Distinctio XXXII — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXXII
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE SECUNDAE
In hac distinctione movet Magister duas principales quaestiones : quarum prima est : an Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto ; secunda : an Pater sit sapiens sapientia genita. Et circa easdem movet et alias quaestiones annexas, ut patet in littera, et in processu patebit.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : An Pater et Filius se invicem diligant Spiritu Sancto.
Et quidem de hac materia dicta sunt aliqua supra distinctione decima. In hac autem quaestione multae quaestiones continentur implicitae : prima : an Pater diligat Spiritu Sancto ; secunda : an Filius diligat Spiritu Sancto ; tertia : an Pater et Filius se invicem diligant Spiritu Sancto. Denique sicut Magister acute tangit in textu et arguit, grandis est difficultas quaestionis istius : quae tamen nunc a praeclaris doctoribus evidenter, quantum ab humana imbecillilate fieri potest in vita hac, declarata atque soluta est. Duoque sunt quae praecipue reddunt eam ad solvendum difficilem. Primum est, quia B. Augustinus manifeste retractat et nega affirmativam partem quaestionis huic consimilis, utpote, utrum Pater sit sapiens sapientia genita, cum tamen in utraque videatur eadem ratio. Nam sicut Deo idem est esse et sapere seu intelligere, sic idem est Deo esse atque diligere. Et hoc est secundum quod facit hic difficultatem, eo quod tam sapere quam diligere, seu tam intelligere quam velle, in divinis est absolutum : sicque convenit unicuique summae ac adorandae personae per se et per suam essentiam, et qua ratione unum, etiam aliud videtur posse relative ac notionaliter accipi ; et sic in praefatis quaestionibus erit eadem negandi concedendique ratio.
Primo igitur quaero : An Pater diligat Spiritu Sancto.
Videtur quod non.
Primo, quoniam Pater se ipso est : ergo se ipso diligit, quia in eo sunt penitus idem esse et diligere, et utrumque ei convenit absolute.
Secundo, Pater in se et per se omnino perfectus est : ergo diligere sicut et omnis perfectio reliqua, competit ei ex se et per se, non ab alia quacumque persona. Hinc quidam sic arguunt : Cum dicitur, Pater diligit Spiritu Sancto, oportet quod ablativus ille in alicuius causae habitudine construatur vel rationem formalem designet. Talis autem constructio potest resolvi et exponi per aliquam praepositionem designantem huiusmodi causam aut rationem. Si ergo Pater diligit Spiritu Sancto, ergo diligit a Spiritu Sancto, vel per Spiritum Sanctum, vel ex Spiritu Sancto : quorum nullum potest concedi, eo quod Spiritus Sanctus nullam habeat rationem aut habitudinem principii respectu Patris, sed econtrario.
Tertio, cum dicitur, Pater diligit Spiritu Sancto, verbum istud, diligere, importat actum essentialem aut notionalem : si essentialem, ergo pari ratione Pater est, vivit et vult Spiritu Sancto ; si notionalem, ergo Pater spirat Spiritu Sancto, cum diligere notionaliter sumptum, sit spirare.
Eisdem et consimilibus rationibus potest probari, quod Filius non diligat Spiritu Sancto, et item quod Pater ac Filius non diligant se invicem Spiritu Sancto. Quod etiam specialibus rationibus potest probari : quoniam si sic, sequi videtur quod Pater diligat se ipsum Spiritu Sancto, similiter Filius, atque quod Pater et Filius diligant rationales et intellectuales creaturas Spiritu Sancto.
Posset quaeri, an Spiritus Sanctus diligat se per se et ex se, et an diligat Patrem et Filium per se. Omnes quaestiones hae dependent, et eamdem seu similem requirunt declarationem ac solutionem.
Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo :
Dicunt quidam, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ablativus ille, Spiritu Sancto, non est causativus, sed significativus. Nam Spiritus Sanctus non est causa nec quasi causa quod Pater et Filius se diligunt, sed signum : quia hoc ipsum quod Pater et Filius simul eodem modo atque concorditer spirant Spiritum Sanctum, signum est mutuae dilectionis eorum. Filius autem non est ita expresse signum, quod Pater sit sapiens. Ideo non conceditur ista : Pater est sapiens sapientia genita. Quamvis etenim Filius, cum factus est homo, indicavit nobis sapientiam Patris ; tamen in quantum est ab aeterno Deus, non est ita expresse signum scientiae Patris.
Magister Praepositivus ait, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, iste sit sensus, Pater et Filius diligunt se per Spiritum Sanctum ; et quod ly « per » notat subauctoritatem. Est equidem regula, quod praepositio per iuncta verbis transitivis, notat subauctoritatem ; cum aliis vero, auctoritatem. Cum enim dico : Rex corripit cives huius civitatis per praepositum, “per” notat subauctoritatem ; si autem dicitur : Iste est bonus per illum, notat auctoritatem. Similiter cum dico : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto vel per Spiritum Sanctum, notatur subauctoritas per ablativum et per ly “per” propter transitionem verbi. Idcirco est vera, estque sensus : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto vel per Spiritum Sanctum, id est, Spiritus Sanctus diligit Patrem et Filium, et hoc habet a Patre. Haec vero est falsa, Pater est sapiens Filio vel per Filium : quia notatur auctoritas per ablativum et per praepositionem, cum non sit ibi transitivum ; sicque praepositio illa exigeret quod Filius esset auctor Patri quod ipse Pater est sapiens.
Contra primam opinionem obicitur, quia quod Pater genuit Filium, qui est summa sapientia, cuius radii sunt omnes sapientiae creatae, est expressissimum signum quod Pater est sapiens : ergo illa esset vera, Pater est sapiens Filio.
Item, signum non convenit eis quorum est signum. Si ergo Spiritus Sanctus non est nisi signum quod Pater et Filius diligunt se, non esset nexus nec amor amborum : non enim est nexus Patris et Filii nisi quia est amor utriusque.
Consimilis obiectio fieri potest contra opinionem secundam, quia per hoc quod Spiritus Sanctus diligit Patrem et Filium et habet hoc ab eis, non est Spiritus Sanctus nexus utriusque : sicut si ego diligo duos, non propter hoc sunt inter se connexi ; imo possunt esse inimici ad invicem.
Item, Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio per modum benignitatis, et ita ut donum atque ut primum donum, quod est amor : ergo Spiritus Sanctus proprie amor est quo Pater diligit Filium et econtra. Sed amor proprie loquendo informat Patrem et Filium, ita quod inest eis non inhaesive. Ergo cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ablativus proprie est formalis.
Quod quidam concedunt, dicentes quod dilectio proprie dicitur de Spiritu Sancto. Et ad obiecta respondent, quod dilectio in divinis interdum sumitur essentialiter, dicente Apostolo : Pater transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae, id est Filii sui dilecti ; aliquando personaliter, secundum quod amor proprie dicitur de Spiritu Sancto : sicque accipitur dilectio, cum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto ; et ita diligere non significat esse, sed sapere et intelligere significat esse.
Denique, primo et summo verbo omnia sunt dicibilia : ergo primo et summo amore omnia sunt amabilia. Formaliter ergo Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, prout ablativus formalis est.
Praeterea, in Deo sunt omnia bona, ergo et amor naturalis ac amor gratuitus. De naturali amore intelliguntur praetacta verba Apostoli. Cum ergo dilectio Dei naturalis sit essentialis, oportet quod amor gratuitus sit personalis. Quamvis enim in Deo sint idem in re amor naturalis atque gratuitus, sicut essentia et persona ; tamen uno nominato, alter non nominatur. Ideo amor gratuitus proprie dicitur Spiritus Sanctus.
Amplius, Augustinus dicit : Non est alter amborum quo genitus a genitore diligitur genitoremque diligit genitus, nec dono alicuius superioris sed suo dono proprio sunt conformes formaliter. Ergo Spiritus Sanctus proprie est amor et nexus ac concordia Patris et Filii.
Verumtamen contra positionem istam, quam sine praeiudicio sententiae melioris concedimus, obici potest : Diligere, est alicui bonum velle. Si ergo Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ergo volunt sibi bonum Spiritu Sancto. Sed velle, in Deo est esse : quoniam posse, scire, velle, sunt tria operandi principia, quae in Deo sunt ipsum esse ipsius. Si ergo Pater et Filius volunt Spiritu Sancto, ergo sunt Spiritu Sancto : et sic sunt ab ipso, non ipse ab eis.
Rursus, una est beatitudo Patris et Filii et Spiritus Sancti. Nihil autem commune est Trinitati nisi essentia : ergo beatitndo significat essentiam. Beatitudo autem consistit in cognitione et dilectione. Dilectio ergo dicit essentiam : et ita non dicitur proprie de Spiritu Sancto.
Ad primum dicendum, quod sicut in Deo est duplex amor, ita et duplex voluntas, videlicet naturalis et gratuita. Velle autem gratuitum in divinis, non est esse. Idcirco instantia illa non valet.
Ad secundum, quod beatitudo essentialiter non consistit nisi in cognitione. Dilectio autem non est de essentia beatitudinis, sed est consummatio eius. Dicit etenim Augustinus, quod dilectio non facit beatum, sed fruitio ; et Christus in Evangelio : Haec est vita aeterna, ut cognoscant. Imo in amore est languor.
Sed rursus obici potest, quia cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, diligere se Spiritu Sancto, aut dicitur secundum substantiam, aut secundum relationem. Si secundum substantiam, ergo est falsa, sicut probatum est : quia diligere substantialiter sumptum, est esse. Si secundum relationem, ergo dilectio significat paternitatem.
Dicendum, quod multipliciter aliquid dicitur de Patre per relationem. Primo, cum aliquid praedicatur relative : ut, Pater est Filii Pater. Secundo, cum praedicatur aliquid absolute, quod tamen significat relationem intrinsecus : ut cum dicitur, Pater est persona. Tertio, cum praedicatur ipsa relatio : ut cum dicitur, Pater est paternitas. Quarto, quum ex modo significandi aut ex natura rei importatur relatio. Ex modo significandi : ut cum dicitur : Ille est, Patre demonstrato. Ex natura rei importatur relatio per hoc nomen, dilectio, sicut per nomen doni : nam Spiritus Sanctus est donum relatione aeterna, secundum Augustinum.
Haec Antisiodorensis.
Porro in his Alexander aliter sentire videtur :
Quidam, inquiens, dicunt quod in hac locutione, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, notatur formalis constructio per ablativum, sicut si diceretur : Isti duo homines diligunt se amore communi. Sed contra, Spiritus Sanctus non est causa aut ratio formalis Patris aut Filii, aut alicuius in Patre et Filio : quia sic aliquo modo cederet in ratione principii respectu Patris et Filii. Item, si dicatur quod ablativus significat Spiritum Sanctum ut formam, non tamen ut causam formalem ; obicitur, quia si dicitur forma respectu Patris et Filii, ergo aliquam proprietatem formae tenebit respectu eorum. Formae autem est continere, unire, perficere : quorum nullum convenit Spiritui Sancto respectu Patris et Filii. Si enim dicatur, Spiritus Sanctus est unitas Patris et Filii, et unitatis est unire ; non propter hoc Pater et Filius uniuntur. Illa etenim uniuntur quae fiunt unum ; nihil autem fit unum in divinis personis, ut sanctus ait Bernardus : nam et fieri sequitur tempus. Generaliter quoque omnis forma dicit rationem principii seu causalitatis respectu eius cuius dicitur forma : si ergo ablativus formaliter accipiatur cum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, signabitur quod Spiritus Sanctus sit aliquo modo causa aut principium amoris Patris ac Filii. Insuper, quamvis legatur in Scriptura, quod Spiritus Sanctus sit nexus Patris ac Filii, non tamen quod connectat Patrem et Filium.
Fuerunt quoque qui dicerent, quod diligere, sumitur essentialiter et notionaliter : essentialiter, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se essentia sua ; notionaliter, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto : sicque ipsum diligere notat spirationem. Unde sic exponunt istam, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, id est, spirant Spiritum Sanctum a se ; et illam, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, id est, spirat Spiritum Sanctum ad Filium ; et, Filius diligit Patrem Spiritu Sancto, id est, spirat Spiritum Sanctum ad Patrem : isteque ablativus, Spiritu Sancto, cedit in ratione eius quod est de principio, non in ratione principii. Similiter : Diligunt nos Spiritu Sancto, id est, spirant Spiritum Sanctum ad nos.
Iuxta horum positionem quidam dixerunt, quod in Deo est duplex diligere, utpote naturale et gratuitum, ita quod diligere gratuitum, est notionale, et idem quod amorem spirare : et hoc modo Pater et Filius se diligunt Spiritu Sancto formaliter.
Quorum opinio videtur partim deficere ac reprobari. Unde videtur dicendum, quod Spiritus Sanctus est amor quo Pater et Filius se invicem diligunt ; nec tamen sequitur quod diligant se Spiritu Sancto aut per Spiritum Sanctum. Hoc enim ponit Augustinus quintodecimo de Trinitate, nec ponit alterum horum. Sermones autem Scripturae et Sanctorum circa unitatem essentiae trinitatemque personarum non sunt extendendi : maxime cum sit altera ratio dicendi cum dicitur : Spiritus Sanctus, et cum dicitur, amor Patris et Filii. Nam Spiritus Sanctus proprium nomen est personae ; amor vero appropriabile est, et est appropriatum cum dicitur, amor Patris ac Filii.
Praeterea si quaeratur, qualis habitudo notetur cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto : dicendum, quod non notatur habitudo causae formalis, sed quasi formae exsistentis ab bis quorum est quasi forma in quantum diligunt. Vinculum enim vel nexus seu copula cedit in ratione formae respectu eorum quorum est nexus seu vinculum.
Nec etiam sequitur : Diligunt se Spiritu Sancto, ergo spirant se Spiritu Sancto, quamvis notionaliter diligant se Spiritu Sancto. Spirare enim dicit respectum ad Spiritum Sanctum ut procedentem a Patre ac Filio ; diligere vero, respectum ad Spiritum Sanctum ut est nexus et amor. Sicque quamvis eadem notio designetur, non tamen eodem modo, et est fallacia quasi secundum accidens in huiusmodi argumentis.
Haec Alexander.
Albertus demum hic ait :
De hac quaestione sunt multae opiniones. Prima dicentium, quod omnes tales locutiones sint falsae, et ab Augustino retractatae in simili, dum retractavit quod dixerat, Pater est sapiens sapientia. Contra quos est quod non solum Augustinus, sed et alii Sancti ponunt, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, sicut et supra distinctione decima patuit.
Alii dicunt quod propositio illa sit vera, quamvis impropria ; et exponunt sic eam : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, id est dilectione essentialiter dicta, tamen appropriabili Spiritui Sancto. Contra hos est quod secundum hanc opinionem Spiritus Sanctus non removeretur a Patre et Filio, cum Pater et Filius dicuntur diligere Spiritu Sancto, quia et Spiritus Sanctus diligit unamquamque divinam personam essentiali dilectione : sed Augustinus dicit, quod Spiritus Sanctus non est alter duorum quo genitus a genitore diligitur.
Tertii sequuntur Simonem Tornacensem, dicentes quod propositio illa sit vera ac propria, sic quod ablativus construitur in ratione signi (contra quod disputatum iam est).
Quarta est opinio Antisiodorensis (contra quam etiam iam disputatum est ab Alexandro). Attamen opinionem illam salvando, dici posset quod duplex est forma, puta interior atque exterior. Interior, quae confert esse. Exterior duplex est : una continens et terminans rem, ut locus ; alia, ad quam fit res, ut exemplar aut paradigma. Et nullo horum modorum dicitur ablativus ille construi in habitudine quasi causse formalis, sed est quasi forma quae habet actum formae et cadit ab actu causae. Cum enim dico : Causa formalis, duo dico, videlicet : causalitatem, et hoc habet influentiam super causatum ; et formam, quae habet multos actus, utpote dare esse et rationem, terminare, unire : et in hoc ultimo actu Spiritus Sanctus est quasi forma Patris ac Filii, quoniam unit eos, non effective, sed sicut id in quo uniuntur, quod per ablativum illum significatur. Et per hoc solverentur obiecta.
Quinta opinio est, quod cum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ablativus ille construitur in ratione effectus, et non causae aut signi. Et haec videtur esse opinio magistri Hugonis de S. Victore in epistola de processione Spiritus Sancti ad B. Bernardum, dicentis : Pater diligere dicitur Spiritu Sancto, quod non ita intelligitur, quasi Spiritus Sanctus auctor aut origo exsistat quod Pater est, et pro suo arbitrio amat quod amat ; sed quod Pater eam dilectionem qua Filius diligitur, quae et Spiritus Sanctus est, agat, atque illius auctor et origo consistat. Dicitur ergo Pater Spiritu Sancto diligere, non quod Pater per eum habeat dilectionem, sed exhibeat et impendat.
Et ad hoc Hugo inducit quod Pater, secundum Scripturas et Sanctos, operatur per Filium, non quod a Filio accipiat aliquid, sed quod potentiae operativae est auctor in Filio. Verum contra hoc esse videtur, quod cum dicitur, Pater operatur per Filium, notatur effectus in creatura in quam transit opus ; cum vero dicitur, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, aut econverso, non notatur aliquis effectus in quem transeat dilectio, sed potius significatur transire in Filium, vel econtra in Patrem, cum dicitur : Filius diligit Patrem Spiritu Sancto. Sed ad hoc respondent praefatae opinionis sequaces, quod quamvis in praetactis locutionibus Pater et Filius distinguantur quasi materiae ac termini dilectionis, non est tamen ita in re ; sed magis Pater et Filius sunt res subsistentes a quibus egreditur actus dilectionis, et Spiritus Sanctus est terminus dilectionis seu actus illius : quia divina natura dupliciter communicatur, videlicet per generationem et spirationem, quae spiratio importatur per dilectionem. Hinc quemadmodum cum dicitur : Pater dicit Verbo, per Verbum notatur non ratio dicti ex parte dicendi, sed potius quasi effectus actus ipsius ; ita cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, notatur materia diligendi quasi effectus per ablativum illum, Spiritu Sancto.
Verum quoniam modus ille loquendi extraneus est, potius puto, quod ablativus ille construitur in habitudine exsistentis de principio, quod habet actum quasi formae in uniendo. Et haec est sexta positio, quae complectitur duas, videlicet quartam et quintam quantum ad id quod recte dicunt. Estque simile cum dicitur : Pater dicit Verbo. Per ly Verbo significatur exsistens de principio, scilicet Filius, qui est de Patre per actum dicendi ad intra, quasi effectus prolationis internae ; et insuper notatur ratio eorum quae dicuntur in Verbo, quae tamen non dicuntur in Verbo nisi Verbi prolatione. Ita dicendum est hic, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ita quod ly « se » teneatur intransitive. Sic enim considerando verbum diligendi in quantum est notionale, id quod supponitur in re ablativi, est principiatum, et est quasi effectus Patris ac Filii diligentium. Cumque considerandus sit etiam modus procedendi, quia procedit ipse Spiritus Sanctus ut amor vere connectens, ideo accusativus ille se efficitur materia dilectionis in quam transit. Et de his dictum est supra distinctione decima. Et ista positio magis consonat Sanctis.
Denique in praeallegata epistola scribit magister Hugo, alloquens S, Bernardum : Si Spiritus Sanctus diceretur amor cordis tui, sicut dicitur amor Patris ac Filii : quis, quaeso, posset negare te Spiritu Sancto, id est amore tuo, diligere ? Ergo a simili, prout etiam ibi probare intendit Hugo, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, qui est amor eorum. Et rursus : Animus (inquit) humanus amor non est, sed ab ipso amor procedit : ideo se ipso non diligit, sed amore qui ab ipso procedit. Porro Deus Pater amor est, et Spiritus Sanctus ipsius est amor : ideo Pater amat se ipso, et etiam amat Spiritu Sancto. Unde iterum ait ibi : Si Spiritus Sanctus amor est utriusque, cur Pater et Filius non dicantur suo amore, id est Spiritu Sancto, diligere ? Itemque : Si tu recte diligere perhiberis amore qui procedit de te, ergo Pater et Filius recte dicuntur diligere amore qui ab ipsis procedit. Ecce soluta est quaestio quam insolubilem putant, dicunt et scribunt. In quibus verbis tangere videtur auctorem libri istius, qui in hac distinctione dicit quaestionem istam insolubilem esse.
Haec Albertus.
Verumtamen, quamvis verba ista venerabilis magistri Hugonis catholice atque salubriter sint prolata, non tamen ita censentur quaestionis huius difficultatem evacuare, elucidare aut tollere, quin Magister in textu merito dicat quaestionem hanc insolubilem prae sua difficultate et profunditate. Nos quippe diligere perhibemur amore seu dilectione procedente de corde nostro : a quo amore formaliter influentialiterque habemus quod vere diligimus et amantes vocamur, nec sine illo amore valemus diligere. Sic autem Pater et Filius non amant Spiritu Sancto, nec ab illo ullam influentiam sortiuntur. Et si dicantur diligere Spiritu Sancto tanquam aliquo exsistente et progrediente ab eis per modum formae quantum ad actum uniendi, et sicut arbor floret non solum floritione, sed etiam flore, ut infra tangetur ; difficile videtur exponere, cur non simili modo Pater dicatur sapiens sapientia a se genita, tanquam re a se exsistente et emanante quemadmodum flos derivatur ex arbore, praesertim quia sic argui potest de actu intelligendi et sapiendi, sicut Hugo arguit de actu amandi. Nam sicut diligere dicimur dilectione ex voluntate nostra progrediente, sic intelligere et sapere perhibemur intellectione seu intelligentia ac sapientia actuali ex nostro intellectu manante. Et si dicatur, quod amor designatur ut tendens in alterum, sapientia ut quiescens ; hoc non videtur impedire denominationem. De amore quoque absolute, non notionaliter sumpto, qui est alicui bonum velle, dictum illud verificatur. Multa his consimilia quaestionis huius difficultatem augentia, possent hic tangi. Sed bestia ista non audet tangere montem, ne lapidetur ; nec maiestatem immoderanter scrutari, ne opprimatur a gloria. Hinc ut apparet, rite dixit Magister insolubilem esse hanc quaestionem, quoniam in hac vita a viatore plene solvi et capi non valet.
Insuper dicit Albertus, quod ista, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, sit magis propria quam ista, Pater et Filius diligunt se per Spiritum Sanctum :
quoniam praepositio « per » aliquid notat per modum causalitatis, et in propositione illa ablativus cadit a ratione causalitatis, sicut expositum est. Haec vero, Pater et Filius diligunt se a Spiritu Sancto, nequaquam conceditur : quia ly « a » solum notat principium quasi efficiens. Sed ista : Diligunt se per Spiritum Sanctum, aliquo modo admittitur, quia ly « per » quando adiungitur casuali quod est distincti aut diversi suppositi a recto qui in eadem ponitur locutione, notat rationem principiati in re casuali, ut dicit Praepositivus : sicut cum dicitur, Pater operatur per Filium ; similiter haec : Pater et Filius diligunt per Spiritum Sanctum. Haec autem propriissima est, Pater et Filius diligunt se in Spiritu Sancto : quoniam praepositio « in » notat unionem nexus et convenientiam vinculi. Atque adhuc magis proprie ista, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus Sanctus : quoniam amor magis proprie dicit rationem amandi quam Spiritus Sanctus. Propter quod ista : Diligunt se amore procedente, est minus propria quam praecedens : quia ly « procedente » trahit amorem ad significandum ut ab ipsis esse, et non ut uniens eos.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus, inter cetera loquens in Summa sua, libro tertio :
Verbum hoc, diligunt, in divinis interdum importat dilectionem notionalem, quae non est Spiritus Sanctus, sed est activa spiratio, in qua uniuntur Pater et Filius, et per ipsam distinguuntur a Spiritu Sancto.
Augustinus quoque, qui sexto de Trinitate asserit Patrem non esse sapientem sapientia genita, ex hoc quod tunc eaedem essent sapientia genita atque ingenita, quoniam idem est Patri esse ac sapere : in eodem libro affirmat, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, servantque unitatem spiritus in vinculo pacis, cum tamen in divinis etiam idem sit esse et diligere, sicut esse et sapere. Ratio vero diversitatis haec est, quoniam sapientia in divinis solum dicitur essentialiter, amor vero etiam personaliter. Quod si Pater et Filius dicerentur se diligere dilectione essentiali, simile esset ac si Pater diceretur sapiens sapientia genita, et utrumque ex eadem radice exsisteret falsum ; sed sic non intelligitur cum dicitur : Pater diligit se Spiritu Sancto : imo intelligitur de dilectione notionali, respectu cuius Spiritus Sanctus se habet per modum principiati per ipsam. Nempe in hoc verbo, diligunt, duo importantur. Unum est activa processio : sicque ablativus Spiritu Sancto non construitur cum verbo hoc, diligunt, in ratione principii, sed principiati ; sicut cum dico : Curro cursu, cursus non est principium currentis, sed principiatum ab ipso. Sic dilectio non est principium suae activae processionis, sed principiatum eiusdem. Si autem consideretur modus procedendi Spiritus Sancti, puta modus amoris, sic ablativus construitur cum verbo hoc, diligunt, in ratione formae, ut sit sensus : Pater et Filius diligunt Spiritu Sancto, id est, spirant amorem qui est Spiritus Sanctus, quo quasi formaliter ad invicem convertuntur : non utique forma substantiali, quia tunc essent Spiritu Sancto, nec forma consequente substantiam quae sit absoluta forma inhaerens ei cuius est forma, sed forma consequente substantiam relata ad alterum, et ideo potius exsistente ab aliquo quam in aliquo. Illa etenim nihil ponit in eo cuius est forma, sed potius principiari ab eo cuius est forma, sicut cum dicitur : Isti se diligunt amicitia. Unde cum Pater et Filius ut distincti sunt diligant se, et omnis diligens necessario diligat suo amore ; Pater et Filius sic diligunt amore qui est ipsorum ut distincti sunt, qui amor est Spiritus Sanctus.
Eadem ratione divisim dici potest : Pater diligit se Spiritu Sancto. Nam quamvis Pater et Filius uniantur in spiratione activa, illa tamen distinctarum est personarum in quantum distinctae sunt, ita ut reduplicatio ista, « in quantum », denotat rationem agentium, non agendi seu actionis : hocque connotatur in praedicta distinctione locutionum.
Haec Udalricus.
Denique Thomas refert hic aliquorum opiniones, et arguit contra eas quemadmodum ex Alberto inductum est ; et tandem refert positionem Hugonis, quam testatur prae caeteris veritatem perfectius continere : a qua tamen, ut patuit, parumper recedit Albertus, positioni Alexandri consentiens. Thomas vero positionem Hugonis declarans :
Ad explanationem (inquit) eius sciendum quod secundum diversam naturam generis, diversus est modus denominationis. Quaedam etenim genera ex sua ratione significant ut inhaerens, ut qualitas, quantitas : et a talibus non fit denominatio nisi per formam inhaerentem, quae est principium eius quod denominatur secundum esse illius substantiale aut accidentale. Quaedam vero ex sua ratione significant ut ab alio ens, et non ut inhaerens, sicut praecipue patet in actione : quoniam actio secundum quod actio, significatur ut ab agente ; et quod sit in agente, hoc accidit ei in quantum est accidens. Unde in genere actionis denominatur agens ab eo quod est ab ipso, non ab eo quod principium est agentis sive agendi, quia ab actione dicitur agens ; nec tamen actio principium est agentis, sed econverso. Et si per impossibile poneretur aliquam esse actionem in creaturis quae non sit accidens, non esset inhaerens, et tamen denominaret agentem : sicque agens denominaretur ab eo quod est ab ipso, nec ei inhaeret. Sed quia cuiuslibet actionis principium est aliqua forma inhaerens, ideo aliquid potest dici agens duobus modis, utpote : ipsa actione, quae agentem denominat, et non est principium eius ; et item ipsa forma, quae est principium actionis in agente, atque secundum quid principium est agentis. Sicque dicimus ignem moveri sursum suo proprio motu ac levitate.
Quibus visis, patet responsio. Diligere etenim in divinis accipi potest essentialiter, et sic non importat processionem nisi secundum rationem ; et etiam notionaliter, prout importat processionem realem amoris ab amante. Et ab utroque modo invenitur amor dupliciter dici, reddendo singula singulis, utpote : ut qualitas, prout amor designat habitum amantis ; et item ut operatio, prout amor significat actum vel passionem amantis in amatum vel ab amante. Si itaque diligere sumatur essentialiter, cum dicitur : Pater diligit Filium, dicetur Pater denominative diligere amore qui est actus essentialis, et caritate tanquam principio illius amoris : quae caritas est divina essentia. Si autem diligere sumatur notionaliter, tunc amor si designet formam quae est principium actus istius, dicetur Pater diligere Filium ipsa proprietate quae est principium processionis Spiritus Sancti, quae est communis spiratio, sicut paternitas est principium generationis Filii ; porro si amor nominet ipsam actionem procedentem, sic Pater dicitur diligere Filium amore qui est Spiritus Sanctus, vel Spiritu Sancto, quamvis hoc non tam expressam contineat veritatem. Consimiliter est in aliis nominibus personalibus quae personam significant per modum operationis, ut Verbum : idcirco conceditur quod Pater dicit Verbo suo.
Haec Thomas in Scripto.
Denique in prima parte Summae, quaestione tricesima septima :
Quidam (ait) dixerunt, quod dum dicitur, Pater et Filius amant se Spiritu Sancto, ablativus construitur in habitudine effectus formalis : et isti propinquius accesserunt ad veritatem. Dum enim res convenienter (communiter*) denominentur a suis formis, ut album ab albedine, homo ab humanitate ; omne id a quo aliquid denominatur, quantum ad hoc habet rationem seu habitudinem formae, quamvis non sit forma in se. Contingit autem aliquid denominari per id quod ab ipso procedit, non solum sicut agens denominatur ab actione, sed etiam sicut termino actionis, qui est effectus, quando ipse effectus in intellectu actionis includitur. Dicimus enim quod ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefactio non sit calor, qui est quaedam forma ignis, sed actio ab igne progrediens. Dicimus quoque quod arbor est florens floribus, quamvis flores non sint forma arboris, sed eius effectus.
Secundum hoc ergo dicendum, quod prout diligere essentialiter sumitur, Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto, sed sua essentia. Unde quintodecimo de Trinitate loquitur Augustinus : Quis audeat dicere, Patrem nec se nec Filium suum nec Spiritum Sanctum diligere nisi per Spiritum Sanctum ? Sed prout diligere notionaliter sumitur, nihil est aliud quam spirare amorem, sicut dicere, est verbum producere, et florere, est flores emittere seu causare. Quemadmodum ergo dicitur arbor florens floribus, ita Pater est dicens Verbo seu Filio se ipsum et creaturas ; Pater quoque et Filius diligunt Spiritu Sancto, seu amore ab ipsis procedente, se invicem et creata. Pater quippe non solum Filium, sed et se ac nos diligit Spiritu Sancto : quia ut dictum est, diligere notionaliter sumptum, non solum importat productionem personae divinae, sed etiam personam productam per modum amoris, qui amor habet habitudinem seu respectum ad rem dilectam. Hinc quemadmodum Pater dicit se et omnem creaturam Verbo quod genuit, in quantum Verbum illud sufficienter repraesentat Patrem et omne creatum ; ita diligit se et omnem creaturam Spiritu Sancto, in quantum Spiritus Sanctus procedit ut amor primae bonitatis, secundum quam Pater amat se omnemque creaturam. Ex quibus constat, quod in Verbo atque in amore procedente quasi secundario importatur respectus ad creaturam, in quantum videlicet veritas et bonitas divina est principium et ratio intelligendi et amandi omnem creaturam.
Haec Thomas in Summa.
Consonat Petrus, dicens :
Cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, sensus est : Spirant Spiritum Sanctum ut amorem unius in alterum. Hanc positionem tenendo, dicendum quod verba quaedam significant motum ad animam, ut sapere ; quaedam ab anima, sicut diligere. Similiter nomina quaedam significant rem per modum inhaerentis ipsi animae, ut sapientia ; quaedam per modum egredientis, ut amor : et quoniam egressus iste potest esse secundum rem, et item secundum modum intelligendi ; ideo talia accipi queunt personaliter et essentialiter. Illa vero quae significant per modum formae inhaerentis, non nisi essentialiter capiuntur : quia designant rem suam non per modum originis, sed qualitatis. Hinc patet quare dici non possit, Pater sapit sapientia genita, quoniam notaretur Filius respectu Patris habitudinem habere causalem. Sed dici potest, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, et econverso, quia per hoc non notatur Spiritus Sanctus habitudinem aliquam causalem habere respectu Patris ac Filii : imo ablativus dicit habitudinem effectus secundum rem, habitudinem vero formae solum secundum modum intelligendi, id est secundum denominationem : sicut cum dicitur : Isti loquuntur verbo, vel currunt cursu, seu agunt actione, in quibus idem significatur per verbum et ablativum, sed per ablativum ut qualitas denuntians, per verbum ut actus egrediens a supposito : sicut cum dicitur : Pater dicit Verbo, et diligit Spiritu Sancto ; in quibus locutionibus utrumque verbum, videlicet « dicit » et « diligit », significat actum notionalem et terminum actus, seu notionem simul et personam : quae notio quasi forma denominans designatur, cum additur nomen personae. Sapientia vero semper essentialiter sumitur quoad significationem ; dilectio autem essentialiter et personaliter accipi potest.
Haec Petrus.
Praeterea Richardus quaestionem huius distinctionis movet hoc modo : Utrum quaelibet persona divina se et quamlibet personam divinam diligat Spiritu Sancto, et an quaelibet persona divina diligat nos Spiritu Sancto. Atque ad primam respondet :
Unaquaeque persona divina se et quamlibet aliam personam divinam diligit Spiritu Sancto : quoniam Pater diligit Filium Spiritu Sancto, et econverso, Pater quoque se diligit Spiritu Sancto, Filius etiam diligit se Spiritu Sancto, sed et Spiritus diligit se Spiritu Sancto, Pater item et Filius diligunt Spiritum Sanctum Spiritu Sancto.
Quod autem Pater diligat Filium Spiritu Sancto et econverso, ita declaro :
Quaedam nomina significant rem suam ut in alio, sicut sapientia et bonitas ; quaedam ut ab alio, quemadmodum actio. Et sicut ea quae significant rem suam ut in alio, possunt denominare illud in quo sunt ; sic actio, quae significat rem suam ut ab alio, potest denominare id a quo est. Ideo sicut ista est vera, Iste scit scientia ; ita et haec : Iste amat amore a se procedente. Cum igitur in divinis hoc nomen, Spiritus Sanctus, designet rem suam ut ab alio procedentem ; ideo amore hoc personali denominari possunt Pater et Filius. Hinc si per ly diligere, significetur amor personalis, vere dicitur, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, et econverso : sicque ablativus construitur non in habitudine causae, sed rei productae habentis actum formae in denominando. Si autem diligere dicat essentialem amorem, Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto : quia ex hoc quod Pater et Filius amant se amore essentiali, emanat ab eis amor personalis, quoniam actiones personales in actibus essentialibus radicari et fundari dicuntur.
Consimiliter dico, quod Pater diligit se Spiritu Sancto, et Filius diligit se Spiritu Sancto, loquendo de notionali seu personali amore : quoniam notionaliter diligere aliquem, est amorem spirare in ipsum ut in obiectum. Cumque amorem hunc Pater non solum spiret in Filium ut in obiectum, sed etiam in se ipsum ut in obiectum ; similiter Filius non solum spiret istum amorem in Patrem ut in obiectum, sed etiam obiectaliter in se ipsum : ideo hoc amore Pater non solum diligit Filium, sed etiam semetipsum, et idem dicendum de Filio.
Dico quoque, quod Spiritus Sanctus diligit se Spiritu Sancto essentiali amore, in quantum Spiritus Sanctus est realiter divina essentia essentialisque amor : non tamen a se ipso, quoniam quidquid habet, habet a Patre et Filio ; sed diligit se per se ipsum, secundum quod ly per dicit habitudinem quasi similem habitudini formae. Amore autem notionali non diligit se se ipso, quia in illo amore requiritur emanatio.
Insuper dico, quod Pater et Filius diligunt Spiritum Sanctum Spiritu Sancto, notionali non essentiali amore. Sicque per actum diligendi et per accusativum et ablativum eadem res significatur : sed per actum significatur ut actio ; per accusativum, ut terminus actionis ; per ablativum, ut aliquo modo similis actui formali in denominando : sicut quum dico : Intelligo intelligere actu intelligendi, quia per hoc quod dico « intelligo », significo idem ut actionem quod significo « per intelligere » ut terminum, et quod significo cum dico « actu intelligendi », ut habens aliquo modo similitudinem formae in denominando : ita quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt Spiritum Sanctum Spiritu Sancto, Spiritus Sanctus ut significatus per actum diligendi, prior est secundum rationem intelligendi se ipso significato ut est terminus actus ; atque in quantum significatur per hunc ablativum, Spiritu Sancto, prior est secundum rationem intelligendi se ipso significato per actum, et se ipso significato ut est terminus actus. Non enim inconveniens est, ut idem sub diversis rationibus sit prius se ipso secundum rationem intelligendi.
Haec Richardus.
Praeterea responsio Bonaventurae concordat Thomae, et in eius verbis quasi totaliter continetur. Et addit, quod diligere essentialiter sumptum, designat voluntatis complacentiam, quse communis est tribus personis ; sumptum vero notionaliter, dicit voluntatis fecunditatem, quae inest solum duabus personis ad producendum personam divinam.
Verum a praeinducta responsione Richardi videtur Bonaventura aliqualiter dissentire, dicendo :Spiritus Sanctus est amor nectens Patrem cum Filio et econtra ; nec licet inferre : Ergo Pater diligit se ipsum Spiritu Sancto. Et denuo : Diligere Spiritu Sancto non convenit tribus personis ratione spirationis quam Spiritus Sanctus importat.
Haec tamen dissensio videtur concordabilis esse, ut paulo post forsan tangetur. Et sicut Thomas, sic et Bonaventura sequitur et commendat hic responsionem Hugonis de S. Victore, qualiter vera sit ista : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ita quod ablativus ille construitur in ratione effectus formalis, nominando effectum id quod a principio est. Allegat quoque S. Bernardum de divino amore dicentem : Amas te, amabilis Domine, cum a Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus, amor Patris in Filium et Filii ad Patrem, et tantus amor ut sit unicus.
At vero de hac materia non scribit Durandus in Scripto suo quod vidi, sed ut in eiusdem margine additur, in alio suo scripto quaerit sic : primo, utrum haec sit vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto ; secundo, an Pater diligat se Spiritu Sancto, et Filius se Spiritu Sancto ; tertio, an Spiritus Sanctus diligat se Spiritu Sancto.
Ad primam respondet quod sic, quoniam Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut amor : sed quilibet diligit amore a se procedente.
Ad secundam quoque respondet quod sic, quoniam sicut se habet dicere ad Verbum, ita diligere ad Spiritum Sanctum. Sed haec est vera : Pater dicit se Verbo : ergo et ista, Pater diligit se Spiritu Sancto. Simili modo Filius diligit se Spiritu Sancto.
Ad tertiam dicit, quod eius solutio patet ex dictis. Unde et illam videtur concedere : Spiritus Sanctus diligit se Spiritu Sancto, ita quod ly se construitur ibi quasi in habitudine formae aut actus, quemadmodum dicitur : Iste videt visione. Multae sunt namque proprietates formae, videlicet : distinguere, continere, manifestare, unire, etc.
Haec Durandus.
Denique Scotiis :
Amor (ait) in nobis in quantum est quid productum, habet ad voluntatem ut producentem, relationem secundi modi : et illa forsan est mutua. Habet etiam ad obiectum aliam relationem pertinentem ad tertium modum relativorum : quae non est mutua. Nam sicut scientia refertur ad scibile, ita amor ad amabile, non econtra. Et sicut amor habet formaliter habitudinem aliquam ad obiectum, ita id quod producit amorem posset denominari ab habitudine illa, si esset verbum impositum hoc active significans. Ita dico in divinis, quod Spiritus Sanctus vi productionis suae, non quidem proprie, sed appropriate, est amor omnis entis necessario amati : propterea habet aliquam relationem rationis formaliter ad sic amatum, et producens ipsum amorem, potest denominari ab eadem habitudine quasi principiative ; sicque habitudo ut principiative denominans, importatur per hoc verbum, diligere, quando dicuntur Pater et Filius se diligere Spiritu Sancto. Hoc quippe est Patrem Filiumque producere amorem qui est Patris ac Filii, quemadmodum Patrem dicere se Verbo, est producere Verbum quod est declarans ipsum Patrem.
Unde cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, verbum hoc, diligere, nec mere essentialiter nec mere notionaliter sumitur, sed connotat notionem, videlicet Spiritus. Sancti productionem, et significat illam habitudinem consequentem Spiritum Sanctum ad amatum, non formaliter, sed principiative ; et ratione illius habitudinis sequentis, est essentiale quantum ad illius habitudinis terminum, quoniam terminus ille non tantum est Spiritus Sanctus, sed et omne necessario amabile, et quoad hoc fit conversio, non quantum ad notionale connotatum. Similiter dicere sumitur nec mere essentialiter nec mere notionaliter, quando conceditur Pater se dicere Verbo : imo connotat notionem, puta gignitionem, et importat in genito habitudinem declarativi ad omne declarabile.
Haec Scotus. Qui etiam reprehendit exemplum illud ab aliis introductum, videlicet : Arbor floret floribus : quoniam florere non est verbum activum, sed neutrum ; et arborem florere floribus, non significat formaliter producere flores : imo si poneretur verbum activum, dicendo : Arbor florificat floribus, esset falsa.
Sed responsio Thomae ac Bonaventurae Hugonem sequentium, planior aptiorque videtur. Nec habitudo illa ad creata aut creabilia, quae non est nisi relatio rationis, impedit quin diligere absolute loquendo sumatur notionaliter, dum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto. Nam et quidam doctores praefati fatentur in Verbo et in amore insinuari respectum quemdam ad creaturas : qui nihilominus protestantur verbum illud, diligere, sumi notionaliter in praetacta locutione.
Exemplum quoque illud : Arbor floret floribus, a Thoma et Richardo specialiter positum, videtur omnino conveniens. Quamvis enim florere sit verbum neutrum in modo significandi, tamen reipsa arbor se habet per modum causalis principii respectu florum, foliorum et fructuum, qui nascuntur ex arbore, quamvis ad horum productionem concurrant et alia activa principia : quemadmodum etiam terra est causale principium bladi et graminum ac terrae nascentium, sicut in Isaia fatur Scriptura : Terra profert germen suum, et hortus semen suum germinat ; itemque : Sicut descendit imber de caelo, et inebriat terram et germinare eam facit ; in Canticis quoque : Videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt.
Amplius, Aegidius circa haec scribit prolixe, positionemque recitat Thomae, et asserit eam in duobus deficere : primo in hoc quod dicit paternitatem esse principium generationis Filii, atque communem spirationem esse principium processionis Spiritus Sancti, quoniam Pater non est potens generare paternitate, sed natura ; secundo, in hoc quod Thomas ait ablativum construi in habitudine actus, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, cum tamen ablativus ille construatur in habitudine constituti ex actu.
Verum ista solvuntur faciliter. Quamvis enim paternitas ut est relatio secundum rationem et ordinem intelligendi consequens actum generationis, non sit generationis principium ; tamen in quantum est proprietas constitutiva personae Patris, est quasi prior atque principium generationis, prout declaratum est supra. Similiter, cum dicit Thomas amorem notionaliter sumptum, significare vel formam quae est principium actus, videlicet communem spirationem, vel actum seu actionem procedentem realiter, per ipsum actum intelligit Spiritum Sanctum seu spiratum amorem, qui est quid constitutum per actum dilectionis essentialiter sumptae, ut patuit. Ideo reprehensio illa Aegidii videtur multiplicatio verborum inutilis, et ipse Aegidius eidem positioni consentit secundum quod Hugo eam deprompsit. Nec sequitur, Pater potens est generare natura, ergo non paternitate prout paternitas est constitutiva proprietas : imo dico quod Pater potens est generare natura, et intellectu seu fecunda memoria, et paternitate, prout haec supra expressa sunt. Idcirco stare non valet quod Aegidius scribit communem spirationem non esse principium processionis Spiritus Sancti ; et in hoc non solum contradicit Thomae, sed etiam Alberto, Udalrico, Richardo, Petro, ac aliis multis, ut constat ex praeinductis.
Nunc diligentius inquirendum : An Deus Pater diligat semetipsum Spiritu Sancto. Ad quod quamvis modo responsum sit, tamen de hoc plenius loqui oportet.
Itaque ad hoc respondet hic sanctus Doctor, quod sicut Pater nec se nec Filium diligit Spiritu Sancto, de essentiali dilectione loquendo ; ita sicut amat Filium Spiritu Sancto, sic et se ipsum eodem Spiritu diligit, loquendo de dilectione notionali : quia diligere notionaliter nihil aliud dicit quam esse principium amoris personalis, qui est Spiritus Sanctus : qui amor quia significatur per modum operationis, denominat Patrem, a quo est. Cumque tota ratio dilectionis quae est in Filio, sit in Patre, et econverso, ex neutra parte potest impediri quin Pater se diligat Spiritu Sancto, videlicet nec ex parte spirantis amorem, nec ex parte diligibilis : quoniam Pater ex una parte sufficiens principium est Spiritus Sancti, atque ex alia parte sufficiens ratio diligibilitatis in ipso est, et etiam in Spiritu Sancto. Unde sicut Pater diligit Filium Spiritu Sancto, ila et se : eodem namque amore diligit Filium suum et se. Sed et Spiritum Sanctum diligit Pater Spiritu Sancto.
Si autem quaeratur, an Spiritus Sanctus diligat se Spiritu Sancto : dicendum quod imo, si intelligatur de essentiali dilectione, quoniam sicut se ipso Deus est, ita se ipso essentialiter amat. Si vero intelligatur de dilectione notionali, tunc in verbo isto, diligere, importatur quasi duplex actus, videlicet : ipse actus amoris, qui significat personam Spiritus Sancti ; et ipsa amoris emissio, quia diligere notionale, est amorem spirare : quod non convenit Spiritui Sancto. Unde nec ista conceditur, quod Spiritus Sanctus se amat Spiritu Sancto. Si autem ab intellectu verbi istius, diligit, separaretur actus originis per quam efficitur notionale, et remaneret solum quod personale est, sic conveniret Spiritui Sancto, quia procedit ut operatio subsistens, propter quod ipsa operatio est operans : sicque Spiritus Sanctus se ipso diligeret se et Patrem ; et tunc diligere non notaret emissionem amoris nisi secundum rationem, nec importaret aliquid notionale, sed tantum personam alio modo significatam. Unde diligere potest tripliciter sumi. Primo, secundum quod dicit essentiam tantum, et exitum essentialis operationis seu dilectionis ab ea solum secundum rationem. Secundo, prout nominat solum personam Spiritus Sancti, et sic etiam non designat exitum nisi secundum rationem : et iuxta hoc convenit solum Spiritui Sancto diligere ; sed ista acceptio inconsueta est. Tertio, prout dicit exitum realem, sicque simul importat notionem activam, seu communem spirationem, et Spiritus Sancti personam : sicque non convenit nisi Patri et Filio.
Haec Thomas in Scripto.
Verum in his quoque contradicit Aegidius magistro suo Thomae, affirmans eius responsionem in duobus deficere : primo, quoniam Spiritus Sanctus non significatur per modum operationis sen actus ; secundo, quoniam Pater diligit Spiritu Sancto, sive diligere sumatur essentialiter sive notionaliter.
Sed primum horum duorum modici est momenti, quia in quid nominis videtur consistere : imo sicut iuxta Philosophum, Deus est purus actus, sic quaelibet divina persona potest significari ut actus. Operatio quoque frequenter vocatur dilectio ipsa egrediens et res producta.
Secundum vero istorum magni est ponderis, quia in hoc Aegidius contradicit cunctis praeallegatis doctoribus et communi scholae theologorum. Opinionem vero suam sic persuadet : Pater dicendo se producit Verbum, et intelligendo se generat Verbum : et tamen dicere proprie sumptum, est notionale, intelligere vero essentiale. Utroque ergo modo producit Verbum, videlicet actu essentiali et notionali ; non tamen eodem modo, quoniam Pater dicendo se, Verbum producit, et intelligendo se, generat Verbum : et tamen utrumque verbum denominat Patrem. Dicimus enim quod Pater dicit Verbo, et intelligit se in Verbo. Quemadmodum autem Pater dicendo et intelligendo se producit Verbum, sic Pater et Filius diligendo se dilectione essentiali, quae correspondet ei quod est intelligere, et diligendo se dilectione notionali, quae correspondet ei quod est dicere, spirant Spiritum Sanctum. Ideo secundum utramque dilectionem Spiritus Sanctus denominat Patrem et Filium.
Sed huius error opinionis patet ex praetactis doctorum argumentationibus, quoniam Deo Patri idem omnino est esse et diligere essentialiter sumptum : idcirco si Pater essentialiter diligeret Spiritu Sancto, esset Spiritu Sancio ; et eadem est illius quam Augustinus retractat, videlicet, Pater est sapiens sapientia genita.
Denique actus essentialis communis est tribus supersanctis et superexcelsis personis. Idcirco si Pater gigneret Verbum intelligendo se essentiali intellectione, Spiritus Sanctus quoque gigneret Verbum, praesertim cum illa intellectio sit una et eadem numero in tribus personis altissimis. Quamvis ergo actus notionales in actibus personalibus fundentur et radicentur, non tamen conceditur quod actus essentiales sint proxima principia emanationum ad intra.
Praeterea, quamvis Pater et Filius denominentur ab actu notionalis dilectionis, ita quod dicuntur se diligere Spiritu Sancto, quia per hoc Spiritus Sanctus non insinuatur ut principium seu ratio actus illius in Patre et Filio, sed potius econtra Pater et Filius designantur principium Spiritus Sancti, quia notionaliter diligere, est amorem producere seu spirare ; non tamen possunt Pater et Filius denominentur ab actu dilectione respectu Spiritus Sancti, ita ut dicantur se diligere Spiritu Sancto essentiali dilectione, quia sic Spiritus Sanctus significaretur ut principium seu ratio dilectionis illius in Patre et Filio. Et breviter, opinio ista Aegidii ostenditur multum abusiva, grossa, erronea.
Consequenter scrutandum : An Pater et Filius diligant rationales et intellectuales creaturas Spiritu Sancto.
Et quamvis iam habitum sit quid ad hoc Thomas respondeat in prima parte Summae, nunc tamen addenda est responsio eius in Scripto. Itaque ait hic :
Concedendum est simpliciter, quod Pater et Filius diligunt nos Spiritu Sancto, quemadmodum supra, decima distinctione, habetur. Quocirca sciendum, quod divina processio personarum est quaedam origo atque exemplar emanationis creaturarum, quia in omni genere primum est causa sequentium : tamen efficientia creaturarum attribuitur communi essentiae. Unde cum Pater et Filius dicuntur nos diligere Spiritu Sancto, verbum illud, diligere, potest essentialiter notionaliterque teneri, et utroque modo propositio vera est. Si enim tenetur essentialiter, tunc in verbo dilectionis designatur totius efficientia Trinitatis, et in ablativo designante personam Spiritus Sancti, designatur ratio efficientiae, non ex parte efficientis, sed effectorum seu causatorum : quorum ratio et origo est Spiritus Sancti processio, sicut dum quod exierunt a Deo per intellectum ; Spiritus Sanctus vero, secundum quod libere exierunt per voluntatem, ad quam pertinet amor. Ideo proprie dicitur Deus diligere creaturam Spiritu Sancto, non Verbo. Si autem diligere notionaliter capiatur, rursus vera est ista locutio : Pater diligit nos Spiritu Sancto ; aliam tamen habet rationem veritatis : quoniam verbum hoc, diligit, non importat ex principali intentione habitudinem efficientiae respectu creaturae ; imo principaliter denotat rationem efficientiae huius respectu effectuum, atque ex consequenti dat intelligere habitudinem efficientiae, ut sit sensus : Pater diligit creaturam Spiritu Sancto, id est, spirat personalem amorem, qui est ratio omnis liberalis collationis creaturis a Deo exhibitae.
Haec Thomas in Scripto.
Et in hoc satis concordat Aegidius.
Richardus etiam consonat :
Quaelibet, inquiens, persona divina nos diligit Spiritu Sancto. In divinis namque est amor essentialis et notionalis. Amor vero essentialis Dei ad nos accipi potest dupliciter : primo, ratione significati ; secundo, ratione effectus connotati. Primo modo dici non potest quod Pater et Filius diligunt nos Spiritu Sancto, quia secundum rationem intelligendi, prius est amor essentialis quam Spiritus Sanctus. Si autem accipiatur pro connotato, quod est collatio alicuius doni gratuiti, sic quaelibet persona divina diligit nos Spiritu Sancto appropriate, non proprie, ita quod illa collatio appropriatur Spiritui Sancto, quamvis efficienter a tota sit superaltissima Trinitate.
Si autem intelligatur de amore notionali, qui comprehendit personam et emanationem verbaliter significatam, sic Pater et Filius diligunt nos Spiritu Sancto, quoniam spirant in nos Spiritum Sanctum tanquam in obiectum. Quemadmodum enim Pater unum Verbum producit, quo se et omnia alia dicit ; sic Pater et Filius spirant amorem unum, quo se et omnia alia diligunt. Sed Spiritus Sanctus non diligit nos Spiritu Sancto, seu notionaliter, sed tantum essentiali amore : quia diligere notionaliter, est amorem increatum spirare in dilectum ut in obiectum. Verumtamen Spiritus Sanctus, qui est amor personalis, diligit nos se ipso amore essentiali, sic intelligendo, quod diligit nos per suam essentiam, quae realiter idem est quod ipse.
Haec Richardus.
Si autem quis instet, quia eodem amore diligit Deus omnem creaturam ; sed non diligit creaturam irrationalem Spiritu Sancto, quia non spirat eum in illam : ergo nec aliam.
Rursus, dilectio Dei in creaturas communis est tribus personis ; sed diligere creaturam Spiritu Sancto, non convenit Spiritui Sancto : ergo nec aliis divinis personis.
Dicendum ad primum, quod maior est falsa. Deus enim diligit essentiali dilectione omnem creaturam Spiritu Sancto, notionaliter vero solummodo iustos. Nihilominus eodem amore diligit omnem creaturam, quia realiter idem est amor essentialis et notionalis.
Ad secundum, quod dilectio illa communis est tribus supergloriosis personis respectu connotati effectus, quamvis approprictur Spiritui Sancto sicut et bonitas. Hinc quamvis Spiritus Sanctus non diligat se aliamque personam divinam notionaliter se ipso, diligit tamen creaturam essentialiter et personaliter se ipso, ratione effectus connotati egredientis ab ipso.
Haec Petrus et Richardus in sententia.
Petrus quoque in praedictis concordat scriptis Thomae atque Richardi.
Insuper Thomas de Argentina concordat iam dictis, nisi quod dicit istam non esse concedendam, Pater et Filius diligunt se per Spiritum Sanctum : quae tamen secundum doctores quosdam praeallegatos, secundum quemdam modum conceditur.
Dicit quoque quod Spiritus Sanctus est amor seu caritas secundum triplicem modum. Primo, essentialiter, in quantum cum Patre et Filio unus est Deus. Tres quippe personae in quantum sunt unum in essentia, diligunt se essentiali amore, qui Spiritui Sancto appropriatur. Secundo, personaliter : quoniam ipse est nexus Patris et Filii, qui diligunt se amore ab ipsis procedente, utpote Spiritu Sancto. Tertio, exemplariter : quoniam ipse Spiritus Sanctus non solum est causa efficiens amoris gratuiti qui consistit in nobis, sed etiam exemplar ac finis illius amoris. Nam Spiritus Sanctus est amor spiratus et increatus, a quo exemplatur seu exemplative in nobis producitur caritas, quae finaliter tendit in illud increatum exemplar.
Haec ille.
Ex habitis quoque patet ad obiecta solutio.
QUAESTIO II
Nunc quaerendum : An Pater sit sapiens sapientia genita.
Videtur quod sic.
Primo, quoniam unusquisque denominatur sapiens a sapientia sua. Sed Filius Dei est sapientia Patris, iuxta illud Apostoli : Praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Christus vero est sapientia genita.
Secundo, Gregorius probat Filium Patri esse aequalem, ex hoc quod Filius est sapientia Patris, derogaretque Patri, si sapientia eius minor ipso consisteret. Hoc autem argumentum efficaciam non haberet, nisi Pater denominaretur sapiens a sapientia quae est unigenitus Filius eius, quae est sapientia genita.
Tertio, dictum est saepe, quod Filius est ars Dei Patris rationibus plena : artifex vero architectus ab arte sua dicitur sapiens.
Quarto, Pater dicitur amans amore a se procedente, qui est amor spiratus : ergo et sapiens est dicendus sapientia a se procedente, quae est sapientia genita.
Quinto, Pater omnia noscit et videt in Filio : ergo sapiens est eodem, quoniam illo sapiens quis vocatur, quo intra se conspicit et cognoscit.
In contrarium sunt quae habentur in littera : quoniam Deo idem est esse et sapientem exsistere, et ita se ipso est sapiens ; nec sapientem Filium genuisset nisi in se et ex se sapiens exstitisset.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Esse sapientem in divinis essentialiter dicitur. Ideo sine distinctione dicendum, quod ista sit falsa : Pater est sapiens sapientia genita ; et si alicubi legitur ab aliquo Sancto concessa, est exponenda. Unde et Augustinus in libro Retractationum : Melius, inquit, illam quaestionem in libros de Trinitate tractavi, ostendens non valere argumentum quo sic argui alibi, Si Pater fuit sine Filio, cum Filius sit eius sapientia, ergo Pater fuit insipiens : quod non sequitur, quoniam sapientia convenit unicuique divinae personae.
Quamvis autem sit concedendum, quod Filius est sapientia Patris sapientis, non tamen quod Pater est sapiens sapientia genita. Dupliciter namque quid dicitur sapientia alicuius. Primo, sicut subiecti, et ita denominat illud. Secundo, tanquam principiatum ab illo. Genitivus enim importat originem : cumque Filius sit sapientia originem habens a Patre, recte vocatur sapientia Patris. Verum cum dicitur : Pater est sapiens sapientia genita, ablativus construitur in ratione alicuius causalitatis, aut in habitudine formae sive principii, praesertimque formse : ideo falsa est, quoniam Filius nec forma est nec principium Patris aut sapientiae eius.
Si quaeratur cur non construatur in ratione formalis effectus, quemadmodum amor cum amante a quo procedit ; dicendum, quod non est simile : cuius duplex est causa, una communis, alia specialis. Ratio communis sumpta est a creaturis : quoniam quidam sunt actus qui dicunt motum a rebus ad animam, ut sapientia ; quidam vero ab anima ad res, sicut amare. Ideo comparatio amoris ad amantem consistit in ratione exeuntis, non in ratione percipientis : et ideo amor de se importat formam et effectum. Sapientia vero, quia significat ut ad intelligentem, non ut ab intelligente, ideo ablativus ille tantum importat formam, non effectum. Alia ratio specialis est in divinis : quoniam amor procedens, proprie et non per appropriationem est amor ; similiter diligere, est notionaliter dictum, unde importat originem. Sapientia vero semper essentialiter dicitur : propter quod esse sapientem, nequaquam notionaliter praedicatur (et per hoc ad primum et ad quartum solutio elucescit).
Advertendum quoque, quod differt dicere : Pater novit Filio, et, Pater novit in Filio : quia cum dicitur : Novit Filio, ablativus designat rationem formae sive principii cognoscendi : ideo falsa est. Haec autem : Novit in Filio, est distinguenda : quoniam praepositio « in » cum suo casuali potest determinare hoc verbum, novit, in comparatione ad subiectum ; et ita est falsa, cum sit sensus : Filius est Patri ratio cognoscendi. Potest etiam verbum illud determinare in comparatione ad obiectum ; et tunc est vera, estque sensus, quod Filius sit rebus cognitis ratio et exemplar et causa exemplandi. Quod autem iste valeat esse sensus, hinc constat : Qui perfecte cognoscit rem aliquam, cognoscit omne quod est in illa. Cumque Pater cognoscat Filium perfecte, et omnia sint in Filio sicut in summo ac splendidissimo exemplari, sequitur quod Pater omnia cognoscit in Filio (per quod patet ad quintum solutio).
Haec Bonaventura.
Circa haec scribit Thomas :
Quamvis conceditur quod Pater omnia dicat Verbo, nullatenus tamen conceditur quod sit sapiens sapientia genita : et hoc, propter diversum modum significandi in utroque. Verbum enim significat per modum operationis, quae denominat illud a quo egreditur, utpote operantem : propter quod Pater denominatur dicens Verbo genito, quemadmodum amans amore spirato. Sapientia vero significatur per modum forma ; seu habitus quiescentis in eo cuius est : ideo nullus denominatur sapiens nisi ab eo quod est in ipso, non per id quod est aut manat ab eo. Quidquid autem significatur esse in aliquo per modum formae vel substantialis vel accidentalis, significatur ut principium alicuius in ipso : quoniam forma dat esse, et est principium operationis in eo in quo est. Filius vero respectu Patris nullam habet rationem principii : ideo Pater non est sapiens Filio aut sapientia genita. Denique dupliciter dicitur aliquis videre aut cognoscere in alio. Primo, sicut in quo accipit cognitionem : sicut discipulus in verbo magistri. Et ita Pater nec novit nec videt cuncta in Filio. Secundo, sicut in quo rem cognitam intuetur aut repraesentatam conspicit : sicut aedificator videt artem suam in domo quam prudenter construxit, et sicut quis videt in scriptura libri quod scit. Sicque Pater cuncta videt in Filio, in quo omnium rerum rationes resplendent.
Sed quaeri potest, an Pater se ipsum in Filio videat, an etiam videat se Pater in creaturis. Ad hoc aliqui dicunt, quod quamvis Pater in Verbo suo aeterno videat creaturam, non tamen se ipsum. Sed cum Pater perfectissime repraesentetur atque reluceat in Filio suo, tanquam in naturali et perfecta imagine et in suae speculo maiestatis, non video causam cur non potius videat se ipsum in Filio quam creata. Hinc quoque inconveniens non est ut Pater modo praedicto dicatur se videre in creaturis, in quantum in ipsis per modum imaginis aut vestigii repraesentatur.
Haec Thomas in Scripto.
Concordant omnino Petrus et Richardus.
Albertus demum hic ait :
Sicut non est concedendum, quod Pater est sapiens sapientia genita, ita nec ista, Pater est sapiens in sapientia genita, quia insinuatur per ablativum, quod Paler rationem suae sapientiae habeat a Filio vel in Filio : quorum nullum est verum, quoniam in se ipso est sapiens. Eadem ratione non conceduntur istae : Pater sapit Filio, vel, Sapit a Filio, vel, Sapit per Filium. Conceditur tamen quod novit in Filio, et scit ac videt cuncta in Filio. Unde antiqui doctores istius villae (puta Parisius) dixerunt, quod cum dicitur : Pater omnia novit in Filio seu in Verbo, determinatio ista, in Verbo, potest referri ad verbum hoc, novit, aut scit, ex parte scientis, et ita est falsa ; vel ex parte eorum de quibus exstat scientia, quae sunt materia actus verbi, in quae transit : et ita est vera, quoniam Filius principium est scitorum, non Patris scientis.
Porro si quaeratur, an Pater novit se in Verbo aut Filio ; videtur quod sic : quia in eo quod est manifestativum alicuius, noscitur id quod manifestatur in illo : sed Verbum aeternum est perfecte manifestativum Patris dicentis.
Ad quod puto dicendum, illam non esse concedendam. Filius enim non potest esse ratio ut Pater cognoscat, quamvis sit ratio ut Pater cognoscatur ab aliquo, secundum quod ait : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Et per hoc solvitur argumentum, quoniam Filius non sic manifestat ut det Patri notitiam, sed potius accipiendo a Patre ut aliis manifestet.
Haec Albertus.
Verum in hoc videtur praetacta responsio Thomae verior esse, quae ait quod propositio ista sit vera : Pater novit et videt et scit se in Verbo, sicut nunc patuit. Nempe si ideo vera non esset, quoniam Filius non est Patri ratio cognoscendi se ipsum, nec verum esset : Pater videt omnia, puta creata, in Filio et in Verbo : quoniam Filius non est Patri ratio cognoscendi creata. Et tamen Albertus concedit, quod Pater novit in Filio omnia praeter se, utpote Filium et Spiritum Sanctum atque creata.
Uldalricus demum in Summa sua, libro tertio, scribit :
Cum Filius dicitur sapientia Patris, non est intelligendum quod Pater formaliter sapiens sit ea aut per eam. Nec dici potest, quod Pater sit sapiens sapientia genita ut obiecto. Aliud namque est dicere, Patrem cognoscere hoc obiectum, et Patrem esse sapientem aliquo ut obiecto. Omne etenim cognitum a Patre, est suae cognitionis primum secundariumve obiectum. Cum autem dicimus : Pater cognoscit Filium, Filius est obiectum sapientiae seu notitiae Patris. Qui autem sapiens est aliquo ut obiecto, per illud est sapiens : ideo sicut falsum est, Patrem esse sapientem per Filium, ita falsum est quod Pater sit sapiens Filio ut obiecto. Unde quod sexto de Trinitate asserit Augustinus, quod Pater novit omnia in Verbo, intelligendum est ita, quod Pater intelligendo se ut est principium Verbi, quod est ars rationibus plena, cognoscit ipsum Verbum in se atque in quantum est ratio omnium. Quemadmodum et (enim*) Pater cognoscendo se in quantum causa est, cognoscit omnes creaturas, a quibus nil accipit, quamvis sint suae cognitionis obiectum, imo sua scientia est causa earum ; sic Pater per se ipsum cognoscendo Verbum, nihil accipit a Verbo : imo dicendo se tali cognitione, est principium Filii, qui a sapientia Patris originatur. Hinc proprie loquendo, Filius non debet dici obiectum nec ratio nec medium nec species paterni intellectus, quoniam Pater nec hoc quod est intellectum, nec intelligere, nec quo fit intellectio, accipit a Filio.
Haec Udalricus.
Qui in his videtur praetactam Alberti responsionem tueri et sequi ; non tamen est contra Thomam, imo per eius distinctionem magistralem iam positam, salvatur eius responsio. Nec ipse vult dicere quod Pater sic aliquid videt aut noscit in Filio, quod aliquid accipit ab eodem.
Quod praeterea dicit Udalricus, idcirco Filium non debere proprie dici obiectum intellectus paterni, quia Pater non accipit a Filio hoc quod est intellectum, nec intelligere, nec medium intelligendi : videtur reprobationi patere, cum certum sit Patrem a nullo quidquam horum accipere, saltem reali acceptione, nec a sua essentia, neque a sua persona ; sicque nihil horum videretur posse proprie dici obiectum intellectus paterni. Intellectus autem qui ab obiecto suo recipit speciem intelligibilem aut ipsum intelligere aut aliquid aliud, vocatur passiva potentia, ut est intellectus passibilis, cuius actum Philosophus nominat quoddam pati : quod totum longe est ab intellectu paterno divino et increato, qui est purus actus, et a philosophis appellatur intellectus universaliter agens.
Insuper Alexander super his loquitur :
Nullo modo concedenda est haec : Pater sapit per Filium. Refert namque quando haec praepositio per adiungitur verbo transitivo, quia tunc notat subauctoritatem in casuali, sicut cum dicitur : Rex regit per praepositum. Cum vero adiungitur verbo absoluto, notatur auctoritas, ut cum dicitur : Rex regnat per praepositum. Similiter cum dicitur : Pater operatur per Filium, notatur subauctoritas in Filio respectu Patris. Verum cum dicitur, Pater sapit seu sapiens est per Filium, notatur auctoritas in Filio respectu Patris, et haec nullo modo est concedenda. Nec obstat quod Filius dicitur ars Patris, quia hoc dicitur de arte producta, non de arte formaliter inexsistente.
Si autem quis instet, quia in libro Retractationum loquitur Augustinus : Dixi de Patre, quod ipse sapiens est sapientia quam genuit, sed quaestionem hanc melius in libro de Trinitate tractavi : ex quo videtur quod et alibi bene dixit, Patrem esse sapientem sapientia genita. Respondendum, quod propositio illa dupliciter potest intelligi, quoniam sensus esse potest : Pater genuit Filium qui est sapientia, qua sapientia, id est quo Filio, Pater est sapiens. Et hoc relativum, qua, potest duplicem facere relationem, videlicet personalem et simplicem. Si personalem, falsa est, cum sit sensus : Pater genuit Filium qui est sapientia, qua sapientia, id est quo Filio, Pater est sapiens. Si simplicem, vera est, et est sensus : Pater genuit Filium qui est sapientia, quae sapientia est essentia qua Pater est sapiens. Sicque intellexit Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum ; sed in libro de Trinitate melius inde scripsit.
Haec Alexander.
Cuius verbis obviare videtur, quod secundum alios doctores propositio illa nullo modo est admittenda. Ad quod puto dicendum, quod sensus iste ab Alexandro inductus, videtur satis extraneus : ideo alii dicere volunt, quod nullo modo est concedenda in sensu quem proprie facit.
Videtur quoque Alexander sensisse non esse concedendum, quod Pater videt aut novit se in Filio, et quod illa dumtaxat Pater novit in Filio, quorum Filius exstat principium : quod et Albertus insinuat. Sed ad hoc quod aliquid sit ratio cognoscendi alia, non oportet quod sit illorum productivum principium : idcirco de hoc adhuc plus placet responsio Thomae.
Amplius Scotus :
Primo, ait, videamus de intellectu nostro. Ibi enim memoria gignit actualem notitiam, quae etiam ad memoriam duplicem habet relationem : unam geniti ad gignens, et haec est de secundo modo relativorum, ac mutua ; aliam declarantis ad declaratum, quae est tertii modi relativorum, nec mutua. Quemadmodum autem notitia genita declarat formaliter obiectum latens in memoria, ita illud quod producit notitiam actualem et dat illi istam vim declarandi, potest dici declarare illa notitia quasi effective. Si enim aliquis producat speculum et in eo imagines relucentes, hoc speculum formaliter declarat relucentia illa, tamen illud producens speculum effective declarat. Et hoc clarius pateret, si aetus animae qui non sunt verae factiones, significarentur per neutra, non activa ; nunc autem significantur per verba activa propter habitudinem illam quam habent ad obiectum in quod transeunt. Tunc namque si essent neutra, significarent formaliter illam realitatem a qua imponuntur inesse subiecto ; tuncque possent talia verba activa ab eisdem formis imponi, quae significarent talium productionem, et notitia genita esset forma obiecti, producens vero diceretur effective formam causare : quemadmodum similitudo potest esse illud in quo fundatur relatio activi et passivi, ita quod sicut assimilans est similitudinem praestans, ita tunc declarans active significatum, esset efficiens ipsam declarationem formalem in ipso animae actu sive in subiecto illius actus. Ad propositum, Verbum aeternum a Patre exprimitur, et ista expressio est relatio originis : huic enim expresso communicatur ex vi productionis suae notitia infinita, quae est omnis declarabilis declarativa. Habet igitur relationem realem ad exprimentem, a quo gignitur. Sed aliam, scilicet declarativam, habet non tantum ad ipsum gignentem, sed secundum quod est quid infinitum, ad se atque ad ipsum, imo etiam ad alia omnia : et ista est tantum rationis, quia non tantum est ad creaturas, sed etiam ad se ipsum, et si nulla realis relatio Dei est ad creata, multo plus eiusdem ad se ipsum non est realis relatio. Porro declarare istud convenit Verbo formaliter ; producenti autem Verbum convenit principiative, sicut in nobis convenit memoriae efficienter. Et sic Verbum formaliter declarat declarabile omne ; Pater autem declarat Verbo principiative, in quantum sibi communicat actualem notitiam infinitam. Itaque verbum hoc, dicere, potest significare primam relationem originis, quae est gignentis ad genitum : sicque solus Pater dicit, non Verbo, sed Verbum. Et hoc modo Richardus sexto de Trinitate affirmat, quod solus Pater dicit. Alio modo potest significare istam habitudinem rationis quae est declarare : quod convenit ei formaliter. Sicque Verbum essentia et se ipso formaliter declarabilia cuncta declarat. Tertio, dicere potest significare istam eamdem habitudinem declarativam prout convenit alicui non formaliter, sed principiative : sicque convenienter dicitur quod Pater dicit Verbo.
Praeterea quaeritur, utrum formaliter declarare omne declarabile, sit proprium Verbo. Et dicunt quidam quod sic, quoniam convenit sibi ex vi suae processionis. Sed de hoc dictum est supra (dist.XXVII*). Nam magis videtur appropriatum Verbo quam proprium, quia cum proprio Verbi potissime convenit.
Haec Scotus.
Ex praehabitis patet ad obiecta solutio, dempto secundo. Ad quod dicendum, quod S. Gregorius intendit probare quod derogaret infinitae sapientiae Dei Patris, si unigenitus Filius eius esset finitae sapientiae : quoniam sequeretur quod esset in infinitum inferior Patre, nec dignum esset eum tam singulariter appellari sapientiam Patris.
QUAESTIO III
Tertio principaliter quaeritur : An unigenitus Filius Dei sit sapiens sapientia genita aut ingenita.
Videtur quod sit sapiens sapientia genita.
Primo, quoniam essentialiter sapiens est ; ipse autem realiter est sapientia genita : ergo sapiens est sapientia genita.
Secundo, quia se ipso formaliter sapiens est, et ipse est sapientia sua ; sed ipse in se est sapientia genita : ergo sapiens est eadem.
In contrarium ita arguitur :
Una et eadem est sapientia Patris et Filii, et ab eadem sapientia uterque sapiens nominatur ; sed Pater non est sapiens sapientia genita : ergo nec Filius.
Secundo, quidquid sapientiae est in Filio, communicatum est ei a Patre et sapientia eius ; Pater autem est ingenita sapientia : ergo Filius sapiens est sapientia ingenita.
Ad haec Thomas respondet :
Hae praepositiones, « a » et « per », in hoc differunt, quod a designat tantum habitudinem principii per modum efficientis, per vero designat habitudinem principii secundum quodlibet genus causae : hinc omne quod est ab aliquo seu a re aliqua, est per illud, non cconverso. In divinis autem non potest esse habitudo causae nisi secundum duplex genus, sumendo causam extensive, videlicet : habitudo realis originis, iuxta modum causae efficientis seu originantis, quemadmodum Pater est principium Filii. Alia habitudo principii in divinis est tantum secundum rationem, videlicet habitudo formae, sicut cum dicimus : Pater est Deus deitate, et sapiens sapientia seu per sapientiam suam. Itaque cum dicitur, Filius est sapiens sapientia genita, si ablativus construatur in habitudine causae efficientis seu principii originantis, falsa est, quoniam non a sapientia sua nec a se ipso sapiens est, sed a Patre, a quo habet esse et sapere : sicque sapiens est a sapientia ingenita seu per eam. Porro si ablativus ille construatur in habitudine formalis principii, hoc contingit dupliciter : quia quod sequitur formam rei potest dici esse per formam illam, sicut homo dicitur intelligere per animam ; vel per eum qui habet ipsam formam, quemadmodum homo per se est rationalis, quia per animam, quae est de sua essentia. Si igitur consideretur id quo Filius formaliter sapiens est, hoc est essentialis sapientia, quae neque genita est neque ingenita : sic ea et per eam, sed non ab ea, dicitur sapiens, quia essentia non generat. Si vero consideretur persona Filii habens sapientiam illam et qui est sapientia genita, sic per sapientiam genitam, seu per se ac se ipsa genita sapientia, sapiens est.
Haec Thomas in Scripto.
Et per hanc distinctionem patet argumentorum solutio.
Hoc ipsum Petrus compendiose evolvens :
Actus, inquit, alicui potest adscribi dupliciter. Primo, originaliter seu effective : sicque Filius est sapiens sapientia ingenita, id est a Patre. Secundo, formaliter : et hoc rursus dupliciter. Primo, tanquam formae, quae est agendi principium : et sic Filius sapiens est sapientia nec genita neque ingenita, quae est divina essentia. Secundo, tanquam supposito formam habenti, per quam agit : et sic Filius dicitur sapiens sapientia genita, id est se ipso.
Concordat Bonaventura in quaestionibus super litteram.
Verumtamen Albertus dicit non esse concedendum, quod Filius sit sapiens sapientia ingenita. Quod verum est denominatione formali.
Richardus quoque hic scribit :
Sicut in creaturis sapientia filii adscribitur patri gignenti et filium instruenti, et ipsi filio tanquam subiecto cui sapientia inest ; sic in divinis Filius dicitur sapiens aliquo tripliciter. Primo, tanquam ab eo a quo est sapiens : et ita est sapiens sapientia ingenita, id est a Patre, a quo habet quod sit et sapiens sit. Secundo, tanquam a forma : et ita est sapiens sapientia essentiali, quae est divina essentia, et nec genita est neque ingenita prout ingenitum nomen est notionis, puta innascibilitatis. Tertio, tamquam supposito sapientiam habente : et ita est sapiens genita sapientia
Haec Richardus.
Qualiter autem ingenitum multis modis dicatur, ita quod sapientia prout supponit divinam essentiam, nec genita est neque ingenita, dictum est supra (dist.XXVIII,q.2*) : quia ingenitum communiter sumitur prout est proprietas Patris ; si vero dicatur ingenitum non genitum, sic essentia et sapientia essentialiter sumpta vocatur ingenita.
His consonat Alexander. Qui etiam quaerit : An Spiritus Sanctus sit sapientia de sapientia, et procedens sapientia. Et respondet quod imo, ad istum videlicet sensum, quod Spiritus Sanctus est persona procedens quae est ipsa sapientia, et ipse procedit a Patre qui est sapientia, quamvis non procedat secundum modum aut rationem sapientiae, sed amoris. Quamvis enim sapientia per se non approprietur Spiritui Sancto, sed Filio, potest tamen ei appropriari per adiunctum. Sumitur quoque in tali locutione procedere, non prout attribuitur Filio, sed prout est distinctivum Spiritus Sancti ab aliis personis.
Haec Alexander.
Sed ab his videtur Albertus aliqualiter dissentire :
Quamvis, inquiens, Spiritus Sanctus sit sapientia, nullo tamen modo est concedendum, quod Spiritus Sanctus sit sapientia procedens, quoniam sapientia non est appropriabilis amori.
Pro quorum concordia poterit forsitan dici, quod Spiritus Sanctus est procedens sapientia, loquendo quasi materialiter, non directe formaliter. Non enim procedit sub ratione, modo aut proprietate sapientiae ; nihilominus persona sub ratione, proprietate et modo amoris procedens, est sapientia ipsa summa, divina et increata.
QUAESTIO IV
Quarto hic quaeritur a quibusdam : An Pater sit potens potentia genita.
Videtur quod sic.
Primo, quoniam Filius appellatur virtus, brachium et dextera Patris : Filius autem est virtus seu potentia genita.
Secundo, Pater operatur per Filium ; sed in Patre idem sunt virtus et actio : ergo est potens per Filium.
In contrarium est quod Patri idem est esse et esse potentem ; nec ipse a Filio, sed ab ipso Filius habet potentiam.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Ista simpliciter falsa est : Pater est potens potentia genita, et magis impropria quam aliqua praedictarum. Est etenim regula quod praepositio per iuncta verbo absoluto importat auctoritatem, ut cum dicitur : Iste est bonus per illum ; cum verbo autem transitivo importat subauctoritatem, ut cum dicitur : Rex punit per ballivum. Nec sequitur, Pater operatur per Filium, ergo est potens per Filium : quia in prima propositione designatur causalitas respectu effectus, in secunda respectu Patris.
Filius quoque dicitur potentia Patris seu virtus, non qua Pater formaliter potens est, sed tanquam id in quo Patris potestas praesertim relucet, et tanquam persona per quam Pater operatur, non tanquam per instrumentum aut medium, sed sicut per eum qui potestatem habet a Patre, et cui ratio exemplaris omnium causativa recte appropriatur. Et rursus, virtus appropriatur Filio, quoniam operatio est per virtutem. Et hoc ideo, quoniam virtus est ultimum de potentia seu ultimata potentia, hoc est extremum potentiae. Filius autem a Patre producitur secundum omnimodam perfectionem potentiae, quoniam generare, est perfectae potentiae actus : nam tunc unumquodque vocatur perfectum, dum potest producere tale quale ipsum est. Filius quoque accepit a Patre potentiam producendi aeque perfectam ut habet Pater.
Haec Bonaventura.
Hinc Petrus :
Verborum (inquit) praedicabilium de divinis, quaedam sunt substantiva, ut esse ; quaedam adiectiva : et horum quaedam significant motum ad animam, ut intelligere ; quaedam motum ab anima. Quorum duo sunt modi : quoniam quaedam connotant effectum in creatura, ut gubernare ; quaedam respectum tantum, ut posse et velle. In actibus ergo primi et secundi ac quarti modorum, ablativus additus significat rationem principii respectu illorum actuum in agente ; in tertio non semper, sed respectu connotati effectus, quemadmodum artifex dicitur operari per instrumentum, et rex per praepositum, non tamen dicitur per illum posse simpliciter, nec nosse, nec esse. Hinc convenienter dicitur Pater operari per Filium, non tamen est potens per Filium, nec noscens nec exsistens per ipsum.
Haec Petrus.
