Distinctio XL — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE

 Iam actum est de scientia, sapientia et providentia Dei. Hic agitur de praedestinatione, quae est velut pars subiectiva providentiae. Providentia quippe Dei est omnium ; praedestinatio autem solum rationalium et intellectualium creaturarum, videlicet angelorum et hominum, non omnium, sed electorum. Et primo describitur hic ipsa praedestinatio ; deinde circa hoc quaestio ponitur, an scilicet numerus electorum possit minui vel augeri, hoc est, an praedestinatus queat damnari, et praescitus seu non praedestinatus salvari : et circa hoc fortiter arguit. Consequenter incipit de reprobatione tractare, de qua in sequenti plenius tractatur.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Iam quaeritur primo : An praedestinatio sit quid creatum vel increatum, et de intellectu descriptionum ipsius.

 

Videtur quod sit quid creatum.

Primo, quia per creata describitur, ut patet in descriptionibus eius, cum dicitur quod sit praeparatio gratiae.

Secundo, quia denominat formaliter creaturam : ergo aliquid ponit in ea.

Tertio, cum dico : Iste est praedestinatus, aliquid reale praedicatur de ipso, videlicet praedicatum creatum.

In oppositum est, quoniam sicut creatio Dei activa, est ipsemet Deus creans ; ita praedestinatio activa, est Deus praedestinans.

 

Circa haec multa quaerit Albertus. Primo, ad quod divinorum attributorum praedestinatio pertineat seu reducatur. Et respondet :

Praedestinatio ad scientiam effectivam seu practicam pertinet, et sic aliquid includit scientiae et aliquid voluntatis ; et quia scientia ac voluntas inflammant potentiam ad agendum, idcirco includit et aliquid potentiae. Sed scientia est directe de ratione atque essentia eius ; voluntas vero et potentia habent se per modum proprietatum ipsius, secundum quod voluntas concernit id quod practice scitur, et potentia illud quod effective prosequitur.

 

Secundo quaerit, quid sit praedestinatio. Et respondet :

Praedestinatio est aliquid increatum, ita quod sive sumatur ex parte praedestinantis, sive ex parte praedestinati, non est nisi ipsemet Deus. Si namque sumatur quantum ad id quod est praedestinatio, nihil ex tempore ponit in aliquo ; et si quandoque effectum habet in praedestinato respectu cuius est, hoc est ex parte connotati effectus. Praedestinatio quippe quoad modum significandi, est quasi medium inter Deum praedestinantem et creaturam praedestinatam, ipsaque praedestinatio dicit habitudinem Dei proponentis salvare ad salvandum. Hinc praedestinatio non ponitur in praedestinato secundum quod ipse est diversus in natura a praedestinante, exsistens in proprio esse, sed prout est in scientia Creatoris ; et prout sic in Deo est, est esse ideale et creatrix essentia, non natura creata : ergo quod sic ponitur circa eum, non distinguitur a divina essentia, sed est ipsa essentia divina, et cointelligitur respectus ad rem quam Deus operabitur in futuro.

Cum ergo quis dicitur praedestinatus, non significatur ibi passive nisi quoad modum et quantum ad nos, et non secundum rem. Est etenim sensus : Iste est praedestinatus, id est praevisus est salvari ; et ly praevisus non ponit aliquid quod sit extra praevidentem, quamvis ponat respectum quoad aliquid quod in futuro erit. Hinc tali modo significandi active et passive, sufficit diversitas rationis quae est inter praevidentem et praevisum non in se, sed in ratione sua ideali, in qua fuit ab aeterno.

Nec simile est cum dicitur : Deus creat, et : Deus praedestinat : quia quod dicitur, creat, non convenit Deo nisi ex tempore ; idcirco non notat tantum respectum ad creaturam, sed effectum quoque in creatura. Unde cum dicitur : Deus praedestinavit Petrum aut Paulum, non notatur nisi respectus ad creaturam, nec ponit aliquid extra Deum.

 

Tertio quaerit de definitionibus praedestinationis, quae multae sunt. Una est : Praedestinatio est praescientia et praeparatio beneficiorum quibus certissime liberantur quicumque liberantur. Secunda est Augustini in libro de Fide ad Petrum : Praedestinatio est gratuitae donationis praeparatio. Tertia est Augustini in libro de Praedestinatione Sanctorum : Praedestinatio est propositum miserendi ; et item : Praedestinatio est alicuius in finem destinatio. Alia est magistrorum, dicentium : Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Itaque praedestinatio quoad aliquid sui in omnibus his definitionibus seu descriptionibus definitur : nam cum multa considerentur in ea, multipliciter definitur. Potest enim praedestinatio definiri in se, vel secundum aliquem statum ipsius praedestinati. Si in se, hinc habet in se quasi genus remotum, et coarctationem seu quasi differentiam eius per actum causantis et suos effectus. Potest quoque attendi nomen praedestinationis. Prima ergo descriptio datur per genus quasi remotum, quod est praescientia, quae contrahitur per actum causantis et effectum proximum, cum dicitur : Praeparatio beneficiorum. Secunda non considerat nisi actum causae operantis et effectum. Tertia datur secundum statum praedestinati qui est in miseria, cum dicitur : Praedestinatio est propositum miserendi. Quarta est explanatio nominis, cum dicitur, Praedestinatio est alicuius in finem destinatio. Ultima datur per effectum proximum, qui est gratia, et remotum, qui est gloria : praedestinatio equidem non est proprie nisi gratiae et gloriae.

Haec Albertus, qui circa haec alia multa sciscitatur quae mox tangentur.

 

Concordat Udalricus, in Summa sua haec eadem scribens libro secundo, et addit :

Cum propositum Dei sit ipsemet Deus, praedestinatio, quae est propositum miserendi, est ipse Deus praedestinans, atque secundum rationem intelligendi, designat relationem operationis et obiecti ad invicem ; illamque relationem creaturae ut est in Deo ad hanc operationem seu actualem praedestinationem, locutio designat passive, cum quis dicitur praedestinari. Et quia propositum Dei efficax est et immutabilis causa eorum quorum est, idcirco in nomine praedestinationis connotatur effectus gratiae et gloriae consecuturae ; significatum vero nominis nihil dicit nisi divinam essentiam.

Denique praedestinatio est specialiler modus providentiae quo Deus specialiter providet rationali creaturae ; nec illum modum complectitur totum, sed solum importat providentiam illam quae nominatur providentia acceptationis, prout est non solum voluntatis antecedentis, sed etiam consequentis : ideo est ineffabilis reductio rationalis creaturae in finem supernaturalem gloriae aeternatis, facta per medium supernaturale, puta per gratiam Dei, per quam liberantur praedestinati vel a malo in quo sunt, sicut in nobis, vel in quo esse potuerunt.

Destinare autem  aequivocum est : quia primo designat proponere, iuxta illud ad Corinthios : Unusquisque prout destinavit in corde suo. Unde secundo Machabaeorum de Eleazaro legitur, quod destinavit in corde suo non admittere illicita propter vitae amorem. Secundo significat mittere, sicque communiter sumitur. Praedestinatio vero secundum utramque significationem sumitur : quoniam quantum ad Deum praedestinantem, est proponere suum destinatum salvare ; sed quantum ad directionem praedestinati in finem ultimum, sic praedestinatio ista, est missio eius in finem salvificum secundum quod in divina praescientia notus est. Sicque praescientia ista habet principium, scilicet propositum Dei ; et medium, utpote gratiam ; finem quoque, id est aeternam salutem. Unde praedestinatio ista ab aeternitate incipiens, dirigitur per omne tempus vitae istius rursus in aeternitatem.

Haec Udalricus.

 

Praeterea ad quaestionem hanc : an praedestinatio sit aliquid in creatura, determinans Thomas :

Ponere (inquit) aliquid in alio, intelligi potest dupliciter. Primo, quod res significata per nomen dicatur esse in alio, sicut albedo aliquid ponit in albo : et sic praedestinatio non ponit aliquid in praedestinato, sed tantum in praedestinante. Secundo, ita quod ad significatum quod est in uno, sequatur aliquid esse in alio : sicut paternitas, quae secundum esse suum est solum in patre, ponit filiationem in filio. Hoc autem contingit dupliciter ; primo, ita quod utrumque simul sit, sicut in relativis ; secundo, ita quod non necessario simul sint, sed vel prius vel posterius, sicut auditus ponit percussionem sonantem simul aut prius : sicque praedestinatio aliquid ponit in praedestinato, quia ad praedestinationem Dei sequitur effectum praedestinationis quandoque in esse praedestinato.

Si autem obiciatur : Omnis denominatio fit per formam aliquam inhaerentem. Ergo praedestinatus vocatur praedestinatus per aliquid in ipso exsistens : sicque praedestinatio aliquid ponit in praedestinato. Dicendum, quod in omnibus absolutis denominatur res per id quod sibi inest : in relativis vero denominatur interdum per id quod sibi inest, quemadmodum pater a paternitate in se exsistente, dicitur pater ; quandoque vero denominatur ab eo quod solum in alio est, sicut in illis in quorum uno est relatio secundum rem, in alio secundum rationem, prout quinto Metaphysicae docet Philosophus de scibili atque scientia : et ita est hic.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Petrus omnino. Qui etiam addit, quod praedestinatio passio (seu passiva) non est aliud quam praedestinatio actio (seu activa) secundum rem, sed solum differunt secundum modum significandi, sicut laudatio passiva qua Caesar laudatur a me, idem est quod laudatio activa qua laudo illum : quia huiusmodi passio nihil ponit in passo, sed in agente. Per quod solvitur argumentum quo ita arguitur : Praedestinatio nominat tam praedestinationem activam quam passivam. Praedestinatio autem activa, est quid increatum ; praedestinatio vero passiva, est quid creatum. Ergo praedestinatio nominat quid creatum et increatum.

Haec Petrus.

 

Hinc Thomas in prima parte Summae, quaestione vicesima tertia :

Praedestinatio, ait, est pars providentiae. Providentia autem non est in rebus provisis, sed est quaedam ratio in intellectu provisoris ; sed exsecutio providentiae, quae est gubernatio, passive est in gubernatis, active autem in gubernante : unde manifestum est quod praedestinatio est quaedam ratio ordinis aliquorum in salutem aeternam, in mente exsistens divina ; exsecutio vero ordinationis huiusmodi, est passive in praedestinatis, active in Deo. Exsecutio vero praedestinationis est vocatio, magnificatio et glorificatio, iuxta illud Apostoli : Quos praedestinavit, hos et vocavit, etc.

Si obiciatur : Omnis actio infert ex se passionem, ergo praedestinatio activa aliquid ponit in praedestinato ; dicendum, quod actio immanens, ut intelligere, velle, amare, non infert passionem in alium, sed actio transiens.

Haec Thomas in Summa.

 

Concordat Richardus, haec ipsa clarius exprimens :

Praedestinatio, inquit, tam activa quam passiva, est in praedestinante : et tamen praedestinatio passiva denominat praedestinatum, non praedestinantem, et connotat aliquid futurum in praedestinato. Praedestinatio namque est praescientia practica salutis alicuius, et praeordinatio eius in vitam aeternam. Praescientia autem Dei practica, est respectu eorum quae facturus est Deus ; et quidquid facturus est Deus, proposuit ab aeterno se esse facturum in tempore. Praedestinatio ergo includit propositum salvandi, atque potentiam hoc implendi. Praescire autem salvandum, et ipsum praesciri salvandum, est in praesciente : sic et voluntate proponere aliquid, et aliquid proponi a voluntate, est in voluntate proponente. Tamen ut dictum est, praedestinatio passiva denominat praedestinatum : quoniam sicut praesciri denominat rem futuram, non Deum praescientem, et tamen praesciri est in praesciente ; et sicut amari denominat rem amatam, et tamen amari est in amante : sic praedestinari denominat creaturam praedestinatam, non Deum praedestinantem ; et tamen in Deo est, quia praedestinare et praedestinari non differunt nisi secundum modum significandi. Connotat quoque praedestinatio effectum finalis gratiae et gloriae futurum in praedestinato : sic tamen, quod praedestinatio et ille effectus secundum exsistentiam suam realem nequeunt simul esse, quoniam illum qui iam habet illum effectum, puta salvatum, Deus non praedestinat, sicut rem cognitam, quando iam praesens est, non praescit.

Haec Richardus.

 

Praeinductis concordat Bonaventura, nisi quod praedestinationem affirmat principaliter pertinere ad voluntatem, quam Albertus, Thomas, Udalricns, Petrus, Richardus, multique alii, dicunt ad intellectum praecipue pertinere.

Ait ergo Bonaventura :

Praedestinatio significat divinam essentiam ut ordinate collativam gratiae et gloriae. Hinc quantum est de se, non solum importat scientiam, sed voluntatem quoque atque potentiam. Causalilas autem gratiae et gloriae attribuitur proprie voluntati ut efficienti, scientiae vero ut disponenti, et potentiae ut exsequenti : ideo quamvis includat haec tria, principalius tamen in voluntate est.

Haec Bonaventura.

 

Verumtamen, quoniam principale significatum est praescientia praedestinationis ordinans aliquem ad salutem, gratia vero et gloria solum sunt connotatum praedestinationis ; ideo prima illa positio Thomae et aliorum rationabilior veriorque videtur. Unde, ut patuit, Thomas in prima parte Summae testatur :

Praedestinatio est pars providentiae ; providentia autem est quaedam ratio in intellectu provisoris : unde manifestum est quod praedestinatio est quaedam ratio ordinis aliquorum in salutem aeternam, in mente exsistens divina. Atque ut patuit, secundum Richardnm, praedestinatio est praescientia practica, et principale eius significatum est scientia seu praescientia Dei.

 

Verumtamen iuxta Thomam in Scripto, praedestinatio non solum spectat ad intellectum, sed et partim ad voluntatem. Siquidem ad quaestionem hanc, utrum praedestinatio ad scientiam pertineat, sic respondet :

Praedestinatio in intellectu suo includit providentiam, et addit ad minus tria. Unum ex parte praedestinatorum : quoniam est tantum respectu habentium voluntatem ; providentia vero est omnium. Secundum addit ex parte finis : quia est respectu supernaturalis beatitudinis et mediorum ad illam ; providentia autem respicit bonum cuiuslibet ad quemlibet finem. Tertium addit ex parte ipsius praedestinantis : ex parte cuius videtur addere duo. Primo, quoniam providentia videtur in sola speculatione posse consistere,cum sit quaedam ars gubernationis rerum ; praedestinatio autem importat providentiam secundum quod est ordinata ad operis exsecutionem per voluntatem, idcirco definitur per propositum et praeparationem. Secundo addit praescientiam exitus rei cui providetur. Propter quod aliquid potest exire ab ordine providentiae quantum ad id quod exstat intentum (sicut Deus vult omnes homines fieri salvos, quamvis non omnes salventur), non autem ab ordine praedestinationis. Dicit enim praedestinatio intentionem Dei de salute alicuius cum praescientia quod salvabitur : ideo fertur quod praedestinatio est praescientia et praeparatio.

Haec Thomas in Scripto.

 

In quibus videtur obscurum, quod providentiam dicit secundum sui nominis rationem posse in sola speculatione salvari, cum sit ars gubernationis rerum. Providentia quippe dicit notitiam practicam. Imo si creaturae non fuissent futurae, non fuisset providentia in Deo, sicut nec praescientia, neque scientia visionis rerum, sed simplicis intelligentiae, ut praehabitum est.

Ex his patet quod praedestinatio sit quid increatum : et ad obiectionem dicendum, quod in descriptionibus praedestinationis ponitur quid creatum (videlicet gratia et gloria) in obliquo, ut connotatum, non ut principale significatum.

 

Ex his innotescit responsio ad quaestionem qua quaeritur : utrum praedestinatio sit aeterna vel temporalis.

 

Ad quod Petrus respondet :

Praedestinatio de suo intellectu tria importat, videlicet : principale significatum, quod est divina dispositio, et temporale connotatum ut futurum, ordinem quoque antecessionis ipsius significati ad connotatum. Cum ergo significatum illud sit aeternum, et antecessio sit aeterna, ipsumque temporale connotatum fuerit ab aeterno futurum, constat quod ex omni parte praedestinatio sit aeterna ; nec ordo antecessionis illius exigit extrema semper in actu.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus ac alii.

 

Insuper ex praedictis patet responsio quaestionis istius : An praedestinari conveniat solum hominibus.

Videtur quod non, quia convenit et angelis. Aliqui enim angelorum sunt electi, alii praesciti, reprobi et damnati.

In contrarium est, quia iam dictum est, quod praedestinari non est nisi futurorum et nondum beatorum, sicut et praescientia concernit futura. Et circa hoc quaeritur, an praedestinari sit entium vel nondum exsistentium : ad quod tamen ex verbis Alberti praehabitis claret responsio.

 

Porro Thomas ad ista respondet :

Praedestinatio est aliquorum dupliciter. Primo, sicut ipsius finis et conferentium ad finem adipiscendum : et ita dicitur esse gratiae ac gloriae. Secundo, sicut eorum qui finem consequuntur : et ita est omnium qui gloriam Dei per gratiam adipiscuntur. Utrumque autem ex nomine praedestinationis accipi potest. Importatur enim in nomine praedestinationis directio quaedam. Ille vero proprie dicitur dirigi in aliquid, qui non habet in se ut tendat in illud. Hinc praedestinatio proprie respicit ea quae homo ex suis naturalibus consequi nequit, utpote gratiam et gloriam. Propter quod asserit Damascenus : Praedestinatio est eorum quae non sunt in nobis. Quidquid ergo gratiam consequi non potest et gloriam, illud non praedestinatur ; verum illi tantum praedestinari dicuntur, qui per gratiam consecuturi sunt gloriam.

Sed haec praepositio “prae” notat antecessionem, quae diversis diversimode convenit. Invenitur enim in praedestinatione hominis antecessio aeternitatis ad naturam, id est ad humanae naturae productionem ; antecessio quoque humanae naturae ad gratiam, saltem in posteris primi parentis, et etiam in ipso, secundum eos qui dicunt eum in solis naturalibus factum ; et antecessio gratiae ad gloriam. In angelo quoque invenitur antecessio aeternitatis ad naturam, et antecessio naturae ad gratiam, secundum eos qui dicunt angelos in naturalibus tantum creatos : secundum quos non fuit in angelis antecessio gratiae ad gloriam duratione. Secundum eos autem qui ponunt angelos in gratia conditos, non fuit in eis secundum durationem antecessio naturae ad gratiam, sed gratiae ad gloriam. Porro in Christo non fuit antecessio aeternitatis ad personam, sed quoad naturam eius assumptam ; nec fuit in eo antecessio illius naturae ad gratiam, nec gratiae ad gloriam quoad fruitionem, sed solum quoad impassibilitatem animae et vires inferiores. Sicque praedestinatio diversis diversimode convenit.

Praedestinatus quoque dupliciter sumitur. Primo participialiter, secundum quod consignificat tempus praeteritum : sicque exsistentes in patria sunt praedestinati, quia quod semel praeteritum est, semper erit praeteritum. Secundo nominaliter, pro eo qui praedestinatur : et ita non possunt proprie dici praedestinati nisi secundum quod diriguntur in continuationem beatitudinis ; quod tamen improprie dicitur, quia beatitudo extensionem successionis non habet.

Quaedam vero definitiones praedestinationis datae sunt prout respicit statum vitae praesentis ac hominis tantum.

Christus vero dicitur praedestinatus quoad naturam assumptam, vel quoad personam secundum quod in tali natura subsistit, sicut in tertio habet dici.

Haec Thomas in Scripto.

 

His per omnia consonant scripta Alberti.

 

Richardus demum respondens :

Fuisse (inquit) praedestinatum non convenit solis hominibus, sed et angelis. Sed quia praedestinari connotat effectum in praedestinato ut futurum, et praedestinari sit praesentis temporis ; hinc Beatis effectum praedestinationis in patria habentibus praesentem, non convenit proprie praedestinari, seu quod praedestinentur. Unde apparet quod praedestinari convenit tantum salvandis hominibus. Interdum autem praedestinatio sumitur multum improprie et extense pro praeparatione cuiuslibet finalis retributionis : et sic convenit electis ac reprobis. Hinc libro de Concordia praescientiae et liberi arbitrii ait Anselmus : Praedestinatio non solum bonorum est, sed etiam malorum.

Haec Richardus.

 

Omnes quoque doctores concorditer dicunt, quod praedestinari convenit rationalibus et intellectualibus creaturis, non secundum quod penitus non entia, sed prout in praescientia Dei erant ante mundi constitutionem et praeordinabantur ad gloriam : sic tamen, ut praedestinationis consequerentur effectum, subsistendo realiter in proprio esse.

 

De omnibus his scribit egregie Alexander, et consonant praeinducta scriptis ipsius. Qui etiam contestatur, quod praedestinatio pertinet ad scientiam beneplaciti Dei seu approbationis.

 

Scripta item Aegidii in his concordant praehabitis. Qui hic prolixe declarat, qualiter totum universum se habeat ad Deum sicut domus una ad patremfamilias, ita quod sicut paterfamilias primo in mente sua praeconcipit qualiter suam velit domum atque familiam ordinare et quempiam honorare, ita Deus in se ipso totius mundi institutionem et gubernationem ab aeterno praeordinavit, et quosdam magis aut minus sublimare disposuit, etc.

 

 

QUAESTIO II

Secundo principaliter quaeritur : An certus et immutabilis sit numerus praedestinatorum.

 

Et quaestio ista multas includit, videlicet : an praedestinatus possit damnari, an non praedestinatus possit salvari, an numerus praedestinatorum possit augeri aut minui, an praedestinatio necessitatem imponat praedestinatis. Verum haec omnia condependent : imo et ex superioribus patet ad ista solutio. Nempe idem est quaerere, an praedestinatio necessitatem imponat praedestinatis ut salventur, et, an providentia necessitatem imponat rebus praevisis ut certive eveniant : et eisdem rationibus quibus iam paulo ante probatum est hoc de providentia, potest id nunc probari de praedestinatione, quae est velut pars subiectiva ac species providentiae ; eadem quoque est utrobique solutio. Declarato autem qualiter praedestinatio imponat seu non imponat praedestinato necessitatem salvationis, patet an praedestinatus queat damnari, et item an non praedestinatus possit salvari. Ex quibus protinus elucescit, qualiter numerus praedestinatorum certus immutabilisque consistat.

Et quod numerus ille sit certus, praedeterminatus et invariabiliter a Deo praefixus, facile est monstrare : quippe cum scriptum sit : Omnia in numero, pondere et mensura constituisti ; et rursus : Ego, scio quos elegerim ; item : Domino Deo antequam fiant, nota sunt omnia. Unde in secreta loquitur Augustinus : Deus, cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus. Istud quoque requirit summa et perfectissima providentia Dei, infinita etiam perfectio, imo et impermutabilis ac infallibilis certitudo praescientiae atque scientiae eius.

 

Nihilominus in oppositum huius multipliciter argui potest, sicut et in littera tangitur. Nam unus potest obtinere coronam, id est felicitatem, alterius. Ergo alius potest eam amittere : et ita non praedestinatus potest coronam praedestinati sortiri, quia corona non dicitur alicuius nisi quia praedestinata seu praeordinata est ei. Unde scriptum est : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.

Denique, ad Romanos docet Apostolus quemadmodum Iudaeorum perditio et ruina salus sit gentium : ergo pereuntibus filiis et electis, alicui salvantur.

Item, omnis homo liberi exstat arbitrii, et potest praecepta Dei implere : ergo potest salvari. Multa his consimilia possunt argumenta formari.

 

Ad haec Alexander respondet :

Certus est numerus electorum apud Deum, sive intelligatur de numero numerante, quo scilicet numeramus, sive de numero numerato, id est de rebus numeratis seu suppositis praedestinatis. Duplex etenim ponitur numerus, utpote : numerus numerans, ut decem, centum, mille ; et numerus numeratus. Deus autem cognoscit qui salvabuntur, et quot salvabuntur : alias eius scientia falli posset aut perfici, minui aut augeri.

 

Si autem obiciatur, quia super illud Lucae Quinto : Rumpebatur rete, asserit Glossa : Non tot intrant de Iudaeis quot sunt praedestinati. Ergo minui potest numerus electorum.

Insuper, super illud Deuteronomii : Addat Dominus Deus noster ad hunc numerum multa millia, ait Glossa : Ad hunc numerum definitum in praescientia Dei Dominus addat.

Similiter, super illud Iob : Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis, dicit Glossa : Locum vitae, aliis cadentibus, alii sortiuntur.

Amplius, omnis homo facere potest quod in se est : ergo potest salvari, quoniam nullum sic agentem deserit Deus.

 

Dicendum ad primam auctoritatem, quod refertur ad diversos status Iudaeorum. Quidam enim Iudaeorum fuerunt ad hoc ac taliter praedestinati, ut crederent in primo Christi adventu ; quidam ut circa secundum eius credant adventum. Itaque non tot ex Iudaeis crediderunt in Christum in primitiva Ecclesia, quot ex Iudaeorum plebe sunt praedestinati : quia instante secundo Christi adventu, multi credent et salvabuntur.

Aliae auctoritates intelliguntur de numero quantum ad praesentem iustitiam, atque de vita gratiae, non de vita gloriae et de corona iustitiae.

Sic quoque dicendum, quod iste quicumque viator potest salvari, et potest esse praedestinatus.

Si vero sic arguatur : Iste potest esse praedestinatus, et iste est praescitus, ergo praescitus potest esse praedestinatus ; non sequitur, sed est fallacia accidentis : quoniam aliud est loqui de isto ut est iste, aliud ut est praescitus aut praedestinatus. Cum enim dicitur praedestinatus formaliter, notatur praevisio ac praefinitio immutabilis : idcirco non debet concedi : Praedestinatus potest damnari, vel praescitus potest salvari ; sed potest concedi : Iste potest salvari, et iste potest damnari.

Haec Alexander.

 

Qui denuo in alia quaestione, videlicet, an effectus praedestinationis possit cassari, de his diffusius scribit :

Deus, inquiens, potest apponere gratiam quibus non apponit, et subtrahere quibus non subtrahit. Hoc ergo de possibili pono in esse : ergo non praedestinatus salvabitur, et praedestinatus damnabitur. Is enim indubitanter salvatur, cui gratia finalis infunditur ; et ille pro certo damnatur, cui gratia illa subtrahitur. Ad hoc respondet Magister, quod in sensu composito impossibile est praedestinatum non salvari, videlicet loquendo de subiecto cum forma ; sic quoque impossibile est praescitum non damnari. In sensu autem diviso praedestinatus potest damnari, et praescitus salvari : quia suppositum illud ut tale ac liberum habens arbitrium non confirmatum, potest transgredi et perire.

Sed rursus obicitur : Omnem praedestinatum necesse est salvari ; iste est. praedestinatus : ergo necesse est eum salvari. Item : Omnem immutabiliter salvandum necesse est salvari ; iste immutabiliter est salvandus : ergo necesse est istum salvari. Probatio maioris. Immutabiliter est praedestinatus, qui fuit ab aeterno praedestinatus et semper erit praedestinatus et non potest non esse praedestinatus. Ergo est immutabiliter praedestinatus : ergo immutabiliter salvandus. Respondetur, quod in his et consimilibus locutionibus aliter est cum fit sermo de supposito tantum ; et aliter dum fit sermo de supposito cum forma : sicut album in quantum album, non potest esse nigrum, quia utrumque simul esse non potest ; attamen res illa quae alba est, secundum se sumpta potest esse nigra : sicut de hoc in littera continetur.

Haec Alexander.

 

Verum ab his videtur Bonaventura aliqualiter dissentire, dicendo :

Ad illud quod quaeritur, utrum praedestinatus possit damnari, dicendum quod sic sine distinctione : quia quamvis haec posset distingui de re vel de dicto : Praedestinatum damnari est possibile ; sicut haec : Album possibile est esse nigrum : tamen secundum artem ista non est distinguenda, Praedestinatus potest damnari ; sicut nec haec : Homo albus potest esse niger. Non enim potest esse de dicto, cum non sit dictum.

Ideo advertendum, quod ista : Praedestinatus potest damnari, habet tres causas veritatis ; quemadmodum haec : Praedestinatus potest esse praescitus : quoniam forma praedicati potest inesse subiecto cum forma implicata, vel post formam implicatam, vel sine forma implicata. Quocumque enim modo praedicatum possit inesse, iudicanda est locutio esse simpliciter vera. Et dico, quod in tertio sensu locutio vera est, scilicet : Praedestinatus potest esse praescitus. Praedestinatus namque potest non esse praedestinatus, et necesse est omnem hominem esse praescitum aut praedestinatum : ideo sequitur quod potest esse praescitus. Et hoc necessarium est fateri. Nam fides dicit et ratio, quod sequitur : si iste est praedestinatus, salvabitur. Rursus fides dicit et ratio, quod istum salvari, est contingens ; et qui contrarium affirmaret, esset ab omnibus respuendus. Est etiam regula, quod si consequens est contingens, impossibile est antecedens esse necessarium. Ergo iste qui est praedestinatus, potest non esse praedestinatus. Et hoc verum credo, et quod necesse sit ita fateri.

Quod tamen difficile est intelligi. Attamen potest sic accipi, si praesupponamus quatuor vera. Primum est quod praesens divinae aeternitatis circumplectitur omne tempus. Secundum est quod Deus uno et eodem intuitu universa cognoscit, ita quod una est Dei cognitio qua cognoscit hoc, et qua cognoscit eius oppositum. Tertium est quod cum dicimus Dei cognitionem aut voluntatem ordinari ad hoc cognoscibile et ad aliud, non ponitur respectus aut ordo in Deo, sed in re cognita. Quartum, quod futurum sub ratione futuri quod ponitur semel esse verum, ponitur semper fuisse verum ; et quod ponitur semel esse falsum, ponitur semper fuisse falsum : idcirco cum ponitur posse esse, non ponitur nec mutari neque incipere. His praesuppositis facile est intelligere, quod praedestinatus potest esse praescitus, et quod Deus potuit praedestinasse quem praescivit. Nam salus huius qui praescitus est, potuit ab aeterno praevideri, cum possit esse seu fieri in tempore ; et si potuit ab aeterno ordinari ad divinam cognitionem et voluntatem, potest et nunc. Etenim quia praesens est totum et nihil transit in praeteritum, et nihil factum est quod sit necessarium esse factum ; hinc est quod sicut potest cogitari Deum vere potuisse praedestinasse, et non praedestinasse ab aeterno, ita etiam quod possit nunc, in suo videlicet nunc aeternitatis, non praedestinare : et hoc est quod Magister dicit in littera.

 

Istud Bonaventura satis prolixe prosequitur. Atque ad hanc quaestionem : an praedestinatio inferat salutis necessitatem, respondens :

Praedestinatio, inquit, necessitatem non infert libero arbitrio neque salvationi : quia praedestinatio non est causa salutis nisi includendo merita, sicque liberum salvando arbitrium. Praedestinatio enim duo importat, videlicet rationem praescientiae rationemque causae. Et in quantum dicit rationem causae, non necessario ponit effectum : quoniam non est causa per necessitatem, sed per voluntatem. Et rursus, non est tota causa, sed simul cum causa contingente, id est cum libero arbitrio. Et regula est, quod quotiescumque effectus dependet a causa necessaria, et  a causa variabili : a causa necessaria, tanquam a causa universali ; et a causa variabili, tanquam a particulari : denominatur a causa variabili, quia denominatio est a causa particulari ; et effectus, qui est a causa contingente, est contingens. Praeterea praedestinatio praeter rationem causae importat rationem praescientiae. Praescientia autem totum includit in cognitione, videlicet liberum arbitrium et eius operationem ac vertibilitatem et quocumque se vertet ; contingentia quoque vere infallibiliterque cognoscit. Ideo praedestinatio quodammodo infert necessitatem, nec potest cassari, nec a libero arbitrio discordare : et quia praescientia nullam imponit necessitatem consequenti, sed solum consequentiae, similiter nec praedestinatio.

Haec Bonaventura.

 

Qui de hac materia videtur aliqualiter extreme loqui, ut magis vitetur et despiciatur error dicentium, praescientiam Dei rebus praecognitis et praedestinationem divinam praedestinatis necessitatem inferre. Verumtamen dicta Alexandri vere concordant hoc loco dictis Magistri, sicut et scripta Thomae, Alberti, ac aliorum ad hoc praeallegatorum.

 

Ponit quoque Bonaventura exemplum qualiter Deus a throno gloriae suae omnia ista inferiora invariabiliter simul et infallibiliter intuetur : ut si quis a loco eminenti videat uno intuitu cuncta quae fiunt in aliqua regione, alius vero vadens per itinera regionis, successive inspiciat ea ; constat quod nihil illorum eventuum praeveniat aut evadat intuitum taliter intuentis, sed notitiam ambulantis per vias, praevenire possunt atque latere nonnulla. Quod exemplum concordat exemplo Boetii quinto de Consolatione, de inspiciente infallibiliter currum tractum per terram, huc illucque nutantem ac vacillantem.

 

Circa haec Thomas :

Quidam, ait, dixerunt quod Deus non scit futura contingentia nisi secundum quod sunt contingentia. Quod Boetius reprobat, quoniam sequeretur quod Deus non plus praesciret de futura hominum salute quam ipse homo, qui scit eam esse contingentem. Alii dixerunt, quod Deus habet certitudinem numeri salvandorum, loquendo de numero numerante, videlicet quot millia sint salvanda ; non autem loquendo de numero numerato, quia supposita illa possunt salvari et non salvari. Ex quo sequitur imperfectam esse Dei cognitionem, ita quod scit solum in communi, non in singulari, qui sint salvandi.

Idcirco dicendum, quod numerus praedestinatorum utroque modo, videlicet materialiter et formaliter, Deo perfecte est cognitus. Nec tamen certitudo huius nolitiae necessitatem imponit salvandis, ut patet ex his quae de providentia sunt inducta. Praedestinatio quippe praescientiam providentiamque includit, et sicut praehabitum est, nec praescientia nec providentia inferioribus istis necessitatem inducit.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione vicesima tertia :

Numerus (inquit) praedestinatorum certus est Deo, non solum ratione praecognitionis, quia videlicet scit quot sint salvandi (sic enim certus est Deo etiam numerus guttarum pluviae atque arenae maris), sed etiam ratione electionis et definitionis seu praefinitionis cuiusdam. Nullus enim est praedestinatus, nisi quem ipse elegit ; et ipse in sua sapientia elegit quos voluit, et praefinivit et praedeterminavit certum numerum eorumdem, nec ignorat quot et quos elegit.

Circa haec multa scribit hic Doctor : de quibus pertranseo, quia de eis iudicare non audeo.

 

Concordat his Petrus.

 

Verumtamen his obici potest, quia operatio Dei et effectus gratiae eius perfectior potentiorque consistit quam operatio naturae : operatio autem naturae ut in pluribus adimpletur, et perfectum opus in genere suo sortitur. Si ergo praedestinatio hominum esset a Deo et opus gratiae, adimpleretur ut in pluribus atque frequentius : quod cum ita non sit, quoniam multi sunt vocati, pauci vero electi, non videtur instituta a Deo.

Dicendum, quod bonum proportionatum communi statui naturae accidit ut in pluribus, et deficit ab hoc bono ut in paucioribus. Bonum vero excedens communem statum naturae invenitur ut in paucioribus, et defectus ab hoc bono ut in pluribus : sicut videmus quod plures sunt qui sufficientem habent scientiam ad regimen vitae suae, pauciores vero qui hac scientia carent, qui et stulti vocantur ; paucissimi vero sunt respectu aliorum, qui ad intelligibilium rerum scientiam pertingunt profundam. Cum ergo beatitudo aeterna sit penitus supernaturalis, vitaque gratiae excedat omnem hominum statum ; ideo pauciores sunt qui salvantur. Et in hoc misericordia Dei commendatur atque relucet, quod saltem aliquos in illam salutem erigit ac perducit, a qua deficiunt plurimi secundum communem cursum et inclinationem naturae.

Haec Thomas ibidem.

 

Richardus demum circa haec recitat aliorum positiones, et partim Bonaventurae, partim Magistri in littera ; et de ista materia recitative loqui videtur magis quam assertive. Apparet tamen quod viam Bonaventurae in his magis insequitur.

Conformiter ad quaestionem hanc : an numerus praedestinatorum possit augeri, recitative respondet :

Ad hanc (inquiens) quaestionem quidam respondent, quod numerus praedestinatorum non potest augeri nec minui, dicentes nullum praedestinatum posse non praedestinari, et nullum non praedestinatum posse praedestinari. Ad quod allegant quod in libro de Correctione et gratia loquitur Augustinus : Certus praedestinatorum est numerus, qui nec augeri potest nec minui. Pro quo videtur etiam ratio militare. Nam certi sumus quod non plures praedestinabuntur quam ab aeterno praedestinati sunt : de qua re non essemus certi, si Deus posset plures praedestinare. Alii dicunt, quod numerus praedestinatorum potest augeri : quoniam sicut dicunt praedestinatum posse non praedestinari divisim accipiendo, non coniunctim ; ita dicunt non praedestinatos posse praedestinari, quoniam multi possunt salvari qni nunquam salvabuntur, certumque est quod nullus salvabitur nisi praedestinatus.

Haec Richardus.

 

Praeterea videtur breviter posse dici, quod quidquid sit de omnipotentia Dei, numerus praedestinatorum tam certus de facto est, quod augeri non possit nec minui : et hoc ex informatione Scripturae et ex revelatione Dei in Scripturis cognoscimus. Absolute autem loquendo, seclusa determinatione Dei iam facta, non puto ambiguum quin omnipotens Deus possit adhuc innumerabilia millia hominum et angelorum procreare quae nunquam est creaturus, quae tam in toto quam in parte, loquendo divisim, possit salvare.

 

Circa haec scribit Albertus :

Numerus praedestinatorum apud Deum certus est utroque modo, puta, formaliter secundum quantitatem discretam, et materialiter quantum ad supposita : aliter imperfecta atque fallibilis esset Dei scientia. Et sicut dupliciter certus est quoad numerum, ita dupliciter certus est quantum ad numerantem : quia in praedestinatione duo sunt, scilicet, scientia tot praedestinatorum, et voluntas tot salvandi. Haec vero voluntas Dei respicit aliquid in opere nostro : quia vult tot salvari quot bene usuri sunt gratia ab ipso donanda, nec plures ; et si plures essent bene usuri gratia illa, tunc ab aeterno voluisset plures et modo vellet plures salvari.

Haec Albertus.

 

In his verbis non recte sonare videtur quod ait : Si plures bene usuri essent gratia Dei, ab aeterno voluisset et nunc vellet plures salvari. Hoc namque videtur sonare ac si aeterna praefinitio ac certa illa aeternalis praedeterminatio numeri praedestinatorum dependeret ex temporali usu bono creati liberi arbitrii, et quasi Deus sapientiae infinitae non determinasset hunc numerum in se ipso absolute. Denique directe simpliciterque loquendo, non ideo praedestinati sunt qui praedestinati sunt, quia bene usuri erant gratia Dei : imo econtra, quia praedestinati, ideo bene utuntur gratia Dei, saltem finaliter. Deus ergo in se ipso praedeterminavit quibus et quot daturus esset gratiam et usum eius salubrem. Ipse quoque Albertus hic protestatur, quod praedestinatio est causa gratiae in libero arbitrio.

 

Durandus etiam ait hic :

Infallibilitas scientiae qua Deus scit numerum praedestinatorum, non est necessitas simpliciter, sed ex conditione, ut patet ex dictis de praecognitione contingentium futurorum. Hinc non est concedendum simpliciter : Praedestinatus salvabitur necessario, sed sub conditione seu determinatione, in quantum praedestinatus, hoc est in sensu composito ; et est necessitas consequentiae, non consequentis.

Si autem sic arguatur : Quidquid Deus unquam potuit, adhuc potest ; sed potuit non praedestinare ab aeterno quos praedestinavit : ergo potest eos nunc non praedestinare. Dicendum, quod Deus nunquam potuit non praedestinare quem praedestinavit, aut praedestinare quem non praedestinavit, accipiendo in sensu composito, hoc est pro eodem tempore vel pro aliquo nunc : quorum unum includit in re contradictionem, aliud ponit in Deo mutationem. Accipiendo autem divisim et de potestate absoluta, Deus potest nunc praedestinare quem non praedestinavit : quia hoc posse, solum importat libertatem Dei respectu talis obiecti. Per haec vero non tollitur certitudo praedestinationis, quae ponitur in sensu composito.

Haec Durandus.

 

Contra cuius verbum quod ait : Sumendo divisim, Deus potest nunc praedestinare quem non praedestinavit, potest sic obici : Praedestinatio est actus in Deo immanens, ut patuit supra. Sed impossibile est, esse in Deo actum immanentem de novo.

 

Praeterea Scotus quaerit hic : utrum praedestinatus possit damnari. Videtur quod non, quia omne praeteritum est simpliciter necessarium. Unde sexto Ethicorum ait Philosophus : Hoc solo privatur Deus, ingenita facere quae facta sunt, id est, quod non potest facere ut ea quae facta sunt, non sint facta. Sed praedestinatio huius praedestinati transiit in praeteritum, quia praedestinavit istum ab aeterno : ergo est simpliciter necessarium, nec potest Deus non praedestinasse.

Praeterea, si potest praedestinatus damnari, hoc non est nisi per actum suae propriae ac liberae voluntatis : ergo per actum voluntatis creatae posset impediri actus voluntatis divinae.

Ad quaestionem hanc respondetur, quod praedestinatio proprie sumpta dicit actum voluntatis divinae, videlicet ordinationem electionis alicuius creaturae intellectualis vel rationalis per voluntatem divinam ad gratiam et gloriam, quamvis accipi possit pro actione intellectus concomitante istam electionem. Et sicut in generali dictum est de libertate et contingentia voluntatis divinae respectu quorumcumque obiectorum secundariorum specialium, ita dicendum est respectu huius obiecti secundarii, velle huic gratiam et gloriam.

Ex hoc dico, quod propter illa quae praedicta sunt in alia quaestione, quod Deus contingenter praedestinat illum quem, praedestinat et potest non praedestinare, non quod simul possit ambo opposita, nec successive, sed ambo divisim in instanti aeternitatis : sic in proposito dico, quod iste qui est praedestinatus, potest damnari. Non enim propter praedestinationem est voluntas eius confirmata : ideo potest peccare et damnari. Quantum vero ad logicam, propositio proposita per compositionem et divisionem est distinguenda : atque in sensu composito falsum est praedestinatum posse damnari. In sensu quoque divisionis, sunt duae categoricae ; et in una enuntiatur de aliqua persona beatificabili esse praedestinatum, et in alia posse damnari. Et ambae sunt verae de eodem subiecto : non ideo quod simul possint esse opposita, nec ideo quia unum possit succedere alteri, quia in aeternitate est utrumque, sed in quantum divina volitio consideratur ut naturaliter prior transitu suo super illud obiectum quod est gratia seu gloria isti : in quo priori naturaliter non repugnat sibi esse obiecti oppositi.

Ad primum ergo dicendum, quod procedit ex falsa imaginatione : quam falsitatem intelligere, confert ad intelligendum veritatem quaestionis istius. Si enim per impossibile inlelligamus Deum adhuc non determinasse suam voluntatem ad alteram partem, sed adhuc quasi deliberare an velit istum praedestinare, an non ; bene caperet intellectus noster, quod eum contingentur praedestinaret vel non praedestinaret, ut patet in actu nostrae voluntatis. Sed quia semper recurrimus ad actum voluntatis divinae quasi praeteritum, ideo quasi non concipimus libertatem in actu voluntatis divinae, seu in voluntate illa ad actum, quasi iam sit positus a voluntate divina. Verum imaginatio ista est falsa, quoniam nunc aeternitatis, in quo est actus iste, semper est praesens : ideo praedestinatio huius non transiit in praeteritum, quamvis fuerit coexsistens his quae praeterierunt.

Ad secundum, quod voluntas creata impedire non valet ordinationem voluntatis divinae : quia impediret, si staret propositum voluntatis divinae, et per voluntatem humanam eveniret oppositum. Hoc autem impossibile est : quoniam sicut voluntas creata potest mereri damnationem, sic etiam potest sequi concomitanter quod divina voluntas non praedestinaverit ipsam ad gloriam.

Haec Scotus.

 

Insuper Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, multa scribit de his :

Praedestinatio, inquiens, significat divinam essentiam in triplici habitudine, videlicet : in habitudine antecessionis per praepositionem hanc “prae” ; in habitudine quoque exemplaritatis propter scientiam ibi cointellectain, nam praedestinare, est alicui gratiam et gloriam providere ac praeparare ; atque in habitudine duplicis causalitatis ad duos illos effectus qui sunt gratia et gloria. Praedestinatio etiam ad solum pertinet Deum, nec ponit aliquid actualiter in praedestinato : ideo praedestinato non acquiritur ius ad regnum caelorum ex eo quod praedestinatus est.

Praeterea, si quaeratur quid sit melius, esse iustum vel esse praedestinatum : dicendum, quod esse iustum est melius ; sed esse praedestinatum est eligibilius, quoniam maius bonum sequitur inde. Imo et praedestinatum esse est melius, non habito respectu ad hoc tempus determinatum : sic enim gratiam gloriamque includit.

Iterum quaeri potest, si praedestinatio nil ponit in praedestinato, quomodo verum est dictum illud commune : Praedestinatio multis est causa standi ac citius resurgendi ? Respondendum, quod hoc verum est de praedestinatione activa, quae est Deus praedestinans.

Quaeritur quoque : an aliquis possit facere quod sit praedestinatus. Videtur quod sic, quia si fecerit quod in se est, gratiam et gloriam consequetur. Augustinus etiam allegatur dixisse : Si non es praedestinatus, fac ut praedestineris. Dicendum, quod cum esse praedestinatum sit ab aeterno et aeternale, non potest non praedestinatus facere quod sit praedestinatus, nec propriis viribus potest mereri, imo nec gratiam consequi de condigno. Ad verba vero Augustini dicendum, quod sic accipi queant : Fac ut praedestineris, id est, effectum praedestinationis qui est gratia, consequaris. Non autem stat simul, quod aliquis finaliter faciat quod in se est et non sit praedestinatus.

Adhuc autem quaeri potest : an quis facere valeat quod alter sit praedestinatus. Et respondendum quod non, quoniam temporale non est causa aeterni. Et si obiciatur, quod praedestinatio iuvatur precibus Sanctorum, intelligendum est de effectu praedestinationis qui est gratia, quam unus alteri potest mereri.

Haec Anlisiodorensis.

 

 

QUAESTIO III

Tertio principaliter quaeritur : An Deo conveniat quosdam reprobare et obdurare, et quid sint actus isti. 

 

Videtur quod non conveniat Deo, quoniam non est personarum acceptor Deus : cum ergo nulla fuerint merita aut demerita hominum ante mundi constitutionem, videtur quod ab aeterno non reprobavit unum prae alio. Et si dicatur, quod ideo unum prae alio reprobavit, quia unius vitia magis quam alterius praecognovit ; contra hoc est quod temporale non est causa aeterni : ergo peccata, quae fiunt in tempore, non fuerunt causa reprobationis aeternae.

Praeterea, obduratio est quid vitiosum : non est ergo a Domino Deo virtutum.

 

In contrarium est illud Isaiae : Domine, quare nos errare fecisti de viis tuis, indurasti cor nostrum ne timeremus te ? Atque in Psalmo : Declinasti semitas nostras a via tua. Et item quod toties dixit ad Moysen : Ego indurabo cor Pharaonis. Et Deuteronomii secundo : Induravit Dominus Deus tuus cor Sehon regis Amorrhaeorum, et obfirmaverat spiritum eius, ut traderetur in manus tuas.

 

Ad haec Thomas respondet :

Reprobatio addit ultra praescientiam rationem providentiae. Cum enim providentia sit communiter omnium, specialiter tamen est rationalium creaturarum, quae gratiae et gloriae sunt capaces. Et quoniam creatura huiusmodi a consecutione ultimi finis potest deficere ex culpa eiusdem, ideo a divina providentia ordinatum est ut talis defectus in bonum cedat iustitiae, dum culpae adhibetur poena, et inordinatio vitii recuperatur per ordinationem iusti supplicii. Ideo sicut providentia Dei respectu boni gratiae et gloriae cum praescientia eventus, vocatur praedestinatio ; sic providentia Dei respectu mali oppositi cum praescientia defectus, reprobatio nominatur. Et quoniam bonum subiacet providentiae Dei tanquam causatum et ordinatum ab ea, ideo praedestinatio fertur causa gratiae et gloriae. Sed quoniam malum culpae non subiacet providentiae divinae ut intentum et causatum, sed solum tanquam praescitum et ordinatum ; hinc reprobatio est solum praescientia culpae, non causa : est tamen non solum praescientia culpae, sed etiam causa poenae per quam culpa ordinatur.

Itaque reprobatio illa divina non addit aliquid ex parte reprobati supra praescientiam, quia nil causat in ipso per quod malus fiat ; sed addit aliquid secundum rationem ex parte Dei reprobantis, videlicet voluntatem ordinis poenae ad culpam.

Praeterea obduratio interdum dicitur actus voluntatis obstinatae in vitio, cui pertinaciter inhaeret : sicque Deus non est causa obdurationis, sicut nec actus peccati quantum ad eius deformitatem, sed homo. Interdum obduratio appellatur privatio gratiae, quae et excaecatio dicitur. Hominem autem carere gratia ex duobus contingit : tum quoniam ipse non vult recipere, tum quoniam Deus non infundit nec vult gratiam ipsam infundere. Quorum duorum iste est ordo, ut secundum non sit nisi ex suppositione primi : quia cum Deus nil velit nisi bonum, et istum carere gratia non sit bonum in se, sed solum in quantum indignus est eam habere ex negligentia sua et culpa ; sic absolute loquendo, prima causa huius carentiae seu defectus, est ex parte hominis, non ex parte Dei, nisi ex suppositione. Et ita vocatur causa excaecationis, obstinationis et indurationis, non malitiam immittendo, sed gratiam non praestando : quae cum non praestetur de necessitate, sed libere in Deo est eam impertiri et non impertiri ; ita eius quod est non impertiri, ipse est aliquo modo causa ex sua iustitia. Quidam vero dicunt, quod Deus est causa obdurationis, sicut natura est causa quietis. Quod manifeste est falsum, quoniam quies naturalis est finis motus naturalis, et per se intenta a natura : quod de obduratione respectu Providentiae dici non valet.

Itaque obduratio ut est poena, reducitur in causalitatem divinam, non ratione defectus. Cum vero asseritur, quod malum poenae est a Deo, intelligendum est de malo poenali quod solum est poena, non culpa.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Petrus, dicendo :

Obduratio in spiritibus dicitur translative ad similitudinem obdurationis in corporibus, in quibus ipsam duritiam sequitur triplex proprietas, videlicet, inhabilitas ad suscipiendum impressionem, stabilitas ad permanendum in se, et fortitudo ad resistendum. Iuxta hunc triplicem modum cor dicitur obdurari tripliciter : primo, per inhabilitatem ad gratiae susceptionem ; secundo, per firmam adhaesionem ad culpam : tertio, per rebellionem, et abiectionem divinarum inspirationum, ac iussionum. Primo modo est passio consequens culpam : et ita est poena. Secundo modo est dispositio cuiuslibet vitii pertinacis. Tertio modo est speciale genus peccati. Triplex quoque est poena. Una inflicta, quae tantum est poena et gratiae non resistit : ut fames et sitis. Secunda contracta, quae est poena et culpa, et ex originali peccato est consecuta : ut concupiscentia, quae repugnat gratiae, quia inclinat ad malum actuale. Tertia acta, quae est ab actuali peccato, ut gratiae expulsio, excaecatio, obduratio ; et haec repugnat gratiae, quoniam est effectus coniunctus culpae.

Hinc innotescit qualiter obdurationis causa sit Deus, et quod sicut excaecatio se habet ad intellectum, sic obduratio ad affectum seu voluntatem. Hinc super illud ad Romanos : Cuius vult miseretur, et quem vult indurat ; loquitur Glossa : Indurare, est nolle misereri ; et addit : Miseretur Deus per gratiam, quae gratis datur ; indurat per iudicium, quod meritis redditur.

Haec Petrus.

 

Denique ad quaestionem hanc : an obduratio aliquid superaddit praescientiae, Petrus respondet :

In reprobatione sunt tria : unum est praevisio iniquitatis ab aeterno ; alterum obduratio, id est subtractio gratiae, in praesenti ; tertium est praeparatio poenae aeternae in futuro : sicut econtra in praedestinatione sunt tria. Quoad primum, reprobatio nihil addit supra praescientiam ; quoad secundum, non addit effectum aliquem positivum, sed privativum ; quoad tertium, positivum addit effectum, sed aliter quam praedestinatio : quia praedestinatio praeparat gloriam secundum beneplacitum Dei, reprobatio poenam secundum exigentiam meritorum. Praeterea advertendum, quod obduratio secundum quod est poena, dicit quamdam privativam passionem, id est inhabilitatem ad gratiam, quae provenit ex peccato, iusto Dei iudicio : habet ergo causam deficientem, puta liberum arbitrium ; causam promerentem, videlicet culpam ; causam ordinantem, utpote Deum.

Haec Petrus.

 

Hinc demum in prima parte Summae, quaestione vicesima tertia, sanctus asserit Thomas :

Praedestinatio est pars providentiae. Ad providentiam vero pertinet permittere aliquem defectum in rebus contingentibus quae providentiae subduntur, quae suae libertati et variabilitati relinquuntur, nec coguntur ad unum. Cumque per divinam providentiam homines ordinentur in vitam aeternam, pertinet etiam ad divinam providentiam ut quosdam permittat a fine isto deficere : et hos dicitur reprobare. Hinc sicut praedestinatio est pars providentiae respectu illorum qui divinitus ordinati sunt ad vitam aeternam, sie reprobatio est pars providentiae respectu eorum qui ab hoc excidunt atque deficiunt fine. Unde reprobatio non nominat praescientiam tantum, sicut nec providentia. Quemadmodum enim praedestinatio includit voluntatem conferendi gratiam et gloriam, sic reprobatio includit voluntatem iuste permittendi aliquem cadere in peccatum, ac inferendi damnationis tormentum pro culpa.

Haec Thomas in Summa.

 

Circa haec movet Richardus tres quaestiones. Prima est, an reprobatio sit penitus idem quod praescientia ; secunda, an sit poena vel culpa ; tertia, an sit a Deo sicut a causa efficiente. In quarum solutione omnino concordat dictis Tliomae et Petri iam introductis.

Verum inter caetera arguit sic : Homo non potest digne poenitere de peccato finaliter ad cuius poenitentiam non est praedestinatus, quoniam talis poenitentia est per gratiam gratum facientem, quae est praedestinationis effectus, secundum Augustinum libro de Praedestinatione Sanctorum. Ergo videtur quod Deus non praedestinando hominem, facit eum impossibilem ad finalem poenitentiam : ergo non praedestinando ipsum, causa est effectiva finalis obdurationis illius.

Item, absentia gubernatoris est causa eversionis navis efficiens, sicut secundo dicitur Physicorum. Ergo cum Deus homines gubernet per gratiam, videtur quod quamvis induret gratiam non praestando, nihilominus sit causa efficiens obdurationis.

 

Dicendum ad primum, quod quamvis homo non possit digne poenitere finaliter nisi ad hoc sit praedestinatus, tamen Deus non praedestinando non est causa efficiens obdurationis illius, quoniam Deus nullum praedestinare tenetur, quia ex mera sua liberalitate praedestinavit praedestinatos. Unde si nullum praedestinasset, non posset ei imponi quod contra iustitiam quid egisset, aut iustitiam debitam facere omisisset. Hinc super illud ad Romanos, Quem vult indurat, asserit Glossa : Universum genus humanum in radice apostata tam iusto Dei iudicio est damnatum, ut etiam si nullus inde liberaretur, nullus recte vituperare posset iustitiam Dei.

Ad secundum dico, quod verum est de illo gubernatore qui potest et tenetur prohibere pro posse navis eversionem ; Deus autem quamvis omnem possit obdurationem prohibere, non tamen tenetur ad hoc.

Haec Richardus.

 

Porro Albertus :

Deus, inquit, nullo modo, nec per se nec per accidens, causa est obdurationis, ut mihi videtur. Si enim dicatur, quod est causa eius gratiam non impertiendo ; hoc nihil est, quia Anselmus testatur : Causa quare iste non habet gratiam, non est quia Deus non vult eam dare, sed quoniam iste non vult eam recipere : ipse namque omnibus gratiam impertitur quantum in se est. Si autem dicatur, quod est causa obdurationis sicut nauta per suam absentiam est causa periclitationis navis ; hoc iterum nihil est : quia secundum Augustinum, Deus omnibus praesens est, quemadmodum lux solis etiam oculis caecis. Si vero dicatur, quod est causa obdurationis sicut natura est causa quietis, scilicet non movendo ; hoc adhuc absurdius est : quia natura est causa quietis per se, et causa motus propter quietem, ut quinto Physicorum probatur.

Verumtamen Deus ordinat obdurationem in multa bona, ne omnino sit indecora : et quoad hoc, dicitur aliquos indurasse, ita quod non notetur causalitas aliqua ad indurationem, sed permissio ; causalitas vero referatur ad ordinationem indurationis in bona quae ex induratione eliciuntur, etiam ipso indurato nolente.

Haec Albertus.

 

Quamvis autem responsio ista videatur a praedictis aliqualiter dissentire, attamen per distinctiones praehabitas faciliter concordatur cum illis.

 

At vero Udalricus de hoc plenius scribit in Summa sua, libro secundo :

Obduratio, inquiens, in Scripturis interdum attribuitur Deo ratione reprobationis, quae est in Deo reprobante iniquos et induratos, quos dicitur indurare gratiam non impertiendo. Sed ex hoc sequi videtur, quod quamvis Deus non sit causa huius mali per se, sit tamen causa per accidens, removendo prohibens, id est subtrahendo gratiam iam habitam a quibusdam, quia secundum Philosophum octavo Physicorum, id quod removet obstaculum motus, movet per accidens ; et quod sit saltem occasio culpae non largiendo gratiam iustificationis, quia occasio est ex cuius absentia aliquid fit : et hoc in voluntariis reputatur pro causa, quia tam reus est qui omittit sicut qui committit, et qui occasionem dat damni, damnum intulisse videtur. Ad hoc respondemus, quod in obduratione sunt duo. Unum est actus voluntatis pertinaciter inhaerentis malitiae : et huius Deus non est causa per se, neque per accidens, neque occasio, sed voluntas deficiens. Aliud est subtractio gratiae : quae subtractio potest considerari ut poena peccati, et ita Deus est causa eius per se : potest quoque considerari ut causa sive occasio culpae sequentis in eo cui subtracta est gratia, et ita non est a Deo, sed a voluntate perversa.

Obduratio etiam uno modo est peccatum in Spiritum Sanctum, dum sumitur pro proposito non poenitendi finaliter concepto ex mera malitia.

Haec Udalricus, qui multa scribit de his, quae modo inducta sunt.

 

Denique scripta Bonaventurae de his, concordant inductis ex Thoma, Petro atque Richardo

Doctor vero irrefragabilis tam plene scribit de his, quod pene omnia nunc ex diversis doctoribus introducta ipse solus deprompsit.

 

Antisiodorensis vero ait in Summa sua, libro primo, quod Deus est causa non appositionis gratiae, sicut natura est causa quietis. Et hoc est quod Thomas et Albertus reprobant, sicut iam patuit. Tamen, sicut ex verbis Alexandri elicitur, dictum hoc potest salvari : est enim simile quantum ad aliquid, non quantum ad omnia. Nam quoad hoc est simile, quod sicut natura est causa motus procedendo in actum, et causa quietis cessando ab huiusmodi actu et motu ; sic Deus est causa gratiae, eam actualiter infundendo et conservando, et causa permissiva subtractionis gratiae et obdurationis, cessando ab infusione seu conservatione, et hoc iuste, propter demerita creaturae. Et quod ista sit mens domini Antisiodorensis, constat ex verbis ipsius. Nam ait :

Deus est causa non appositionis gratiae quodammodo per modum quiescendi, non per modum agendi, sicut natura est principium quietis cessando a motu.

Haec Antisiodorensis.

 

Postremo aliqui quaerunt hic : An praedestinatio sit idem quod liber vitae. Videtur quod sic : nam vita animae est per gratiam in praesenti, et per gloriam in futuro. Cum ergo praedestinatio sit praeparatio gratiae ac gloriae, videtur non aliud esse quam liber vitae.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Liber vitae in Deo metaphorice dicitur. Quemadmodum enim in libro aliquid scribitur ex quo veritas rei intelligitur in eodem, ita in intellectu describuntur similitudines rerum, per quas ipsae res cognoscuntur. Cum itaque dicitur liber vitae in Deo, vita potest sumi vel ex parte Dei intelligentis, sicque praescientia creaturarum dicitur liber vitae, quia quod factum est, in ipso vita erat ; vel ex parte rei scitae, et sic dicitur liber vitae praescientia vitae quae est in conformitate ad Deum. Quae vita est duplex, videlicet, vita gratiae, et vita gloriae, quae ad perfectam Dei conformitatem accedit : ideo is cuius vita talis repraesentatur in libro divinae prsescientiae, dicitur simpliciter scribi in libro vitae ; sed secundum quid, videlicet secundum praesentem iustitiam, dicitur ibi scribi, cuius vita gratiae tantum cognoscitur ibi.

Sicque liber vitae est medium inter praescientiam communiter sumptam et praedestinationem : quoniam praescientia est communiter omnium, liber vitae est tantum cognitio gratiae vel gloriae, sed praedestinatio est non tantum gratiae, sed gratiae simul et gloriae : unde nullus dicitur esse praedestinatus quantum ad praesentem iustitiam, sicut dicitur scriptus quis in libro vitae secundum praesentem iustitiam. (Et qui sic scriptus est, scilicet secundum quid, deletur dum peccat mortaliter.)

Haec Thomas in Scripto.

 

Qui de hac re plenius scribit in prima parte Summae, quaestione vicesima quarta.

 

Aegidius quoque fatetur :

Liber vitae tripliciter sumitur. Primo, pro cognitione quam habet Deus de rebus, in quantum in divina cognitione tanquam in libro cuncta relucent ac praesentantur. Secundo, liber vitae vocatur quidquid modum bene vivendi annuntiat, ut praesertim Scriptura canonica. Tertio, conscientia, in qua scriptum est qualiter homo vixit : unde et libri conscientiarum aperiendi dicuntur in die iudicii. Haec itaque quaestio non intelligitur de libro vitae sumpto secundo aut tertio modo, sed primo.

Itaque advertendum, quod cognitio dupliciter dicitur liber vitae. Primo, quoniam ipsa actio intellectus est vita et vivere quoddam : sicque divina cognitio dicitur liber vitae, id est liber qui est vita respectu omnium, quoniam omnia quae sunt facta, erant et sunt vita in ipso. Secundo, divina cognitio dicitur liber vitae in quantum cognoscit eos quos praedestinavit ad vitam : sicque in libro vitae non sunt omnes scripti, sed solum praedestinati. Quemadmodum enim rex aut dux exercitus milites fortiores eligit, atque ut eos magis memoriter teneat, conscribi eos facit in libro, scriptosque mittit ad bellum ; sic Deus ante mundi constitutionem elegit quibus misereri volebat, et quoniam eos firmiter tenet et habet in sua cognitione, dicitur eos scripsisse in libro vitae.

Itaque liber vitae differt a praedestinatione in quatuor. Primo, quoniam liber vitae spectat ad intellectum, cum sit cognitio ; praedestinatio autem, cum sit propositum miserendi, voluntatem includit. Secundo, quia secundum ordinem intelligendi, liber vitae praecedit praedestinationem : quia secundum intellectum Deus eligit prius, et electorum firmam cognitionem habet, ac postmodum sic electos ac firmiter cognitos salvare proponit sive praedestinat. Tertio differunt penes causalitatem : nam liber vitae non est causa immediata quare aliqui beatitudinem consequantur, sed vel est causa sine qua non, vel causa mediante voluntate ; praedestinatio autem, potissime prout dicit propositum miserendi, est simpliciter causa quod aliqui diriguntur in vitam et salvantur. Quarto differunt, quoniam plures scripti sunt in libro vitae quam sint praedestinati : quia non solum adepturi gloriam, sed etiam gratiam adepturi, quamvis eam finaliter amissuri.

Haec Aegidius.

 

De libro demum vitae scribit plenissime Alexander, et multas circa hoc movet quaestiones, quae opportuniori reservandae sunt loco.