctus non procedit a Patre et Filio in eo quod plures, sed in eo quod unum sunt. Hinc quidam dixerunt processiones istas distingui propter ordinem voluntatis ad intellectum, quoniam intellectus voluntatem praecedit. Sed hoc stare non potest, cum in Deo sint idem voluntas et intellectus. Ideo quidam dixerunt, quod processiones istae, cum per modum motus se habeant, distinguantur penes terminos suos. Sed neque hoc sufficit. Terminus enim in processionibus dupliciter potest sumi : uno modo, persona procedens ; alio modo, natura per processionem communicata. Motus autem non diversificantur penes terminos qui sunt ipsa supposita, sed qui sunt natura seu forma ; cumque per omnem processionem in divinis communicetur natura, non esset nisi una processio in divinis secundum hunc modum.
Ideo advertendum, quod cum tota distinctio in divinis per relationes sumatur, processiones illae realiter distincte esse non poterunt nisi quia vel relationes sunt, vel prout secundum nostrum modum intelligendi, ad origines vel relationes ordinantur in quibus utroque modo distinctionem ponere possumus. In divinis autem supposita per relationes oppositas realiter distinguuntur ; relationes vero se ipsis ab invicem sunt distincto. Sed qualiter origines in divinis, etiam ut relationes sunt, habeant esse distinctum, est dubium, cum disparatas videantur importare relationes. Idcirco sciendum, quod nisi ea in quibus tales relationes sunt, realiter differrent, ipsae relationes realiter distinctae non essent. Relatio autem in aliquo dupliciter potest intelligi: primo, ut in radice ac fundamento ; secundo, tanquam in supposito aut subiecto. Primo modo, similitudo est in albedine ; secundo modo, in albo aut simili. Si ergo relationes disparatae realiter differre debent, oportet supposita in quibus sunt, differre realiter, vel radices in quibus radicantur. Porro divinae personae non distinguuntur secundum modum suppositorum in creaturis, in quibus est diversum esse, sed magis secundum modum unius suppositi cui competit esse, quoniam divinarum personarum est unum esse eademque natura. Verumtamen ista distinctio in Deo et creaturis est modo opposito, quoniam in eodem creato supposito est unitas secundum hypostasim, pluralitas secundum naturam substantiae et accidentium. Propter quod in eodem supposito possunt esse plures relationes disparatae, ita ut ratione magnitudinis dicatur sequale ; ratione qualitatis, simile. In Deo autem est suppositorum pluralitas, unitasque naturae. Ideo in pluribus suppositis divinis possunt esse plures relationes dissimiles sive oppositae propter pluralitatem suppositorum, quemadmodum in uno supposito humano possunt esse plures disparato relationes propter pluralitatem naturarum, extendendo nomen natura ad omnem formam sive essentiam. Similes autem nec in pluribus personis divinis, neque in uno creato supposito, possunt esse plures, propter unitatem in esse. Et quia supposita divina sunt realiter distincta, quamvis sit in eis una natura, plures processiones ibi esse queunt, non similes, sed disparato, propter realem differentiam suppositorum. Et quamvis processiones divina in se oppositionem non habeant directe, tamen cum sint in suppositis realiter distinctis propter relationes oppositas, possunt differre realiter. Sicque patet qualiter processiones in divinis realiter plurificantur secundum quod relationem important ; sed prout ad relationes ordinantur iuxta modum intelligendi, sic distinguuntur secundum quod ipsa relationes. Quemadmodum enim differt filiatio, qua est proprietas relativa Filii, a proprietate relativa Spiritus Sancti, quam habet ex eo quod per modum spirationis procedit ; sic processio Filii differt a processione Spiritus Sancti. Haec Aegidius.
Circa cuius dicta occurrunt multa dicenda. Primus enim modus distinguendi inter processiones divinas penes pluralitatem modorum producendi per modum natura et voluntatis, est evidenter Anselmi, ut distinctione patuit praecedenti : et ibi ostensum est, quod verus rationabilisque consistat. Unde Henricus et Scotus approbant ipsum. Secundus quoque modus dicendi, quem Aegidius reprobat, probabiliter potest teneri : et Aegidius insufficienter improbat illum. Quamvis enim Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio prout aliquo modo sunt unum, utpote in una voluntate ac vi spirativa communicantes ; tamen etiam procedit ab eis prout aliquo modo distinctae sunt ac duae personae, iuxta sensum in pracedenti distinctione expressum. Praeterea, tertius modus dicendi potest probabiliter observari ; nec Aegidius sufficienter improbat eum. Quamvis enim in alterationibus et motibus directe tendentibus ad formas accidentales, termini ad quem sint non supposita, sed potius formae huiusmodi ; in generationibus tamen proprie dictis, quae non nisi substantiis (imo substantiis animatis) conveniunt, termini ad quem non sunt proprie formae substantiales, sed ipsa composita atque supposita, ut manifeste docet Philosophus. Ideo in divinis generatio, quae est substantialis, imo potius, iuxta divinum Dionysium, supersubstantialis, et spiratio, quae nequaquam est accidentalis, sed ad veram et supersubstantialem terminatur personam, possunt uno ac suo modo distingui penes terminos ad quem. Nec verum est quod divina essentia sit terminus ad quem divinae generationis atque spirationis, quasi ipsa generetur sive spiretur, quamvis per generationem et spirationem communicetur. Qualiter autem esse terminum ad quem in divinis diversimode conveniat essentiae et personis, ante est declaratum. Hinc Albertus et Udalricus omnes praetactos modos dicendi et distinguendi inter generationem et spirationem divinam, et etiam alios quosdam, conflant in unum ; atque ex eis collectis, inter processiones illas distinguunt. Modus quoque distinguendi quem ponit Aegidius, partim patet calumniae. Sed brevitati studens, pertranseo.
Insuper Scotus hic scribit : In hoc omnes doctores conveniunt, quod generatio et spiratio sunt distinctae productiones ; sed a quo accipiatur earum distinctio, sunt varias opiniones. Aliqui namque dicunt, quod distinguuntur per terminos.
Alii, per principia sua, intellectum et voluntatem, quas tantum distinguuntur secundum rationem, et quod earum distinctio causatur per operationem intellectus Dei. Contra, quamvis maior distinctio atque pluralitas habeant reduci ad minorem ac unitatem, nunquam tamen realis distinctio reducitur ad distinctionem secundum rationem, ita quod aliqua secundum rationem tantum distincta, sint causa distinctorum realiter, et quod idem sub diversis rationibus sit causa distinctionis realis : quia ens rationis non necessario praeexigitur distinctioni reali. Praeterea, si essentia sub ratione aliqua sit causa seu principium alicuius productionis : aut ergo totum aggregatum ex essentia et ratione, aut illa ratio tantum, aut essentia tantum. Non totum illud aggregatum, cum sit ens per accidens : quod non potest esse principium productionis in divinis, cum illa sit prima ac simplicissima, propter quod simplicissimum habet principium. Nec ratio tantum, cum ratio illa sit causata per operationem intellectus negotiantis circa rem, nec est formaliter infinita. Ergo essentia tantum.
Est ergo opinio tertia, quae ponit emanationes distingui ab uno principio omnino indistincto re et ratione, quod est divina essentia : quae (ut dicunt) sine omni distinctione rei et rationis, est principium proximum diversarum emanationum, et hoc est ex eius infinitate. Quemadmodum enim si harum emanationum essent duo principia realiter distincta, ita divina essentia ex sua infinitate continens ista principia fundamentaliter, licet non formaliter, est principium emanationum istarum. Istud quoque confirmant per hoc, quod si ponantur in divina essentia diversae perfectiones, ut intellectus, voluntas, sapientia, oportet tamen quod ibi sint ordine quodam : principium quippe est esse, quod est quasi pelagus infinitum substantiae, secundum Damascenum, et deinde alia ordine suo. Ergo si huiusmodi actus primi possunt causari ab essentia, ita quod divina essentia sit immediatum principium quo istae perfectiones quodam ordine oriuntur, multo magis potest esse immediatum proximumque principium actuum secundorum ut diversarum emanationum. Contra, secundum istam opinionem non esset ratio cur una emanatio divina esset naturalis et alia libera.
Haec Scotus. Et contra opinionem eamdem valent quae praecedenti distinctione inducta sunt contra Durandum, cuius imaginatio cum opinione illa coincidit.
Deinde Scotus tenet quod generatio atque spiratio in divinis distinguuntur penes sua principia, videlicet intellectum et voluntatem, iuxta modum prohabita distinctione digestum, et prout secundum ipsum intellectus et voluntas in Deo non solum differunt ratione, sed formaliter quoque ex natura rei iuxta opinionem suam, qu supra secunda distinctione recitata est et reprobata.
Denique argumentatio Scoti, qua probat emanationes illas divinas ad intra non distingui ex parte intellectus et voluntatis prout sola differunt ratione, convincitur esse invalida, quia sic arguit : Quamvis maior distinctio reduci habeat ad minorem, nunquam tamen realis distinctio reducitur ad distinctionem secundum rationem. Cuius assumpti error hinc innotescit, quod omnis ordo, distinctio, multitudo ideatorum rerumve creatarum, reducitur ad divina mentis ideas, imo ad unam ac simplicissimam sapientiam Dei, quae est causa ordinis totius universi. Verum ad haec Scotus nititur respondere, dicendo quod Deus non producit mediante idea sicut mediante principio productivo. Quod est manifeste contra Augustinum in libro LXXXIII Quaestionum dicentem, quod idea est mentis divinae exemplar, principium factivum, non factum : quod cum neque oriatur neque intereat, tamen secundum ipsum fit omne quod oritur et interit, prout hoc infra suo loco plenius ostendetur.
Porro quod arguit : Si divina essentia sub aliqua ratione est principium productionis, aut ergo totum aggregatum, etc., dico quod istud est infirmissimum argumentum ex erroneo intellectu procedens. Nempe dum dicimus quod divina essentia sub ratione intellectus ut est in Patre, est principium productivum Verbi generativumque Filii, iuxta sensum frequenter prohabitum, et ipsa sub ratione voluntatis ut est in Patre ac Filio, est principium productionis Spiritus Sancti et origo spirandi, non sumitur ratio pro actu seu consideratione mentis humanae neque angelicae, sed pro ipsa proprietate, perfectione, virtute seu attributo divinae essentiae, prout in ea fundabilis est aut fundatur consideratio mentis vel creatae vel increatae, secundum quod sanctus testatur Bernardus, quod Deus in quantum sapientia regit ac providet, in quantum potentia causat, etc. Vel si ratio accipiatur pro consideratione mentis humanae, intelligendum est quod divina essentia sub ratione intellectus est principium prolationis Verbi quantum ad manifestationem seu innotescentiam qua nobis id innotescit, quia aliter capere non valemus qualiter essentia Dei sit principium sic gignendi, nisi considerando eam ut intellectum, seu intellectualem vel intelligentem. Ratio autem in modo loquendi doctorum, valde multipliciter sumitur. Hinc imperitum est et rude ita arguere : Si essentia sub ratione illa aut illa est principium productionis, aut ergo totum aggregatum ex essentia et ratione, etc. Dico enim quod divina essentia nulli rei componibilis est neque miscibilis ; nec divina perfectio, proprietas, virtus, attributum, aliquid superaddit divinae essentiae, ut inde quid aggregatum resultet ; neque ex creatae mentis consideratione quidquam adiungitur divinae essentiae. Idcirco sola essentia sub tali aut tali perfectione, proprietate, virtute, seu attributo vel ratione, est productionis principium eo modo quo actio solet adscribi naturae, cum utique actio aliter essentiae seu naturo, aliterque personae conveniat.
Postremo, dum Scotus assumit quod totum illud aggregatum est ens per accidens atque ens rationis, dico (sicut nunc tactum est) quod divina essentia una cum sua perfectione attributali, proprietate seu virtute, non est aliquid compositum nec aggregatum, nec ens per accidens, sed primum simplicissimumque principium. Nec est ens rationis, nisi forsitan objective, quia consideratur a ratione : proprie vero ens rationis vocatur quod fabricatur et dependet ab ea, neque in se habet esse positivum extra animam et reale.
Nunc tangenda sunt dicta Durandi, hic asserentis : Processio in divinis non est quid medium inter personam producentem et procedentem, sed solum dicit respectum, ut quod est ab alio, cui correspondet respectus oppositus, ut a quo est alius : qui respectus constituunt et distinguunt divinas personas. Hinc passiva generatio est filiatio ; spiratio autem, sive active sive passive sumatur, est idem cum relationibus correspondentibus sibi. Nisi enim velimus gratis contendere, non est aliud quaerere de diversitate processionum istarum secundum rem, quam quaerere de diversitate relationum, quamvis aliam habeant intelligendi rationem hae et illae, quia relationes significantur per modum actionis aut passionis. Possumus ergo comparare generare ad generari, et spirare ad spirari. Sicque manifesta est horum realis diversitas, cum includant oppositionem formalem, sicut et manifesta est realis differentia inter paternitatem et filiationem, et inter relationem spirationis activae ac relationem spirationis passivae, quae directe invicem opponuntur.
Possumus quoque comparare generare ad spirare, et generari ad spirari. Sicque difficilius est assignare qualiter distinguantur, cum non opponantur formaliter : quemadmodum difficile est exponere quomodo differant paternitas et communis spiratio, et similiter quomodo differant filiatio et spiratio passiva. Dicuntque aliqui quod generare et spirare non differunt realiter ; generari vero et spirari dicunt differre realiter. Primo, quia quae sunt in divinis in eodem supposito, non distinguuntur secundum rem : generare vero et spirare sunt in Patre. Secundo, quia in divinis non est realis distinctio nisi per relationes oppositas. Generare autem et spirare non dicunt relationes huiusmodi, cum sint in eadem Patris persona : quod relationibus oppositis non competit in divinis. Denique confirmatio ac declaratio primae rationis est, quod quidquid est in Deo, est realiter idem cum eo, nec potest esse inhaerens : ideo est persona subsistens. Si ergo generare et spirare realiter differunt, utrumque est subsistens persona ; cumque utrumque sit in Deo Patre, essent in Patre duae personae, quarum nulla esset Filius aut Spiritus Sanctus. Et quoniam quidquid est in Patre, est Pater, sequeretur quod Pater esset duae personae. Praeterea, quod in divinis commune est pluribus personis, non ponit in numerum realem cum his quibus commune est, ut patet de divina essentia et personis. Sed activa spiratio communis est Patri ac Filio. Ergo non ponit in numerum cum eisdem, neque cum aliquo quod est in aliquo ipsorum.
Eodem modo probatur, quod generari et spirare non differunt realiter, quia utrumque inest et convenit Filio. Insuper, quae non habent inter se oppositionem relationum originis, non distinguuntur realiter in divinis. Sed inter generare et spirare, similiter inter generari et spirari, non est oppositio originis, cum unum horum non oriatur ex alio. Verum inter generari et spirari ponit opinio ista realem distinctionem, quia spiratus est a genito.
Huic opinioni objicitur primo sic : Ea quae non possunt convenire eidem respectu eiusdem, non sunt idem realiter, saltem re relativa : quia relationis esse, est ad aliud vel alium esse. Generare autem et spirare non conveniunt alicui divinae personae respectu eiusdem ; similiter nec generari nec spirari. Generare namque Patri competit respectu Filii, spirare vero respectu Spiritus Sancti, non Filii.
Amplius, duabus relationibus disparatis specie vel quasi specie differentibus, correspondent duae relationes specie vel quasi specie differentes : quoniam una secundum speciem relatio non opponitur pluribus relationibus specie distinctis. Sed generari et spirari sunt duae relationes specie differentes. Ergo relationes eis correspondentes, videlicet generare et spirare, differunt specie aut quasi specie : et ita distinguuntur realiter, cum sint relationes rei, non rationis.
Rursus, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sunt eadem inter se, saltem eo modo quo eadem sunt in tertio illo : nam huius oppositum implicat. Si ergo secundum praetactam opinionem, generare et generari idem sunt cum spirare, non solum re absoluta, sed etiam relativa, sequitur quod generare et generari idem sunt inter se, etiam re relativa. Quo dato, paternitas et filiatio non erunt realiter distinctae ab invicem, imo nec Pater et Filius.
Adhuc, duae passiones non videntur immediate oriri ab una actione. Cum ergo generari et spirari sunt duae emanationes passivae, non sunt ab una Patris actione ; sed sicut generari est a generare, ita spirari a spirare. Idem autem iudicium est de emanationibus et relationibus in divinis.
Est ergo dicendum, quod generare et spirare realiter differant ; similiter generari et spirari. Et ratio distinctionis huiusmodi sumenda est ex natura oppositionis : quoniam licet omnia opposita sint distincta, non tamen omnia distincta sunt opposita, neque in absolutis, neque in relationibus : quia distingui est communius quam opponi. Cum ergo relationes secundum propriam rationem maneant in divinis, poterit in eis inveniri distinctio non proveniens ex aliqua oppositione, ut inter paternitatem et communem spirationem, vel inter generare atque spirare. Et si quaeratur ratio distinctionis illorum, dicendum quod distinguuntur se ipsis, cum sint quaedam prima et simplicia. Verumtamen in his est quaedam varietas : quoniam omnes relationes se ipsis differunt realiter ; quaedam vero differunt specialiter secundum suppositum : et illae sunt tantum inter quas est oppositio directe, ut inter generare et generari, et inter spirare et spirari ; seu inter quas est oppositio indirecte et concomitanter, quemadmodum inter generare et generari ex una parte, et spirari ex alia : in quibus est oppositio non ratione realis distinctionis simpliciter, sed tantum ratione illius distinctionis quae est secundum suppositum specialiter, propter incompossibilitatem oppositorum in eodem supposito.
Haec Durandus.
Haec demum Durandi positio dictis Richardi concors videtur quantum ad principalem conclusionem. Attamen in decisione huius quaesiti, atque in argumentorum solutione, multa affirmat quae aliena videntur a veritate : inter caetera scribens, quod subsistere et inhaerere solis conveniunt absolutis ; et item, quod relatio non subsistit per se, nec fundamento suo inhaeret ; itemque, quod divina essentia ponit in numerum realem cum relationibus. Quorum videtur oppositum, quoniam in divinis personae non absolute, sed relative dicuntur et sunt, et tamen vere subsistunt. In creaturis quoque relatio tam vere inhaeret subiecto, quam vere est accidens. Insuper ex dictis doctorum frequenter praehabitum est, quod in divinis relationes sunt subsistentes : quia nec aliquid superaddunt essentiae, nec realiter differunt a personis. Essentia quoque divina non videtur in numerum realem ponere cum relationibus, cum realiter idem sit quod ipsae relationes, et quod omnes simul et quod unaquaeque earum : quemadmodum ipsa essentia idem est quod Trinitas adoranda, et quod quaelibet increata, superbenedicta et supergloriosa persona. Porro ea ponunt in numerum realem, quae ab invicem realiter distinguuntur.
Ad obiecta igitur respondendum. Et primum iam evidenter solutum est. Quamvis enim Spiritus Sanctus procedendo vere accipiat divinam naturam, non tamen secundum rationem similitudinis neque per modum naturae procedit, sed per modum voluntatis et liberalitatis ac doni : idcirco non filius, sed amor spiratus rite vocatur.
Ad secundum, quod utique Spiritus Sanctus Patri ac Filio consubstantialis, incomparabiliter eis similior est quam creata ; non tamen dicendus est filius Dei, quia nec naturalis filius Dei potest vocari ob causam praetactam, nec filius adoptivus, cum essentialiter felix sit, et Deo consimilis in natura perfecte et plene, non participative neque per gratiam. Et dato quod ob similitudinem in natura posset aliquo modo Dei filius appellari nisi aliunde esset impedimentum, tamen nequaquam nuncupandus est filius Dei, ne in superadoranda et superordinatissima Trinitate videatur esse quaedam confusio, duabus personis nomen filii Dei habentibus. Unde secundum Augustinum et Bernardum, non decuit Patrem nec Spiritum Sanctum incarnari, ne in divinis duo filii nominarentur.
Ad tertium Thomas respondet, quod processio amoris in quantum huiusmodi, non habet quod per ipsam natura amantis communicetur ; sed hoc habet secundum quod est in divinis, ubi non potest esse aliquid imperfectum. Ideo Spiritus Sanctus secundum rationem processionis, communiter loquendo, non habet quod sibi communicetur natura : propter quod talis processio non potest generatio nominari secundum suam propriam rationem.
Huic solutioni objici potest, quia si processio amoris in quantum est seu secundum quod est in divinis, habet quod procedenti communicetur natura, apparet quod processio illa divina, generatio sit vocanda, cum ei in quantum divina conveniat quod communicetur divina essentia. Et respondendum, quod argumentum procederet, si ei conveniret hoc ipsum secundum rationem, similitudinem et proprietatem ac modum natura. Itaque ad rationem generationis divina non sufficit quod sit emanatio per quam communicatur esse substantiale atque natura, sed oportet ut hoc sit secundum rationem et proprietatem similitudinis ac natura.
Ad ultimum, quod non eodem modo nec eadem ratione utraque illa emanatio terminatur ad divinam naturam : idcirco utraque non potest generatio appellari.
Postremo respondendum iam esset ad argumenta quibus in his qua ex Durando sunt introducta, probatum est quod generare et spirare non distinguuntur realiter. Ad quod ex his qua infra dicentur de relationibus et notionibus oppositionibusque earum, patebit responsio. Nunc vero in tantum tangendum, quod spiratio illa activa atque communis Patri ac Filio, et generatio activa Patris, sunt emanationes distincta ab invicem et a paternitate ; similiter spiratio activa et generatio passiva Filii distinguuntur sicut spiratio passiva et filiatio. Verumtamen sicut generatio activa est realiter Pater gignens, sic activa spiratio Patris est Pater spirans : qui tamen non est spirans in quantum pater, sed secundum rationem praetactam. Similiter activa spiratio Filii est Filius spirans : sicut et activa illa communis spiratio videtur idem esse quod Pater et Filius spirantes communiter, seu ut unum spirativum principium ac unus spirator, iuxta sensum praehabitum : quemadmodum divina essentia est Trinitas et tres personae, ac quaelibet divina persona ; ipsaque Trinitas est una res summa, puta divina essentia et unus Deus. Non tamen Pater est duae personae, nec Filius est duae personae, nec Pater et Filius sunt una persona, prout in divinis persona proprie sumitur relative : quia communis spiratio non est proprietas relativa et personalis, seu constitutiva personae ; sed iuxta modum quo concipere valemus divina, est quasi proprietas, relatio aut notio adveniens Patri et Filio iam constitutis in esse personali per paternitatem et filiationem. Atque secundum doctores, quantum ad hoc, communis spiratio habet se quasi per modum formae accidentalis, quamvis nequaquam sit accidens. Et per haec videntur posse solvi omnia argumenta ibi inducta. Haec tamen infra clarius exponentur.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : Qualiter processio locum habeat in divinis, hoo est, secundum quam significationem conveniat emanationi divinae ad intra.
Ad quod breviter respondet sine argumentis Udalricus in Summa sua, libro tertio : Si hoc nomen, processio, sumatur secundum id cui nomen imponitur, sic primo et propriissime est in Deo : quia processio personarum in Deo, est exemplar et causa processionis creaturarum. Ideo nomen conveniens causae et causatis, perfectius convenit causae. Si vero sumatur processio secundum id a quo nomen imponitur, sic ex creaturis transumptum est ad divina. Sic enim dicitur processio quasi porro vel procul cessio unius ab alio. Sicque importat distantiam unius ab alio, sive secundum naturam, ut in processione causali, qua effectus procedit a causa, sive secundum locum aut spatium, ut in processione et motione locali. Haec autem distantia proprie est in rebus creatis, non in personis divinis, sed secundum similitudinem quamdam, fit processio illa divina secundum aliquid convenit cum utraque processione creaturarum : cum processione quippe causali convenit in ratione principiandi ; et cum processione locali, in distinctione et perfectione. Denique causalis processio duplex est : una a causa separata ; alia a causa vel principio quodammodo consubstantiali, sicut fluit linea a puncto, et tempus a nunc temporis : atque cum hac processione potissime convenit divina processio, omni imperfectione sublata. Cumque processio ex sua ratione nil dicat in Deo nisi principiationem, communis est generationi atque spirationi. Quae communitas quamvis secundum rationem nominum sit communitas univocationis, cum sit communitas generis ad species ; tamen prout nomina ista sumuntur in Deo, in quo non est ratio superioris et inferioris, seu communis ac specialis, est communitas proportionis. Attamen praedicatio qua processio praedicatur de generatione et spiratione divina, communis est per omnimodam identitatem praedicati cum subiecto, sic tamen quod praedicatum in modo significandi differt a subiecto : qui modus est intentio communitatis proportionis ad actum utriusque processionis. Illa namque proportionis ratio una est, quemadmodum tribus personis commune est hoc nomen, persona.
Nihilo minus processio appropriatur spirationi Spiritus Sancti. Propter quod in notificatione personae Spiritus Sancti ait Salvator : Spiritum veritatis qui a Patre procedit. Notificatio autem fieri debet per propria vel appropriata. Potest quoque auctoritas illa intelligi, quod Spiritus Sanctus proprie procedit a Patre, ita quod procedere ei sit proprium eo modo quo Sancti appropriata consueverunt propria appellare : unde quintodecimo de Trinitate Augustinus ait Filium Dei proprie Sapientiam dici. Ratio vero appropriationis non est analogica, quoniam illa non est in divinis propter personarum aequalitatem, nec etiam convenientia cum proprio Spiritus Sancti : quia secundum nominum significationem magis appropriaretur processioni secundum actum naturae, quae prima est et realis et simpliciter dicta processio, quam processioni amoris, in qua non nisi secundum quid et per similitudinem est processus affectionis in amatum : quoniam nomen potius convenit ei de quo simpliciter dicitur, quam ei de quo dicitur secundum quid. Sed ratio est, quia secundum rationem, processio naturalis addit supra rationem processionis determinationem perfectionis : ex qua speciale nomen sortitur, et vocatur generatio. Processio autem amoris nil addit perfectionis, sed potius de ratione perfectionis diminuit : idcirco commune retinet nomen, et vocatur processio. Tamen in quantum per modum suum distinguitur contra generationem, sortitur speciale nomen, quod est spiratio, et sic Filius non procedit. Haec Udalricus.
Hinc ait Durandus : Nomen processionis primo videtur fuisse impositum ad significandum motum progressivum animalium, quo movent se ipsa : et sic dicitur processio quasi propria virtute incessio. Inde translatum est ad significandum omnem motum etiam localem, et ultra ad omnem motum et mutationem quae est ex quodam in quiddam, et postremo ad omnem emanationem secundum quam aliquid est ab aliquo ut a suo principio. Et ita solum convenit in divinis, et hoc, exclusis imperfectionibus quae sunt in emanationibus creaturarum, quae sunt ex parte motus seu mutationis aut diversitatis essentiae : quibus exclusis, de ratione processionis solum est quod sit procedens ab alio. Exclusis enim omni motu, mutatione et innovatione ab actione, remanent soli respectus a quo aliquid et quod ab aliquo. Haec autem in divinis reperiuntur. Hinc constat quod processio in divinis solum dicitur de emanatione passiva, quoniam illi soli convenit procedere cui convenit ab alio esse : quod non convenit nisi producto. Processio tamen appropriatur emanationi Spiritus Sancti. Emanatio enim Filii proprium habet nomen. Ratio autem appropriationis est triplex. Prima est penuria nominum in his quae pertinent ad Spiritum Sanctum : ideo emanatio eius retinet sibi nomen commune, cum deficiat proprium. Secunda est convenientia nominis processionis. Significat enim primo voluntarium motum, accipiendo voluntatem pro appetitu sequente cognitionem. Spiritus Sanctus autem per modum voluntatis procedit : ideo appropriatur ei hoc nomen. Tertia, quoniam Spiritus Sanctus procedit a non procedente et procedente, hoc est a Patre et Filio : sicque processio amplius ei convenire videtur. Haec Durandus.
Porro Thomas in Scripto addit alias duas rationes appropriationis istius : Cum (inquiens) processio dicatur dupliciter, puta secundum motum localem, et secundum exitum causati a causa, uterque modus aliquo modo competit origini Spiritus Sancti. In quantum enim procedit ut persona distincta, sic sua processio similitudinem habet ad exitum causati a causa ; in quantum vero procedit ut amor qui tendit in alterum non sicut in recipiens, sed sicut in objectum, habet similitudinem cum processione locali, quae est ex aliquo in aliquid. Pater namque amat Filium amore qui est Spiritus Sanctus. Alia ratio, ut credo, est melior, quia in rebus creatis invenimus aliquid in se subsistens procedere per modum naturae, quod dicimus generari : sicque potuimus processionem Filii proprio nomine designare. Non autem invenimus in creaturis aliquid subsistens procedere per modum amoris : ideo processionem Spiritus Sancti per modum amoris procedentis, non potuimus significare proprio nomine, sed communi. Haec Thomas.
Concordat Richardus, inter caetera scribens : Procedere, uno modo idem est quod ab alio esse, et ita secundum rationem commune est Filio atque Spiritui Sancto. Alio modo sumitur procedere pro esse ab uno in alium ut in obiectum, quemadmodum amor est ab amante in amatum : sicque proprium est Spiritui Sancto. Et quamvis procedere primo modo sit commune Filio atque Spiritui Sancto, tamen Spiritui Sancto appropriatur, quoniam a duobus procedit : unde expressius convenit ei processio, quemadmodum nomen accidentis, quod commune est accidenti communi ac proprio, appropriatur accidenti communi, quia plus habet de ratione accidentalilatis. Verumtamen, sicut est nomen specialiter significans emanationem Filii, quod est generatio ; ita est nomen specialiter significans emanationem Spiritus Sancti, quod est spiratio. Haec Richardus.
Petrus quoque : Quamvis (ait) in divinis non sit genus et species, seu universale et particulare, attamen ibi est proprium et commune : commune vero dupliciter, scilicet secundum rem, sicut essentia est communis tribus personis ; aut secundum rationem, ut processio generationi et spirationi. Verum in quantum processio dividitur contra generationem, generatio non est processio : quoniam generatio est per modum naturae, quae importat unum principium ; emanatio autem Spiritus Sancti est per modum voluntatis et amicitiae, amicitia vero est plurium, quorum quilibet est principium eius. Haec Petrus.
Aegidius autem dicit praefatam expositionem significationis nominis huius, processio, non recte procedere : quia nos, inquit, non quaerimus de translatione nominum, sed dubitamus an ibi, scilicet in divinis, sit processio personarum.
Ad quod dico, quod reprehensio ista inepta est, quia ad intelligendum qualiter processio sit in Deo, multum confert illa distinctio.
Addit demum Aegidius : Processio in divinis, secundum Boetium, naturalis est vel substantialis, quoniam per utramque processionem communicatur divina substantia seu natura. Utramque etiam intelligere melius non valemus, quam per ea quae sunt in mente nostra, videlicet per emanationem verbi ab intelligente, et amoris a diligente. Verumtamen in emanationibus istis in Deo et mente creata, quantum ad distinctionem, est modus contrarius. Verbum namque creatum ab intelligente distinctum est secundum naturam, non secundum hypostasim : quoniam alia est natura verbi, alia intelligentis, sicut alia est natura substantiae et accidentis ; non tamen est hypostasis alia, quoniam verbum creatum non est subsistens, sed inhaeret hypostasi seu personae intelligentis. Sed in Deo eadem est natura Verbi ac Patris dicentis, distincta vero hypostasis. Hanc differentiam ponit Damascenus libro primo, capitulo sexto. Idem dicendum est de amore creato et Spiritu Sancto. Haec Aegidius.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur sine argumentis : An Spiritus Sanctus possit dici ingenitus.
Ad quod Thomas : In divinis, inquit, nihil proprie dicitur privative : quia de ratione privationis est, quod sit aliquid aptum habere quod non habet. Quod Deo non competit. Idcirco ingenitus in divinis tantum sumitur negative. Sed quaedam negatio negat in genere determinato : et haec habet aliquid simile privationi, in quantum ponitur aliquod genus determinatum. Est etiam quaedam negatio extra genus : et haec negatio est absoluta, quae nullum genus determinat. Si ergo ingenitus dicat negationem extra genus, sic convenit omni ei quod est, et non est per generationem ab alio, sive sit ab alio, sive non, et sive sit increatum, sive creatum. Sicque esse ingenitum convenit Patri et Spiritui Sancto ac divinae naturae, primis quoque creaturis, quae non exierunt in esse per generationem. Porro si sit negatio in genere, hoc potest esse dupliciter, secundum quod in divinis accipitur, vel in genere divinae naturae, et sic adhuc convenit Patri et Spiritui Sancto ac divinae essentiae ; vel in genere principii in divina natura, sicque non convenit nisi Patri, et est notio Patris. Principium quippe innotescere potest, aut secundum quod aliquid est ab illo, sicque Pater innotescit per generationem et spirationem activam ; aut secundum quod non est ab alio, et sic ingenitus est notio Patris. Haec Thomas in Scripto.
Idem Albertus, et concordat Udalricus.
Addit tamen Albertus : Secundum Damascenum libro primo, capitulo octavo, ingenitum per unum n scriptum, est idem quod non genitum ; ingennitum vero per duo n scriptum, ostendit quod non generatum. Atque in primo sensu, genitum et non genitum seu ingenitum distinguunt inter naturam creatam et increatam : quia divina natura est ingenita, id est increata, secundum quod genitum dicitur a genesi, id est creatione. Ingenitum vero in secunda significatione convenit naturae creatae et increatae : quia aliquis in natura divina est ingenitus, ut solus Pater ; et aliqua in natura creata ingenita sunt, ut omnium animalium primae hypostases, quae non nata, sed a Conditore sunt facta : ut duo primi asini, duo primi leones, duo primi homines, sicque de aliis. Verumtamen secundum proprietatem linguae Latinae, distinctio ista non habet locum : quoniam ingennitum per duo n, non est in usu Latinorum. Haec Albertus.
Unde constat qualiter Hieronymus dicat Spiritum Sanctum esse ingenitum.
Aegidius tamen affirmat, quod secundum dicta Sanctorum oportet nos dicere quod solus Pater sit ingenitus, cum tamen Magister in textu allegat S. Hieronymum protestantem quod Spiritus Sanctus consistat ingenitos.
Ideo aptius ait Richardus, quod si ingenitus tantum valeat sicut non genitus, sic Spiritus Sanctus ingenitus est. Nam et in communi modo loquendi nomina composita ex praepositione hac in, sic intelliguntur, quod ly in exponitur negative, ut cum dicimus, indoctus, incertus, infirmus.
At vero secundum alios quosdam, ingenitum sumi potest dupliciter, scilicet privative et negative. Privative, dupliciter : primo, ut privet actum, non potentiam, ut iniustum dictum de peccatore ; secundo, ut privet actum atque potentiam, ut iniustum dictum de lapide : tamen haec acceptio est prorsus impropria, cum privationis sit relinquere aptitudinem seu potentiam in subiecto. Negative quoque ingenitum dupliciter dicitur. Primo, ut neget in genere aliquo determinato, et relinquit aliquid, utpote esse ab alio, et solum tollit esse ab alio per generationem : et sic convenit Spiritui Sancto. Secundo, ut neget simpliciter seu extra genus. Sicque nihil relinquit nisi esse, et tollit esse ab alio : et hoc dupliciter, quia vel est negatio pura, et sic convenit divinae essentiae ; vel est negatio fundata in suo contrario, puta in hoc quod est omnia esse ab illo, et sic convenit Patri. Sed privative nequaquam convenit in divinis, quia privatio omnis dicit indigentiam non habiti, possibilis tamen haberi.
De hac re infra scribunt doctores, ubi de notionibus tractant : ideo hic ista sufficiant.
