Distinctio XIX — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS NONAEDECIMAE

Hic declaratur, quod tres supergloriosae personae sunt omnifarie coaequales, sicut et coaeternae. Docetur quoque in ista distinctione, in quibus aequalitas personarum consistat, et qualiter singulae supersublimes personae exsistant in singulis ; atque ad demonstrandum aequalitatem earum aliquid tangit de ipsarum simplicitate. Quocirca probat quod in divinis non sit totum universale, nec totum integrale, nec aliquid materiale. Haec est distinctionis huius materia.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Circa quam quaeritur primo :

An divinae et superbenedictae personae sint sibi invicem coaequales, et in quibus haec ipsa consistat aequalitas.

 

Videtur quod non sint sibi ad invicem coaequales.

Primo, quia aequalitas consequitur quantitatem, quantitas vero materiam, ut quinto Metaphysicae dicitur. Sed in supersimplicissima Trinitate non est quantitas neque materia, ergo neque aequalitas.

Ad idem possent rationes multae induci quae praehabitae sunt supra in quaestionibus quibusdam quibus argumentatum est quod Pater sit dignior, maior et aliquo modo prior Filio, quoniam dedit ei esse et potestatem, nec quidquam habet Filius nisi a Patre. Sicque Pater se habere videtur ad Filium, sicut agens ad actum et passum, et sicut prius ad posterius.

Rursus, ubi aequalitas, ibi commensuratio, ergo et mensura. Sed divinae personae sunt infinitae, ergo incommensuratae.

 

In contrarium est auctoritas fidei, et illud in Symbolo : Totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Sicut quinto Metaphysicae ait Philosophus, unum in substantia facit idem, in quantitate aequale, in qualitate simile. Quamvis autem in divinis non sit quantitas aut qualitas secundum communem generis rationem, sunt tamen ibi aliquae species qualitatis secundum proprias rationes quantum ad differentias constitutivas, similiter aliquae species quantitatis secundum id quod est proprium eis, ut magnitudo, duratio : propter quae ponitur in divinis aequalitas et similitudo. Quemadmodum autem ea quae significantur per modum qualitatis, ut sapientia, iustitia, non sunt aliud a divina essentia ; sic similitudo et identitas in divinis differunt solum secundum rationem, et idem dicendum de aequalitate.

Hinc similitudo et aequalitas diversimode sunt in divinis personis et in rebus creatis. In creaturis namque aequalibus non est eadem quantitas secundum essentiam, sed solum secundum commensurationem ; et similiter una qualitas specie, non numero, quia in eis est aliud qualitas quam essentia : quae essentia respicit esse tanquam proprium actum. Qualitas autem et quantitas non dicuntur per respectum ad esse, sed dicunt solum alicuius generis quidditatem. Propter quod dici potest una quantitas, ubi non est unum esse ; sed non potest absolute dici una essentia, nisi ubi est unum esse, et hoc est ubi est una numero essentia. Hinc ad rationem aequalitatis, unitas secundum numerum non requiritur ; sed ad identitatem exigitur unitas secundum numerum. Porro in divinis personis magnitudo et sapientia idem sunt quod natura : unde aequalitas et similitudo personarum attenditur secundum eamdem numero magnitudinem et sapientiam.

 

Itaque cum identitas dicat unitatem in essentia secundum numerum, Filius non potest dici idem Patri, sumendo ly idem masculine, sed neutraliter tantum. Aequalitas vero et similitudo, quae important unitatem quantitatis vel qualitatis non secundum essentiam vel esse, quantum est de earum significatione, non important unitatem quantitatis vel qualitatis in numero ; sed sufficit quod sit unum seu idem in specie. Ideo dicimus Filium Patri similem vel aequalem, non tamen eumdem. Idcirco Magister determinat de aequalitate magis quam de identitate, quoniam in identitate importatur tantum unitas essentiae. Nec etiam secundum quemlibet modum convenit divinis personis, quia non masculine ; sed in aequalitate divina importatur utrumque, videlicet unitas essentiae per modum quantitatis significatae, et personarum distinctio. Denique, quamvis etiam in similitudine in divinis importetur horum utrumque, quia nil dicitur simile sibi ipsi ; tamen aequalitas supra similitudinem aliquid addit et eam includit cum dicitur de divinis personis. Cum etenim in divinis non sit nisi quantitas virtutis, quae fundatur in qualitate, in unitate talis quantitatis ponitur unitas qualitatis et privatur intensionis excessus. Unde quaecumque aequalia sunt in colore, sunt et similia, sed non convertitur. Hinc convenientia ista in divinis in essentialibus, potius appellatur aequalitas quam similitudo.

 

Est quoque in divinis personis mutua aequalitas, similitudoque mutua, Cum in unaquaque earum sit perfecta magnitudo, bonitas et sapientia. Cum enim aequalitas fundetur in unitate quantitatis, et similitudo in unitate qualitatis, idem est aliquid esse aequale alteri, quod habere quantitatem seu magnitudinem eius ; et idem est esse simile alteri, quod habere qualitatem ipsius : et quando quantitas seu qualitas est in utroque perfecta, utrumque dicitur alteri simile aut aequale. Quandoque autem qualitas in uno est plene et proprie, in alio autem imperfecte et imitative : et tunc qualitas illa non dicitur utriusque, sed eius quod habet eam perfecte ; et quod habet eam imperfecte, dicitur simile habenti eam perfecte, non econtrario : sicut pictura imagove hominis dicitur similis homini, non econtra. Assimilari vero, supra id quod est simile esse, dicit quemdam motum atque accessum ad veritatem qualitatis ; et similiter adaequari, ad quantitatem. In divinis autem personis non est motus ; sed loco motus est ibi acceptio qua una persona ab alia accipit esse. Unde non est ibi assimilatio nec adaequatio nisi ratione acceptionis. Propterea persona accipiens potest dici assimilari et adaequari personae divinae a qua accipit, non econtra. Hinc inter personas est mutua similitudo atque aequalitas, non mutua assimilatio nec adaequatio.

Si autem obiciatur, quia nono de Divinis nominibus capitulo S. Dionysius ait : In causis et causatis non recipimus conversionem similitudinis et aequalitatis. Nam quamvis creatura dicitur similis Creatori, non tamen econtra. Quamvis autem in divinis personis non sint causa et causatum, est tamen ibi principium et quod est a principio. Quamvis ergo Filius est Patri similis et aequalis, non tamen econtra. Dicendum, quod B. Dionysius loquitur de creatis et causatis, quae non recipiunt perfecte similitudinem suae causae.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in prima parte Summae, quaestione quadragesima secunda, conscribit :

Secundum Philosophum decimo Metaphysicae, aequale dicitur per negationem maioris et minoris. In divinis autem personis non est gradus maioritatis aut minoritatis : ideo sunt aequales.

Sed obici potest, quia nulla relatio est communis tribus personis ; aequalitas autem relatio quaedam est : non est ergo aequalitas eis conveniens. Respondendum, quod in divinis personis nihil consideratur nisi essentia, in qua communicant, et relationes, in quibus distinguuntur. Aequalitas autem utrumque importat, videlicet : distinctionem personarum, cum nihil sit sibi ipsi aequale ; et unitatem essentiae, quia ex hoc personae invicem sunt aequales, quia unius magnitudinis sunt atque essentiae. Idem autem non refertur ad se ipsum reali relatione ; nec iterum una relatio refertur ad aliam per aliquam aliam relationem. Hinc aequalitas et similitudo in divinis personis, non est aliqua realis relatio distincta a relationibus personalibus, sed in suo intellectu includit tam relationes distinguentes personas, quam essentiae unitatem, ut infra patebit.

Haec Thomas in Summa.

 

Circa haec Bonaventura :

Aequale, inquit, et inaequale est propria passio seu proprietas consequens quantitatem. Quantitas vero dupliciter dicitur, scilicet quantitas molis, et translative quantitas virtutis. Aequalitas ergo utramque consequitur quantitatem. Cumque quantitas ista virtutis, id est perfectionis, sit maxime in divinis (non enim repugnat sed consonat simplicitati), idcirco secundum eam est aequalitas in personis.

Est quoque in eis summa aequalitas. Quod Augustinus ostendit removendo a personis omnem inaequalitatem, cum ait : Nulla personarum praecedit aliam aeternitate, nec excedit magnitudine, nec superat potestate. Quarum sufficientia sic accipi potest : Res considerari potest tripliciter. Primo, in comparatione ad suam originem, et sic unum maius est altero, quando origo eius praecedit : contra hoc adscribitur personis coaeternitas. Secundo, in se ipsa, et sic aliquid dicitur maius, quia maioris est extensionis aut maioris valoris : quocontra adscribitur aequalitas magnitudinis, quae attenditur non tantum quantum ad locum, sed etiam quoad sapientiam et bonitatem, et ad omne quo aliquid dicitur alio maius aut melius. Tertio, per comparationem ad suum effectum, sicque dicitur maius, quia potentius : contra quod attribuitur personis aequalitas potestatis.

Praeterea advertendum, quod dupliciter contingit loqui de aequalitate : primo, prout dicit respectum aequiparantiae ; secundo, prout ultra respectum concernit actum coaequationis. Primo modo est in divinis aequalitas cum conversione seu reciprocatione, non autem secundo modo. Non enim Pater coaequatur Filio, quia non imitatur Filium, sed econtra. Et est simile si dicatur : Hoc cum illo. Quod intelligi potest dupliciter. Primo, ut dicat duorum coniunctionem, sicque recipit reciprocationem : quia si hoc vadit cum illo, sequitur quod illud vadat cum hoc. Secundo, ut dicat associationem, et ita in associante notat quamdam subauctoritatem : et sic dicitur quod miles vadit cum rege, non econtrario, quia miles associat regem, et non econtra. Hinc innotescit quomodo verificetur quod ait Chrysostomus super illud ad Hebraeos : Qui cum sit splendor gloriae : Filius, inquit, est aequalis Patri, non Pater Filio ; et quod ait Hilarius : Imago si perfecte implet id cuius est imago, coaequatur ei, non illud imagini. Idem dicendum ad verba Augustini, qui ait : In Patre unitas, in Filio aequalitas.

Haec Bonaventura.

 

Ex quibus patet trium solutio quaestionum. Prima est, an in divinis sit aequalitas ; secunda, an sit ibi summa aequalitas ; tertia, an sit ibi aequalitas cum reciprocatione.

 

Petrus quoque his consonans :

Aequalitas, inquit, attenditur penes unum in quantitate. Quod potest esse dupliciter : primo, penes simpliciter et indivisibiliter unum ; secundo, penes unum secundum quid seu proportionabiliter. Primo modo attenditur aequalitas ista in Deo, secundo modo in creaturis. Cum ergo in Deo sit summe unum, et id quod in ipso accipitur per modum quantitatis, sit virtus seu divina perfectio, quae est omnino una in singulis indivisibiliter et perfecte, patet quod in ipso sit summa aequalitas. Siquidem id in quo consistit aequalitas, est aequaliter in qualibet persona, atque aequale personae cuilibet ; quaelibet quoque persona est illi aequalis, et cuilibet alteri personae et omnibus aliis simul.

Si autem obiciatur, quod summa aequalitas exigit similitudinem actionis : Cum ergo Spiritus Sanctus non producat personam ad intra, non videtur prorsus aequalis Patri ac Filio. Respondetur, quod divina perfectio est in qualibet persona secundum proprietatem personae : ideo non oportet quod in qualibet persona habeat actum eumdem ad intra. Nam et anima est in qualibet corporis parte, non tamen actum habet eumdem in eis. Nec est ex impotentia Spiritus Sancti, quod non producit interius, sicut ostensum est, et infra dicetur.

Haec Petrus.

 

Praeterea Richardus praedictis concordans, quaerit an in tribus personis sit aequalitas una et eadem numero. Respondet quod imo, quoniam proximum fundamentum huius aequalitatis est virtus divina, quae in tribus supersanctis superreverendissimisque personis est numero una. Verumtamen istud verum videtur quantum ad hoc quod aequalitas includit unitatem essentiae ; sed prout includit personales relationes, non ita apparet, cum nulla personalis relatio sit tribus personis communis.

 

Amplius Alexander quaerit, an aequale et simile, aequalitas et similitudo, dicantur in divinis secundum substantiam, an relative. Videtur quod secundum substantiam, quia secundum Lombardum in primo Sententiarum, tricesima prima distinctione, similitudo est indifferens essentia. Deinde respondet :

Circa hoc est triplex opinio. Una, quod aequalis et similis, solum remotive accipiuntur in Deo, ut cum dicitur, Pater et Filius sunt aequales et similes, sensus sit, quod non sunt inaequales neque dissimiles. Huius opinionis videtur fuisse Lombardus, quia in prima editione Sententiarum ait : Similitudo est indifferens substantia ; et in secunda quasi hoc corrigens, dixit : Similitudo est indifferentia : quasi diceret, Pater et Filius sunt similes, quia non sunt differentes. Sed contra, quia in Praefatione habetur : Et in maiestate adoretur aequalitas. Si ergo aequalitas est adoranda, aliquid ponit. Item, Arius haereticus negans hanc, Pater et Filius sunt aequales, aliquid removet. Ergo Catholicus dicens, Pater et Filius sunt aequales, aliquid ponit.

Secunda opinio est, quod sunt quaedam relationes essentiales, ut similis et aequalis ; aliquae personales, ut Pater et Filius. Sed contra, aequalis et similis aut dicunt essentiam, aut relationem : si essentiam, ergo essentia dicitur relative ; si relationem, ergo non conveniunt tribus personis.

Tertia ergo positio est, quod partim essentialiter et partim relative dicuntur, ita quod nec sunt pure essentialia, nec pure relativa. Divina namque essentia interdum significatur ut substantia, quandoque ut quantitas, quandoque ut qualitas, aliquando ut relatio. Dum enim significatur absolute, significatur ut substantia, quantitas seu qualitas. Potest quoque significari ut in tribus personis communis illis, sicque significatur ut relatio, ut cum dicitur, similitudo, aequalitas : quae nomina principaliter designant divinam essentiam, sed distinctionem connotant personarum. Nempe aequalitas in divinis est aliquorum distinctorum in uno communi essentiali convenientia indifferens. Verumtamen nomina ista, aequalis et similis, aequalitas et similitudo, differenter significant : quia aequalis et similis, in intellectu suo includunt relationem in recto, essentiam in obliquo ; aequalitas vero et similitudo, econtrario. Ideo aequalis et similis, plus relative dicuntur ; aequalitas vero et similitudo, plus essentialiter : omnia tamen partim essentialiter, et partim relative dicuntur.

Haec Alexander.

 

Insuper ad quaestionem praetactam, an divinae personae aequales et similes sibi invicem queant dici cum reciprocatione, Alexander respondet :

Aequalis et similis multipliciter capiuntur. Quandoque enim dicunt unitatem naturae cum differentia personarum solummodo : sicque dicuntur de qualibet trium personarum respectu alterius cum conversione. Secundo, ultra unitatem naturae et pluralitatem personarum, important respectum ad aliquid prius secundum rationem intelligendi, secundum quod Filius dicitur similitudo Patris atque imago. Sicque dicitur similis a similitudine, et aequalis ab imagine ; et sic Filius est Patri similis et aequalis, non econtrario : quia secundum hunc modum similis et aequalis dicuntur esse ab alio, Pater autem a nullo est.

 

Insuper Alexander quaerit de istis nominibus, talis, qualis, quae aliquando dicuntur in respectu Creatoris ad creaturam, aliquando in respectu personae ad personam. Quaeritur ergo, an ista sit concedenda : Qualis est Deus, talis est Petrus. Videtur quod sic, quoniam Deus est iustus, et Petrus est iustus : ergo qualis Deus, talis et Petrus. Solutio. Secundum Praepositivum, propositio illa est vera, quoniam aequipollet huic : Petrus est similis Deo, quoniam particeps est bonitatis atque iustitiae Dei. Si rursus quaeratur, quid nomina ista, talis, qualis, significent, cum dicitur : Qualis est Deus, talis est Petrus : respondet Praepositivus, quod « qualis » ibi designat divinam naturam et etiam « talis », attamen differenter : nam qualis ibi divinam naturam significat secundum quod ipsa est Deus, talis vero eamdem significat secundum quod Petrus est particeps eius. Aliter dici potest, videlicet quod « qualis » ibi designet divinam naturam ut qualitatem exemplarem, hoc est ut sapientiam, iustitiam, bonitatem ; « talis » vero formam significat exemplatam in Petro, quae est qualitas, scilicet iustitia aut sapientia. « Qualis » itaque non significat qualitatem in Deo, sed per modum qualitatis.

Deinde quaeritur, quid designent talis et qualis, cum dicitur : Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Ad quod aliqui dicunt, quod significant effectus operum divinorum circa creaturas, ut sit sensus : Qualis est effectus Patris erga creaturas, talis est effectus Filii. Sed non videtur hoc bene expositum, quia in Symbolo post verba illa mox subditur : Increatus Pater, increatus Filius, etc. In quibus verbis non est mentio de effectibus Dei. Item, secundum hoc non fuisset ab aeterno talis Pater qualis Filius. Ad quod dicendum, quod sicut alibi dici solet, nominales demonstrationes aliud demonstrant, aliudque appellant. Et ita hoc nomen, talis, demonstrat Filium, sed appellat Patrem : divinam tamen naturam significat, nec supponit pro Filio, sed pro Patre.

Haec Alexander.

 

Concordat praeinductis Albertus, inter caetera loquens :

Nomina ista, aequalis, similis, similitudo, aequalitas, in suo intellectu claudunt duo, videlicet distinctas personas et unitatem essentiae : sed concretive accepta, significant personas in recto, et essentiam in obliquo ; abstractive vero sumpta, significant econverso. Alia multa hic scribit, quae sententialiter sunt inducta.

 

Udalricus etiam his concordans in Summa sua, tertio libro :

Aequalitas (inquit) divina secundum quod dicit relationem rationis tantum, vocatur, qua idem sibi ipsi aequale est secundum quod semper in eadem permanet quantitate. Sed est insuper aequalitas proprie dicta divinarum personarum ad invicem, quae implicat realem relationem unius personae ad aliam : quia aequalitas est unum nominum divinorum implicitam relationem habentium, quae logici vocant relativa intrinsecus, quoniam claudunt in se ea ad quae referuntur. Quod verum est, quando nomen aequalitatis sumitur in plurali, ut cum dico : Isti sunt aequales ; cum vero in singulari accipitur, tunc est relativum extrinsecus, et exigit determinationem extra, ut cum dicitur : Filius est aequalis : quia addere tunc oportet, Patri. Et idem dicendum de simili.

In Deo autem est quantitas virtutis prout virtus non solum dicit operativam potentiam, quae tanto dicitur maior quo potest in plura et difficiliora ; sed etiam virtutem essendi, secundum quod ait Philosophus primo Caeli, quod aliqua habent virtutem ut semper sint : et haec virtus est ipsa aeternitas. Tertio, designat virtutem ambiendi continendique omnia : quae virtus est immensitas Dei, qua ipse ubique et in omnibus exsistens, manet in se ipso incircumscriptibilis, incomprehensibilis, ac omnibus superextentus. Quarto, virtus dicitur ultimum potentiae perfectionisque rei, id est, quod res in ultimo seu in summo habet, et omne in quod potest esse suae perfectionis, tam in nobilitate et perfectione naturae, quam in omnibus consequentibus naturam. Quemadmodum enim primo Caeli ait Philosophus, quod virtus est ultimum de potentia, sic et septimo Physicorum testatur, quod virtus quaedam perfectio est : unumquodque enim tunc maxime est perfectum, cum attingit propriam virtutem, seu maximum in quod potest alque extremum suae perfectionis. Aequalitas ergo divinarum personarum est unitas quantitatis virtutis secundum omnes hos modos : ideo dicit personarum aequipotentiam et coaeternitatem, et aequiparantiam immensitatis aequipollentiamque perfectionis in qua dignitas atque nobilitas Dei consistit. Denique divinarum personarum est una numero quantitas virtualis, quae est ipsa divina essentia. Hinc in divinis realiter idem est aequalilas et identitas neutraliter dicta, et includit ipsam in quantum dicit perfectionem naturae. Includit quoque similitudinem in quantum similitudo dicit perfectionem consequentium naturam quae se habent per modum qualitatis, ut sapientia, iustitia, pietas.

Hinc constat quod aequalitas, similitudo, identitas, aliquid ponunt in Deo, nec in sola privatione consistunt, cum et imitas virtutis, super quam fundantur, sit aliquid positivum. Nec obstat quod ait Philosophus, quod aequale opponitur privative magno et parvo, quemadmodum unum multo : hoc namque intelligitur de aequalitate penes id quod accidit ei secundum quod est principium in genere proportionum, sicut unum in genere numerorum. Unde et alia quae prima principia sunt, per negationem definiuntur. Sic et nos definimus aequale, dicendo illud esse aequale, quod nec maius nec minus est. Ratione quoque huius negationis consequentis, opponitur privative magno et parvo : quam tamen negationem necesse est fundari super affirmationem ; ideo adhuc redit quod aequalitas affirmative aliquid dicit.

Haec Udalricus.

 

Qui his verbis aliqua addit quae non videntur bene sonare :

In divinis (inquiens) aequalitas dicit relationem rationis tantum, fundatam super indifferentem essentiam in tribus personis exsistentem, non ut essentia est, sed ut quantitas virtualis. Si enim diceret relationem realem, plures relationes quam quatuor essent in divinis, essetque ibi realis relatio praeter relationes originis. Et quia aequalitas nil addit supra essentiam, quidam dixerunt nomine aequalitatis nihil poni in divinis, sed tantum removeri maius et minus. Eadem ratio est de eodem et simili.

Haec Udalricus.

 

Haec verba praehabitis verbis Alberti, Thomae, et aliorum, exstant contraria, imo et verbis ipsius Udalrici praetactis, quibus ait :

Est insuper aequalitas divinarum personarum ad invicem, quae implicat realem relationem unius personae ad aliam. Ideo verba illa Udalrici non sunt accipienda ut sonant, praesertim cum ipsemet protinus addat eisdem : Praeter has relationes rationis, important etiam nomina illa, aequalis et similis, personales relationes et indeterminatas tantum, et cum hoc designant divinam essentiam. Cum enim aequalitas sit rerum differentium eadem quantitas, et similitudo sit rerum differentium eadem qualitas, res illae in divinis sunt personae. Distinctio autem, quae est in Deo loco differentiae, importat relationes distinguentes in communi, non determinando hanc aut illam. Porro unitas quantitatis dicit unam divinam essentiam prout ipsa est quantitas virtualis. Similiter unitas qualitatis dicit unam divinam essentiam prout ipsa significatur nominibus significantibus secundum suam rationem consequentia substantiam : ut sunt, bonitas, sapientia, scientia, atque huiusmodi. Unde constat quod nomina aequalis et similis, important haec omnia.

Haec Udalricus.

 

Ex quibus innotescit, quod non intendit absolute negare quod nomina ista dicant realem relationem in Deo, sed quod non dicant realem relationem distinctam et aliam a relatione personali reali, ita quod relatio quam praeter illam important, sit relatio rationis dumtaxat.

 

Hoc quoque pensandum, quia ut Alexander testatur, dum aequalitas et similitudo definiuntur sicut modo expressum est, non est praedicatio formalis et propria, nec definitio per essentiam, sed per causam, vel quasi per causam. Aequalitas namque non est quantitas ipsa, sed quantitas est fundamentum et causa seu ratio aequalitatis. Similiter similitudo non est essentialiter et proprie qualitas, sed qualitas est fundamentum, causa seu ratio similitudinis. Et quamvis in divinis sit realiter idem, magnitudo et aequalitas, sapientia quoque et similitudo ; tamen secundum modum et rationem intelligendi, magnitudo est fundamentum et ratio seu quasi causa aequalitatis, et sapienlia ac similes proprietates sunt ratio similitudinis : tamen haec omnia sunt divina essentia. Itaque non valet, si taliter arguatur. Aequalitas est magnitudo, sed magnitudo non est relatio, ergo nec aequalitas ; aut sic : Similitudo est qualitas, qualitas non est relatio, ergo nec similitudo. Et istud tam in Deo quam in creaturis ita se habet suo modo.

 

Durandus demum circa haec asserit :

In hoc identitas differt a simili et aequali, quod quamvis identitatis fundamentum primo et principaliter sit substantia, potest tamen esse res cuiuscumque alterius generis : quemadmodum enim Socrates idem est sibi ipsi, ita albedo et linea. Fundamentum autem similitudinis est qualitas, et quantitas aequalitatis, attamen differenter : quia ad similitudinem sufficit participatio eiusdem qualitatis secundum speciem ; ad aequalitatem vero non sufficit participatio quantitatis eiusdem secundum speciem (alioqui omnes lineae essent aequales, cum unius sint speciei), sed requiritur quod non participetur secundum maius et minus. Praeterea advertendum, quod quamvis aequalitas penes quantitatem molis considerata non requirat similitudinem nec econtra (possunt enim aequales quantitates esse dissimiles qualitate), tamen ubicumque est aequalitas secundum magnitudinem virtutis seu perfectionis, ibi aequalitas necessario praesupponit similitudinem, et addit super eam gradus paritatem, seu potius privationem excessus et defectus.

Unde haec tria, aequalitas, similitudo, adaequatio, se habent per ordinem. Aequalitas etenim addit supra similitudinem privationem intensionis et remissionis : nam aequaliter alba sunt, quae participant albedinem non magis aut minus. Adaequatio autem addit super aequalitatem imitationem.

Haec Durandus.

 

Praeterea Scotiis circa haec scribit satis consonanter praehabitis, et valet quod scribit pro declaratione acutiorique intelligentia praedictorum. Primo, inquit, videndum est hic de aequalitate proprie sumpta. Secundo, de ipsa generaliter sumpta.

Itaque quinto Melaphysicae distinguit Philosophus tres relationes fundatas super unum, videlicet idem, aequale et simile : quae (loquendo stricte et proprie) appropriantur distinctis generibus entis, ut identitas substantiae, aequalitas quantitati, similitudo qualitati. Et forsan similiter possent aliae relationes fundari super rationes generum aliorum, ut proportionabilitas super relationem duarum proportionum. Et hoc videtur Avicenna dicere saltem de tribus his relationibus communibus, quas expresse ponit Philosophus. Dico tamen quod fundamentum relationum istarum remotum, est res illius generis, puta, aequalitatis fundamentum est res de genere quantitatis, et similitudinis, res de genere qualitatis, et identitatis fundamentum, res de genere substantiae. Proximum tamen fundamentum seu ratio proxima fundamenti relationum istarum, est unitas talis rei. Nam super rem talis generis ut diversa est, fundantur relationes disparatae et non communes. Haec de aequalitate proprie sumpta.

Porro de aequalitate generaliter sumpta dico, quod quodcumque ens et est in se aliquid, et habet in se aliquem determinatum gradum in entibus, et est forma vel habens formam. Idcirco comparari potest tripliciter, atque secundum hoc potest super ipsum triplex fundari relatio communiter sumpta : quia identitas fundatur super quodcumque ens in quantum est « quid » ; aequalitas vel inaequalitas, super quodcumque ens in quantum habet magnitudinem seu gradum aliquem perfectionis, quae dicitur quantitas virtutis ; similitudo vero seu dissimilitudo, super quodcumque ens in quantum est « quale » quoddam essentiale. Hinc quinto Melaphysicae ait Philosophus, quod unus modus qualitatis est differentia substantiae, id est differentia substantialis : sicque individua eiusdem speciei sunt essentialiter similia. Sic quoque communiter sumendo istas relationes communes, ait decimo Metaphysicae, quod omne ens omni seu cuicumque enti comparatum, est idem vel diversum : imo et sic omne ens omni enti comparatum, est aequale aut inaequale, utpote magis aut minus perfectum, seu paris imparisve virtutis. Quemadmodum igitur fundamentum identitatis et aequalitatis ac similitudinis hoc modo communiter sumptum, est ens in communi comparatum ad quodcumque ens in communi ; sic et istae relationes sunt transcendentes, quamvis non convertibiles, attamen distincte dividentes ens, sicut dividitur in necessarium atque possibile.

 

Itaque dico, quod in divinis personis est perfecta aequalitas, tum quoniam ibi est virtus perfecta, scilicet infinita, sed et simplicissima unitas virtutis illius : sicque fundamentum aequalitatis illius tam proximum quam remotum, est summe perfectum, et ex consequenti aequalitas in eis fundata. Verumtamen genera rerum et passiones ac species generum, non dicuntur de Deo formaliter seu univoce cum creaturis.

Est autem hic dubium unum, quia cum magnitudo in Deo transeat in essentiam, videtur aequalitas illa super essentiam esse fundata, nec ab identitate differre. Dicendum, quod fundatur super essentiam in quantum est magnitudo virtualis.

Haec Scotus.

 

Quocirca videtur dicendum, quod dum relationes istae dicuntur fundari super unitatem substantiae et super unitatem quantitatis unitatemque qualitatis, unitas illa substantiae non ponit in numerum cum substantia, sed realiter idem est cum ipsa natura substantiae. Idem videtur dicendum de unitate quantitatis et qualitatis. Ideo quod Scotus affirmat, fundamentum remotum identitatis esse substantiam rei, fundamentum vero propinquum unitatem substantiae, pariformiter quoque de fundamento duplici quantitatis ac qualitatis [aequalis et similitudinis] : non censetur magni momenti, nisi forsitan secundum quamdam rationis considerationem formalem, ita quod substantia in quantum substantia, non est fundamentum identitatis, sed ut una ; et pari modo de fundamentis aequalitatis et similitudinis occurrit dicendum. Vere enim realiter ipsa albedo Ioannis et Pauli est immediatum fundamentum similitudinis eorumdem, tamen in quantum est una in specie ; nec unitas illa albedinis, ab albedine realiter est distincta.

 

Ex dictis patet ad obiecta solutio, praeterquam ad illud de commensuratione. Ad quod Bonaventura respondet :

Aequalitas in creaturis duo importat, videlicet conterminationem et excessus privationem. Primum est imperfectionis ratione limitationis, secundum perfectionis : ideo ratione huius secundi transfertur ad divina, non ratione primi.

Potest etiam responderi, quod infinitum quamvis sit incomprehensibile et incommensurabile omni finito, est tamen comprehensibile et commensurabile infinito, videlicet Pater Filio, et unaquaeque divina persona unicuique personae divinae.

 

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur :

Utrum magnitudo conveniat divinis personis, et an ratione infinitae magnitudinis earumdem, quaelibet sit in alia per circumincessionem.

 

Videtur quod magnitudo non competat eis, cum unaquaeque earum sit simplicissima unitas, indivisibilis prorsus ; magnitudo autem, divisibilis.

Deinde videtur quod una persona non sit in alia. Philosophus namque quarto Physicorum ponit octo modos essendi in, quorum nullus potest aptari ad hoc quod una divina persona in alia sit. Nec enim hoc est sicut totum in partibus, nec econtra ; nec sicut genus in speciebus, nec econtrario ; nec sicut locatum est in loco, nec sicut forma est in materia ; nec sicut motum in movente, sicut regnum est in rege ; nec sicut res in optimo fine. Quod totum possit facililer probari.

Praeterea, si Pater est in Filio, et econtra, sequitur quod Pater sit in Patre. Si enim Filius est in Patre, ergo quidquid est in Filio, est in Patre. Sed Pater est in Filio : ergo Pater est in Patre.

Item, si quaelibet persona est in alia, videtur confusio magna.

 

In oppositum est quod Filius ait : Ego in Patre, et Pater in me est. Et ad hoc multae auctoritates Sanctorum allegantur in littera.

 

Damascenus etiam loquitur quod quaelibet persona divina est in alia per circumincessionem : quaelibet enim est infinita, et trium personarum est una essentia.

 

Ad hoc respondet Albertus, quod una persona est in alia, sicut iam dictum est ; atque in tali locutione praepositio in duplicem habitudinem notat, puta originis seu relationis, et identitatis : et quoad habitudinem relationis, non eodem modo dicitur Pater esse in Filio et econtra, et idem de Spiritu Sancto dicendum. Pater namque in Filio est sicut principium Filii, et sicut in Verbo suo atque imagine ; Filius autem in Patre, sicut in suo principio et proferente.

Si autem quaeratur, an Pater possit dici esse in divina essentia, aut Filius seu Spiritus Sanctus : dicendum quod non proprie ; imo plus proprie diceretur divina persona esse in natura, vel Filius in essentia Patris. Et si aliquo modo concedatur persona esse in essentia, intelligendum est sicut quis dicitur esse in eo quo est. Persona enim secundum modum intelligendi, est quasi formaliler sua essentia, id est per essentiam suam, sicut Ioannes est homo humanitate.

Haec Albertus.

 

Praeterea secundum Udalricum et secundum Albertum, in divinis (ut patuit) est magnitudo virtutis et perfectionis, imo et infinitatis atque aeternae durationis, et summa excellentia in omnibus istis.

 

Et addit Udalricus in Summa, tertio libro :

Quamvis secundum rem Pater et Filius sint divina essentia, tamen sumendo essentiam et personam secundum proprias nominum rationes, Filius seu Pater est in essentia, sicut suppositum naturae est in sua natura ; essentia quoque est in Patre et Filio, sicut natura in suo supposito. Verumtamen hoc aliter est in Creatore et creaturis : quia in creaturis quando aliqua diversa sunt in una natura, tunc sunt in illa sicut partes integrales in toto, vel sicut partes subiectivae in uno communi, vel sicut in una materia ex qua constant. Nihil autem talium est in divinis, sed essentia est in distinctis personis, et econtrario distinctae personae sunt in una essentia per omnimodam identitatem essentiae cum persona et econtrario, et habitudo praepositionis in servatur in sola differentia rationis. Cum ergo Filius sit divina essentia quae est in Patre, Filius est in Patre in quantum ipse Filius est ; et in quantum realiter distinctus a Patre, est apud Patrem. De utroque harum fertur Ioannis primo : In principio erat Verbum, id est, in Patre fuit Verbum seu Filius, quoniam Verbum est essentia quae est in Patre. Et Verbum (in quantum est persona prolata ab intellectu paterno) erat apud Deum, sicut alius apud alium, secundum Augustinum, et econtrario. Simili ratione Pater et Filius sunt in Spiritu Sancto, et Spiritus Sanctus in utroque. Et ita exponunt haec verba Augustinus, Ambrosius atque Hilarius. Damascenus vero affirmat Patrem esse in Filio et econtra secundum habitudinem relationis originis, ita ut Pater dicatur in Filio sicut principium in principiato, et Filius in Patre sicut principiatum in principio, iuxta modum loquendi Graecorum, qui etiam dicunt Patrem esse causam Filii. Sicque modus essendi in quo Pater asseritur esse in Filio et econtra, reducitur ad modum illum essendi in quo secundum Philosophum dicitur causa in causato esse, et econtrario.

Ex his ita probatur propositum : Quae cumque sunt mutuo in se ipsis per hoc quod sunt in una essentia, non sicut pars in toto integrali, nec sicut substantia seu inferiora in toto universali, nec sicut in materia ex qua constent, sed per omnimodam rei identitatem, sunt aequalis magnitudinis seu immensitatis, tam propter mutuam comprehensionem, tam propter essentiae unitatem, cuius formalitatem sequitur illa immensitas. Sed taliter est Pater in Filio, et econtra ; Pater quoque et Filius in Spiritu Sancto, et econtrario. Hinc magnitudo spiritualis, id est magna et infinita perfectio, eadem numero convenit divinis personis.

Haec Udalricus.

 

Circa haec Thomas scribit qualiter Deo conveniat quantitas virtutis, et qualiter virtus tribus modis dicatur : quod totum in praecedenti quaestione ex Udalrico inductum est. Deinde declarat qualiter una divina persona dicitur esse in alia et econtra dupliciter. Primo, propter essentiae unitatem in tribus : ubicumque enim est personae essentia, ibi est et persona, quae non relinquit suam essentiam. Secundo, penes relationis rationem : quoniam in uno relativorum intelligitur aliud, quamvis unum ab altero sit distinctum, sicut illud ex Alberto et Udalrico est declaratum.

 

Verum in prima parte Summae suae, quaestione quadragesima secunda, super his plenius scribit :

Necesse est, inquiens, Filium Patri esse aequalem in magnitudine. Magnitudo enim Dei non est aliud quam perfectio naturae ipsius. Hoc est autem de ratione paternitatis et filiationis, quod filius per generationem attingat ad habendum perfectionem naturae quae est in patre, sicut hanc habet pater. Sed quoniam in hominibus generatio est transmutatio exeuntis de potentia in actum, non mox a principio generationis factae, homo natus est patri suo aequalis : imo per congrua incrementa ad aequalitatem perducitur, nisi aliter accidat propter defectum principii generationis. In divinis autem vere et proprie sunt paternitas ac filiatio ; nec vis generativa Patris est defectiva, neque divina generatio mutationi aut successioni fuit admixta. Ideo Filius ab aeterno est Patri aequalis.

 

Sed obici polest illud Ioannis : Pater  maior me est ; et quod ad Corinthios fatetur Apostolus : Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui sibi subiecit omnia.

Secundo, quia paternitas ad Patris pertinet dignitatem, nec convenit Filio. Ergo Filius non est tantae dignitatis seu magnitudinis et perfectionis ut Pater.

 

Dicendum ad primum, quod illae auctoritates loquuntur de Filio secundum naturam assumptam. Vel ut ait Hilarius, Pater maior est auctoritate donantis, non tamen minor est Filius, cui unum esse donatur, id est idem esse quod habet Pater. Unde in libro de Synodis dicitur, quod subiectio Filii, pietas est naturae, id est recognitio auctoritatis paternae ; subiectio autem caeterorum, creationis infirmitas.

Ad secundum, quod aequalitas et similitudo in divinis penes essentialia attenditur, nec ex distinctione relationum argui potest inaequalitas aut dissimilitudo in Deo. Unde Augustinus in libro Contra Maximinum Arianum disseruit : Originis quaestio est, quis de quo sit ; quaestio autem aequalitatis est, qualis aut quantus sit. Paternitas ergo est dignitas Patris, sicut et Patris essentia. Dignitas namque est absolutum et ad essentiam pertinens. Sicut ergo eadem essentia quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio ; ita eadem dignitas quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio. Ideo vere dicitur quod quidquid dignitatis habet Pater, habet et Filius. Nec sequitur, Pater habet paternitatem, ergo et Filius habet paternitatem : quia mutatur quid in ad aliquid. Eadem namque est essentia et dignitas Patris ac Filii ; sed in Patre est secundum relationem dantis, in Filio secundum relationem accipientis.

Haec Thomas.

 

Insuper de exsistentia unius divinae personae in alia, scribit ibidem :

In Patre et Filio tria considerantur, quae sunt, essentia, relatio et origo ; atque secundum quodlibet horum Pater est in Filio, et econtra. Secundum essentiam, quoniam Pater est sua essentia, et eam communicat Filio. Cum ergo Pater sit sua essentia, et illa sit in Filio, constat quod Pater in Filio sit. Similiter cum Filius sit eadem essentia, patet quod et ipse sit in Patre. Secundum relationem quoque, quia unum oppositorum relative, est in altero secundum intellectum. Secundum originem etiam certum est quod emanatio Verbi est solum ad intra in divinis, et manet in mente dicentis ; sed et id quod exprimitur verbo, continetur in verbo. Pater autem se ipsum exprimit intra se suo Verbo, ideo est in eo.

Haec idem in Summa.

 

Concordat Petrus.

 

Richardus quoque praehabita planius exprimens : V

irtus, ait, est summum seu ultimum in quod res potest. Divina autem virtus primo secundum rationem comparatur ad sui esse durationem, sicque maximum in quod potest est sua duratio tota simul sine initio et fine : et secundum hoc, quantitas virtutis in Deo est sua aeternitas. Comparatur quoque ad exteriorem operationem, et sic maximum in quod potest, est quod potest in omne quod contradictionem non implicat : et ita quantitas virtutis in Deo est omnipotentia eius. Comparatur item ad suam perfectionem intrinsecam, et sic maximum in quod potest, est perfectionis immensitas : sicque quantitas virtutis in Deo sub ratione qua est essentia, est essentiae suae infinitas, quae in textu dicitur magnitudo. Unde divinae magnitudo essentiae est infinita, quae non est nisi infinita bonitas ac perfectio sua. Quae etiam  magnitudo dicitur infinita, in quantum tota simul attingeret spatium infinitum si esset.

Haec Richardus.

 

Praeterea Bonaventura :

In divinis, inquit, est summa et perfecta circumincessio, qua unus dicitur esse in alio plene, et econtrario ; et proprie ac perfecte non invenitur nisi in Deo. Circumincessio namque in essendo ponit distinctionem simul et unitatem : et quia in solo Deo est unitas essentialis cum personali distinctione, ita quod distinctio est inconfusa et unitas indistincta ; hinc circumincessio ista solis divinis personis est propria.

Si autem obiciatur, quod una essentia non potest esse in alia nisi per illapsum. Si ergo divinae personae sunt in alterutra circumincessibiliter, sequitur quod una illabitur alteri, sicul illabitur Deus creaturis : quod esse non valet, cum divinae personae sint aeque spirituales et simplices. Respondetur, quod non est simile : quoniam ubi exsistit essentiarum diversitas, si una est in alia, oportet quod una sit aliquo modo materialis respectu alterius ; sed quando personae sunt distinctae, salva essentiae unitate, una est in alia, quia essentia unius est essentia alterius : et ita, sicut idem non illabitur sibi ipsi, ita nullus potest ibi esse illapsus. Denique Patrem esse in Filio ratione unitatis essentiae, non est aliud quam Patrem Filio esse consubstantialem et econtrario.

Haec Bonaventura.

 

Alexander etiam circa haec scribit diffuse, et pene omnia iam inducta, in eo virtualiler continentur. Et docet (quemadmodum et in textu habetur) quod Pater et Filius non sunt aliquid plus aut maius quam Spiritus Sanctus, quia in tribus superdignissimis superbeatissimisque personis est una numero magnitudo, perfectio deitatisque plenitudo, quae omnem prorsus minoritatem, inaequalitatem, dissimilitudinem et imperfectionem a Spiritu Sancto excludit. Neque ex sua impotentia aut suae potentiae ligatione vel coarctatione contingit, quod non producit divinam et increatam personam quemadmodum et Filius : imo ex perfectione Spiritus Sancti est hoc, quia non congruit ei ; eademque potestas est in eo quae in Patre et Filio, sed alio modo et ad alios actus, sicut praehabitum est et infra tangetur.

 

Praeterea Durandus circa haec a praeinduclis doctorihus dissentire videtur.

Una, inquiens, divina persona non potest esse in alia ralione totius constituti ex essentia et relatione, ita quod quaelibet sit continens et contentum ratione totius : potest tamen ratione alterius partis. Nam esse in alio, et in quo sit aliud illud seu alius ille, opponuntur secundum proprias rationes, sicut esse ab alio et a quo aliud. Ergo nihil unum et idem secundum idem et respectu eiusdem est in alio, et aliud illud in ipso. Hoc autem sequeretur si Pater esset in Filio et econtra, quilibet ratione totius constituti ex essentia atque relatione. Una etiam persona non dicitur proprie esse in alia ratione relationis, quamvis per eam sit de intellectu alterius : quoniam habitudo ut ad quem, et ut in quo, habitudines sunt diversae. Per relationem quoque una persona distinguitur ab alia, ergo non est ratio quod una sit in alia : imo id per quod una est in alia, est utrique commune. Restat ergo quod una sit in alia ratione eiusdem essentiae. Verumtamen persona non est ut in qua est alia, ratione solius essentiae (quia tunc per idem conveniret personae esse in alio, et in quo est aliud, quod iam reprobatum est) ; sed convenit personae ut in ipsa sit alia, ratione totius constituti : sicut Filio ratione essentiae convenit quod sit in Patre, sed Patri ut in quo sit Filius, convenit ratione totius constituti ; et similiter in aliis quoque rationabile esse videtur. Illud enim in quo est aliud, debet excedere vel esse in plus quam illud quod in ipso est. Et ita se habet Pater ratione totius constituti, ad Filium ratione essentiae ; similiter econtrario.

Haec Durandus.

 

Cuius tota positio videtur erronea, et dictis Thomae, Alberti, Udalrici, imo et Damasceni contraria. Atque in primis, quod in divinis utitur nominibus totius et partis, improprium est ; nec necessitas eum coegit, quoniam vice partis poterat nominare essentiam vel relationem.

Deinde ad motiva eius respondeo, quod multa formaliter differunt, quae tamen in invicem sunt, id est unum in alio et econtra : imo quaedam realiter differunt, et tamen unum in alio est et econtrario. Non enim potest negari quod ipsemet Unigenitus Patris dixit : Ego in Patre, et Pater in me est ; et rursus Ioannis septimodecimo : Tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint ; ego in eis, et tu in me. Itaque non solum una divina persona est in alia, et econtra ; sed etiam Trinitas adoranda est in electis fidelibus, et ipsi in Trinitate consistunt et in qualibet divina persona, quamvis alio modo quam divinae personae in se ipsis. Itaque unum et idem secundum idem et respectu eiusdem est in alio, et econtra ; non tamen omnino eodem modo : sicut modo expositum est qualiter Pater est in Filio et econtra, secundum modum distinctum et habitudinem differentem. Et quamvis una persona divina per relationem distinguatur ab alia, ex hoc tamen non sequitur quin ratione eiusdem relationis sit in ea et econtrario : imo in relativis multis hoc sequitur, quorum unum definitur per aliud, praecipue autem in divinis, ubi non est emanatio personalis nisi ad intra, ita quod persona emanans manet in persona producente. Sed verum est quod idem non est causa seu ratio distinctionis et convenientiae, saltem secundum idem, seu uniformiter consideratum.

At vero quod dicit Patri convenire quod in ipso sit Filius, ratione totius constituti ipsius Patris, quia Pater ut sic, aliquo modo se habet in plus quam Filius Filiumque excedit, loquendo de Filio ratione solius essentiae, inconvenienter omnino dictum censetur : quia ut patuit, divinae personae sunt in se ipsis per omnimodam sequalitatem et circumincessionem, non sicut maius et minus, nec sicut circumscribens et circumscriptum. De istis pertranseo, quia ex dictis innotescunt.

 

Unde et Richardus hic scribit :

Quaelibet divina persona est in alia, et essentia in qualibet persona, et quaelibet persona in essentia ; sed modo differenti : quia essentia in qualibet est persona prout natura est in supposito ; quaelibet vero persona est in essentia sicut suppositum in natura ; quaelibet quoque persona est in alia per hoc quod essentia cuiuslibet personae est in alia. Nihil demum dicitur esse in se ipso, nisi per accidens, si in eo non consideratur aliqua differentia secundum rationem : quod ideo dico, quoniam sapientia est in Dei essentia, quamvis sint idem re. Ideo differentia seu distinctio requiritur aliqua ad hoc quod unum exsistat in alio : ideo unam personam esse in alia, est per essentiae unitatem et personarum distinctionem.

Haec Richardus

 

Denique circa haec scribit Scotus satis subtiliter et diffuse. Et primo recitat quorumdam positionem, dicentium quod aliquid esse in alio, intelligi potest dupliciter : uno modo sic, quod sit in illa re primo, hoc est secundum se totum, sicut vinum est in amphora ; alio modo secundum partem : et hoc dupliciter. Primo sic, quod pars alicuius rei sit in alio, et nihil sit eius in quo est : quemadmodum pes avis est in laqueo. Secundo sic, quod pars sit aliquid eius in quo est. Dicunt ergo quod Pater non est in Filio primo modo, videlicet ratione paternitatis atque essentiae, sed secundo modo, hoc est ratione partis.

Haec Scotus.

 

Et opinio ista quam narrat, est illa quae iam ex Durando inducta est ; et videtur Scotus insinuare ex modo suo loquendi, quod etiam sit Henrici, ac improbat eam, additque :

Dico unam personam esse in alia primo modo, videlicet secundum essentiam atque relationem, et sicut subsistenti convenit esse in subsistente, secundum Hilarium septimo de Trinitate. Unde et Ambrosius ait in hymno : In Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater. Et simile huius est in creaturis, in quibus ad rationem similitudinis non sufficit diversitas relatorum, nec sola unitas fundamenti, sed simul utrumque. Haec autem positio consonat praeinductis.

 

Aegidius quoque post inquisitionem prolixam, consentit omnino positioni praehabitae S. Thomae, quod scilicet una persona est in alia tam ratione essentiae quam relationis atque originis, sicut ostensum est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc quod Deus est simplicissima unitas, rite concluditur quod in ipso non sit magnitudo molis, sed virtutis.

Ad secundum, quod Philosophus non expressit universos modos essendi in. Nec enim cognovit esse personas in eadem numero natura communicantes ; et ut ait Albertus, non ponit nisi modos essendi in qui similitudinem habent cum modo quo aliquid dicitur esse in alio sicut in loco, de quo principaliter ibi intendit. Creata quoque non repraesentant sufficienter divina. Nihilominus potest modus iste quo una persona divina est in alia, ad aliquem illorum reduci modorum, puta ad illum quo causatum est in causa sua et econtrario : quamvis enim in divinis non sit proprie causa et causatum, est tamen ibi principium et id quod ab illo.

Ad tertium respondet Richardus, quod omnis res quae est in Patre est in Filio et econtra : vel per se, sicut divina natura est in personis ; vel ad similitudinem modi illius quo in creaturis aliquid dicitur in alio esse per accidens, utpote quia id in quo ipsum est proprie, est in illo. Et quamvis in divinis non sit per accidens, est tamen ibi aliquid quasi per accidens, ratione cuiusdam similitudinis ad accidens. Sicque conceditur quod paternitas est in Filio, quoniam Pater, in quo proprie est paternitas, est in Filio ; et item quod Filius est in se ipso, quoniam est in Patre, qui est in Filio ; similiter quod Pater est in Patre, quoniam est in Filio, qui est in Patre. In creaturis autem aliquid est in se ipso per accidens. Unde secundum Philosophum quarto Physicorum, quoniam totum est in partibus suis, et partes in toto, idcirco per accidens esse dicitur in se ipso.

Haec Richardus.

Et si tunc arguatur ut arguit Scotus : Is in quo est paternitas, est Pater ; sed in Filio est paternitas : ergo Filius est Pater. Item : Is in quo est filiatio, est Filius ; sed in Patre est filiatio : ergo Pater est Filius. Dicendum quod non sequitur, quia paternitas non est per se in Filio, nec est in eo ut constitutiva proprietas. Idem dicendum de filiatione respectu Patris.

Ad quartum dicendum, quod ex ista exsistentia unius personae in alia, nulla confusio sequitur, cum quaelibet persona invariabiliter suam proprietatem conservet, nec una sit in alia tanquam pars eius.

 

 

 

QUAESTIO III

Tertio quaeritur :

An in divinis sit totum et pars, hoc est, an ibi sit totum universale seu genus et species, totumque integrale et totum potestativum.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam purissimae unitati et indivisibili simplicitati non conveniunt ratio totius et partis : quidquid autem in Deo est, unitas exstat purissima, indivisibilis quoque simplicitas.

Secundo, Augustinus septimo de Trinitate, ex intentione probat quod in divinis non sint genus et species.

Tertio, divina essentia cum sit una numero, non potest species consistere personarum, quamvis praedicetur de eis.

Quarto, quidquid est in genere aut specie, est limitatae perfectionis : quia differentia contrahit naturam generis ad certum gradum perfectionis, ut patet de rationali, respectu animalis. Deus autem est illimitatae et infinitae perfectionis.

Quinto, genus se habet per modum potentiae ac materialis principii, quia per differentias contrahitur et arctatur atque perficitur, prout Commentator Porphyriusque fatentur.

 

In contrarium est, quia divina essentia praedicatur de tribus personis essentialiter, non econtra neque conversim : ergo est genus aut species.

Praeterea, singulare dicitur respectu universalis ; sed in divinis est singularis persona : ergo et universale.

Tertio, quoniam Damascenus libro primo testatur : Designant essentia et substantia speciem communem, hypostasis autem individuum demonstrat, videlicet Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, seu Petrum et Paulum.

Itemque : Substantia, inquit, significat circumplectivam speciem, hypostasis vero individuum. Alia quoque his consimilia ponit.

 

Ad hoc Alexander respondet :

In Deo non est ponendum esse universale, nec singulare aut particulare : habet tamen esse divinum de utroque quod perfectionis est, non quod imperfectionis. Universale quippe est in multis, et dicitur de multis : quoniam non est totum quod sunt singularia, sicut homo non dicit totum quod est Socrates, videlicet qualitatem, quantitatem, operationem, quae sunt in esse Socratis. Sed cum dicitur, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, dicitur esse divinum in multis, sed non dicitur de multis : Cum etenim dico, Deus, dico totum esse Patris totumque esse Filii. Esse ergo de multis, imperfectionis est in esse universali : idcirco non convenit esse divino. Similiter particulare vocatur quod in uno est solo, non est tamen de multis. Non esse de multis, perfectionis est, quoniam dicit totum esse ; sed esse in uno solo, est imperfectionis, quia nobilius est esse in multis quam solum in uno. Ideo esse divinum est in multis, non dumtaxat in uno : esse, inquam, in multis non multiplicatum sed unum, exstat perfectio.

 

De singulari quoque seu individuo contingit loqui tripliciter : primo, secundum quod dicitur esse a materia ; secundo, prout est ab accidentibus ; tertio, secundum quod est a forma signata et singulari.

Primo modo dicit Philosophus : Qui dicit solem, dicit formam tantum ; qui dicit hunc solem, dicit formam cum materia. Sicque diversitas universalis et particularis, est secundum diversitatem formae et materiae. Cum igitur in divinis non sit materia, sed actus purus, non est ibi hoc modo universale nec particulare.

Secundo modo dicit Boetius in libro de Trinitate : Differentiam numero facit accidentium varietas. Tres equidem homines nec genere nec specie, sed suis accidentibus distant. Si enim accidentia separemus ab eis, tamen locus eis diversus est, quem unum fingere nullatenus possumus. Duo namque corpora unum non obtinent locum, qui accidens est : ideo numero plures sunt, quoniam accidentibus plures fiunt. Cumque in divinis non sint accidentia, divinae personae non differunt accidentibus : idcirco non proprie singularia aut particularia appellautur, imo nec individua. Hinc divina essentia non est universale, nec genus aut species, nec personae sunt singularia aut particularia.

Tertio modo dicitur quemadmodum ait Boetius : Cum homo dicitur, de pluribus quidem hominibus praedicatur ; sed si illam humanitatem quae in Socrate est, individue seu individualiter consideremus, individua est et individuata, cum Socrates ipse sit individuus. Ex quo accipitur, quod sicut Socrates et Cicero suis singularibus proprietatibus et accidentibus singulares ac numero plures esse noscuntur, sic suis propriis, individuis et singularibus humanitatibus, numero plures efficiuntur. Cum ergo deitas nullo modo plurificetur in Patre et Filio et Spiritu Sancto, non se habet ad eos ut universale ad particularia.

Haec Alexander.

 

In cuius verbis videtur obscurum, quod ait quod esse de multis, sit imperfectionis ; et item quod divina essentia est in multis, sed non de multis. Cuius oppositum videtur ita probari : Sicut divina essentia est in tribus personis, sic praedicatur de tribus. Generaliter quoque omne universale quod est in multis, praedicatur de multis. Ad quod reor dicendum, quod aliter sumit Alexander esse de multis, ita quod esse de multis valeat tantum ac si dicatur esse partem seu aliquid eorum quae sunt multa seu in multis. Ex hoc enim probat quod esse de multis non competat ipsi esse divino, quia esse divinum seu Deitas, est totum esse Patris et Filii et Spiritus Sancti. Arguendo etiam ait : Universale, secundum Philosophum, est in multis et de multis quae sunt particularia ; per hoc autem quod est de multis, dependentiam habet ab illis, quia et pars ponit imperfectionem.

 

Insuper quaerit hic Alexander, an in divinis ponendum sit praedicamentum aut praedicabile. Et respondet :

Praedicamentum dupliciter dicitur. Primo proprie, et sic est coordinatio praedicabilium quorum est unum sub alio : et ita non est in divinis, quoniam non est ibi superius et inferius, nec universale et particulare. Secundo communiter, ita quod praedicamentum vocetur quidquid potest dici per modum praedicamenti : et ita ponitur in divinis, in quibus quaedam dicuntur per modum substantiae, quaedam per modum relationis.

Haec Alexander.

 

Praeterea Albertus circa haec quaerit, utrum divina essentia praedicetur de personis ut quoddam totum. Et respondet :

Nulla ratio totius nullaque ratio partis est in divinis, quoniam omne totum quod vere ac proprie totum est, ex suis partibus constat atque compositum est : quod derogat simplicitati divinae. Pars quoque respectu totius est imperfecta : quod divinae contrariatur perfectioni.

 

Verum his obici potest : Quidquid removetur seu negatur ab aliquo, et non differt ab illo genere, specie vel numero, videtur esse pars illius. Sed quaelibet persona negatur a Trinitate, non differens ab illa genere, specie nec numero : ergo quaelibet persona est pars Trinitatis.

Secundo sic : Duo sunt plures uno, et tres sunt plures duobus. Ergo duo sunt totum ad unum, et tres sunt totum ad duo : sicque una persona divina est pars Trinitatis, et similiter duae.  

Imo potest sic argui : Pater est aliquid Trinitatis, et non tota Trinitas : ergo est pars Trinitatis.

 

Dicendum ad primum, quod quidquid removetur ab aliquo, et non differt ab illo genere, specie aut numero, videtur esse pars illius, dummodo sit in illo sicut habens actu esse in ipso et non in se. Sic autem personae non habent se in Trinitate : quia in Trinitate non habent esse in potentia, nec Trinitas est in eis sicut totum in partibus ; sed potius quaelibet persona subsistit in se, et significantur nomine Trinitatis sicut simul suppositae. Ideo quaelibet per se sumpta removetur a Trinitate, et econverso : quia quod Pater non est tota Trinitas, hoc non impedit unitas Trinitatis, sed pluralitas personarum nomine Trinitatis significata.

Ad secundum, concedo quod duo sunt plures uno, et tres sunt plures duobus : ideo duae personae sunt plures quam una, et tres sunt plures quam duae, et numerum illum agunt relationes ; una tamen persona non est pars duarum, nec unitas illa est pars alicuius binarii. Unitas namque personae ut est persona, non est divina essentia, quae non distinguit personas ab invicem, imo potius unit eas ; sed est notio seu relatio in divinis distinguens. Et facit notio ista aut illa unitatem personae, quoniam facit personam in se ipsa consistere atque ab aliis esse distinctam : ideo haec persona et illa, sunt duae personae numero notionum. Sed quoniam notio non distinguit personam a persona essentialiter, idcirco non facit pluralitatem simpliciter : ideo nec simpliciter facit binarium neque ternarium. Quamvis igitur in divinis personis sunt duae personae, non tamen binarius ; et licet sit ibi pluralitas personarum, non tamen multitudo. Hinc concedendum non puto, quod in divinis unum sit pars duorum etiam discreta, sicut unitas est pars binarii sive ternarii ; sed concedo quod una persona non est tot personae ut duae vel tres personae, nec tres personae sunt tam paucae ut una : quoniam numerus quem facit notio in divinis, non est simpliciter numerus, ut infra dicetur.

Hinc quoque dicendum quod Pater non est aliquid Trinitatis, quia ly aliquid notat partitionem. Si vero sic proponatur, Pater est aliquis Trinitatis, et non est Trinitas tota, ergo est pars illius : dicendum, quod verum est quod Pater est aliquis Trinitatis, nec sequitur quod sit pars Trinitatis : imo solutum est, quia quod Pater non est tota Trinitas, non impedit ternitas Trinitatis, sed pluralitas personarum : ideo sequitur quod Pater non est tot personae ut Trinitas, sed est una Trinitatis persona.

 

Ex his innotescit, quod in divinis non est universale, quemadmodum et Boetius protestatur. Id enim in quo est universale, habet in se quod est et quo distincta. Universale quoque requirit multitudinem actu aut potentia, quae non convenit Deo. Ideo essentia divina non praedicatur de personis ut de multis. Verumtamen essentia est in personis, et praedicatur de eis ; sed non praedicatur de ipsis ut de multis, nec est in eis ut in multis, eo quod personae essentialiter idem sint.

 

Si rursus quis instet, quia in divinis est communicabile et incommunicabile, scilicet essentia et persona : ergo universale et particulare. Et si non sequitur, quaeritur causa.

Respondendum quod communicabilitas duplex est. Una sine multiplicatione et divisione eius quod communicatur, ita quod manet idem numero, sicque divina natura communicabilis perhibetur : quae communicatio ad rationem universalis non sufficit, nec competit naturis creatis. Alia est communicatio naturae secundum esse abstractum, quae communicatur per sui partitionem in his quibus communicatur, quae simpliciter multa sunt, in quibus est natura una secundum rationem : quae communicabilitas causat rationem universalis et particularis, nec convenit divinis.

Haec Albertus.

 

Concordat Udalricus, inter caetera scribens :

Quod divinae personae non sunt in divina essentia sicut partes in toto integrali, probat Augustinus in libro secundo contra Maximinum. Quaecumque sunt una essentia, non sunt partes integrales eiusdem totius : partes etenim integrales ab invicem essentialiter distinguuntur. Sed divinae personae sunt una essentia, et quaelibet earum est tota essentia. Similiter  septimodecimo de Trinitate probat Augustinus, quod divina essentia non est universale nec genus nec species respectu personarum : quoniam natura universalis dividitur et multiplicatur in suis suppositis ; divina autem essentia indivisibiliter et invariabiliter permanet una. Praeterea, quod essentia non praedicatur de personis sicut materia de multis artificialibus ex ea formatis, quemadmodum dicimus tres statuas esse unum aurum, probat Augustinus per hoc, quia cum illa diversa artificiata necessario fiant ex diversis materiae partibus, plus de illa materia est in pluribus statuis quam in una, si sint aequales : sed nil plus de divina essentia est in duabus aut tribus personis quam in una. Hoc quoque potest probari facilius ex hoc quod in Deo nihil est materiale, nil corporale.

Haec Udalricus.

 

Porro quae Thomas hoc loco de his scribit materiis, coincidunt cum iam dictis, nisi quod aliqua planius scribit :

In divinis, inquiens, non potest esse universale et particulare, quadruplici ratione. Prima, quia ut probat Avicenna, ubicumque est genus aut species, oportet esse quidditatem differentem ab esse : in Deo autem penitus idem sunt esse atque essentia. Secunda, quia essentia universalis non est eadem numero in suis inferioribus, sicut iam patuit ; in divinis vero personis essentia permanet numero una. Tertia, quoniam universale exigit pluralitatem seu multitudinem actu aut potentia in his quae continentur in ipso : quod non competit in divinis, ut modo ostensum est. Quarta, quoniam particulare se habet ex additione ad universale, et unum se habet ad alterum sicut potentiale ad actuale ; Deus vero est purus actus.

Haec Thomas in Scripto.

 

In Summa quoque, prima parte, quaestione tertia :

Aliquid, inquit, est in genere dupliciter. Primo simpliciter ac proprie, sicut species quae continentur sub genere. Secundo reductive, sicut principia et privationes : ut punctum et unitas reducuntur ad genus quantitatis, tanquam principia quantitatum : caecitas vero et omnis privatio reducitur ad sui habitus genus. Neutro horum modorum est Deus in genere. Quod enim non sit species, probatur tripliciter. Primo, quoniam species constituitur ex genere et differentia. Semper autem id a quo sumitur differentia constituens speciem, habet se ad id unde sumitur genus, sicut actus ad potentiam. Animal namque sumitur a natura sensitiva, quia hoc dicitur animal, quod sensitivam habet naturam ; rationale vero sumitur a natura intellectiva. Intellectivum vero comparatur ad sensitivum sicut ad potentiam actus. Cum ergo in Deo non sit potentia, sed actus purus, impossibile est quod sit in genere sicut species.

Haec Thomas in Summa.

 

Istud prosequerer et multa adicerem, nisi supra distinctione octava, de ista materia multa essent inducta : imo et quaedam nunc posita sunt ibi praehabita.

 

Aliqui demum doctores movent hic qmestiones, qualiter veritas atque aeternitas Deo conveniant : de quibus supra introductae sunt quaestiones quamplures.

 

Quamvis autem iuxta nunc dicta, totum et pars locum non habeant in divinis, frequenter tamen theologi nomine totius in divinis utuntur, ut cum asserit Augustinus, quod Pater est principium totius deitatis, et quod tota deitas in qualibet est persona. In quibus verbis totum accipitur pro perfecto.

 

Hinc Bonaventura et Petrus dicunt :

Totum dupliciter sumitur. Primo absolute, et sic idem est quod perfectum. Unde et tertio Physicorum ait Philosophus : Totum et perfectum dicimus idem. Sicque Pater est principium totius deitatis. Secundo, relative ad partem, et sic totum vocatur quod habet partes, et hoc quoque dupliciter : primo, per abnegationem, et ita aeternitas dicitur tota simul, quia nequaquam habet partes ; secundo, per positionem, sicut duplum est totum ad simplum.

 

Insuper Albertus et Bonaventura ac Petrus hic quaerunt, an tres personae differant numero, vel utrum in divinis ponenda sit differentia secundum numerum. Quam quaestionem differo usque ad vicesimam quartam distinctionem, ubi specialiter pertractatur an in divinis sit numerus.

 

At vero circa quaestionem, an in Deo sit totum universale, aliqua scribit Richardus quae non recolo esse praehabita. Itaque ait :

Quamvis in divinis sit aliquid communicabile et communicatum, puta essentia, et aliquid incommunicabile, ut persona ; non tamen est ibi universale neque particulare : quia essentia sub ratione qua convenit sibi intentio ista secunda, videlicet universalitas, non est actu in aliquo esse reali extra intellectum, nec est intellectum realiter informans, quamvis intellectus eius similitudine informetur. Ideo esse suum sub ratione qua convenit sibi universalitatis intentio, est esse diminutum : sic etenim suum esse, est ab intellectu apprehendi seu ei repraesentari non sub ratione unitatis aut multitudinis. Ideo essentiae ut sic intellectae, non repugnat de pluribus praedicari, neque totam salvari in uno : quoniam multitudo est quae prohibet essentiam totam in uno salvari, et unitas numeralis est quae prohibet creatam essentiam de pluribus praedicari. Porro quod essentia sub ratione qua sibi competit universalitatis intentio, non sit actu in re ad extra, patet : quoniam quidquid est in re extra, est singulare. Unde secundum Philosophum quarto Metaphysicae, idem est homo et unus homo. Nec ipsa universalis essentia intellectum informat, sed eius similitudo, quae repraesentat essentiam non sub ratione qua una est numero aut plures. Hinc essentia ut universalis, non est in intellectu nisi sicut obiectum : aliter non praedicaretur de pluribus habentibus esse reale extra animam. Sicque essentiae universali non convenit de pluribus praedicari, nisi per actionem intellectus per quam sibi competit ratio universalis. Divinae autem essentiae secundum suum esse reale, absque intellectus nostri abstractione, convenit esse in tribus personis et praedicari de eis : idcirco non convenit ei ratio universalis.

Praeterea natura universalis sumpta in abstracto, non praedicatur de se ipsa sumpta in concreto, nec de aliquo eius supposito. Non enim conceditur ista : Homo est humanitas : quia humanitas importat essentialia principia hominis cum praecisione accidentium omnium ; homo autem significat essentialia principia non cum tali praecisione accidentium, quae necessaria sunt ad naturale hominis esse. Divina vero essentia in abstracto praedicatur de Deo et de unaquaque divina persona, quoniam istae sunt verae : Deus est deitas, Pater est deitas, Filius est deitas, Spiritus Sanctus est deitas. Ideo Deus non est aliquid universale, nec persona divina est aliquid particulare.

Haec Richardus.

His concordat Aegidius.

 

Solutiones demum obiectionum in principio inductarum patent ex dictis in distinctione octava.

 

Postremo, quod in divinis non sit totum potestativum, facile est probare, quoniam potestas totius potestativi non est perfecte nisi in ipso toto ; in partibus vero est imperfecte, inaequaliter quoque, quia perfectius est in una parte quam alia : ut patet in anima, quae est totum potestativum, quoniam multas in se continet vires, nec omnes vires illae in aliqua una vi perfecte atque plenarie continentur. Non enim intellectus in se taliter continet voluntatem et eius perfectiones ac proprietates, nec econtrario ; maior quoque est potestas intellectivi quam sensitivi, et sensitivi quam vegetativi. In divinis autem tota potestas et omnipotentia est in divina essentia, et in qualibet superpraestantissima et supervoluptuosissima divina persona ; estque in eis aequalitas potestatis, nec maior est potestas in duabus aut tribus quam una. Idcirco in divinis nequaquam est totum potestativum et partes ipsius.

 

Amplius Petrus circa haec quaerit, an in divinis sint communicabile et incommunicabile. Ad quod ex dictis patet responsio, quod sic ; aliter tamen quam in rebus creatis : quia divina essentia communicabilis est et communicata tribus superbenedictis personis absque sua divisione et multiplicatione ; sic autem creata essentia individuis suis communicari non valet. Idcirco non sequitur : In divinis sunt communicabile et incommunicabile, ergo ibi sunt universale et particulare. Nec oportet quod communicabile et incommunicabile distinguantur realiter, sed sufficit distinctio rationis, cum et in rebus creatis realiter idem sint species et suppositum, cum unum praedicetur de alio. Interdum vero communicare sumitur extense pro diffusione seu distributione propriae bonitatis per participationem : sicque quaelibet divina persona se communicat creaturis, secundum quod communiter dicitur, quod omne bonum est sui communicativum et diffusivum.

 

Docetur quoque in littera, cur Deus dicatur trinus, non triplex. Nempe ut Thomas fatetur, triplicitas est proportio quaedam sub multiplicitate contenta, quae inaequalitatis est species : ideo ubi triplicitas, ibi inaequalitatem esse oportet. In Deo autem est summa aequalitas, non ergo triplicitas.

 

Hinc Petrus :

In Deo est distinctio personarum cum unitate essentise, ideo bene dicitur Deus trinus, non triplex. Trinitas quippe dicit distinctionem cum unitate : dicitur etenim trinitas quasi trium unitas. Triplex vero dicit pluralitatem simpliciter, quae diversitatem includit essentiae. Hinc quoque in divinis non ponitur ternarius, quia dicit distinctionem sine unitate.

Haec Petrus.