Distinctio XV — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
SUMMA DISTINCTIONIS QUINTAE DECIMAE
Declarato in praecedenti distinctione quod Spiritus Sanctus temporaliter procedat, mittatur ac detur a Patre et Filio, iam quaerit Magister, an etiam a se ipso ita procedat, mittatur et detur. Et auctoritatibus ac rationibus probat quod imo ; deinde probat hoc a simili, quia et Filius misit se ipsum. Quocirca tractat de duplici Filii missione, et qualiter secundum unam missus est semel tantum secundum aliam saepe. Postremo docet quod Pater non sit missus ab aliquo. Quocirca excludit errorem opinantium Filium aut Spiritum Sanctum esse Patre minorem, quia missi sunt, et non Pater. Denique prima rationum qua probat Spiritum Sanctum dari et mitti a se ipso, est ista : Quidquid potest Pater et Filius, potest et Spiritus Sanctus. Sed Pater et Filius possunt dare Spiritum Sanctum : ergo et ipse Spiritus Sanctus hoc potest. Secunda est : Quidquid operatur Pater et Filius, operatur et Spiritus Sanctus : sed datio seu missio Spiritus Sancti est operatio Patris et Filii, ergo et Spiritus Sancti, cum opera summa Trinitatis sint indivisa. Ista est summa sententiae distinctionis istius.
QUAESTIO PRIMA
Circa quam inquiritur primo : An missio et datio conveniant divinis personis, et specialiter quibus conveniant missio et datio activa atque passiva.
Videtur autem quod divinis personis non conveniat mitti. Primo, quoniam mitti videtur esse inferioris. Unde et angeli superiores non dicuntur mitti, sed adsistere ; inferiores vero mittuntur.
Secundo, quia missio est ad id in quo missus ante missionem non fuit, cum missio sit quaedam tendentia ad aliquem terminum. Sed Spiritus Sanctus cum sit verus Deus, incircumscriptus est et praesens ubique : ergo non mittitur. Si dicatur quod Filio et Spiritui Sancto convenit mitti quia procedunt, et non Patri quia a nullo est : probatur quod et Patri conveniat mitti eadem ratione qua probatur in textu quod Spiritus Sanctus mittit et dat se. Nam quidquid potest Spiritus Sanctus, potest et Pater : sed Spiritus Sanctus potest se mittere, ut habetur in littera : ergo et Pater se ipsum mittere potest, ergo mittitu a se.
Insuper dictum est in pracedenti distinctione, quod realiter idem sint missio et datio in divinis : sed Pater dat se, ut patebit et in textu habetur : ergo mittit se.
In contrarium est Augustinus et Magister in littera.
Ad hac Alexander respondet :
In missione materiali tria considerantur, auctoritas in mittente, loci mutatio circa missum, et alicuius effectus productio circa terminum. Primum est de perfectione mittentis, tertium de perfectione missi, secundum de missi imperfectione, quia non potest simul esse cum mittente et cum termino. Quoniam ergo quod perfectionis est, transferendum est ad divina, et quod imperfectionis est, relinquendum : ideo in divinis est missio quantum ad primum et tertium, non quantum ad loci mutationem. Nec tamen est ibi separatio aut recessus missi a mittente, sicut in his in quibus mittens et missus substantialiter differunt. Missio quoque in divinis non ponit gradum aut maioritatem, sed ordinem naturae et auctoritatem in mittente. Unde patet qualiter missio sit in divinis.
Porro de hoc, an missio active dicta conveniat toti supergloriosissimae Trinitati respectu Filii et Spiritus Sancti, sunt opiniones diversae. Nam quidam dicunt quod sic. Et sicut concedunt quod tota Trinitas dat Filium et etiam Spiritum Sanctum rationalibus creaturis, ita concedunt quod tota Trinitas mittit Filium, et similiter Spiritum Sanctum. Alii negant utrumque. Caeteri istam concedunt, Tota Trinitas dat Filium seu Spiritum Sanctum ; sed negant quod Trinitas mittit vel Filium vel Spiritum Sanctum. Idcirco notandum quod missio active dicta potest dupliciter determinari. Nam uno modo dicit divinam essentiam, et consignificat distinctionem seu notionem : sicque dicitur missio manifestatio productionis alicuius personae aeternae per aliquem effectum in creatura. Et quia per nomen missionis significatur divina essentia principaliter et in recto, a qua essentia est missionis effectus ; notio autem secundario et in obliquo, quia manifestatur in illo effectu : ideo concedunt quod missio active dicta toti conveniat Trinitati. Unde sicut concedunt istam : Tota Trinitas manifestat processionem Filii ac Spiritus Sancti ; ita concedunt quod tota Trinitas mittit Filium ac Spiritum Sanctum.
Sed istis obicitur : Pater est persona qua a nulla, sed a qua alia ; Filius vero est persona qua ab alia, et a qua alia ; Spiritus Sanctus est persona qua ab alia, et a qua nulla persona divina. Sed Pater dicitur mittere, quia ab ipso est alia persona ; mitti vero non dicitur, quia non est ab alia persona. Filius autem dicitur mitti et mittere, quia ab alio est, et alius est ab ipso. Ergo Spiritus Sanctus dicetur missus, quia ab alio ; sed non mittens, quia nullus ab ipso. Ergo mittere non convenit toti Trinitati, sicut nec mitti.
Praeterea, si tota Trinitas ratione effectus connotati mitteret Spiritum Sanctum, cum similiter connotetur effectus in Filii missione, tota Trinitas mitteret Filium, sicque Filius mitteretur a Spiritu Sancto : quod non invenitur de Filio nisi secundum humanam naturam.
Insuper, mittere Filium, est aliquid operari per Filium in creatura rationali. Sed operari per Filium non convenit toti Trinitati : ergo nec mittere Filium toti convenit Trinitati, ergo similiter nec mittere Spiritum Sanctum. Ergo missio dicta active, non convenit toti Trinitati.
Ad primum horum respondent quod non sit simile : quia in verbis his, mitti et mittere, consignificatur habitudo principii ad id quod est de ipso. Esse autem ab alio sive a principio, universaliter removetur a Patre, ita quod nullo modo potest dici esse a principio ; sed esse principium, non negatur universaliter a Spiritu Sancto. Cum autem Spiritus Sanctus sit principium creaturae, ideo sicut conceditur quod Spiritus Sanctus facit se esse in creatura per gratiam, et Trinitas facit Spiritum Sanctum esse per gratiam in creatura rationali, ita conceditur quod tota Trinitas mittit Spiritum Sanctum.
Ad secundum respondent, quod secundum rationem hanc missionis sit concedendum, quod sicut tota Trinitas mittit. Filium, ita et Spiritus Sanctus Filium mittit : quia facit ipsum cognosci quod aeternaliter procedit a Patre per effectum ab ipso temporaliter procedentem.
Ad tertium dicunt quod non sit idem, operari per Filium et mittere Filium, sed potius manifestare illam operationem esse per Filium. Unde concedunt istam : Spiritus Sanctus mittit Filium, et Trinitas mittit Filium : non quia Trinitas vel Spiritus Sanctus operetur per Filium, sed quia Trinitas vel Spiritus Sanctus per aliquem effectum Filio appropriatum manifestat Patrem operari per Filium : et hoc bene convenit toti Trinitati.
Porro secundum alios, aliter determinatur ac sumitur missio Spiritus Sancti, ut scilicet primo ac principaliter significet notionem, secundario autem actionem seu manifestationem qua notio illa manifestatur per aliquem effectum. Sicque missio activa vocatur productio alicuius divinae personae manifestata per aliquem effectum in creatura. Et ita nomine missionis duo signantur, videlicet notio principaliter ibi significata, et manifestatio notionis per effectum ibi consignificata. Cumque principaliter significatum nomine missionis non conveniat toti Trinitati, non concedunt quod missio active dicta conveniat toti Trinitati. Propter quod dicunt, quod proprie loquendo ista sit falsa : Tota Trinitas mittit Filium aut Spiritum Sanctum : quamvis actio ibi secundario significata, a qua est effectus in creatura, toti conveniat Trinitati.
Haec Alexander.
Circa haec, quantum ad primum, videlicet quod missio sit in divinis, scribit Bonaventura :
Missio prout in his inferioribus consideratur, habet respectum ad tria : primo ad principium, secundo ad terminum, tertio ad missum. Ad principium autem seu ad mittentem sub triplici potest habitudine comparari. Primo, tanquam ad dantem esse : et sic mittitur radius a sole. Secundo, tanquam ad dantem virtutem : sicque mittitur iaculum a proiectore, et sagitta a sagittante. Tertio, ut ad dantem auctoritatem seu iurisdictionem : et sic mittitur nuntius a praeceptore. Et secundum omnem hanc comparationem est missio in divinis, quoniam Spiritus Sanctus mittitur a Patre et Filio sicut vere habens esse et virtutem et auctoritatem in operando ab eis. Unde missio iuxta respectum hunc, est completissime in divinis. Divina quippe persona ab eadem persona divina accipit esse et virtutem atque auctoritatem.
Ad terminum quoque comparatur missio sub triplici habitudine. Primo, ut in eo quietetur : sicut lapis mittitur deorsum. Secundo, ut ab illo habeatur : sicut mittitur donum ad recipientem. Tertio, ut circa illum, videlicet terminum, aliquid operetur : sicut angelus ad hominem quem custodit. Secundum hanc quoque triplicem comparationem est missio in divinis. Mittitur namque Filius et etiam Spiritus Sanctus ad quosdam ad inhabitandum, ad quosdam ut possideatur ab eis ut donum, ad quosdam ad conferendum effectum. Sicque missio per comparationem ad terminum, plenissime in divinis consistit, multo plus quam in creaturis.
Si autem loquamur de missione in comparatione ad missum, sic in inferioribus ponit triplicem conditionem imperfectionis, videlicet separationem, subiectionem, et mutationem : quae non sunt in divinis, in quibus tamen est aliquid correspondens his tribus. In inferioribus enim separatur missus a mittente propter distantiam termini a mittente : ut dum aliquem mitto Romam, a qua disto, ideo si missus a me perveniet Romam, oportet quod separetur a me. In divinis vero, quoniam Deus mittens ubique est, non est ibi distantia mittentis a termino missionis : ideo missus non separatur nec elongatur a mittente ; loco tamen huius est missi a mittente egressio, sive emanatio. Similiter in inferioribus est missi subiectio propter differentiam mittentis a misso. Quia enim missus recipit a mittente esse aut virtutem vel operationem, et substantialiter differt ab eo, necesse est quod aliam virtutem ab eo recipiat, et aliam iurisdictionem illa inferiorem. Sed in divinis non est differentia substantialis, ideo omnia ibi sunt aequalis nobilitatis in mittente et misso : attamen loco huius est ibi subauctoritatis emanatio. In inferioribus quoque est in misso quaedam mutatio propter distantiam missi a termino. In divinis autem missus nulli loco abest, ideo non oportet quod locum accedat, mutetur aut moveatur : tamen loco huius est ibi alicuius novi effectus productio.
Haec Bonaventura.
At vero de alia parte propositae quaestionis, videlicet quibus personis divinis conveniat mittere et mitti, scribit Bonaventura :
Missio (ut patet ex ratione Augustini, et infra patebit) semper duo includit, videlicet emanationem et manifestationem missi per effectum. Et quoniam missio dicta passive semper importat emanationem, nullatenus convenit Patri, quia a nullo emanat : idcirco si alicubi legeretur Pater missus, esset tanquam improprie dictum exponendum.
Si autem his obiciatur, quod secundum Augustinum quarto de Trinitate, mittitur Filius cum ex tempore in mente cuiusquam percipitur : sed Pater, imo et Trinitas tota, ex tempore percipitur mente in qua gratiose ac dulciter advenit ac moratur : ergo tam Pater quam Trinitas mittitur.
Praeterea, mitti, est personam divinam de novo venire ad habitandum in corde. Sed hoc toti convenit Trinitati ac Patri, sicut ait Salvator : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Insuper, missio connotat effectum in creatura. Sed regula est, quod nomen connotans effectum, est essentiale : ergo toti competit Trinitati.
Iterum, tres personae inseparabiles sunt, non ergo una sine alia mittitur.
Dicendum ad primum et secundum, quod nec perceptio in mente, nec venire et mentem inhabitare, ad rationem sufficit missionis, quamvis sufficiant ex parte termini ad quem : idcirco exigitur etiam emanatio ex parte termini a quo. Propter quod loquitur Augustinus, quod Pater absurdissime dicitur missus.
Ad tertium respondendum, quod nomen connotans effectum aut solum dicit respectum ad effectum, et sic est pure essentiale, ut creare ; aut dicit cum hoc respectum ad personam divinam, sicque potest esse notionale : ut creare per Filium, quod soli convenit Patri. Et tale est mitti, quod includit respectum etiam ad terminum a quo.
Ad quartum dicendum, quod illa qua substantialiter aut personaliter differunt, possunt seorsum mitti, quamvis in natura et subsistentia inseparabilia sint : secundum quod missio sumitur in divinis, ubi non invenitur per loci mutationem, sed secundum descriptionem prohabitam.
Consequenter Doctor devotus ostendit quibus personis in divinis convenit missio activa seu mittere : Magister, inquiens, expresse dicit nititurque probare ratione et auctoritate, quod Spiritus Sanctus mittit se et dat se. Nec secundum ipsum, oportet quod inter mittentem et missum cadat personalis distinctio, sed solum quantum ad rationem intelligendi, ut idem ipse sit mittens in quantum Deus, et missus in quantum donum.
Aliorum autem antiquorum magistrorum fuit opinio, quod mittere et mitti, de ratione nominis sui important auctoritatem et subauctoritatem atque distinctionem, ideoque nequaquam sit concedendum quod aliqua persona divina se mittat aut mittatur a se. Et positionem suam confirmant per Augustinum, dicentem quod Pater nullatenus mittitur. Cuius ratio esse videtur quia a nullo est ; seu quoniam missus subauctoritatem importat, et mittere auctoritatem, nulla autem persona habet super se auctoritatem. Rationibus quoque Magistri respondent, quod non est simile de dare et mittere : quoniam dare, uno modo est ex liberalitate seu amore, sicque omnino essentiale est, nec connotat distinctionem : idcirco conceditur quod tota Trinitas dat se, similiter Pater. Alio modo dare est alicui donum communicare non tantum ex liberalitate, sed etiam ex auctoritate : sic dare dicit notionem, notionaliterque tenetur. Idcirco hoc modo non valent huiusmodi rationes : si Pater dat Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus non dat se, ergo Pater facit aliquid quod non facit Spiritus Sanctus : quoniam dare dicit notionem, atque in hoc sensu aequipollet ei quod est mittere, et passiva donatio ei quod est procedere. Ad simile quoque quod adducit Magister de Filii missione, dicunt quod non est simile : quia in Filio est duplex natura, et secundum naturam suam humanam non solum subauctoritas, sed et servitus convenit ei. Hinc quantum ad divinam suam naturam a solo mittitur Patre, quia ab ipso producitur. Cumque Spiritus Sanctus producatur a Patre et Filio, ab ipsis tantummodo mittitur. Hinc rationes Magistri non valent, quoniam omnes auctoritates que dicunt Filium mitti a Spiritu Sancto vel a se ipso, intelliguntur secundum naturam humanam.
Sed quamvis positio ista rationabilis videatur, et ad sustinendum facilior, attamen quoniam non debemus auctoritates Sanctorum ad nostram trahere rationem, sed potius nostram rationem ipsis subicere, ubi non continent expressam absurditatem ; cumque Sancti dicant, et maxime Augustinus, ac Magister in littera, Filium mitti a Spiritu Sancto et etiam a se, quod non potest exponi secundum humanam naturam : idcirco positio alia, ob reverentiam tam Sanctorum quam Magistri, magis videtur esse tenenda. Nempe quod ait Augustinus, Filius Dei missus est in carnem a Spiritu Sancto, nequaquam potest secundum humanam naturam intelligi, ut videtur, quia hac missio fuit ad humanitatis seu carnis assumptionem, ergo secundum rationem intelligendi procedit naturam humanam ut iam unitam : ergo si Filius hoc modo dicitur missus, oportet quod attribuatur divina naturo. Sicque ratione divina naturo missus est a Spiritu Sancto, multoque plus a se ipso ; et per hoc etiam Spiritus Sanctus potest dici mitti a se.
Sed his obici potest, primo, quoniam datum dicitur relative ad dantem, secundum Augustinum quintodecimo de Trinitate. Ergo Spiritus Sanctus non datur nisi ab his a quibus procedit et ad quos dicitur relative, puta a Patre et Filio, non a se ipso.
Item, ubicumque est missio passiva, ibi est subauctoritas in misso respectu alicuius principii, quemadmodum secundum Augustinum et Magistrum, ubi activa est missio, ibi designatur auctoritas ratione personae mittentis. Sed in Spiritu Sancto non est subauctoritas respectu sui ipsius : ergo non mittit se. Et idem de Filio.
Rursus, inter mittentem et missum videtur realis distinctio.
Pro harum solutione advertendum, quia ut tactum est, missio duo importat, videlicet emanationem et manifestationem, principaliter tamen manifestationem, quia secundum Augustinum quarto de Trinitate, mitti, est cognosci esse ab alio. Et quoniam principaliter importat manifestationem, et connotat in misso emanationem, ideo manifestatio significatur tam per mittere quam per mitti uniformiter. Propter quod sensus est : Pater mittit Filium, id est, manifestat Filium emanare a se. Et cum dicitur, Filius seu Spiritus Sanctus mittitur, sensus est : Filius seu Spiritus Sanctus manifestatur ab alio emanare. Et quoniam ablativus respectu verbi passivi, et nominativus respectu verbi activi, importat rationem principii, atque significatio horum verborum, mittere et mitti, est manifestatio et emanatio : hinc illa propositio est propriissima, in qua ablativus vel nominativus importat habitudinem principii respectu utriusque, sicut cum dicitur, Pater mittit Filium, et Filius mittitur a Patre : quoniam Filius emanat a Patre et manifestatur a Patre. Quia vero principale significatum verborum istorum est manifestatio, non emanatio : ideo quando ablativus aut nominativus est principium manifestationis, quamvis non emanationis, propositio propria est, minus tamen quam praedicta. Idcirco in hoc sensu conceduntur istae : Filius mittit se ; Spiritus Sanctus mittit se. Verum quia tam mittere quam mitti, important emanationem circa missum, et Pater non emanat ab aliquo neque Trinitas, hinc Pater non legitur missus nec Trinitas.
Ex his patet ad obiecta solutio, quia primum solutum est ex eo quod dictum est quemadmodum dare dupliciter sumitur.
Porro ad secundum dicendum, quod quamvis tam mittere quam mitti important emanationem, ut ex praetactis iam eorum expositionibus constat, non tamen emanatio haec importatur semper respectu personae mittentis, quia ab aliquo potest esse manifestatio personae, a quo non est emanatio eius. Propterea, quamvis in persona missa sit subauctoritas, non tamen semper respectu mittentis, ut cum mittit se ipsam ; sed respectu personae producentis, a qua procedit.
Ad tertium habetur solutio ex praeinducta acceptione multiplici missionis : quia interdum designat in mittente superioritatem atque imperium, ut cum Deus dicitur mittere angelum ; interdum solum auctoritatem, ut cum Pater dicitur mittere Unigenitum suum : et tunc notat personalem vel realem distinctionem. Quandoque importat distinctionem secundum rationem dumtaxat, ut cum dicitur : Voluntas movet se ipsam. Sicque Spiritus Sanctus se mittit : quia in quantum Deus, mittit ; in quantum donum, mittitur.
Haec Bonaventura.
Amplius Thomas, quantum ad primum horum, qualiter scilicet missio sit in divinis, consonat proinductis, inter caetera loquens : Missio ex sua significatione dicit exitum alicuius ut missi, ab aliquo sicut a mittente, atque ad aliquem terminum. Missio autem in divinis, omni imperfectione exclusa, intelligitur secundum exitum originis ab aliquo ut a principio, et secundum novitatem advenientem ei ad quem fit missio, ut persona missa novo modo in eo esse dicatur. Hinc missio ex sua ratione differt a processione et datione. Processio namque in quantum processio, dicit realem distinctionem, imo et respectum ad principium a quo procedit, et non ad aliquem terminum. Datum autem non importat distinctionem dati a principio a quo datur, quoniam idem potest dare se ipsum ; sed tantum ab eo cui datur. Missio autem ponit distinctionem in misso et ad principium atque ad terminum. Idcirco cum Spiritus Sanctus dicitur mitti, includitur in significatione missionis uterque respectus, puta : aeternus, prout a Patre Filioque procedit ; ac temporalis, prout significatur in habitudine ad creaturam, quae novo modo se habet ad ipsum.
Porro de alia parte quaestionis asserit Thomas : In omni missione oportet quod ponatur aliqua auctoritas alicuius ad missum. In divinis autem personis non est auctoritas nisi secundum originem : ideo nulli personae divine convenit mitti, nisi ei que est ab alio, respectu cuius potest in aliquo designari auctoritas. Ideo Filius et Spiritus Sanctus dicuntur mitti, non Pater nec Trinitas.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summae, quaestione quadragesima tertia :
In ratione (inquit) missionis duo importantur : quorum unum est habitudo missi ad eum a quo mittitur ; aliud, habitudo missi ad terminum ad quem. Per hoc autem quod aliquis mittitur, ostenditur processio quedam missi a mittente : vel secundum imperium, sicut dominus mittit servum ; vel secundum consilium, ut si consiliarius dicatur mittere regem ad praeliandum ; vel secundum originem, ut flos ab arbore. Ostenditur quoque habitudo termini ad quem, ut ibi aliquo modo esse incipiat, vel quia prius ibi non erat, vel non eo modo quo incipit ibi esse. Missio ergo divinae personae potest competere secundum quod ex una parte importat processionem originis a mittente, et item prout ex alia parte importat novum modum exsistendi in aliquo.
Haec Thomas in Summa.
Insuper ad quaestionem hanc, an aliqua divina persona det vel mittat se ipsam, idem doctor respondet in Scripto :
Secundum differentiam donationis, missionis et processionis praetactam, oportet in hac materia diversimode loqui. Nempe de ratione dationis non videtur plus esse, nisi quod datum a dante libere habeatur. Quod potest dupliciter esse : primo, sicut aliquis libere habet se, vel aliquid quod in ipso est ; secundo, sicut aliquis libere habet suam possessionem, vel id respectu cuius habet dominium, prout habere dicitur multis modis. Hinc de ratione dationis non est auctoritas in dante respectu dati (potest enim aliquis etiam se ipsum alicui ex amore dare in amicum), nisi specificetur datio secundum specialem modum habendi, ut qui est secundum dominium, etc : qualis datio nulla est in divinis. Hinc datio non exigit rationem principii respectu dati. Unde dari, potest convenire divinae essentiae, quia hanc Pater dat Filio ; et etiam Patri, qui dat se ipsum ; similiter Filio ac Spiritui Sancto. Nec est distinctio dantis ad datum, nisi forte secundum rationem, sicut intelligentis ad intellectum. Concedimus ergo simpliciter, quod Pater dat se et datur a se ; et idem dicendum de Filio ac Spiritu Sancto.
Sed circa missionem maior est difficultas : quod opinionum attestatur diversitas. Quidam enim dicunt, quod omnes tales sunt falsae : Filius mittit se ; Spiritus Sanctus mittit se. Et dicunt rationes Magistri non valere : quia cum missio includat in se notionem, non oportet quod in potentia aut operatione missionis conveniant tres personae, quemadmodum nec in potentia generandi. Et dicunt non esse simile de missione Filii in carnem, secundum quam Filius dicitur mittere se ipsum : quia in illa missione natura creata assumpta est in unitatem divinae personae, quod in aliis missionibus non contingit. Et si in aliqua invenitur auctoritate quod Spiritus Sanctus mittit se, glossant sic : quod a Spiritu Sancto est effectus in quo et per quem cognoscitur ipse Spiritus Sanctus ab alio esse.
Verum quoniam Sancti, praecipue Augustinus, et Magister, utuntur locutionibus illis ; ideo alii dixerunt, quod missio aliquando sumitur proprie, aliquando improprie. Et cum proprie sumitur, importat distinctionem missi a mittente : sicque dici non valet quod Spiritus Sanctus se mittat. Communiter autem et improprie sumitur missio pro influentia vel datione : sicque dicunt Spiritum Sanctum mittere se, quia dat se. Et haec est opinio Praepositivi et Antisiodorensis.
Sed quoniam opinio ista parum recedit a prima, alii dicunt quod proprie Spiritus dicitur se mittere. Quibus non consentiendum est, si virtus nominis attendatur. Missio quippe, ut dictum est, duo importat, videlicet : missum esse ab alio ratione auctoritatis quam designat ; atque novum effectum, secundum quem in creatura Spiritus Sanctus dicitur esse. Undo sensus est : Spiritus Sanctus mittitur, id est, est ab aliquo, et fit novo modo in aliquo.
Denique diversimode verificatur locutio quando aliquod coniunctum praedicatur de aliquo secundum esse, et quando secundum fieri. Quando enim prodicatur secundum esse, oportet quod utrumque illorum in esse dicatur : ut si dicatur, Socrates est homo albus, oportet quod sit homo, et quod sit albus : nisi unum diminuat rationem alterius, ut cum dicitur, Homo mortuus. Sed secundum fieri, sufficit quod alterum in fieri praedicetur : ut si dicam, Socrates est nunc factus homo albus, sufficit ad veritatem quod sit nunc factus albus, quamvis non sit nunc factus homo. Notandum quoque, quod quando aliquid praedicatur de aliquo secundum fieri, diversimode se habet in faciente et in facto : quia ex parte facti oportet quod praedicetur utrumque secundum esse, etsi non utrumque secundum fieri : ut si dicam, Iste est factus homo albus, oportet eum esse hominem et esse album, nisi alterum sit diminuens ; non autem oportet quod fiat homo, sed quod fiat albus. Ex parte vero facientis, quia faciens non refertur ad factum nisi secundum id quod fit in ipso, sufficit quod faciens dicatur facere alterum tantum : ut si dicam, Pictor facit parietem album ; non oportet quod faciat parietem, et faciat eum album, sed sufficit quod faciat eum album.
Dico ergo quod missio, quoniam ponit missum esse in aliquo eo modo quo prius non fuit, sicque fieri in illo secundum hoc, importat quamdam factionem non realem, sed rationis tantum, quae terminatur ad rationis relationem, quemadmodum Deus dicitur factus refugium nostrum. Est igitur sensus : Spiritus Sanctus est missus a se, id est, Spiritus Sanctus exsistens ab aliquo, factus est ens in alio a se per gratiam. Si autem accipiamus ex parte mittentis, tunc mittere Spiritum Sanctum nil aliud est quam facere Spiritum Sanctum exsistentem ab alio, esse in aliquo secundum habitudinem novam. Ideo cuicumque personae convenit facere alterum horum, videlicet quod sit in aliquo secundum habitudinem novam, dicetur mittere Spiritum Sanctum, quamvis non sit principium Spiritus Sancti. Et quoniam tota Trinitas facit Spiritum Sanctum esse in aliquo novo modo per donum gratia a superbenedicta Trinitate collatum, hinc tota Trinitas dicitur mittere Spiritum Sanctum, et ipse se mittit, et mittitur a se.
Si autem loquamur de processione, minus proprie dicetur procedere a se, quam mitti a se. Attamen quia processio temporalis ponit novam habitudinem ad creaturam in quam procedit, omnisque novitas ad aliquam pertinet factionem ; ideo etiam secundum processionem temporalem Spiritus Sanctus ens ab alio, factus est exsistens novo modo in creatura : et sic sub eodem sensu concedetur quod Spiritus Sanctus procedit temporaliter a se.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in Summa, loco praeallegato, ad istud breviter respondit, dicendo :
Secundum quosdam, divina persona non mittitur nisi ab ea a qua est ; et Filius non est missus a Spiritu Sancto, nisi secundum humanam naturam, ad praedicandum. Augustinus vero secundo de Trinitate perhibet Filium missum a se et a Spiritu Sancto, ut mitti in divinis solum conveniat personis procedentibus, mittere vero cuilibet personae divinae. Utrumque autem habet aliquo modo veritatem : quia cum dicitur aliqua persona mitti, importatur et ipsa persona ab alio exsistens, et effectus secandum quem missio divinae personae attenditur. Si ergo mittens designetur ut principium personae quae mittitur, sic non quaelibet divina persona mittit, sed solum illa cui convenit esse principium personae quae mittitur : sicque Filius mittitur tantum a Patre, Spiritus Sanctus vero a Patre et Filio. Si vero persona mittens intelligatur esse principium effectus secundum quem attenditur missio ; sic tota Trinitas mittit personam missam.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Petrus, inter caetera asserens :
Missio in divinis accipitur non proprie, sed similitudinarie ; a creaturis autem ad divina fit translatio secundum ea dumtaxat quae sunt perfectionis. In missione quidem creaturae proprie dicta quatuor attenduntur : unum ex parte mittentis, videlicet auctoritas ; alterum ex parte missi, ut separatio sive diversitas a mittente ; tertium ex parte termini a quo, puta loci mutatio ; quartum ex parte termini ad quem, scilicet quidam effectus. Primum et quartum sunt perfectionis, idcirco conveniunt missioni divinae.
In caeteris positio ista Petri etiam in verbis coincidit cum praehabita responsione Bonaventurae.
Insuper ad id quod quaeritur, an aliqua divina persona mittat aut det se ipsam, ponit Petrus Thomae responsionem compendiose sub aliquibus aliis verbis, et inter caetera addit : Secundum quosdam missio multipliciter sumitur. Primo, prout importat missi a mittente distinctionem essentialem, personalem atque localem : ut cum creatura una mittitur ab alia. Secundo, importat distinctionem essentialem et personalem, non localem : ut cum creatura mittitur a Creatore ubique praesente. Tertio, notat distinctionem non essentialem neque localem, sed tantummodo personalem : ut cum una divina persona dicitur mittere alteram. Quarto, nullam istarum, sed tantum intellectualem : ut cum divina persona se ipsam mittere perhibetur.
Praeterea dare tripliciter dicitur. Nam primo designat solam communicationem : sicque amicus dat amico se ipsum ; sic quoque quaelibet divina persona dat se. Secundo dicit communicationem et emanationem, ut cum amicus dicitur amico communicare suum amorem : sic una persona divina dat aliam, utpote procedentem a se, ut Pater Filium, Pater et Filius Spiritum Sanctum. Tertio importat communicationem, emanationem et translationem, quemadmodum amicus dat amico exterius donum : et sic quolibet persona divina dat donum creatum.
Haec Petrus.
Qui etiam quaerit, an Filius in divinis potest dici procedere temporaliter. Et respondet :
Procedere in divinis invenitur dupliciter accipi. Primo communiter, secundum quod importat respectum termini a quo tantum. Secundo stricte, prout importat respectum termini a quo, et etiam termini ad quem. Primo modo habet similitudinem cum sola processione causali ; secundo modo, cum causali et locali. Quoniam ergo Filius ab aeterno procedit non ut tendens in alterum, ideo Spiritui Sancto appropriatur processio ; et quia in processione temporali includitur ratio processionis aeternae et propriae, ideo missio Filii Dei non dicitur proprie processio temporalis, communiter tamen posset dici.
Haec Petrus.
Denique praeinductis ex Thoma concordant scripta Alberti : imo in his Thomas magistrum suum Albertum secutus est.
Consonant item his dicta Udalrici, qui in Summa sua, libro tertio, ait :
Illud vere et proprie datur, ad quod creatura acquirit habitudinem novam relationis (sicut habentis ad rem habitam), et quod acquirit novam relationem rationis ad habentem. Et haec res non est gratia, sed ipsa divina persona per effectura gratiae. In omnibus igitur rebus est Deus, et tamen aliquibus datur : quoniam datum habetur et possidetur ut proprietas ab eo cui datur. Id autem possidetur, quod ad nutum habetur, secundum quod possessio dicitur quasi pedis positio, iuxta illud Deuteronomii : Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Hinc illis tantum datus est Deus, qui habent eum ad nutum suae voluntatis, ut proprietatem cuius fructus participant fruendo ipsomet Deo. Et haec est ratio differentiae inter esse Deum in re, et haberi ipsum a re seu habitare ipsum in creatura. Quia igitur Deus, qui est in omnibus rebus communiter, sic venit ad creaturam, ut creatura ius hereditarium in ipso acquirat per gratiam adoptionis, fruaturque ipso in speculo per caritatem viae, vel secundum speciem per caritatem perfectam patriae : ideo Deus non habetur nec datur nisi illis qui capaces sunt gratiae et caritatis ac gloriae, et in illos quoque procedit divina persona.
Haec Udalricus. Qui de istis materiis scribit diffuse, sed sententialiter praehabita sunt quae conscribit.
Insuper patet ex dictis, an Filius mittatur a Spiritu Sancto. Qui enim dicunt in mittente esse auctoritatem respectu missi, affirmant quod Filius non mittatur nisi a Patre, a Spiritu Sancto autem non nisi secundum naturam assumptam, et ad opera eius, praesertim ad praedicandum. Alii aliter dicunt, ut patuit.
Aegidius demum quantum ad principale intentum concordat praehabitis, quod scilicet Filius mittat se ipsum, similiter Spiritus Sanctus. Verumtamen declarationem qua Thomas ostendit hoc reprobat. Verum ut patuit, declaratio illa etiam est Alberti, Udalrici, Petri ac aliorum ; nec Aegidius efficaciter improbat eam. Quod (brevitati studens) prosequi nunc omitto.
Scotus vero circa ea quae dicta sunt de missione, an scilicet persona divina mittat se ipsam, et an Filius mittatur a Spiritu Sancto non solum ad praedicandum, refert utramque opinionem, et tangit modum defendendi utramque : magis tamen consentire videtur dicentibus quod persona divina non mittatur nisi ab ea a qua procedit.
Postremo dominus Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, asserit et defendit quod ista sit falsa, Spiritus Sanctus mittit se ; similiter ista,Spiritus Sanctus mittit Filium, nisi ad praedicandum. Hanc dicit etiam falsam, Filius misit se, nisi referatur ad naturam assumptam : quia ut ait, in mittente debet esse auctoritas quoad missum.
Haec autem controversia doctorum videtur pro magna parte in usu terminorum consistere, ut etiam constat ex his quae induxi ex Thoma in prima parte Summae suae, quaestione quadragesima tertia.
Solutio demum argumentorum in principio quaestionis motorum, ex probabilis elucescit.
QUAESTIO II
Secundo principaliter quaeritur : An missio in divinis dicatur essentialiter vel notionaliter ;
an sit quid creatum vel increatum, temporale vel aeternum.
Prima pars quaestionis istius inquirit : An mittere et mitti significent essentiam divinam, an notionem.
Videtur quod notionem. Primo, quia iam dictum est quod missio in divinis dicit duo, videlicet emanationem et manifestationem. Sed emanatio est quid notionale seu relativum, non essentiale aut absolutum.
Secundo, quoniam Beda ait in homilia : Spiritus Sancti missio est eius processio. Processio autem notionaliter dicitur.
Tertio, quia quod essentialiter dicitur, tribus supersanctis personis commune est. Sed missio non convenit Deo Patri, loquendo de missiono passiva. Missio vero activa non videtur convenire Spiritui Sancto, quia secundum Augustinum libro de Trinitate, in persona mittente insinuatur esse auctoritas : quae non est in Spiritu Sancto, a quo nulla divina et increata procedit persona.
Quarto, missio importat originis exitum, non ergo est essentiale.
In contrarium est, quia ut divinus Dionysius contestatur, omne nomen dictum de Deo, connotans effectum in creatura, pertinet ad communitatem essentiae : quod est, quia indivisa sunt opera Trinitatis. Sed missio praedicatur de Deo, et in creatura connotat quemdam effectum, ut patuit : ergo est nomen essentiale.
Praeterea notio propria est uni personae, in cuius perducit notitiam : propter quod notio appellatur. Missio autem passiva communis est Filio ac Spiritui Sancto ; similiter missio activa ad miuus communis est Patri et Filio. Nulla ergo missio notionaliter convenit Deo.
Rursus, secundo de Trinitate asserit Augustinus : Mitti a Patre Filius sine Spiritu Sancto non potuit, quoniam Pater intelligitur Filium tunc misisse quando hunc fecit ex Virgine.
Ad istud Alexander respondet :
Verba haec, mittere et mitti, in divinis de intellectu suo dicunt tam essentiam quam notionem. Dicunt namque respectum personae ad personam ; et item respectum personae ad creaturam, ratione cuius dicuntur essentialiter : sicque essentialiter designant personam. Quaedam enim sunt nomina quae significant essentiam essentialiter : sicut hoc nomen, essentia. Quaedam vero significant essentiam personaliter : ut hoc nomen, Deus. Et ea quae significant essentiam in suppositis per additionem nominum personalium vel notionalium, trahuntur ad supponendum pro aliqua persona aliquibusve personis : ut cum dicitur, Deus generat, Deus spirat. Sunt quoque nomina aliqua quae significant personam personaliter : quemadmodum nomina ista, Pater, Filius, Spiritus Sanctus. Sunt et alia nomina quae significant personam essentialiter : ut hoc nomen, persona ; similiter verba haec, mittere et mitti. Unde in his verbis attribuitur aliquid personae ratione essentiae. Hinc essentia non mittit nec mittitur, sed persona ratione essentiae, seu essentia in persona.
Verum tunc quaeritur, cum in intellectu eius quod est mittere et mitti, sit essentia et persona, quid per prius significetur ibi, essentia vel persona.
Ad hoc aliqui dicunt, quod verba haec, mittere et mitti, primo significant divinam essentiam, sed consignificant distinctionem personae a persona ; et quod significant essentiam in rectitudine, et personam in obliquitate. Propterea dicunt, quod missio est manifestatio processionis personae per aliquem effectura in creatura. Sicque quia manifestatio dicitur in rectitudine, et processio in obliquitate, affirmant quod missio designat essentiam, et consignificat distinctionem, sicut hac nomina, aequale et simile. Et iuxta hoc missio non est processio manifestata, sed potius ipsa manifestatio processionis. Quocontra obicitur, quod manifestatio processionis est effectus toti superdignissimae Trinitati conveniens : ergo missio Filii et Spiritus Sancti toti convenit Trinitati. Respondent quod quamvis manifestatio processionis illius toti Trinitati conveniat, tamen missionis nomine designatur, quod manifestationem illam habeat persona una ab alio : quod toti Trinitati non convenit. Hinc sicut operari toti commune est Trinitati, tamen operari per Filium convenit tantum Patri, et operari per Spiritum Sanctum, solum Patri ac Filio ; similiter est in verbis his, mittere ac mitti.
Porro aliis apparet quod verba haec, mittere ac mitti, primo designant personam seu respectum personae ad personam, qui attribuitur persone vel duabus personis indistincte, et hoc ratione personae ; secundo vero consignificant actum qui est respectu creaturae, qui attribuitur personae vel personis ratione essentiae. Unde dicunt quod missio passiva est processio personae manifestata per effectum in creatura ; missio vero active dicta, est productio personae per effectum in creatura manifestatum. Et ita haec verba, mittere et mitti, designant personam essentialiter. Sicque de missione notio praedicatur in recto. Nempe cum idem sit missio quod temporalis processio, temporalis vero processio primo significet notionem personae, atque secundo consignificet actum convenientem personae ratione essentiae ; similiter missio.
Haec Alexander.
Ex quibus habetur solutio ad secundam quaestionis istius partem.
Ad quam Alexander respondet :
Missio, sive dicatur active de Patre respectu Filii, sive de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti, sive dicatur passive de Filio aut Spiritu Sancto, est quid increatum, et Deus mittens aut missus : quemadmodum processio Spiritus Sancti est ipse Spiritus Sanctus procedens, et sanctificatio Spiritus Sancti qua creaturam sanctificat, est ipsemet Spiritus Sanctus sanctificans. Missio autem Spiritus Sancti est eius processio a Patre ac Filio ad sanctificandum creaturam : sicque utrumque horum est quid increatum, quod est Spiritus Sanctus. Denique nihil creatum praedicatur de Deo in recto. Nil etenim praedicatur de Deo quod non sit ipse. Sed verba haec, mittere et mitti, praedicantur de Deo in recto cum dicitur, Deus mittit, Deus mittitur : ergo dicunt quid increatum.
Si autem obiciatur quod nullum increatum est temporale ; missio autem est temporalis : ergo non est aeterna. Dicendum, quod in missione sunt duo : videlicet principale significatum, quod est increatum ; et connotatum, quod est temporalis effectus, ratione cuius dicitur missio temporalis ; nec illud praedicatur de missione, nisi in obliquo.
Sed tunc rursus obici potest, quia si missio est quid increatum, ergo est quid aeternum. Sed quod aeternum est, fuit ab aeterno : ergo missio personae divinae aeterna est, fuitque ab aeterno. Cuius contrarium habetur in littera. Respondetur, quod missio dicitur de Deo ex tempore, non ab aeterno : nullum enim nomen connotans effectum in creatura, dicitur de Deo ab aeterno. Processio quoque temporalis distinguitur ab aeterna. Sed processio temporalis est missio : non est ergo aeterna. Cum autem aeternum coniungitur temporali in eodem termino, proprie loquendo iudicandum est temporale : quemadmodum dum necessarium coniungitur contingenti, totum iudicatur contingens. Idcirco fallacia accidentis in isto est argumento : Missio est Deus, et Deus est aeternus, ergo missio est aeterna : quia aeternitas, quae est in principali significato missionis, infertur de connotato. Hoc namque nomen, aeternus, cum sit adiectivum, determinat terminum, et ponit rem suam ratione totalis significati.
Quod si rursus instetur, quia secundum Augustinum, Filium mitti, est cognosci quod a Patre sit, quod cognosci, est quid creatum, non increatum : respondetur, quod descriptio illa datur non per essentiam, sed per consequentem effectum : quia cognitio processionis est effectus missionis.
Haec Alexander.
Ex quibus patet solutio quaestionis istius : An missio dicatur de Deo ex tempore vel ab aeterno, an modo utroque. Et patet quod non nisi ex tempore.
Circa haec Thomas scribit :
Quaedam sunt nomina in divinis quae significant tantum personam, quaedam vero tantum essentiam, quaedam utrumque, quemadmodum dictum est de potentia generativa ac spirativa. Et ita missio est essentiale et nolionale secundum diversa : quia secundum respectum quem importat missio ad suum principium, est notionale ; sed secundum respectum quem importat ad creaturam, est essentiale.
Praeterea circa hoc est duplex opinio. Aliqui enim dicunt, quod principaliter significet notionem, et ex consequenti essentiam quoad effectum connotatum. Alii dicunt econtra : quod verius mihi videtur, considerata virtute vocabuli. Missio namque secundum nominis sui rationem, non dicit exitum ab aliquo tanquam a principio, sicut a quo missus habeat esse ; sed solum in ordine ad missionis effectum ponitur auctoritas alicuius ad missum. Servus quippe qui mittitur a domino suo, non exit ab ipso secundum esse suum, sed sicut a principio movente ipsum per imperium ad hunc actum. Quia vero in divinis personis non potest esse auctoritas respectu missi, nisi secundum originem essendi ; ideo ex consequenti importatur relatio originis in missione, secundum quam est notionale, et principaliter importatur ordo ad missionis effectum, secundum quem est essentiale. In processione autem temporali est econtrario : quia processio secundum suam rationem, prout sumitur in divinis, dicit exitum a principio originante, et non dicit ordinem ad effectum nisi ex consequenti, videlicet quantum ad modum processionis. Ideo processio temporalis videtur principaliter notionale, et ex consequenti significare essentiam ratione connotati effectus. Datio vero adhuc plus accedit ad essentiam quam missio.
Haec Thomas.
Concordatque Petrus, qui causam huius positionis assignat, quoniam nomen missionis ab effectu temporali magis impositum est, quam ab emanatione aeterna.
Insuper Thomas in determinando quod missio divinae personae non possit esse aeterna, consonat praeinductis ex Alexandro. Verum in prima parte Summae, quaestione quadragesima tertia, de hoc plenius scribit, dicens :
In his quae important divinarum originem personarum, differentia quaedam est attendenda. Quaedam enim in sua significatione important solam habitudinem ad principium : ut processio et exitus. Quaedam vero cum habitudine ad principium determinant processionis terminum. Quorum quaedam determinant terminum aeternum, ut generatio ; spiratio quoque passiva importat processionem subsistentis amoris. Quaedam vero cum habitudine ad principium designant terminum temporalem, ut missio et datio. Mittitur enim aliquid ad hoc ut in alio sit, et datur ut habeatur. Personam autem divinam haberi ab aliqua creatura, vel esse novo modo exsistendi in ea, est quoddam temporale. Hinc missio et datio in divinis dicuntur temporaliter tantum ; generatio atque spiratio, solum ab aeterno ; processio et exitus, modo utroque : nam Filius ab aeterno processit ut sit Deus ; temporaliter vero, ut sit homo secundum missionem visibilem, vel ut sit in homine secundum invisibilem missionem.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Richardus per omnia. Sed et scripta Thomae in his concordant scriptis Alberti.
Udalricus quoque in Summa sua, libro tertio, consonanter his scribit :
Omnia ista, videlicet processio temporalis, donatio, missio, sunt media inter nomina pure essentialia et pure notionalia seu personalia : quoniam ratione effectus dicunt essentiam ; sed ratione proprietatis cum qua effectus convenit (propter quam convenientiam ille effectus plus appropriatur uni personae quam alteri) dicunt notionem. Specialiter autem loquendo de missione, dicimus quod nomen hoc principaliter dicit essentiam, et secundario notionem. Cum enim importet respectum ad mittentem, et item ad eum qui mittitur, inter respectus hos secundus est principalis, et ratione illius designat essentiam propter effectum super quem respectus ille fundatur. Primus autem respectus est secundarius (quoniam quantum est de ratione ipsius, ipse ordinatur ad secundum istum respectum tanquam ad finem), et ratione illius primi respectus importat hoc nomen relationem originis : ideo secundario hoc designat.
Haec Udalricus.
Praeterea, ut haec clarius innotescant, advertenda sunt verba Durandi, scribentis :
Videndum quid dicatur hic notionale, et quid essentiale. Itaque notionale est quod includit proprium alicuius unius personae aut duarum, ita quod non convenit omnibus divinis personis (et vocatur notionale, quia notitiam facit de persona quantum ad aliquid pertinens ad personarum distinctionem) ; essentiale autem, quod convenit omnibus personis ratione essentiae absolutae, vel alicuius attributi, ut est bonus, sapiens, iustus. Missio autem includit notionale et essentiale.
Haec Durandus.
Porro Aegidius, quamvis concedat quod missio sit partim essentiale, partim notionale, redarguit tamen declarationem qua Thomas declarat quod missio principaliter dicit essentiam, atque ex consequenti notionem, prout narratum est paulo ante. Contra quod Aegidius obicit : Quamvis processio communiter sumpta importet solum exitum a principio, processio tamen temporalis, de qua hic loquimur, importat effectum. Nam si processio talem originem principaliter importaret, non concederetur quod aliqua persona a se ipsa procedat.
Ad quod dicendum, quod ista reprobatio nullius consistit vigoris : quia nec simpliciter concedendum est quod aliqua persona divina procedat a se ipsa, ut patet per praeinducta. In divinis namque personam a persona procedere, est personam a persona produci. Nulla autem ratio concedi permittit quod aliqua persona se ipsam producat, ut Augustinus et Anselmus fatentur. Verumtamen aliquo modo, quamvis improprie, conceditur quod Spiritus Sanctus procedit a se temporaliter, prout ex doctoribus est ostensum.
Circa haec quaerit Petrus, quid est mitti in divinis. Et ait : Augustinus quarto de Trinitate [dicit] : Sicut Filio natum esse, est de Patre esse ; ita mitti, est cognosci quod ab alio est : et sicut Spiritui Sancto donum Dei esse, est a Patre procedere ; ita ei mitti, est cognosci quod ab alio procedat.
Sed contra hoc sic primo arguitur : In iustificatione infantuli in Baptismo, mittitur Spiritus Sanctus, non tamen cognoscit hoc infans.
Secundo, si mitti est cognosci, ergo magis cognosci est magis mitti. Sed vitiosus theologus melius cognoscit Filium esse, quam vetula sancta : ergo magis mittitur ad illum.
Tertio, per commune non fit cognitio propria ; effectus autem missionis toti est Trinitati communis : non ergo per ipsum habetur determinata et propria personae alicuius cognitio.
Quarto, praecipuus missionis effectus est caritas, et tamen eius infusio atque praesentia latent, iuxta illud Iob : Si venerit ad me, non videbo eum ; et si recesserit a me, non intelligam.
Solutio. Descriptio illa missionis non est per essentiam, sed per causam : ut si dicatur, Dies est sol lucens. Mitti namque personae, est ipsam ab aliquo dari alicui cum effectu aliquo sibi appropriato ac simili, in quo vel actu vel aptitudine manifestetur suscipienti ut causa in effectu sibi appropriato.
Ad primum ergo dicendum, quod cognosci multipliciter dicitur, scilicet actu, habitu, aptitudine : et aptitudine convenit parvulo.
Ad secundum, quod descriptio illa intelligitur de cognitione experimentali et formata, non simplici ac informi.
Ad tertium, quod quamvis per commune ut commune, non cognoscatur proprium, tamen per commune ut appropriatum, potest. Licet autem effectus missionis communis sit Trinitati quoad suam productionem, est tamen appropriabilis personae alicui per assimilationem cum proprio personae illius.
Ad quartum, quod quamvis caritatis praesentia non noscatur certitudinaliter, tamen probabiliter scitur.
Haec Petrus.
Circa hoc scribit Richardus :
Missio est personae divinae emanantis vel emanationis personae, per aliquid sibi appropriatum, actu vel habitu manifestatio, per quod ipsa simpliciter vel secundum quid habetur, aut magis quam ante habetur seu haberi ostenditur, actu vel habitu. Quae descriptio omni convenit missioni divinae, tam visibili quam invisibili, et tam missioni simpliciter quam missioni secundum quid. Haec autem manifestatio recte vocatur missio, quoniam sicut in creaturis missum a mittente aliquando accipit esse, ut radius a sole ; interdum virtutem, ut iaculum a proiectore ; aliquando auctoritatem, ut nuntius a prsceptore : ita persona emanans, a persona producente accipit esse et virtutem atque auctoritatem. Itaque in manifestatione persona emanantis quandoque intelliguntur hac omnia, videlicet : effectus creatus per quem persona manifestatur, relatio quoque effectus ad illam personam, et persona qua manifestatur, ac manifestatio eius, et item respectus secundum rationem in ipsa persona ad effectum manifestantem.
Haec Richardus.
Ad obiecta demum in principio mota, patet ex dictis responsio. Ad id tamen quod tangitur, qualiter missio sit notio, patebit infra magis solutio.
Porro ad argumentum quo dicitur, quod nulla notio est communis Filio et Spiritui Sancto, magnus irrefragabilis Doctor respondet :
Quaedam sunt nomina significantia indistincte relationem sive respectum unius persona ad aliam. Et talia dicuntur de tribus personis, quamvis non in singulari numero sed plurali : ut hoc nomen, persona, et nomina ista, similis et aqualis. Unde dicimus : Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres persona, tres aquales, tres similes. Nempe cum dicant respectum, praedicantur in plurali numero ; sed quoniam indistincte, dicuntur de tribus personis. Aliqua vero dicunt relationem aliquo modo distincte, et aliquo modo indistincte : ut ea qua dicunt relationem duarum personarum ad tertiam, ut spirare, dictum de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti, et procedere, dictum de Filio et Spiritu Sancto respectu Patris. Et talia sunt haec nomina, mittens et missus. Unde dicuntur de duabus personis, nisi determinentur per adiunctum ad standum pro una persona : ut cum dicitur, Missus in carnem ; vel, Missus ad sanctificandum creaturam. Nunquam vero dicuntur de tribus personis. Interdum autem significatur respectus unius persona ad aliam distincte : ut per nomina ista, generans et genitus. Cum itaque dicitur quod nulla notio est communis Filio et Spiritui Sancto, dicendum quod verum est de notionibus qua dicunt relationem unius persona ad aliam distincte. Denique, etsi ab alio procedere, dicatur de Filio et Spiritu Sancto, hoc non est univoce, quoniam alius et alius modus est procedendi. Cumque modus procedendi distinguat notiones in divinis, idcirco non sequitur, si esse ab alio sit aliquo modo commune, quod aliqua notio sit communis ; sed aliqua potest esse communis Patri et Filio respectu Spiritus Sancti, quoniam una est productio, et eodem modo dicta de utroque.
Et si obiciatur, quod nihil est eis commune nisi essentia : respondendum, quod est communitas secundum rem et secundum habitudinem. Hinc sicut distinguere et distingui, commune est tribus non secundum rem, sed secundum habitudinem ; sic mittere et mitti, potest esse commune duabus personis convenientibus in aliqua habitudine.
Haec Alexander.
QUAESTIO III
Tertio principaliter quaeritur : An Filio conveniat invisibiliter mitti, an etiam Spiritui Sancto ;
et utrum sint distinctse missiones eorum, et an secundum eadem dona mittantur ac indivisibiliter.
Quod non conveniat Filio [nec Spiritui Sancto invisibiliter mitti], hinc probatur, quia missio divinae personae ordinatur ad eius manifestationem, ut patuit. Sed spiritualia, immaterialia et divina non innotescunt hominibus nisi per sensibilia et corporea : ergo missionem cuiuslibet divinae personae oportet per visibilia fieri.
Secundo, quia ut S. Dionysius ait, Filius et Spiritus Sanctus sunt lumina quaedam ac radii ex luce fontana progredientes. Sed ut idem divinus Dionysius contestatur, impossibile est aliter splendere nobis divinum radium nisi circumtectum variis velaminibus sensibilium formarum. Ergo missionem Filii ac Spiritus Sancti oportet esse visibilem.
Insuper apparet quod secundum eadem dona mittantur.
Primo, quia indivisa sunt opera eorum.
Secundo, quoniam inter septem dona Spiritus Sancti, primum praecipuumque consistit sapientia : ergo cum illa infunditur, mittitur Spiritus Sanctus. Sed sapientia Filio appropriatur : ergo cum ipsa datur, mittitur Filius ; sicque utraque missio una est.
Tertio, quoniam idem donum diversis respectibus, distinctis potest appropriari personis : sicque secundum idem donum distinctae personae mittuntur.
Sed contra, sicut Filius et Spiritus Sanctus sunt distinctae personae, sic differentes missiones conveniunt eis.
Secundo, quoniam dictum est quod missio seu processio temporalis includit emanationem aeternam. Sed Filii et Spiritus Sancti distinctae sunt emanationes ad intra aeternae : ergo et temporales.
Tertio, quoniam missio Filii per incarnationis mysterium, non est missio Spiritus Sancti : non ergo sunt indivisae.
Ad primam huius quaesiti partem Thomas respondet :
Sicut in exitu rerum a primo principio dicitur bonitas divina in creaturam procedere, in quantum sua participatione repraesentatur in illa ; ita in reductione rationalis creaturae in Deum intelligitur divinae personae processio. Quae et missio nuncupatur, in quantum propria personae relatio repraesentatur in anima per similitudinem aliquam in ea receptam, ab ipsa proprietate relationis aeternae originatam et exemplatam : quemadmodum proprius modus quo Spiritus Sanctus refertur ad Patrem, est amor, et proprius modus referendi Filium in Patrem, est Verbum Patris manifestativum. Hinc sicut Spiritus Sanctus invisibiliter procedit in mentem per donum amoris, sic Filius per sapientiae donum, in quo est manifestatio Patris, qui est ultimum ad quod recurrimus. Et quia secundum horum donorum receptionem efficitur in nobis similitudo ad propria personarum, ideo secundum novum modum essendi, prout res est in similitudine sua, dicuntur divinae personae in nobis esse, secundum quod novo modo eis assimilamur : atque secundum hoc, utraque processio dicitur missio. Insuper, sicut praedicta originantur ex propriis personarum, sic nec suum consequuntur effectum ita ut fini coniungantur, nisi divinarum personarum virtute : quia in forma impressa ab aliquo agente virtus est imprimentis. Hinc in receptione donorum huiusmodi habentur divinae personae novo modo, tanquam ductrices et coniungentes rationalem creaturam ultimo fini. Hinc et utraque processio datio nominatur, in quantum est ibi novus modus habendi.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summae, quaestione quadragesima tertia, scribit :
Per gratiam gratum facientem tota Trinitas inhabitat mentem. Mitti autem divinam personam ad aliquem per gratiam invisibilem, significat novum modum inhabitandi illius personae, et originem eius ab alia. Cumque tam Filio quam Spiritui Sancto conveniat esse ab alio, atque per gratiam inhabitare, utrique convenit invisibiliter mitti ; non autem Patri, qui quamvis per gratiam inhabitet mentem, non est tamen ab aliquo [alio].
Si autem quis instet, quod dona per quorum infusionem Filius mitti asseritur, spectent ad intellectum, et sine caritate ac gratia gratum faciente queant haberi, iuxta illud Apostoli : Si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Cum ergo missio invisibilis divinae personae attendatur penes dona gratiae gratum facientis, ergo penes infusionem donorum Filio appropriatorum non attenditur missio. Respondendum, quod anima per gratiam assimilatur Deo. Idcirco ad hoc quod aliqua persona divina mittatur ad aliquem per gratiam, oportet quod fiat assimilatio illius ad divinam personam quae mittitur, per aliquod gratiae donum. Et quoniam Spiritus Sanctus est amor, per caritatem anima Spiritui Sancto assimilatur. Hinc secundum caritatis infusionem aut incrementum attenditur invisibilis missio Spiritus Sancti. Filius vero est Verbum, non qualecumque, sed spirans amorem. Unde nono de Trinitate perhibet Augustinus : Verbum quod insinuare intendimus, notitia est cum amore. Non ergo secundum quamlibet perfectionem seu habitum intellectus mittitur Filius, sed secundum instructionem talem quae in affectum prorumpit amoris, iuxta illud in Psalmo : In meditatione mea exardescet ignis. Idcirco signanter loquitur Augustinus : Filius mittitur cum a quoquam cognoscitur atque percipitur. Perceptio autem experimentalem designat notitiam, quae proprie dicitur sapientia, quasi sapida scientia, iuxta illud Ecclesiastici : Sapientia doctrinae secundum nomen est eius.
Haec Thomas in Summa.
Et secundum eumdem in secunda secundae, omnia septem dona Spiritus Sancti caritati inseparabiliter sunt annexa, inter qua sunt quatuor ad intellectum spectantia, scilicet sapientia, intellectus, consilium, scientia. Ideo penes eorum infusionem vore attenditur missio haec Spiritus Sancti.
Praeterea ad secundam partem propositae quaestionis, videlicet : An missio Filii et missio Spiritus Sancti sint distinctae ab invicem vel potius inseparabiliter iunctae, respondet Thomas in Scripto :
De distinctione missionum Filii ac Spiritus Sancti contingit loqui tripliciter : primo, quantum ad ipsarum diversitatem realem ; secundo, quantum ad missionis rationem ; tertio, quantum ad earum separationem. Si primo modo, cum in missione duo considerentur, videlicet exitus personae missae ab alia, atque effectus secundum quem persona divina dicitur novo modo esse in creatura, utroque modo missio Filii est alia a missione Spiritus Sancti secundum rem : quia et generatio, qua Filius exit a Patre, alia est a processione Spiritus Sancti, qua exit ab utroque ; donum quoque quod perficit intellectum, secundum quod attenditur missio Filii, aliud est a dono caritatis quod perficit voluntatem, secundum quod attenditur missio Spiritus Sancti. Si autem secundo modo de earum distinctione loquamur, hoc potest esse dupliciter : primo, secundum propriam utriusque rationem ; secundo, iuxta rationem earum communem. Si secundum communem, sic eadem est ratio missionis Filii ac Spiritus Sancti quantum ad utrumque : quia et esse ab alio, est commune utrique, et similiter novo modo esse in creatura. Secundum propriam vero utriusque rationem utrumque differt ab alio : quia et propria ratio processionis Filii non est propria ratio processionis Spiritus Sancti, cum ille procedat ut amor, et iste ut Verbum ac Filius. Conformiter proprius modus quo Filius est in creatura, non est proprius modus quo Spiritus Sanctus est in ea : quin imo Filius per sapientiam, Spiritus Sanctus per amorem exstat in ipsa. Si tertio modo, dico quod una nunquam est sine alia, quoniam amor sequitur perfectam notitiam secundum quam est missio, et perfecta illa notitia semper inducit amorem : ideo simul infunduntur pariterque augentur.
Praeterea, si quis instet quia missio est datio ; datio autem per prius convenit Spiritui Sancto, quoniam habet rationem primi doni : ergo alia est ratio dationis ac missionis in utroque, imo per prius convenit Spiritui Sancto, et per posterius Filio. Dicendum, quod in divinis non est prius et posterius : tamen emanatio Spiritus Sancti prasupponit emanationem Filii secundum ordinem naturae, atque ex parte hac (si liceret sic loqui) potius diceretur quod missio Filii ex parte exitus importati, est prior missione Spiritus Sancti. Verumtamen hoc esset secundum rationem propriam utriusque, non secundum rationem communem. Si autem considerentur istae processiones quantum ad earum effectum in creatura, hoc potest esse dupliciter : primo, ex parte mittentis seu dantis ; secundo, ex parte donorum in quibus fit missio. Si ex parte donorum, sic simpliciter naturaliterque praecedit amorem notitia, et ex parte illa, missio Filii missionem Spiritus Sancti. Sed hoc est secundum considerationem propriae rationis earum, non communis : quemadmodum omnes species motus aequaliter conveniunt in ratione motus communi ; tamen secundum proprium esse suum, motus localis est aliis motibus prior. Si vero considerentur ex parte dantis, cum primum movens et inclinans ad dandum sit amor, sic datio Spiritus Sancti prior est datione Filii. Hoc tamen non ita exprimitur in ratione missionis.
Sed rursus obici potest, quoniam aliqui valde simplices et obtusi in cognitione sapientiae, ferventes sunt in amore ; et quidam acuti in cognitione, sunt frigidi in affectu. Ergo una missionum istarum sine alia esse valet. Et respondendum, quod notitia illa formata et salutaris ex qua oritur amor, viget in ferventibus divino amore : qua notitia cognoscunt divinam bonitatem in quantum est finis et largiter eis influens beneficia sua. Et talem non habent notitiam qui amore Dei non accenduntur.
Haec Thomas in Scripto. Ex quibus palet, quod invisibiles missiones Filii ac Spiritus Sancti sunt indivisae.
Concordat Petrus, dicendo :
Finis ultimus missionis Filii ac Spiritus Sancti est idem, videlicet rationalis creaturae sanctificatio, id est revocatio a sensibilibus ad aeterna ; sed finis proximus est diversus. Nam finis proximus missionis Filii, est illuminatio intellectus ; finis vero missionis Spiritus Sancti, inflammatio est affectus : quae duo complent sanctificationem ; nec unum sine alio est perfectum, quia nec perfecta notitia sine amore, nec econverso. Cum ergo missio utriusque non frustretur suo complemento, non est una sine alia, nec sine gratia gratum faciente.
Verum de hoc plenius tractat Petrus, movens hanc quaestionem, utrum Spiritus Sanctus semper mittatur cum Filio. Videtur quod sic. Dicuntur enim mitti in effectu eis appropriato. Effectus autem appropriatus Spiritus Sancti, est unctio spiritualis ; effectus Filii, illuminatio salutaris : quae semper sunt simul. Item, sapientia appropriatur Filio, caritas Spiritui Sancto : sed non est datio sapientiae sine Spiritu Sancto, nec caritatis sine Filio, iuxta illud : Ad eum veniemus, etc.
Contra, sicut se habet missio visibilis ad visibilem, sic missio invisibilis ad invisibilem : sed unus sine altero mitti potest visibiliter, ergo et invisibiliter.
Solutio. Differunt duo haec, venire et mitti : quia venire, importat respectum ad terminum ad quem, non ad terminum seu principium a quo ; missio vero importat utrumque. Venire ergo, solum designat novam praesentiam in novo effectu ; sed mitti, emanationem ab alio, et manifestationem in effectu novo. Hinc Pater dicitur venire cum Filio et Spiritu Sancto, non mitti. Dicunt igitur quidam, quod Filius potest venire ac mitti sine Spiritu Sancto, et econtrario : quia secundum eos dicitur venire atque mitti, etiam sine dono gratiae gratum facientis. Quae opinio iam ante est reprobata. Alii dicunt, quod unus sine alio potest mitti, quoniam mitti dicitur ille qui manifestatur in aliquo effectu sibi appropriato ; non autem potest venire unus sine alio, quemadmodum nec uterque sine Patre : quia non veniunt nisi ad manendum et inhabitandum, quod sine gratia esse non valet. Haec opinio potest sustineri. Tertii dicunt, quod neuter sine altero potest venire aut mitti. Cum enim non veniant nisi missi, eorum adventus est missio : et loquor de invisibili missione eorum. Hac opinio verior esse videtur.
Sustinendo secundam opinionem, qui vellet, posset respondere ad primum, quod appropriatio effectus non sufficit ad hoc quod persona mitti dicatur, sed exigitur manifestatio illius personae principaliter. Ad secundum quoque responderetur, quod sapientia non datur sine Spiritu Sancto : tamen in illa est principaliter manifestatio Filii tantum, ac Spiritus Sancti secundario ; in caritate autem est econverso. Ille vero qui principaliter manifestatur, dicitur mitti, non alius : sicut solus legatus mitti asseritur, quamvis multi veniant secum.
At vero tertiam et veriorem sustinendo opinionem, dicendum ad argumentum in contrarium factum, quod non sit simile : quoniam non est tanta connexio in formis exterioribus, in quibus fit visibilis missio, sicut in formis interioribus, in quibus fit missio invisibilis.
Haec Petrus.
At vero Alexander consentire videtur opinioni secundae, dicendo :
Aliquando mittitur Filius quando non mittitur Spiritus Sanctus : quia non mittitur Filius in quocumque effectu, sed in effectu ei appropriato ; et quia manifestatur in illo, dicitur mitti. Si autem in eodem effectu Spiritus Sanctus mitteretur, oporteret quod in eo manifestaretur, et ita effectus ille non esset Filio appropriatus.
Denique missio passive dicta, est processio personae manifestata in effectu ei appropriato, vel manifestatio processionis. Cum ergo processio Filii non sit processio Spiritus Sancti, nec idem effectus in quo manifestatur utraque processio, ratione cuius dicitur mitti Filius aut Spiritus Sanctus ; et unus effectus possit esse sine alio (utpote non dependens ab illo), et manifestatio unius processionis sine manifestatione alterius processionis : ideo una missio sine alia esse potest.
Haec Alexander.
Quocirca videtur, quod unus effectus sine alio esse nequit : quia nec formata cognitio, secundum quam mittitur Filius, est sine amoris affectu, secundum quem mittitur Spiritus Sanctus, nec econverso ; dependet quoque unus effectus ab alio, cum ex cognitione oriatur dilectio.
Circa haec quaerit Richardus, an secundum eadem dona sit missio Filii ac Spiritus Sancti. Et respondet :
Missio est emanantis personae per appropriatum sibi effectum manifestatio : per effectum, inquam, qui secundum id quod est, specialiter appropriatur personae. Cumque quaedam dona sint Filio specialiter appropriata, ut dona illuminativa ; et quaedam Spiritui Sancto, ut dona inflammativa : idcirco secundum aliqua dona mittitur Filius secundum quae non mittitur Spiritus Sanctus, et econtrario. Porro si aliquod donum secundum unam rationem approprietur personae alicui, et secundum id quod est approprietur alteri ; secundum illud donum non dicitur proprie mitti nisi persona cui donum illud secundum quod est appropriatur, nisi multum extendendo nomen hoc missionis. Quod si fuerit aliquod donum quod secundum id quod est non magis appropriatur personae uni quam alii, quamvis secundum unam rationem posset uni appropriari, tunc forsan secundum donum illud non diceretur aliqua persona mitti distincte.
Haec Richardus.
Qui etiam ad quaestionem qua quaeritur, an una persona sine alia mittatur, respondet :
Quamvis in missione secundum quid atque improprie dicta, quae est secundum aliquod donum gratiae gratis datae, non gratum facientis, missus est aliquando invisibiliter Spiritus Sanctus, non Filius, et econtrario ; tamen loquendo de missione proprie dicta, per quam vere atque simpliciter datur persona quae mittitur, cum missio talis esse non valeat sine caritate, et cum habitu caritatis semper infundatur aliquis habitus illuminativus aut eius augmentum, qui habitus appropriatur Filio, quemadmodum caritas Spiritui Sancto : nunquam mittitur Filius quin mittatur et Spiritus Sanctus, ac econtrario ; nec unus eorum sine alio potest cognosci cognitione formata et habituali.
Haec Richardus.
Praeterea circa haec ait Albertus :
Quemadmodum ordinabantur apertae seu visibiles missiones Filii ac Spiritus Sancti, sic ordinantur et missiones eorum occultae ; et semper sunt ambae ad finem eumdem, quamvis non semper ad eumdem actum : quia ut sanctus testatur Bernardus, primo venit Filius et docuit fidem, postea plenius docuit Spiritus Sanctus, accenditque ad amorem. Hinc secundum intentionem Sanctorum, nec Filius nec Spiritus Sanctus mittitur nisi in gratia gratum faciente. Non enim Spiritus Sanctus donum dicitur quod sibi invicem dant Pater et Filius, sed quia nobis dant eum. Filius quoque dicitur datus, non quia sit donum aliquod creatum quod sine ipso habeatur, sed quia ipse datur in dato, sicut dicitur a Iacobo : Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei. Hinc missiones istae non distinguuntur in fine, sed in proximo actu : quoniam Filius per appropriationem illuminat intellectum, et Spiritus Sanctus accendit affectum. Porro finis missionis est sanctificatio atque reductio : quod non est opus Spiritus Sancti tantum, quia reductio includit viae ostensionem, et quoad hoc, est Filii ; adeptionemque boni, et quantum ad hoc, est Spiritus Sancti : simul namque mittuntur. Nec tamen unus est imperfectus, aut alter superfluus : quia sic congruit propter duplicem partem potestativam animae nostrae, videlicet intellectum et voluntatem, atque ut personarum distinctio ostendatur esse in Deo.
Si vero obiciatur, quod omnium gratiarum collatio per appropriationem attribuitur Spiritui Sancto : ergo in earum infusione solus mittitur Spiritus Sanctus.
Dicendum, quod quamvis gratia in genere vel quoad actum qui est gratum facere, sit attributum et ostensiva Spiritus Sancti, tamen gratia ista vel illa, est aut esse potest Filii attributum. Idcirco cum missio sit etiam in collatione gratiae particularis ad intellectum sive affectum, in ea etiam mittitur Filius. Unde amicos Dei et Prophetas constituere, adscribitur Filio seu Sapientiae increatae. Ad constituendum namque amicos Dei, duo exiguntur. Primum est notitia amicitiae et amici, eorum quoque per quae amicitia contrahitur et conservatur : quod est Filii. Secundum est amor amici et fundamentum amoris, quod est bonum honestum et pars honesti, ut ait Philosophus : et quoad hoc, mittitur Spiritus Sanctus. Ad prophetiam etiam, quantum ad congruitatem, requiritur illuminatio et aptificatio mentis per virtutes, qua fit digna illuminatione divina.
Denique distributio omnium spiritualium charismatum seu donorum pertinet ad Spiritum Sanctum, quantum ad illam proprietatem Spiritus quod unit atque vivificat mysticum corpus : quia in hac ratione Spiritus Sanctus uniens Ecclesiam, dividit dona prout vult, sicut et spiritus noster dividit singulis membris proportionabilia sibi.
Insuper cognitio requiritur ad missionem, non omnis, sed triplex. Una quae est ex parte cogniti, ut scilicet sentiat homo in se donum in quo tanquam in signo cognoscibilis est persona missa : quod signum habet actura gratiae gratum facientis, et appropriabile est Filio vel Spiritui Sancto. Secunda est cognitio habitualis. Tertia est coniecturalis ex signis : ut si videam me posse de facili quod alter non habens gratiam non potest, aut cum grandi difficultate potest ; et si experiar spiritum meum liberum esse a vana spe, vano amore, vanoque gaudio et caduca tristitia, et a timore mundano, consimilibusque peccatis. Quam triplicem cognitionem puto sufficere secundum habitum ad missionem, nec oportere adesse cognitionem secundum actum. Non autem potest certitudinalis haberi cognitio de inexsistentia caritatis et gratiae absque revelatione : quoniam actus spiritus simillimi sunt actibus naturae et cordis, ut patet in dilectione. Possum enim scire quod diligo Deum propter se et super omnia, tamen non scio an hoc ex caritate procedat, cum et Philosophus protestetur, virum vere fortem gratia boni et propter bonum virtutis contemnere vitam : quod tamen non necessario procedit ex caritate. Similiter Apostolus loquitur : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo pro fide et propter Deum potest homo se igni exponere, et tamen non esse in caritate.
Haec Albertus.
Idem Uldaricus.
Praterea secundum Aegidium, quamvis missiones Filii et Spiritus Sancti sunt inseparabiles, sunt tamen distinctae et differentes : quoniam non est missio in divinis nisi quia una persona per aliam operatur. Operari autem unam personam per aliam non dicimus nisi ex eo quod una procedit ab alia, sic quod radicalis causa in missionibus ex processionibus oritur. Nunquam autem mitti Spiritum Sanctum sine missione Filii, concordat verbis canonis, Sapientiee primo : In malevolam animam non introibit sapientia.
Haec Aegidius.
Ex quibus sequi videtur, quod divina persona non mittitur nisi ab ea a qua procedit : cuius oppositum habetur in textu ex Augustino. Sciendum quoque quod liber Sapientiae non est in canone, ut in Prologo galeato sanctus testatur Hieronymus.
Quidam demum doctores, ut Thomas de Argentina, affirmant quod eadem in essentia sit invisibilis missio Filii et missio Spiritus Sancti : sed dicitur Filii, quando mens illuminatur per gratiam ad Deum cognoscendum ; et dicitur Spiritus Sancti, quando cor accenditur ad amandum. Sed huius rei veritas ex distinctione et responsione S. Thomae praehabita elucescit.
Circa haec quaerit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, cur docere approprietur Spiritui Sancto, cum iuxta praehabita, ea quae pertinent ad illuminationem intellectus, approprientur Filio. Quod autem docere approprietur Spiritui Sancto, constat ex eo quod in Evangelio legitur : Paracletus Spiritus Sanctus docebit vos omnem veritatem ; et rursus : Suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis ; itemque : Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, docebit vos omnem veritatem. Ad hoc doctor ille respondet : Quoniam Spiritus Sanctus est proprie amor et donum, ideo appropriantur ei dona posteriora quae ex amore procedunt, ad insinuandum quod ex puro Dei amore nobis donantur.
Ad idem responsio plenior ex inductis Alberti aliorumque verbis.
Advertendum praeterea circa praehabita, quia ut scribit Bonaventura, de donis gratuitis possumus loqui tripliciter :
primo, quantum ad radicem ; secundo, quantum ad habitum ; tertio, quantum ad actum consequentem. Loquendo secundum primum modum, cum una sit gratia gratum faciens, per quam Filius et Spiritus Sanctus mentem inhabitant, quae gratia radix est omnium gratuitorum donorum, sic Filius et Spiritus Sanctus mittuntur eodem dono, seu quantum ad idem donum. Loquendo autem secundum habitum, est distinguendum : nam quidam habitus sunt pure affectivi, quidam pure cognitivi, quidam medii. In pure affectivis datur ac mittitur Spiritus Sanctus, quoniam ei appropriantur. In habitibus pure cognitivis, nec Filius nec Spiritus Sanctus mittitur, quia per habitus tales non efficimur Deo accepti. In habitibus mediis mittitur Filius in quantum sunt cognitivi et cognitionem ministrant ; in quantum vero sunt affectivi et accendunt, Spiritus Sanctus. Si demum loquamur de eis quantum ad actus eorum, qui sunt illuminatio intellectus et inflammalio voluntatis, sic in aliis et aliis donis Filius mittitur ac Spiritus Sanctus; sed quoniam ista coniuncta sunt, ideo invisibiles missiones Filii ac Spiritus Sancti sunt indivisae.
Haec Bonaventura.
Postremo, ad omnia argumenta in quaestionis principio mota, patet ex dictis solutio, nisi ad duo prima, quae et una solutione solvuntur.
Itaque respondendum, quod quamvis divina, immaterialia et aeterna nobis primo et originaliter per sensibilia innotescant, quia intellectiva nostra cognitio a sensitiva sumit exordium, nihilominus, cum iam per rationem, fidem atque Scripturas fuerimus eruditi, possumus desuper illustrari ac edoceri per operationem, unctionem, allocutionem, degustationem, inflammationem internam, secretam, angelicam et divinam, anagogica elevatione, prout S. Dionysius fassus est, et electissimus David rex sibi concessum ac contigisse fatetur, dicendo : Sicut lux aurora sine nubibus rutilat, etc. ; itemque in Psalmo : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, etc. Ioannes quoque apostolus : Unctio (inquit) eius docet vos de omnibus.
Amplius circa haec devotus interrogat Doctor, utrum missio Filii ac Spiritus Sancti sit secundum eadem dona gratiae augmentata. Videtur quod sic. Primo, quia in die Pentecostes missus est Spiritus Sanctus non visibiliter tantum, sed invisibiliter quoque per divinorum infusionem charismatum : et tamen ante illam missionem habebant caritatem et gratiam. Secundo, quia ut Rabanus contestatur, in Baptismo datur Spiritus Sanctus ad habitationem Deo consecrandam ; in Confirmatione vero, cum plenitudine sanctitatis.
Ad hoc respondent nonnulli, quod gratia augetur dupliciter. Primo perceptibiliter, et in tali augmento Filius datur ac mittitur ac Spiritus Sanctus. Secundo imperceptibiliter, et ita non mittitur. Aliter potest dici, quod augmentum gratiae contingit dupliciter : primo, secundum profectum in gratia prius habita usuque eius ; secundo, per collationem novi usus aut doni gratuiti. Primo modo non dicitur mitti Spiritus Sanctus : sed secundo modo, per collationem novi doni, ut Apostolis in die Pentecostes ; vel novi usus, sicut in Confirmatione, quia sic aliquo modo est ibi de novo.
Haec Bonaventura.
Alii dicunt, quod et in primo profectu mittantur Filius et Spiritus Sanctus. Non enim poenitentes et proficientes inaniter clamant : Veni, creator Spiritus, mentes tuorum visita ; et rursus, Mentibus nostris, Domine, Spiritum Sanctum infunde, mitte, concede. In textu quoque allegantur verba Augustini, dicentis quod Spiritus Sanctus ad sanctos quotidie mittitur : quod non videtur verificari nisi per profectum in caritatis fervore, et quantum ad gradus diversos perfectionis. Iterum asserit Augustinus, quod Filius seu Spiritus Sanctus invisibiliter mittitur quum mente percipitur : quod etiam in primo profectu contingit : et iuxta inducta non requiritur perceptio seu cognitio certitudinalis et actualis. Hinc istud verius aestimatur.
Porro S. Thomas tangit utramque positionem ; et quamvis primam sequi plus videatur, aliam tamen dicit posse facile sustineri. Sic etenim ait :
Augmentum gratiae potest esse dupliciter. Primo secundum intensionem eiusdem virtutis tantum, seu in eadem specie : et ratione huius augmenti non dicitur missio nova. Secundo, prout per augmentum proficit homo in novum usum actumve gratiae, puta alterius speciei : sicque est nova missio Filii et Spiritus Sancti. Verbi gratia : Notitia de Deo ex qua procedit actualis dilectio, sufficit ad rationem missionis Filii. Sed quando notitia per inspirationem elevatur ad cognoscendum divina mysteria seu secreta atque futura, sic datur et mittitur in dono prophetiae. Similiter est de Spiritu Sancto, quoniam quicumque amor caritatis ad missionem sufficit Spiritus Sancti. Sed dum virtus amoris ita excrescit ut ratione amoris detur homini aliquis alius usus gratiae, ut miracula operari, seu tentationibus faciliter praevalere, tunc dicitur nova missio Spiritus Sancti. Verumtamen quidam dicunt, quod in omni augmento gratiae gratum facientis sit missio divinae personae : quod et sustineri faciliter potest.
Haec Thomas.
Richardus vero concedit, quod in omni caritatis augmento mittitur Spiritus Sanctus.
QUAESTIO IV
Quarto principaliter quaeritur : Ad quos flat invisibilis missio Spiritus Sancti.
Et primo, an ad irrationales creaturas. Videtur quod sic, quia huiusmodi, ut templum, calix, et consimilia, dicuntur sanctificari.
Secundo quaeritur, utrum ad exsistentes in caritate et gratia. Sed ad hoc modo responsum est.
Tertio, an ad Christum secundum naturam assumptam. Videtur quod non, quia a primo incarnationis instanti fuit perfectus in omni virtute et gratia.
Quarto, an ad angelos sanctos aliosque Beatos. Videtur quod non, quia iam consistunt in termino, et nec gratia nec gloria augetur in ipsis.
Dicendum ad primum, quod missio non est nisi ad creaturas caritatis et gratiae susceptivas : quod irrationalibus non convenit creaturis.
Ad tertium respondetur secundum quosdam, quod ad Christum secundum assumptam humanitatem nulla invisibilis missio facta sit, ob rationem praetactam ; visibilis vero missio ad ipsum est facta, ad manifestationem gratiae interioris, ut in descensu columbae. Alii dicunt, quod ad animam Christi facta est invisibilis missio in collatione gratiae et gloriae quas in conceptionis suae accepit initio ; postea vero nulla ad eum facta est missio, quoniam nulla facta est innovatio circa gratiam eius.
Ad quartum dicendum, quod similiter in Beatis facta est missio invisibilis dum eis infusae sunt gratia et gloria : et quamvis non proficiunt in praemio essentiali aut caritate, per hoc tamen non tollitur quin aliquae novae revelationes fiant eis, secundum quas consurgunt ad Dei amorem, non ut magis aut intensius ament, sed ut sub alia ratio- D ne amor eorum dirigatur in Deum.
Haec Thomas.
Denique in prima parte Summae suae, quaestione quadragesima tertia, ait :
Missio de sui ratione importat quod ille qui mittitur, vel incipiat esse ubi prius non fuit, sicut in rebus creatis quae mitti dicuntur contingit ; vel incipiat esse ubi prius fuit, sed quodam novo modo : sicque adscribitur missio divinis personis. Hinc in eo ad quem fit missio, duo considerare oportet, videlicet gratiae inhabitationem, et quamdam circa gratiam ipsam innovationem. Idcirco ad omnes fit missio invisibilis in quibus inveniuntur haec duo. Unde et ad sanctos veteris Testamenti ac legis naturae facta est invisibilis missio Spiritus Sancti, imo et Filii. Nec obstat illud Ioannis, Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum fuit glorificatus : quia hoc dictum est de illa datione Spiritus Sancti cum signo visibili quae facta est in die Pentecostes, vel de plenitudine dationis qua datus est in evangelica lege. Hinc quoque secundum profectum virtutis augmentumque gratiae fit invisibilis missio. Unde quarto de Trinitate loquitur Augustinus : Tunc cuique mittitur Filius, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis.
Haec Thomas.
Verum contra id quod ait Spiritum Sanctum non esse missum ad Christum seu ad animam eius, nisi in collatione gratiae et gloriae in sua conceptione, obici potest, quod iuxta prohabita ponitur triplex missio Filii Dei, puta in mentem, in carnem, et ad prodicandum : et quantum ad tertiam illam missus est a Spiritu Sancto, sicut ait in Isaia : Et nunc Dominus misit me et Spiritus eius ; itemque : Evangelizare pauperibus misit me. Rursus in Evangelio fertur : Ductus est Iesus a Spiritu in desertum. Et sicut exponit Gregorius, ductio illa fuit a Spiritu Sancto, fuitque missio quaedam.
Praeterea his quae ex Thoma dicta sunt de invisibili missione Spiritus Sancti ad creaturas irrationales et ad homines bonos atque ad angelos, et de missione eius in augmento gratiae ac profectu virtutis, Alexander concordat ; sed de missione quoad Christum, aliter sentire videtur.
Est, inquiens, missio exterior corporalis, et est missio interior spiritualis. Prima est manifestatio facta exterius in specie corporali, secunda est manifestatio facta interius in effectu spirituali. Prima missione missus est Spiritus Sanctus ad Christum ; nec fiebat propter Christum, sed ut aliis innotesceret ipsum habere plenissime Spiritum Sanctum. Secunda missione non est missus ad ipsum, quia nullus effectus fiebat in ipso qui prius non esset, nec alio modo habitavit Spiritus Sanctus in eo quam prius.
Et si obiciatur, quoniam Spiritum Sanctum mitti, nihil aliud est quam ipsum dari quantum ad aliquem effectum in quo cognoscatur ipsum esse ab alio : sed Spiritus Sanctus datus est Christo secundum naturam assumptam non solum quantum ad quosdam sed et ad omnes effectus, quia non ad mensuram datus est ei : ergo missio Spiritus Sancti facta est ei. Dicendum quod non sequitur. Nam aliquid importatur in verbo hoc, mitti, quod non in verbo hoc, dari. Mitti namque ponit alium modum exsistendi Spiritum Sanctum quam fuit prius, vel
quantum ad alium effectum quam prius : quod non importat hoc quod dico, dari. Dari enim non ponit aliud quam aliquid alicui communicari : unde non ponit novum modum exsistendi, nec novum effectum. Mitti quippe dicit actum ut est in fieri ; dari vero, prout est in facto esse.
Haec Alexander.
Qui nihilominus consequenter tangit aliam positionem nunc tactam, dicens :
Dici potest quod utroque modo missus est Spiritus Sanctus ad Christum, sed non simul : sed primo spiritualiter et invisibiliter missus est, quando in primo instanti conceptionis suae datus est ei Spiritus non ad mensuram, quia tunc primo inhabitavit eum per plenitudinem gratiae ; deinde missus est ei visibiliter in Baptismo.
In conceptione etiam Christi tria considerantur in anima eius, puta creatio, unio, et gratiae collatio : quae quamvis simul fuerint tempore, tamen in eis fuit ordo naturae secundum rationem intelligentiae, secundum quam prior fuit creatio animae, deinde unio eius cum divina natura, tertio collatio plenitudinis gratiae. Iuxta hoc divina natura dicitur esse in Christo homine triplici modo exsistendi : primo, modo, quo est in omnibus creaturis per essentiam, praesentiam et potentiam ; secundo, modo speciali, quo dicitur esse in sanctis per gratiam ; tertio, modo singulari, per hypostaticam unionem.
Haec Alexander.
Christus quoque ut homo sanctificatus est, id est, de non sancto negative, factus sanctus, non autem de non sancto privative, secundum Alexandrum.
His concordat Albertus, qui et inter caetera loquitur :
Missio fit in perceptione gratiae et in augmento ipsius, quia in illo aliter sentitur adesse Spiritus Sanctus quam ante. Idcirco ad angelos quoque est missus et mittitur quoad novas revelationes : quamvis non augmentetur in eis gratia quae substantialis est. Nam et angeli a Spiritu Sancto sunt sanctificati. Sanctificatio quippe tripliciter dicitur : primo, simul facere subjectum et gratiam eius, ut in anima Christi ; secundo, facere naturam et addere gratiam, sicut in homine primo et angelo bono ; tertio, facere de non sancto sanctum, ut de impio iustum.
Haec Albertus.
Circa haec scribit Udalricus :
Cum missio fiat ad id in quo est Deus tanquam in templo vivo suae habitationis, sequitur quod missio fiat non solum ad animas nostras, sed etiam ad corpora nostra, cum scriptum sit : Nescitis quia membra vestra templum sunt Spiritus Sancti ? Nec tamen sunt duae missiones, sed una : quia ad corpus non fit missio nec Deus inhabitat illud nisi propter animam. Nam gratia ab anima redundat in corpus, cum anima sit motrix, vita, gubernatrixque corporis virtute illa qua ipsa agitur et movetur a Spiritu Sancto. Hinc corpora Sanctorum atque reliquias veneramur, secundum Damascenum libro quarto : quod Deus ostendit sibi esse acceptum per diversa miracula, dum devote tangentibus ac honorantibus illas, beneficia multa largitur.
Mittitur quoque persona divina non solum in prima gratiae infusione, sed item in eius augmento. Nam et sanctificatio non solum est a contrario sanctitati, sed etiam ab imperfecta sanctitate, sicut in naturalibus motus non est semper a contrario, sed quandoque a medio. Sic et in angelis ponitur purgatio. Unde et in Apocalypsi legitur : Sanctus sanctificetur adhuc. Hinc dubitatio illa, an Spiritus Sanctus mittatur in profectu eiusdem gratiae ac virtutis, terminata est in Actibus Apostolorum, quo fertur : Cum orassent, motus est locus in quo erant, et repleti sunt Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Ubi innuitur quod dicuntur repleti Spiritu Sancto ex augmento fiduciae loquendi verbum Dei, cuius actionis gratiam iam ante receperant in igneis linguis.
Nec solum in via, sed item in patria fit invisibilis missio, primo in beatificatione, deinde in donis gratise gratis datae, quae sunt, purgatio, illuminatio, perfectio.
Porro quod etiam ad humanam Christi naturam facta sit missio, quamvis plures negent, tamen aperte insinuatur in Psalmo : Quid est homo quod memor es eius ? etc. Quod ad Hebraeos Apostolus Christo adaptat secundum naturam humanam, ad quam facta est quadruplex missio : una ad totam ipsam naturam, videlicet corpus et animam simul, per gratiam unionis, cum Verbum caro factum est. Sic namque habitat in Christo omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Secunda fuit missio invisibilis Spiritus Sancti per gratiam habitualem in ipsa conceptione. Tertia fuit visibilis in baptismo ; quarta, invisibilis in clara et beatifica cognitione infusione. Verbi et omnium aliorum.
Haec Udalricus.
Concordat Aegidius, qui de modo missionis Spiritus Sancti ad Beatos, inter caetera ait :
Sicut non est inconveniens aliquem in cognitione alicuius non posse augeri intensive, sed extensive : utpote aliquis propositionem quamcumque cognoscens per demonstrationem a priori seu per causam, si rursum eamdem cognoscat per effectum seu signum, magis eam cognoscit quam prius, non certius, cum cognitio per signum non addat quantum ad certitudinem super cognitionem per causam, tamen pluribus modis eam cognoscit ; ita Beati per revelationes quas continue a Deo recipiunt, etsi in amore Dei non magis proficiunt, pluribus tamen modis cognoscunt bonitatem divinam esse super omnia diligendam, eamque extensive plus diligunt.
Haec Aegidius.
Ad primum igitur respondendum, quod sanctificari tripliciter dicitur. Primo, secundum quod sanctum dicitur mundum, sicque sanctificatio dicitur emundatio a peccato per gratiam ; secundo, prout sanctum vocatur firmum, et sic sanctificatio est confirmatio in bono per gratiam aut gloriam : et his duobus modis, solis competit rationalibus creaturis. Tertio, sanctificatio appellatur deputatio seu accommodatio alicuius ad cultum Dei. Sicque templum, altare, vasa et vestes, sanctificari et consecrari feruntur : et ita est aequivocatio vel analogia sanctitatis, quemadmodum sanitas de quibusdam dicitur ut de signo, de aliquibus ut de causa, de rationali creatura et animali ut de subiecto. Insuper, quod in sacramentis non est gratia secundum esse completum, nec ut in subiecto, sed tanquam in instrumento, quemadmodum ars dicitur esse in terebello, securi et dolabro.
Ad alia patet ex dictis responsio, quia ad missionem Spiritus Sancti et sanctificationem rationalis creaturae, non exigitur quod subiectum tempore prius sit gratiae aut gloriae infusione.
QUAESTIO V
Quaeritur quinto : An plenius missus sit Spiritus Sanctus post incarnationem Filii Dei quam ante ; et utrum electi per susceptionem Spiritus Sancti ac gratiae eius fiunt extra hunc mundum.
Videtur quod non plenius missus sit post Incarnationem : quoniam quidam Patriarchae ac Prophetae videntur fuisse tam sancti, ut Sancti evangelicae legis eis praeferendi non videantur. Unde super Ieremiam scribit Hieronymus : Certe nullum puto sanctiorem fuisse Ieremia. Atque de Moyse scriptum est in Deuteronomio : Non surrexit ultra Propheta sicut Moyses. De Elia quoque ait Salvator : Quia cum venerit, restituet omnia ; itemque : Si vultis scire, Ioannes ipse est Elias. Sicque videtur aequalis fuisse Ioanni, quo inter natos mulierum non exstitit maior. Augustinus etiam in libro de Bono coniugali, caelibatum beatissimi Ioannis Baptistae non praefert coniugio Abrahae.
In contrarium est, quod tempus evangelicae legis vocatur antonomastice tempus gratiae.
Secundo, videtur quod sancti per missionem et dona Spiritus Sancti non sint extra mundum, quia realiter manent in loco suo, et accidens manet in suo subiecto : imo de Filio Dei incarnato ait Scriptura, quod in hoc mundo erat.
In oppositum est auctoritas Augustini in textu ; et quod ait Apostolus : Nostra conversatio in caelis est ; atque quod asserit Augustinus : Verius est anima ubi amat, quam ubi animat. Imo et Christus : Ubi, inquit, est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Thesaurus autem iustorum in caelo est. Ergo et ipsi sunt ibi.
Ad primam partem huius quaesiti respondet Albertus secundum Augustinum primo de Trinitate :
Quod ait Evangelista, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum fuit glorificatus, quomodo intelligitur ? nisi quod post Christi glorificationem tanta fuit datio ac missio Spiritus Sancti futura, qualis nunquam antea fuit. Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Oportebat quidem adventum Spiritus Sancti sensibilibus signis monstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum omnesque gentes in linguis variis constitutas, in Christum per Spiritus Sancti gratiam credituras, ut impleretur illud Psalmi : In omnem terram exivit sonus eorum. Itaque distinguendum quod quaedam est missio Spiritus Sancti in communicatione gratiae personalis ; alia est missio in gratia generali ordinata ad conversionem orbis terrarum ; est etiam visibilis et invisibilis missio. Missio invisibilis et personalis ante Incarnationem et postea, habent se sicut excedentia et excessa : quia quibusdam personis plus gratiae infundebatur in veteri Testamento, quibusdam in novo. Visibilis autem missio talis fuit in evangelica lege, qualis nunquam ante. Hinc secundum Augustinum, quaedam personae veteris legis pertinebant ad novam, qui scilicet sub lege illa evangelicam perfectionem servarunt ; et econtra quidam novi Testamenti spectant ad vetus.
Haec Albertus.
Hinc plenius scribit Udalricus libro tertio suae Summae :
Abundantior, inquiens, est missio in novo Testamento, quantum est ex parte Dei mittentis, quoniam pluribus atque facilius in novo patet Testamento haec gratia. Nam prius paucis notificabatur, cum tantum in Iudaea notus esset Deus ; et hi quibus notificabatur, nequibant eam recipere nisi per opera sua dispositi. Nunc autem in omnem terram exivit sonus eorum ; et credentibus non solum per opus operans proprium, sed etiam per opus operatum ipsorum sacramentorum confertur haec gratia. Et sic quantum est ex parte gratiae Christi, de plenitudine eius accepimus. Idcirco nunc omnibus in Isaia dicitur : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Dixi autem, quantum ad sufficientiam ex parte Dei, quoniam quantum ad efficaciam ex parte nostri, est distinguendum. Nam quantum ad extensivam quantitatem diffusionis gratiae in homines iustos, excedit novi gratia Testamenti : quoniam pluribus data est, sicut plures sunt filii novi Testamenti quam veteris, et plures filios Ecclesia habet quam Synagoga. Sed quantum ad intensionem, habent se sicut excedentia et excessa, quoniam aliqui tunc plus habuerunt de Deo quam multi modo, et econtrario. Si autem quaeratur causa diversitatis istius in gratia secundum temporum intervalla, dicendum quod tempus secundum se non est ratio huius, quia non cadit sub causa aliqua temporali. Unde et in Ecclesiaste scriptum est : Ne dicas : Quid causae est quod priora tempora fuerunt meliora quam ista ? stulta enim est huiusmodi interrogatio. Causam vero istius ponit Ioannes, dicens : Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus, id est, gloria suae victoriosissimae passionis, resurrectionis et ascensionis nondum nobis meruerat, nec pro nobis Patrem interpellando obtinuerat, ut alium Paracletum daret nobis.
Haec Udalricus.
Hinc Thomas adhuc clarius loquens :
De missione (inquit) Spiritus Sancti possumus loqui dupliciter. Primo, ex parte Dei mittentis : et sic apud ipsum nulla est transmutatio, sed aequalis omni fit tempore missio : nisi forte secundum praedeterminationem sapientiae ac praescientiae suae, secundum quod sine sua mutatione praeordinavit secundum varias temporum congruitates aliquid facere tempore uno, non alio. Secundo loqui possumus de missione ex parte eorum ad quos fit missio : et sic qui magis se praeparant ad gratiam, eam plenius consequuntur. Sed quia per Christi adventum ac passionem remotum est antiquae damnationis obstaculum, hinc totum humanum genus magis paratum ad gratiae susceptionem est factum : tum propter solutionem pretii et superationem diaboli ; tum propter Christi doctrinam, per quam clarius nobis innotescunt divina ; tum propter ecclesiastica sacramenta gratiae contentiva. Idcirco loquendo communiter, plenior facta est missio Spiritus Sancti post Incarnationem quam ante, quia de plenitudine eius omnes accepimus. Sed quantum ad aliquas speciales personas, facta est in veteri Testamento plenissime missio Spiritus Sancti secundum perfectionem virtutis : qui tamen de Christi plenitudine acceperunt, in quantum in fide mediatoris salvati sunt. Denique sancti veteris Testamenti dupliciter attenduntur. Primo, quantum ad gratiam personalem : sicque per fidem mediatoris consecuti sunt gratiam aeque plenam his qui in novo sunt Testamento, imo multis plus et multis minus ; secundo, penes statum naturae illius temporis : sicque cum adhuc tenerentur obnoxii divinae sententiae pro peccato originali, pretio nondum soluto, erat in eis aliquod impedimentum ut non tam plena ad eos fieret missio sicut in novo fit Testamento, etiam per traductionem in gloriam, in qua tota naturae imperfectio amovetur.
Haec Thomas.
Concordat Bonaventura, et alii, imo et Alexander.
Si autem quaeratur, an absolute loquendo maior gratia data sit sanctis veteris Testamenti quam novi : dicendum, quod indubitanter animae Christi data est incomparabilis plenitudo gratiae ac virtutum, donorum et fructuum, et omnium divinorum charismatum excellentia maxima ; deinde beatissimae Virgini. De Apostolis vero ait in prologo S. Hieronymus : Apostolos omnibus illis (puta Prophetis) secure praefero. Si ergo sancti novi Testamenti dicantur omnes qui ad primitivam pertinuerint Ecclesiam, atque ex Iudaismo ad evangelicam legem conversi sunt ac perfecte vixerunt in ea una cum Christo legislatore et capite suo, caeteri quoque electi et sancti qui in evangelica lege vixerunt ; non est dubium quin absolute loquendo, ineffabiliter maior gratia data sit sanctis evangelicae quam Mosaicae legis, et exuberantior copia donorum tam gratiae gratum facientis quam gratiae gratis datae. Etenim postquam Deus verus ex sacratissima atque mundissima Virgine assumpsit naturam humanam, decuit eum prae solito divina communicare hominibus. Sicque tam intensive quam extensive, inenarrabiliter et quasi incomparabiliter plenius missus est Spiritus Sanctus hominibus post Incarnationem quam ante.
Porro ad secundam quaesiti partem respondet Albertus :
Anima secundum id quod est et per essentiam suam, quamdiu vivit homo, non est nisi in corpore suo ; in re autem de qua cogitat, seu ad quam vehementer afficitur, est sicut in obiecto, ad cuius locum anima in sua essentia nec per se neque per accidens refertur. Item quoad modum vivendi et cognoscendi, fit homo quodammodo extra mundum contemplando divina, quia a materialibus et mundanis abstrahitur : siquidem modus cognoscendi in hoc mundo, est per speculum in aenigmate.
Concordat Thomas, dicendo :
Anima comparatur ad duo : videlicet ad corpus, cui dat esse substantiale ; et ad obiectum, a quo recipit accidentalem perfectionem. Ideo anima essentialiter in suo est corpore. Ubi vero obiectum est, non est essentialiter, sed per quamdam conformitatem seu adhaesionem, prout dicitur quod scientia est assimilatio scientis ad rem scitam : quod de amore amplius dici potest. Sicque intelligitur quod asserit Augustinus : Secundum quod aliquod seternum mente percipimus, non in hoc mundo sumus : quia videlicet intellectus et affectus noster non conformantur rebus mundanis et caducis, sed caelestibus ac aeternis. Iuxta quem sensum ait Apostolus : Nostra conversatio in caelis est : quia sanctorum exercitia actibus Beatorum suo modo assimilantur.
Haec Thomas.
Circa hoc ait Bonaventura litteram exponendo :
Loco conveniunt duo, videlicet continere et quietare. Itaque in quantum contemplamur divina, non sumus in mundo per quietationem : quia affectus noster non figitur nec quiescit in rebus corporalibus ac mundanis, sed in spiritualibus ac divinis. Sicque anima verius est ubi amat, quam ubi animat ; realiter tamen manet et continetur in corpore, quousque separatur post mortem.
Haec Bonaventura.
Praeterea Aegidius praeinductam Thomas responsionem narrat et reprobat, dicens :
Si propter hoc quod aliquid conformatur alicui, diceretur esse in illo, oculus videns parietem, diceretur in pariete esse.
Haec autem reprobatio vana est, quoniam sanctus Doctor exponendo verba Augustini, loquitur ad propositum de cognitione divinorum formata et amorosa, et de conformitate ex cognitione et amore sequente : quae conformatio est unio quaedam ac transmutatio cognoscentis ac diligentis in cognitum et amatum. Sed et unio illa est quaedam adhaesio. Unumquodque equidem in illud quodammodo transformatur, cuius actibus magis assimilatur, et cui magis adhaeret. Hinc homo carnalis efficitur bestialis, et rebus vilissimis perhibetur immergi : sic homo virtuosus et contemplativus dicitur absorberi in Deum. Denique cum asserat Augustinus : Ubi amor, ibi oculus ; etiam dico quod oculus intuentis aliquid multum intente et fervide, potest dici esse in illo. Sicque oculus fornicarii est in fornicaria ; et veraciter ait Scriptura : Oculi sapientis in capite eius, oculi autem stultorum in finibus terras : quia videlicet undique evagantur.
Ex his patet ad argumenta solutio.
