Distinctio XXXVIII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XXXVIII
Sciendum tamen, tria esse genera mendaciorum etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de expositione mandatorum, in hac vero parte intendit agere de obliquitatibus quae illis mandatis opponuntur per illa prohibentur.
Dividitur autem pars ista in duas.
In quarum prima determinat de mendacio.
In secunda de periurio, ibi : Nunc de periurio videamus.
Prima autem pars, in qua agit de mendacio, dividitur in partes tres.
In quarum prima determinat de speciebus et differentiis mendacii.
In secunda determinat quid sit mendacium et quid mentiri, ibi : Hic videndum est quid sit mendacium.
In tertia vero determinat de his quae ad mendacium consequuntur, ibi : Illud etiam sciendum, quod in quibusdam rebus etc.
Prima pars dividitur in partes duas.
In quarum prima ponit trimembrem divisionem mendacii.
In secunda vero subiungit aliam divisionem octo membrorum, ibi : Sciendum est etiam, octo esse genera mendacii.
Similiter secunda pars principaIis dividitur in duas.
In quarum prima determinat Magister quid sit mendacium et quid mentiri secundum. rem.
In secunda vero determinat quid sit secundum vitii deformitatem, ibi : Quod vero omne mendacium sit peccatum etc.
Similiter tertia pars dividitur inditas.
In quarum prima ostendit quod non omnis deceptio est aequalis periculi.
In secunda vero inquirit, utrum Iacob mentitus fuerit, ibi : Solet etiam quaeri de Iacob etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis possunt sex breviter quaeri.
Primo quaeritur, utrum essentiale sit omni mendacio esse falsum.
Se.cundo quaeritur, utrum essentiale sit mendacio esse peccatum.
Tertio quaeritur, utrum mendacium sit peccatum mortale ratione sui generis.
Quarto quaeritur, utrum omne mendacium sit mortale viris perfectis.
Quinto quaeritur de numero mendaciorum.
Sexto et ultimo quaeritur de gradibus eorumdem.
ARTICULUS UNICUS
De mendacio.
QUAESTIO I.
Utrum essentiale sit mendacio esse falsum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum essentiale sit mendacio esse falsum.
Et quod sic, videtur.
- Primo, per definitionem mendacii, quam ponit Augustinus, in libro De mendacio : Mendacium, inquit, est falsa vocis. Significatio cum intentione fallendi. Si ergo definitio et partes definitionis sunt essentiales definito, ergo essentiale est mendacio esse falsum.
- Item, hoc ipsum videtur per illud quod dicit Augustinus, Contra mendacium : Sicut lux opponitur tenebris, ita veritas opponitur mendacio. Sed tenebra, essentialiter loquendo, est privatio lucis : ergo mendacium est privatio veritatis. Sed veritatis privatio est falsitas : ergo, a primo, essentiale est ipsi mendacio esse falsum.
- Item, sicut se habent esse veracem et mendacem circa hominem, sic se habent circa orationem : sed ista duo sunt incompossibilia circa eumdem hominem simul et semel, videlicet ipsum esse veracem et mendacem : ergo similiter erunt incompossibilia circa sermonem ; ergo impossibile est quod idem sermo sit simul verus et mendax. Si ergo mendacium non potest se compati cum veritate, videtur quod inseparabiliter habeat sibi annexam falsitatem.
- Item, omne verum, secundum quod huiusmodi, est a Veritate prima ; sed nullum mendacium est a Veritate prima : ergo nullum mendacium est verum. Et est verum vel falsum : ergo essentiale est ipsi mendacio esse falsum.
Sed contra :
- Augustinus, in libro De mendacio, dicit quod ille mentitur qui dicit verum quod putat esse falsum. Sed qui mentitur mendacium dicit : ergo aliquis dicendo verum facit mendacium : non ergo omne mendacium necessario est falsum.
- Item, sicut verbuin discordat ab intentione, cum quis negat illud quod novit, sic etiam discordat, quando affirmat illud quod ignorat et de quo dubitat ; sed possibile est aliquem affirmare aliquod verum de quo dubitat ; ponatur ergo, cum sit possibile ; sed in tali affirmatione discordat sermo ab intentione loquentis : ergo est ibi vitium et peccatum. Sed non est nisi peccatum mendacii : ergo videtur quod aliquid simul possit esse verum, et tamen nihilominus est mendacium.
- Item, si intentio est recta, totum est rectum : ergo, si intentio est mendax, totum est mendax ; sed aliquis potest dicere dictum verum intentione mentiendi : ergo possibile est quod aliquis dicendo verum sit mendax. Sed non est mendax nisi in illo dicto : ergo possibile est dictum verum esse mendacium.
- Item, sicut se habet peccatum ad bonitatem, ita se habet mendacium ad veritatem ; sed qui facit aliquod bonum opus mala intentione committit peccatum : ergo similiter qui dicit verum fallendi intentione incurrit mendacium : ergo idem quod prius.
Si dicas, secundum quod Magister videtur dicere in littera, quod possibile est aliquem dicere verum et mentiri, sed non est possibile aliquod dictum esse verum et mendacium simul, videtur esse oppositio in adiecto, quia sicut se habet peccans ad peccatum, sic se habet mentiens ad mendacium ; sed omnis peccans peccatum committit : ergo omnis mentiens mendacium dicit : ergo, si veritas dicti non repugnat actui mentiendi, non repugnat rationi ipsius mendacii.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod dictum exterius prolatum comparatur ad intentionem dicentis et ad ipsam rem significatam ; et secundum hoc sortitur dictum illud rationem duplicis falsitatis vel veritatis. Nam per comparationem ad rem dicitur sermo verus, per comparationem autem ad intentionem dicentis dicitur verax. Sic etiam falsitas duplex est circa sermonem. Nam per comparationem ad rem, videlicet cum non est adaequatio rei et sermonis, dicitur sermo falsus ; per comparationem vero ad intentionem dicentis, cum non est adaequatio scrmonis et intentionis, dicitur sermo fallax sive mendax.
Quoniam igitur mendacium nominat ipsum dictum per comparationem ad rem et ad ipsum dicentem, hinc est quod ad completam mendacii rationem duplex falsitas concurrit : una per comparationem ad rem et altera per comparationem ad intentionem loquentis. Et hanc duplicem falsitatem tangit Augustinus in definitione mendacii, cum dicit : Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi. Prima autem falsitas tenet in ipso mendacio rationem materialis ; secunda vero rationem formalis, et ab illa secunda denominatur quis mendax. Propter hanc ergo duplicem comparationem, quam importat ipsum mendacium de ratione sui nominis, necesse est ad eius completam rationem concurrere praedictam duplicem differentiam falsitatis.
Mentiri autem dicit actum per comparationem ad ipsum loquentem. Unde ad hoc quod aliquis dicatur mentiri, sufficit falsitas, quae concurrit ex discordia vocis et intentionis ; et hoc patet ex ipsa definitione vocabuli, quia mentiri est contra mentem ire. Contra mentem autem vadit, non solum ille qui dicit falsum scienter, sed etiam qui dicit verum quod putat esse falsum. Unde minus importatur, cum dicimus aliquem mentiri, quam quando dicimus aliquem dicere mendacium. Quamvis enim intentio fallendi sufficiat ad hoc ut aliquis dicatur mentiri, non tamen sufficit ad plenam rationem mendacii, secundum quod Magister dicit in littera et manifeste apparet ex ipsa notificatione Augustini et rationibus ad primam partem addtictis.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod ille mentitur qui dicit verum quod putat esse falsum, iam patet responsio, quia plura requiruntur ad perfectam rationem mendacii quam ad hoc quod aliquis dicatur mentiri.
- Ad illud quod obicitur, quod sicut verbum discordat ab intentione in eo qui asserit falsum, ita etiam in eo qui asserit dubium et incertum, dicendum quod, etsi sit ibi similitudo quantum ad discordiam intentionis, dissimilitudo tamen est quantum ad discordiam sermonis et rei, quia, cum asseritur falsum scienter, non tantummodo discordat sermo ab intentione, sed etiam discordat a re ; et ideo non sequitur, quodsi in assertione falsi cogniti est mendacium, quod sit propter hoc in assertione veri incerti, nisi secundum quid.
- Ad illud quod obicitur, quod intentio recta totum rectificat et obliqua totum falsificat, dicendum quod, etsi intentio obliqua totum dictum falsificet non tamen falsificat secundum omnem respectum, sed secundum respectum quem habet ad dicentem ; et ille respectus non sufficit ad mendacii rationem, sicut tactum est.
- Ad illud quod obicitur, quod qui facit bonum mala intentione committit peccatum, ergo etc., dicendum quod bonum, mala intentione factum, non est simpliciter peccatum, sed peccatum illi qui facit, sicut, cum quis dat eleemosynam ex vana gloria, dare eleemosynam non est peccatum, sed illi qui mala intentione hoc facit. Sic etiam in proposito potest concedi. Et propterea ex hoc non habetur quod veritas simul stet cum eo quod est mendacium simpliciter, sed solum cum eo quod est mendacium secundum quid sive alicui.
Aliter etiam posset dici quod non est simile, quia peccatum dicit privationem bonitatis ; bonitas autem dicit ordinationem in finem, quae quidem habet esse mediante recta intentione. Et ideo, recta intentione sublata, cum simpliciter pereat ordinatio, simpliciter iudicabitur aliquid esse peccatum. Mendacium autem dicit privationem veritatis, quae quidem non tantum consistit in comparatione ipsius sermonis ad intentionem, sed etiam ad ipsam rem.
Et per hoc patet responsio ad illud quod obicit consequenter, quod quicumque peccat peccatum committit : ergo qui mentitur similiter committit mendacium. Non enim est simile, sicut iam visum est. Esto tamen quod ista conclusio concederetur quod iste mentiendo committeret mendacium, non tamen sequeretur quod esset mendacium in se ; immo est ibi quid et simpliciter, sicut prius explanatum est. Unde solum illud dictum, in quo est falsitas per comparationem ad rem et intentionem, est mendacium simpliciter et complete. Illud vero, in quo est falsitas solum per comparationem ad intentionem, est mendacium alicui et minus complete. Illud autem, in quo est falsitas per comparationem ad rem tantum, est mendacium secundum quid et minime complete. Unde fere omnes rationes praemissae et etiam consimiles in processu suo peccant secundum quid et simpliciter.
QUAESTIO II.
Utrum essentiale sit mendacio esse peccatum.
Secundo quaeritur, utrum essentiale sit mendacio esse peccatum.
Et quod sic, videtur.
- Primo, auctoritate Augustini, Contra mendacium, qui dicit sic : Videtur mihi omne genus mendacii esse peccatum .
- Item, Augustinus in libro De mendacio : Aut non est credendum bonis aut credendum est eis quos credimus debere aliquando mentiri aut non est credendum bonos aliquando mentiri ; quorum primum est perniciosum, secndum stultum : restat ergo ut nunquam mentiantur boni. Si ergo aliquis mentitur, necesse est, in quantum mentitur, esse malum : ergo essentiale est ipsi mendacio esse peceatum.
- Item, Augustinus, ibidem : Quisquis aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, esse putaverit, semetipsum turpiter decipit. Ergo redit idem quod prius.
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia essentiale est ipsi mendacio esse privationem veritatis et respectu rei et respectu intentionis ; sed ubicumque est intentionis obliquitas, ibi necessario est culpa : ergo necessarium est ipsum mendacium esse peccatum.
- Item, omnis iniquitas, essentialiter loquendo, est peccatum ; ubicumque autem est mendacium, ibi dolositas est, quia aliud gerit homo in corde, aliud dicit ore ; ubi autem dolositas est, ibi iniquitas : ergo, a primo, impossibile est aliquod mendacium non esse peccatum.
- Item, verba instituta sunt ad hoc quod homo exprimat per illa illud quod mente gerit ; sed quicumque mentitur utitur verbis ad contrarium eius quod mente gerit : ergo quicumque mentitur utitur verbis ad contrarium eius ad quod instituta sunt ; et omnis qui utitur re ad contrarium eius, ad quod instituta est, necessario illa abutitur ; et omnis qui abutitur peccat : ergo omnis qui dicit mendacium peccat.
Sed contra hoc obicitur :
- Primo, per exempta, quia, Genesis 22, 5, Abraham, cum intenderet puerum immolare, dixit se cum puero reversurum ad servos ; et Isaac. de uxore sua dixit quod soror eius esset, Genesis 26, 7 ; et de Ioseph similiter habetur exemplum, Genesis 42, 9 et 44 ; 15. Si ergo facta Patriarcharum narrat Scriptura, non sicut reprehendenda, sed sicut imitanda, et ipsi mentiti fuerunt, videtur quod mentiri possit aliquis sine peccato.
- Item, in Scripturis proponuntur multae locutiones, quae secundum intentionem litterae falsae sunt, sicut patet de eo quod dicitur Iudicum 9, 8, quod ierunt ligna ad rhamnum etc. ; et disputantes proponunt multa quae sciunt esse falsa. Cum ergo Sacra Scriptura absque aliquo peccato fuerit data et scripta et inspirata, et disputatio ad veritatem inquirendam sit laudabilis et meritoria, videtur quod aliqua mendacia dici possint absque ulla culpa : ergo non est essentiale ipsi mendacio esse peccatum.
- Item, secundum quod dicit Ambrosius, non solum est mendacium in. verbis, sed etiam in operibus simulatis ; sed contingit facere opera simulata absque aliquo peccato, sicut fecit Iosue, qui simulavit se fugere ante habitatores Hai ; et David, qui simulavit se stultum ante regem Achis ; et Iehu, qui simulavit se cultorem Baal ; et isti non peccaverunt, sed potius commendantur : ergo videtur pari ratione quod possit fieri mendacium in verbis sine peccato.
- Item, maius malum est homicidium et furtum quam sit mendacium ; sed furtum et homicidium potest bene fieri nec est necessarium semper esse peccatum, sicut patet de his qui occidunt auctoritate legis, et furantur tempore necessitatis, vel ex praecepto Domini, sicut filii Israel : ergo videtur multo fortius quod mendacium aliquod possit bene fieri : ergo non est essentiale ei esse peccatum.
- Item, mendacium, quo quis mentitur proximo, est contra mandatum secundae tabulae ; sed in mandatis secundae tabulae, ut dicit Bernardus, potest Dominus dispensare, ut bene fiant : ergo et in ipso mendacio : igitur non videtur quod essentiale sit ei esse peccatum.
- Item, possibile est quod quis mentiatur propter castitatem alterius conservandam quem diligit ex caritate ; sed omne quod fit ex caritate fit bene et meritorie, et tale non est peccatum : ergo, si possibile est mentiri ex caritate, possibile est mendacium non esse peccatum.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio omne mendacium est peccatum ; et adeo est ipsi mendacio essentiale esse peccatum, ut nullo pacto, nullo fine, nulla dispensatione, nec humana nec divina, possit fieri bene. Et hoc Augustinus dicit expresse et nititur multipliciter probare, et in hoc communiter concordant doctores. Sed rationem huius difficile est assignare et ad hoc possumus niti diversimode.
Una namque ratio reddi potest ex parte eius contra quod est mendacium. Mendacium enim est contra Veritatem, homicidium vero et furtum contra creaturam. Deus autem contra suam veritatem non potest facere nec aliquis iuste contra divinam veritatem ire, quamvis possit quamlibet creaturam alii pro voto subicere et eam disponere et ordinare. Ideo, licet possibile sit dispensare in homicidio et furto, non tamen in mendacio.
Sed haec ratio non videtur sufficere, quia non omne mendacium est contra Veritatem increatam. Sicut enim est bonitas creata et increata, ita etiam et veritas ; et sicut Deus est supra creatam bonitatem, ita etiam est supra creatam veritatem. Ergo sicut potest dispensare ut aliquis destruat aliquod bonum creatum, ita tamen quod nullum fiat praeiudicium suae bonitati, ita videtur similiter de veritate.
Ideo est alius modus dicendi, quod mendacium nullo modo potest bene fieri, nec aliquo fine nec aliquo praecepto dispensativo, quia semper manet in eo deordinatio, quae quidem est ex discordia vocis et intellectus. Non sic autem est reperire in aliis ; nam divinum mandatum superveniens tollit deordinationem illam quae est in homicidio et in furto : ideo magis adhaeret malitia ipsi mendacio quam furto vel homicidio.
Sed nec adhuc videtur istud sufficere, quoniam, si Deus potest facere duos homines discordare ab invicem sine peccato, sicut dicimus de Paulo et Barnaba, videtur similiter quod, manente intellectus et sermonis discordia, possit ex dispensatione divina amoveri omnis culpa. Et ideo non videtur ratio sufficiens sumi ex parte discordiae intentionis et sermonis.
Et ideo adhuc st tertius modus dicendi, quod dupliciter dicitur aliquid esse malum : aut ex genere actus, utpote cum transit actus super materiam indebitam, aut ex malitia intentionis. Cum autem transit actus super materiam indebitam, hoc potest esse dupliciter : vel respectu Dei vel respectu proximi. Si respectu Dei, sic est malum in se et secundum se, nec ullo modo potest bene fieri, sicut est odire summum Bonum et blasphemare Deum.
Si respectu proximi, sicut est nocumentum inferre proximo in persona vel in rebus, sic est malum in se, et potest aliquo fine bene fieri, quia potest recta intentio supervenire ex dispensatione.
Cum autem aliquid est malum ex malitia intentionis, tunc, sive sit respectu Dei sive respectu proximi, simpliciter malum est et nullo fine potest bene fieri, quia dicit privationem debiti finis. Unde facere hoc maium esse bonum nihil aliud est facere quam aliquid simul esse bonum et malum. Tale autem est mendacium.
Nam mendacium non solummodo dicit malum ex hoc quod actus transit super materiam indebitam, sed etiam ex intentione indirecta, quoniam ad esse mendacii ista duo concurrunt, videlicet dicere falsum et intentio fallendi. Et primum est malum in se et potest bene fieri ab eo qui ignoranter dicit falsum. Ratione vero secundi est malum secundum se et nullo fine potest bene fieri nec circa ipsum potest dispensari, sicut nullo modo potest bene fieri quod aliquis cognoscat alienam intentione adulterandi sive ex improbitate voluntatis.
Concedendae sunt igitur secundum hoc rationes ostendentes quod essentiale est ipsi mendacio esse peccatum et quod ipsum mendacium est malum secundum se, sicut dicit Augustinus, quoniam de ratione sui nominis includit inordinatam intentionem, sicut ostensum est.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium per exempta Veteris Testamenti, de mendacio Abrahae, Isaac et Joseph, dicendum quod nullus eorum mentitus est. Nam, etsi Abraham vellet filium suum immolare, credebat tamen ex magnitudine fidei suae, sicut dicit Apostolus, quod Dominus eum suscitaret ; sciebat enim quod firma erat promissio, qua dictum fuerat : In Isaac vocabilur tibi semen.
Similiter nec Isaac mentitus fuit, quia Rebecca soror erat et uxor, et dicendo ipsam esse suam sororem, veritatem utique tacuit, sed tamen falsitatem non dixit.
Similiter etiam nec Ioseph mentitus fuit, quia verba illa non dicebat affirmando, sed potius tentando, cum dicebat eos esse exploratores. Unde potius intelligenda sunt interrogative quam affirmative. Cum autem dixit se peritum esse in augurandi scientia, large accipitur verbum « augurandi » pro futurorum praevisione. Praeterea, hoc ipsum etiam interrogative dixit, potius exprimens famam populi, quam de hoc habebat, quam sibi attribuere volens famam illam. Sic etiam et de consimilibus iudicandum est.
- Ad illud quod obicitur de locutionibus positis in Scriptura, dicendum quod ea quae transumptive dicuntur referuntur ad consequentem intellectum et pro illo intelliguntur ; et quando pro illo habent veritatem, nullum est ibi mendacium. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De mendacio : Quidquid figurative fit aut dicitur non est mendacium ; omnis enim enuntiatio ad id quod enuntiat referenda est. Omne autem figurative factum aut dictum hoc enuntiat quod significat eis quibus intelligendum prolatum est. Et sic nullum est ibi mendacium, quia non enuntiantur pro intellectu primo, sed pro secundo, qui verus est.
Sic nec in disputatione est mendacium, cum proponuntur aliqua falsa ad hoc quod per illa deducat homo ad maius falsum, et deducendo ad maius falsum reducat ad verum. In disputationibus enim propositiones magis sunt interrogationes quam veritatis assertiones, nisi forte in doctrinalibus disputationibus, in quibus oportet discentem credere, ubi sola vera proponuntur, probantur et supponuntur.
- Ad illud quod obicitur de simulatione in facto, dicendum quod est simulatio cautelae et instructionis et duplicitatis. Simulatio cautelae fuit.in Iehu, cum finxit se cultorem Baal, et David, qui finxit se stultum. Simulatio vero doctrinae fuit in Christo, cum finxit se longius ire, sicut dicitur Lucae ultimo, 28 ; in quo erudivit discipulos officium hospitalitatis, quo coegerunt illum apud se manere, per quod meruerunt etiam illum cognoscere. Simulatio vero duplicitatis est in hypocritis, qui in signo exteriori ostendunt se esse bonos et interius replentur malitia. Primae duae simulationes non tenent rationem mendacii, sed tertia rationem mendacii tenet, et illa non est sine peccato.
Praeterea, non est simile de verbo et facto, quia factum non est principaliter institutum ad significandum mentis conceptum. Sermo autem ad hoc institutus est ut sit nuntius et interpres ipsius mentis et ut homo significet alteri quod est apud se et ut constituatur veritas apud audientem quae est apud loquentem ; et ideo qui ad aliud utitur ipso sermone abutitur et incurrit peccatum mendacii. Non sic autem est semper ex parte facti.
- Ad illud quod obicitur, quod maius peccatum est furtum et homicidium quam mendacium, dicendum quod, quamvis gravius peccatum sit utrumque eorum, quando fit mala intentione et malo fine, quia tamen contingit illa a malo fine separari, ideo possunt fieri. Non sic autem est in mendacio reperire, quia de ipsa nominis ratione nominat intentionis obliquationem.
- Ad illud quod obicitur, quod est contra mandatum secundae tabulae, dicendum quod in mandatis secundae tabulae quantum ad actum bene contingit Deum dispensare, sed quantum ad deordinationem intentionis nunquam, ut aliquis excusetur a peccato propter divinum praeceptum, manente intentione deordinata.
- Ad illud quod obicitur de eo qui ex caritate movetur ad mentientiendum, dicendum quod caritas praesupponit veritatem, unde ad nihil movet quod veritati repugnet, veritati dico ex parte animae. Unde dicit Bernardus quod ad hoc quod opus sit laudabile, necesse est quod sit caritas in intentione et veritas in electione. Et quia veritas non servatur in prolatione mendacii, hinc est quod mendacium ex caritate non potest dici. Sicut enim ex caritate non potest scienter committi malum, quod quidem maneat malum, ut inde eveniat bonum, sic etiam non potest ex caritate dici falsum, ut inde sequatur verum aut bonum. Et est simile, quoniam sicut vis operativa deservit affectivae, sic vis interpretativa deservit intellectivae, et sicut finis affectionis est bonum, ita finis intelligentiae est verum. Sicut ergo nullum opus potest ex caritate fieri nisi quis intendat bonum, et illud opus sit ordinabile ad bonum, sic etiam nullus sermo potest ex caritate proferri nisi in illius sermonis prolatione primo intendat verum. Et quia mendacium ordinatum est ad contrarium veri, videlicet ad indicandum falsum ex ipsa intentione proferentis, ideo non potest fieri ex caritate nec meritorie, sed semper male. Et haec ratio tacta fuit in ipsa responsione facta ad quaestionem.
QUAESTIO III.
Utrum mendacium sit peccatum mortale ratione sui generis.
Tertio quaeritur, utrum mendacium sit peccatum mortale ratione sui generis.
Et quod sic, videtur.
- Primo, per illud quod dicitur in Psalmo [5, 7] : Perdes omnes qui loquuntur mendacium, Glossa : Plus est perdere quam odire. Sed Deus neminem odit nisi propter peccatum mortale : ergo omne mendacium est peccatum mortale.
- Item, Sapientiae 1, 11 : Os, quod mentitur, occidit animam. Quod verbum tractans Augustinus dicit, in libro De conflictu vitiorum et virtutum : Nec officioso mendacio nec simplici verbo oportet quemquam decipere, quia, quombdolibet mentiatur quis, occidit animam. Sed non occiditur aliquis nisi per mortale peccatum : ergo, quomodocumque mentiatur quis, peccat mortaliter.
- Item, super illud : Perdes omnes qui loquuntur mendacium ; ibi Glossa : Si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat, sed non falsum dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat. Sed nullum mendacium est levius peccatum quam mendacium officiosum ; ergo, si illud occidit animam, et omne aliud. Cum ergo anima non occidatur nisi per mortale peccatum, videtur etc.
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Omne quod est contrarium veritati et eius peremptorium est peccatum mortale ; sed omne mendacium repugnat veritati sicut fornicatio castitati : ergo sicut fornicatio est peccatum mortale de ratione sui generis, ita et mendacium.
- Item, omnis qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam ; sed omnis mentiens contra conscientiam loquitur, quia dicit falsum cum intentione fallendi : ergo proferens mendacium aedificat ad gehennam ; sed non dicitur homo aedificare ad gehennam nisi per peccatum mortale : ergo etc.
- Item, omne peccatum in quo est plenus consensus et quod fit ex certa scientia est peccatum mortale, quia in peccato, in quo est plenus consensus, superior portio rationis manducat ; peccatum autem quod est ex certa scientia est peccatum in Spiritum Sanctum, quod est gravissimum ; cum ergo omne mendacium de ratione sui generis sit peccatum ex certa scientia et in quo est plenus consensus, videtur quod omne mendacium sit peccatum mortale.
Sed contra :
- Glossa super 1, 19 Exodi : Infirmis mentiri conceditur ; sed nullum mortale alicui conceditur : ergo mendacium non est mortale peccatum.
- Item, Gregorius, loquens de mendacio obstetricum, dicit : Hoc peccati genus facile credimus relaxari. Sed peccatum, quod facile relaxatur, est in genere venialis : ergo, etc.
- Item, nihil est peccatum mortale, nisi ubi libido intervenit vel contemptus ; sed mendacium officiosum de sua ratione non dicit libidinem nec contemptum : ergo non videtur quod sit mortale peccatum.
- Item, cum quis iocat cum proximo suo dicendo ei fabulam, non facit contra aliquam prohibitionem. Ergo non videtur quod peccet mortaliter ; sed mentitur mendacio iocoso : ergo non omne mendacium est peccatum mortale.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio non omne mendacium est peccatum mortale, immo, quantum est de ratione sui generis, indifferens est et ad mortale et ad veniale.
Et ratio huius est, quia lingua posita est in lubrico et facilius est loqui quam tacere, ideo non semper ponderatur actus linguae nec ponderari potest faciliter. Propter quod dicitur Iacobi 3, 2 : Qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir ; propter quod etiam peccatum mendacii non est generaliter mortale.
Sed mortale fit ratione materiae circa quam et ratione contemptus et ratione nocumenti et etiam ratione libidinis mentiendi, quae faciunt mendacium esse perniciosum et mortale peccatum. Et quia haec non semper concurrunt ad esse mendacii, ideo potest esse aliquando veniale, aliqundo mortale, sicut ostendunt rationes ad hanc partem adductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Psalmi, quod omnes perduntur qui loquuntur mendacium, dicendum quod, sicut Glossa exponit, non intelligitur hoc dictum de mendacio generaliter, sed secundum differentiam mendacii perniciosi. Unde distributio illa non refertur ad ipsum mendacium, sed ad personas mentientes illo genere mendacii. Ideo et in processu illo est fallacia figurae dictionis propter commutationem suppositionis eius quod dico mendacium, quia fit processus a determin·ata ad conf usam.
- Ad illud quod obicitur de auctoritate Sapientiae, dici potest quod similiter auctoritas illa non intelligitur de quolibet mendacio, sed de mendacio pernicioso.
Et si obiciat, quod Augustinus exponit quod, quocumque modo mentitur quis, occidit animam, dicendum quod nec ibi intendit Augustinus distribuere pro omnibus differentiis mendacii ; sed, intelligens de mendacio pernicioso, quod est in doctrina religionis, dicit quod nullo pacto, nullo fine poest quis mentiri quin occidat animam. Et illud melius potest colligi ex littera sequenti.
- Ad illud quod obicitur, quod homo non debet mentiri pro salute alterius, ne animam suam occidat, potest dici quod verbum illud solummodo ad perfectos se extendit, de quibus loquitur Augustinus in originali, unde Glossa illa sumpta est. Posset etiam dici quod verbum illud est dictum consultorie, quia homo non tenetur mentiri pro aliquo nec tenetur animam suam laedere pro salute alterius corporali. Quoniam ergo quodlibet mendacium, etsi non inducat mortem, quia tamen peccatum est, ad mortem disponit, ideo consulit ut non mentiatur pro salute corporis alterius servanda. Et sic ex hoc non habetur quod omne mendacium sit mortale peccatum vel praeparat.
- Ad illud quod obicitur, quod omne mendacium est peremptorium virtutis veritatis, dicendum quod virtus veritatis potius est voluntas dicendi verum, cum oportet et expedit, quam sit continua enuntiatio veri. Quamvis autem prolatio ipsius mendacii repugnet actui dicendi verum, non tamen repugnat ipsi veritati, qua quis refugit mendacium perniciosum.
Nec est simile de fornicatione respectu castitatis, quoniam actus ille universaliter est prohibitus ; non sic autem omnis differentia mendacii, et hoc est propter lubricum ipsius linguae. Unde quaedam sunt mendacia exteriora, quae non opponuntur ipsi virtuti-veritati, sicut peccata venialia et sicut primi motus castitati. Quaedam vero opponuntur sicut peccata mortalia : et ista prohibentur in quinto mandato, in quo dicit Magister mendacium et periurium prohiberi.
- Ad illud quod obicitur, quod qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam, dicendum quod conscientia aliquid dictat refugiendum sicut contrarium iustitiae, aliquid sicut quod facit aliquo modo a iustitia declinare. Qui primo modo facit contra dictamen conscientiae peccat mortaliter propter contemptum intervenientem, et ille est qui aedificat ad gehennam. Qui vero secundo modo, non aedificat ad gehennam nec proprie dicitur facere contra conscientiam, sed praeter conscientiam. Et primo modo sunt contra conscientiam mendacia perniciosa, secundo modo alia. Conscientia enim non dictat omnia mendacia aequaliter esse vitanda, sed quaedam sicut mortalia, quaedam sicut venialia.
Et si tu obicias, quod omnis mentiens, quocumque genere mendacii mentiatur, semper dicit directe contrarium ei quod conscientia dictat, dicendum quod conscientia dictat de aliquo quod sit verum et de aliquo quod sit dicendum vel eius contrarium. Et cum quis profert falsum scienter, etsi directe faciat contra conscientiam, quae dictat aliquid esse verum, non tamen facit contra conscientiam illam quae dictat quid non esse dicendum. Et quantum ad secundum dictamen conscientiae, quod dirigit in agendis, pensatur quantitas peccati, non quantum ad iudicium conscientiae, quod regit in cognoscendis.
- Ad illud quod obicitur, quod in omni mendacio superior pars rationis comedit et certa scientia concurrit, dicendum quod, sicut in secundo libro fuit determinatum, manducatio superioris portionis facit peccatum mortale solum in his quorum actus sunt simpliciter et universaliter prohibiti, sicut in peccato carnis ; hoc autem locum non habet in peccato mendacii. Similiter non omne peccatum quod fit ex certa scientia est peccatum in Spiritum Sanctum, sed illud, in quo cum certa scientia concurrit ipsa malitia.
Et si tu obicias, quod omne mendacium impugnat veritatem agnitam, quae est una species peccati in Spiritum Sanctum, dicendum quod non qualiscumque veritatis impugnatio nec qualiscumque impugnatio est peccatum in Spiritum Sanctum, sed impugnatio veritatis secundum pietatem, et ulterius impugnatio quae est cum quadam protervitate et mentis obfirmatione, quam non est in quolibet mendacio reperire. Et ideo ex hoc non potest concludi quod omne mendacium sit peccatum in Spiritum Sanctum nec etiam quod universaliter sit mortale peccatum.
QUAESTIO IV.
Utrum omne mendacium sit mortale viris perfectis.
Quarto quaeritur, utrum omne mendacium sit mortale viris perfectis.
Et quod sic, videtur.
- Primo, super illud Psalmi [5, 7] : Perdes omnes etc., Glossa : Perfectis omnino mentiri non convenit. Sed hoc non dicit nisi quia alterius generis peccatum est perfectis et imperfectis, quod enim omnino non licet iudicatur esse mortale : ergo etc.
- Item, Augustinus, De mendacio : Quomodo, inquit, diligit proximum tamquam se ipsum, cui ut praestet temporalem vitam, perdit aeternam ? loquitur de perfectis. Ergo videtur quod pro mendacio officioso perdat perfectus aeternam vitam : igitur peccat mortaliter.
- Item, Augustinus, tractans illud Proverbiorum 29, 27, secundum translationem Septuaginta : Verbum suscipiens filius a perditione longe aberit et nihil falsi ex ore eius procedit ; hoc exponens Augustinus dicit sic : Filius suscipiens per gratiam Verbum aeternum tam clausum sibi deputat ad subveniendum homini per mendacium quam si per stuprum transire cogatur. Si ergo per stuprum transire peccatum est mortale, videtur quod filiis supernae Ierusalem mentiri propter salutem alicuius sit mortale peccatum.
- Item, nulli credendum est, si viris perfectis non creditur ; sed, si viri perfecti mentirentur, eis non esset credendum ; si autem nulli creditur, perit fides in terra : ergo mendacium perfectorum fidem tollit et evacuat per quam reguntur homines et regna. Si igitur talis fides auferri non potest sine mortali culpa, videtur quod viri perfecti in qualibet specie mendacii incurrant reatum mortalis peccati.
Sed contra :
- Circumstantia non aggravat peccatum in infinitum : si ergo status perfectionis est circumstantia ex parte personae, non aggravabit peccatum in infinitum. Sed mortale excedit veniale in infinitum : ergo quod est veniale imperfecto non est mortale perfecto.
- Item, non mentiri omni genere mendacii aut est consilium aut est praeceptum. Si praeceptum, ergo, cum ad praeceptum omnes obligentur, omnes qui mentiuntur peccant mortaliter, quod supra improbatum est. Si consilium, sed ad consilia nemo tenetur nisi ex voto : ergo, cum viri perfecti illud non voverint, videtur quod nec mortaliter peccent in quolibet genere mendacii.
- Item, si mendacium generaliter repugnat caritati perfectae, aut ergo in quantum est caritas aut in quantum est perfecta. Si in quantum est caritas, ergo cuilibet caritati : ergo quilibet peccaret mortaliter. Si in quantum perfecta, ergo videtur quod per mendacium non cadat vir perfectus a caritate, sed solum a perfectione. Igitur non peccat mortaliter per quodcumque mendacium.
- Item, vir perfectus in verbo otioso, in motu irae et in motibus carnis et in aliis quae sunt venialia de ratione sui generis non dicitur peccare mortaliter. Ergo pari ratione nec in mendacio iocoso et officioso, cum de ratione sui generis sint venialia.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc est triplex modus dicendi.
Quidam namque dicere voluerunt quod mendacia illa, quae sunt venialia imperfectis, sunt etiam venialia perfectis viris ; sed tamen, quia perfecti minorem habent pronitatem ad mendacium quam imperfecti, hinc est quod gravius peccant. Unde Augustinus non vult ostendere, ut dicunt, quod omne mendacium sit mortale peccatum perfectis, sed, cum nullum mendacium possit bene fieri, magis tamen indecens est et inconveniens circa perfectos quam circa imperfectos, non quia ipse perfectus propter quodcumque peccatum animam suam occidat et mereatur ire in perditionem, sed quia ex hoc ipso, dum minus adhaeret veritati, approximat iniquitati et disponit se ad lapsum et praecipitium.
Sed quoniam verba Augustini expresse videntur praetendere quod periculosum sit viris perfectis mentiri - dicitur enim in Glossa super illud : Perdes omnes qui loquuntur mendacium, quod perfectis non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicuius servanda ; et post subdit quod perfectus falsum non dicat, ne pro vita alterius animam suam occidat ; et sic videtur expresse dicere quod mendacium officiosum sit viris perfectis mortale - ideo videtur aliter aliis esse dicendum quod est perfectio voti sive religionis et perfectio caritatis, per quam perfecte adhaeret homo summae Veritati et Bonitati per intellectum et affectum, prout possibile est in via ; et ista dicitur perfectio tranquillitatis. De primis perfectis non intelligit Augustinus, sed de secundis. Illi enim perfecti, pro eo quod maxime adhaerent summae Veritati, non habent pronitatem ad mentiendum ; et ideo, cum mentiuntur, non excusantur, sed intervenit veritatis contemptus, et est eis qualecumque mendacium deliberative dictum mortale peccatum. Et ponitur exemplum de homine primo, qui in statu innocentiae, propter tranquillitatem quam habebat, non poterat peccare venialiter, quia nulla erat in ipso pronitas infirmitatis ipsum excusans, ut in peccato suo diceretur esse dignus venia vel temporali poena.
Sed illud adhuc calumniabile est, quia paucissimos aut nullos est reperire in ista caritatis perfectione. Praeterea, quantumcumque sit aliquis perfectus perfectione tranquillitatis, si dicat aliquod verbum otiosum, non peccat mortaliter. Et iterum, quanto homo est maioris perfectionis in vita praesenti, tanto maioris est pietatis ; et quanto maioris pietatis, tanto pronior est ad subveniendum alienae saluti. Quando ergo vir perfectus videt quod potest subvenire alienae saluti corporali vel spirituali per falsitatem verbi sui, videtur quod non modicum debeat inclinari ex ipsa pietate et dulcedine, sicut videmus quod magis pronus est pater ad mentiendum pro salute filii quam pro salute unius extranei. Esto etiam quod nulla sit pronitas, cum mendacium iocosum et officiosum non sit prohibitum, si aliquis ad hoc non astrinxerit se pervotum, quantumcumque sit perfectus, non videtur quod incurrat mortale peccatum.
Et propterea adhuc est tertius modus dicendi quod ad aliquid obligatur homo specialiter praeter alios vel ratione voti emissi vel. ratione officii commissi vel ratione scandali imminentis vel ratione conscientiae dictantis. Si ergo dicamus viros perfectos obligari ad non mentiendum aliquo genere peccati, cum hoc non sit ex praecepto nec ex officio commisso nec ex voto, erit hoc propter scandalum et conscientiae vinculum.
Propter quod nota quod quidam sunt perfecti publici, quidam sunt perfecti occulti. Viris publice perfectis adhibetur fides tamquam conservatoribus veritatis. Et quia mendacium deprehensum facit ut homo alteri non credat, si viri perfecti mentirentur, iam nec ipsis crederetur nec aliquibus, et magnum ipsi veritati fieret praeiudicium et daretur aliis occasio scandalizandi. Et ideo tales viri perfecti debent habere conscientiam quod pro nulla re dicant falsum scienter ; quando ergo dicunt, peccant mortaliter, tum quia faciunt contra cbnscientiae dictamen, tum etiam quia alios scandalizant active.
Non sic autem homines scandalizantur de his qui surit imperfecti vel etiam de perfectis occultis ; ideo tales non sic obligantur ad omne mendacium vitandum. Et est exemplum huius, quia, si quis impugnaret fidem, licitum esset imperfectis fugere et latere ; sed viri perfecti tenentur stare et libere confiteri, ne per ipsorum fugam et latitationem populus infirmus cadat a fide ; unde conscientia debet eis hoc rationabiliter dictare.
Potest igitur concedi, secundum Augustinum, quod viris perfectis, quorum perfectio publica est, mendacium quantumcumque parvum imputatur in mortale peccatum, quoniam propter scandalum vitaildum dictare debet eis conscientia nullatenus esse mentiendum, ne faciant veritatem venire in contemptum. Et hoc videtur sensisse Augustinus, qui fuit praecipuus veritatis amator ; et omnis vir, qui veritatem amat, vehementer odit mendacium. Unde dicitur in Ecclesiastico [20, 27] : Potior est fur quam assiduitas viri mendacis.
Unde et auctoritates et rationes ad banc partem inductae concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad ïllud vero quod primo obicitur in contrarium, quod circumstantia personae non aggravat peccatum in infinitum, dicendum quod illud est verum quantum est de se ; sed ubi aliqua circumstantia introducit scandalum alienum et conscientiae vinculum, per consequens mutat peccati genus et facit esse mortale quod alias esset veniale. Vinculum enim conscientiae etiam in indifferentibus facit alios peccare mortaliter, quanto magis in his quae dictat rationabiliter ?
- Ad illud quod obicitur, quod non mentiri omni. genere mendacii aut est consilium aut est praeceptum etc., dicendum quod quantum ad quaedam genera mendacii prohibitum est, quantum ad aliqua non est proprie prohibitum, sed cohibitum. Venialia enim non dicuntur prohibita, sed cohibita. Sed quae ex divino praecepto non sunt omnino prohibita, quia praeceptum respicit omnes, ex conscientiae vinculo et scandalo, quod respicit speciales personas, efficiuntur prohibita. Et sic intelligendum est se habere in parte ista.
- Ad illud quod obicitur, quod mendacium aut repugnat caritati simpliciter aut caritati perfectae, dicendum quod mendadum repugnat utrique. Repugnat enim caritati ratione perfectionis superadditae, quoniam ipsa perfectio viri iusti aliis manifesta introducit occasionaliter scandalum et conscientiae vinculum et per consequens peccatum, quod non tantum tollit perfectionem, sed etiam ipsam caritatem.
- Ad illud quod obicitur, quod vir perfectus non peccat in verbo otioso nec in primis motibus sicut nec alius imperfectus, dicendum quod non est simile, quia ex aliis venialibus peccatis non ita oritur scandalum nec ita veritas venit in contemptum sicut de mendacio, si reperiatur circa virum perfectum, secundum quod superius est explanatum.
Haec autem sunt dicta de mendacio secundum quod verba beati Augustini praetendunt, qui propter magnum veritatis zelum maxime detestatus est mendacium ; et cum non posset mendacium ab omnibus excludere, saltem a viris perfectis voluit elongare, ut veritas in aliquibus inveniret solidam sedem. Et propterea, si quis velit intelligere quod mendacium, quod est aliis veniale, non sit viris perfectis mortale, poterit ad verba Augustini respondere, intelligendo per ea mendacium semper esse indecens et malum viris perfectis, qui mentiendo disponunt se et alios ad malum ; non autem quod semper sit eis mortale pcccatum. Et per hoc declinari possunt omnes rationes adductae ad oppositum.
Quidquid autem horum verum sit, viro tamen, qui perfectionem profitetur, summopere cavendum est omne mendacium.
QUAESTIO V.
De ipsius mendacii divisione.
Quinto quaeritur de ipsius mendacii divisione. Dividit enim Augustinus et Magister mendacium per tres differentias primas, videlicet in officiosum, iocosum et perniciosum.
Sed contra istam divisionem obicitur.
- Primo, ratione primi membri. Officiosum enim mendacium dicitur quod alicui prodest ; sed quod mendacium prosit, hoc est valde per accidens, cum sit malum : ergo penes hoc quod est prodesse non est aliquam speciem ipsius mendacii assignare.
- Item, idem mendacium secundum speciem potest prodesse et potest obesse. Ergo penes ista non contingit assignare ipsius mendacii species diversas.
- Item, contra secundam differentiam obicitur, quae quidem est mendacium iocosum, quoniam sicut contingit peccatum mendacii ioco perpetrari, ita etiam et alias peccatorum differentias. Ergo, si alia peccata non habent dividi per iocosum et non iocosum, videtur quod nec ipsum mendacium.
- Item, cum quis falsum dicit intendens iocare, non intendit fallere ; sed mendacium, ut dicit Augustinus, est falsa vocis significatio cum intentione fallendi : ergo ubi iocus intervenit, ibi non est mendacium. Videtur ergo quod mendacium iocosum non sit species mendacii, immo potius defectus et diminutio ipsius.
- Item, obicitur contra tertiam differentiam, quae est mendacium perniciosum. Si enim perniciosum dicitur mendacium quod inducit mortem, et omne peccatum mortale inducit mortem, esse perniciosum est generale omni peccato mortali : ergo non est differentia mendacii.
- Item, mendacium perniciosum si distinguitur ab aliis, aut hoc est ratione materiae aut ratione voluntatis. Ratione materiae non, ut videtur, quia in qualibet materia, potest homo mentiri graviter et perniciose, si mentiatur ex malignitate. Nec ratione voluntatis, quoniam in quolibet genere, mendacii potest voluntas inordinate moveri et inducere mortem sive perniciem in mentiente. Ergo non videtur quod sit differentia specialis mendacii.
Item, obicitur contra differentias praedictas, quoniam Augustinus dividit mendacium in octo differentias. Aut ergo divisio illa est superflua aut ista est diminuta aut necesse est unam reduci ad aliam. Si ergo reducitur, quaeritur per quam viam ; quaeritur etiam quis sit specierum mendacii numerus et quae sufficientia.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum mendacium habeat pro formali et completivo intentionem fallendi, secundum intentionem ipsius mentientis habet in species diversificari. Mentiens autem aut intendit prodesse aut delectare aut laedere. Secundum quod intendit prodesse, est mendacium officiosum ; secundum quod intendit delectare, est mendacium iocosum ; secundum quod intendit laedere, est mendacium perniciosum. Laedere autem potest aliquis dupliciter : vel damno temporali vel damno spirituali. Et si laedit damno temporali, hoc potest esse dupliciter : aut simpliciter laedit aut ita laedit unum, quod alteri prodest.
Et secundum hoc sunt tres differentiae mendacii perniciosi, quarum una consistit in eo genere mendacii quo quis mentitur in doctrina religionis ; et hoc quidem facit ad nocumentum boni spiritualis, scilicet fidei. Alia differentia consistit in hoc ut mendacium simpliciter obsit : Tertia vero differentia in hoc quod mendacium non simpliciter obest, sed alicui prodest, alicui obest.
Si vero quis mentitur ut delectet, sic est mendacium iocosum ; et sic potest esse dupliciter : aut ut delectet alterum, et sic est mendacium simpliciter iocosum ; aut ut delectet semetipsum in mentiendo, et sic est mendacium libidinosum.
Si vero quis mentitur ut prosit alteri, aut mentitur ut prosit in rebus, et sic est una differentia mendacii officiosi ; aut ut prosit in salute et vita corporis, et sic est alia ; aut ut prosit in sanctitate et castitate mentis, et sit est tertia.
Et sic patet quod tria sunt genera mendaciorum prima, quae subdividuntur in octo membra, ita quod utraque divisio sumpta est secundum variationem intentionis mentientis et una illarum in altera habet includi, et hoc satis rationabiliter, sicut tactum est. Et per hoc patet responsio ad illud quod ultimo quaerebatur.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod accidit mendacio quod prosit, dicendum quod verum est quantum est de ratione sui generis. Quia tamen in moribus intentio imponit nomen operi, ex ipsa intentione potest illa conditio adeo fieri mendacio essentialis, ut secundum ipsam accipiantur diversae species ipsius mendacii.
- Ad illud quod obicitur, quod idem mendacium secundum speciem potest obesse et prodesse, dicendum quod illud verum est loquendo de mendacio quantum ad sermonem exteriorem, sed non est verum de ipso quantum ad interiorem intentionem ; mendacium autem non sortitur speciem a falsa locutione, sed potius ab ipsa intentione, sicut tactum est.
- Ad illud quod obicitur, quod alia peccata habent fieri ioco sicut et mendadum dicendum quod denominationes non fiunt ab his quae raro accidunt, sed ab his quae frequenter. Licet igitur contingat alia peccata per iocum perpetrari, quia tamen non ita frequenter alia coinmittuntur ioco secundum quod ipsum mendacium : hinc est quod esse iocosum non est differentia alterius peccati sicut mendacii. Praeterea, etsi omnia opera sortiantur denominationem ab ipsa intentione, maxime sermo ab intentione denominatur ; et quia mendacium est in sermone, inde est quod magis denominatur iocosum, quando fit intentione ludendi, quam alia peccata.
- Ad illud quod obicitur, quod ubi intervenit iocus, ibi non est intentio fallendi, dicendum quod, sicut in littera explanabitur, cum dicitur : mendacium est falsa vocis prolatio cum intentione fallendi, secundum quod generaliter accipitur, non idem est fallere quod decipere, sed idem est fallere quod falsum dicere. Unde sensus est : cum intentione fallendi, hoc est falsum dicendi ; et hoc utique convenit mendacio iocoso, licet minus complete quam pernicioso.
- Ad illud quod obicitur quod esse perniciosum convenit omni generi peccati mortalis, dicendum quod perniciosum assignatur esse differentia ipsius peccati, non quia sit proprium eius simpliciter, sed hoc est ratione mendacii officiosi, contra quod distinguitur perniciosum, quia illud prodest et istud obest ; et quoniam alia genera peccatorum non ita distinguuntur per officiosum sicut mendacium, hinc est quod nec ita distinguuntur per perniciosum.
- Ad illud quod obicitur, utrum distinguatur ratione materiae vel voluntatis, dicendum quod ratione voluntatis principaliter, licet etiam posset dici quod ratione materiae quantum ad illam differentiam mendacii perniciosi, quae quidem consistit in doctrina religionis.
Et si tu obicias, quod ista prava voluntas potest esse in omni genere mendacii, iam patet responsio, quia hoc est falsum, secundum quod explanatum est, quia, secundum quod verba deserviunt intentioni, fit diversificatio specierum mendacii.
QUAESTIO VI.
De gradibus specierum mendacii.
Sexto et ultimo quaeritur de gradibus specierum mendacii. Dicit enim Augustinus quod primum genus mendacii est gravissimum et ultimum est levissimum. Et quanto inter genera mendacii aliquod mendacium accedit ad primum , tanto est gravius ; et quanto magis elongatur et accedit ad ultimum, tanto est levius. Primum autem mendacii genus, ut dicit, est in doctrina religionis ; ultimum autem est, ut dicit, pro conservatione alienae castitatis.
Contra hoc quod dicit quod primum est gravissimum, obicitur sic :
- Esto quod aliquis dicat Christum non ascendisse super asellum, ex quadam urbanitate, et alius imponat falsum crimen proximo, ex quo proximus morte damnatur, constans est quod gravius peccat secundus quam primus ; sed primus peccat primo genere mendacii, secundus peccat secundo genere mendacii : ergo secundum genus mendacii est gravius quam primum.
- Item, aliquis dicit aliquod mendacium in doctrina religionis, quod corrumpit fidem in uno simplici ; alitis vero dicit mendacium per quod scinditur unitas ecclesiasticae pacis. Constat quod gravius peccat secundus quam primus, quia seminat inter fratres discordias, quod maxime Dominus detestatur ; et tamen primus peccat primo genere mendacii, secundus vero secundo : ergo redit idem quod prius.
- Item, possibile est aliquem mentiri primo genere mendacii ex infirmitate, secundo vero genere mendacii ex certa malitia. Si ergo peccatum ex certa malitia est peccatum in Spiritum Sanctum, quod est gravius aliis, videtur quod secundum genus possit esse gravius quam primum.
- Item, primum genus mendacii est contra fidem, secundum est contra caritatem, generaliter loquendo ; sed maius bonum est caritas quam fides : si ergo privationes per habitus dignoscuntur, gravius peccatum est secundum genus mendacii, loquendo generaliter, quam primum. Est igitur quaestio quare primum genus peccati Augustinus dicit esse gravissimum.
- Item, obicitur contra ultimum gradum. Dicit enim mendacium, quod fit pro castitate corporis alterius servanda, esse levissimum omnium et levius eo quod fit pro servanda vita. Sed contra : illud mendacium gravius est in quo magis salvatur ratio mentiendi ; sed mendacium quod fit serio plus habet de ratiofre mentiendi quam mendacium quod fit ioco : si ergo quodlibet mendacium officiosum fit serio, quodlibet mendacium officiosum est gravius quam iocosum.
- Item, castitatem non potest quis amittere invitus, vitam corporis potest amittere invitus. Ergo magis indiget adiutorio et succursu pro servanda vita quam pro servanda continentia. Videtur ergo quod magis spectet ad officium pietatis et magis leve peccatum sit mentiri pro servanda vita corporis quam pro servanda continentia carnis.
- Item, qui perdit vitam perdit spatium merendi et poenitendi, non sic autem qui perdit carnis continentiam. Ergo periculosius et damnosius est alicui interfici quam carnaliter violari : ergo magis pium est in tali casu mentiri.
Iuxta hoc quaeritur, si quis est in periculo constitutus de castitate amittenda sua vel aliena, quod sit sibi magis eligendum, utrum mentiri vel sustinere se vel alium corporaliter violari.
Quaeritur etiam utrum melius faciat ille qui mentitur, ut alium trahat de statu periculoso, ut intret religionem, de quo vehementer praesumit, ut possit ipsum per mendacium attrahere, an ille qui simpliciter negligit et non vult mentiri pro alicuius salute. Et videtur quod primus melius faciat, quia non magnum est facere unum peccatum veniale, ut alius aeternam consequatur salutem. Quod autem secundus melius faciat, videtur, quia maioris perfectionis est in nullo casu mentiri aliqua de causa, secundum quod multipliciter ostendit beatus Augustinus.
Respondeo : Dicendum quod, secundum quod beatus Augustinus dicit, gradus mendaciorum sequitur ordinem, ita quod primum est magnum et ultimum minimum. Et ratio huius est ista, quoniam, secundum quod vult Philosophus, si maximum in uno genere excedit maximum in alio genere, simpliciter hoc genus excedit illud. Unde ad hoc quod aliquod genus excedat alterum non est necesse quod singula illius generis excedant singula alterius generis, sed quod summum in illo genere sit maius omnibus ceteris alterius generis. Quoniam ergo inter mendacia omnia illud est maximum quo quis intendit alteri nocere in via veritatis et salutis, quia infert ei nocumentum spirituale et irrecompensabile et quantum ad maxima bona : hinc est quod mendacium, quod est in doctrina religionis, cum sit ad hoc ordinatum, est inter cetera mendacia maximum et summum.
Ulterius, quia non potest aliquis maiori causa moveri ad mentiendum quam pro servando bono spirituali vel annexo spirituali, hinc est quod illud mendacium est levissimum quod fit pro servanda castitate corporis vel pro aliquo simili ; et sic gradatim descendendo et ascendendo est videre in ceteris aliis. Unde valde rationabiliter beatus Augustinus species mendaciorum distinxit et gradus ordinavit.
[Ad obiecta] :
1-3. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de illo qui mentitur dicendo Christum non ascendisse super asellum vel aliquod consimile, qui non ita mentitur sicut ille qui suo mendacio proximum interficit, dicendum quod verum est ; sed tamen ex hoc non sequitur quod gradus ille non excedat istum, pro eo quod illud non est summum mendacium in doctrina religionis. Sed quando quis ex certa scientia et malitia impugnat veritatem secundum pietatem, ut fidem christianam et bonos mores subvertat, hoc, inquam, modo mentiendi non contingit reperire gravius mendacium in secundo genere.
Et per hoc patet responsio ad duas rationes sequentes, videlicet de mendacio quod inducit schisma et de mendacio quod est ex certa malitia, quoniam mendacium in doctrina religionis non tantum inducit infidelitatem, immo et schisina et cetera mala ; nec tantum est ex infirmitate, immo ex certa malitia.
- Ad illud quod obicitur, quod primum mendacii genus opponitur fidei, secundum vero opponitur caritati, dicendum quod ratio illa dupliciter deficit. Primum quidem, quia non sequitur, si aliqua duo bona sic se habent quod unum excedat reliquum, quod similiter sit et in eorum privationibus reperire, quoniam, sicut negationes e contrario se habent affirmationibus, sic etiam esse potest in privationibus et habitibus. Unde nihil impedit quod caritas sit maius bonum quam fides, et tamen maius malum est infidelitas quam odium. Et ratio huius est, quia plus privat infidelitas quam ipsum odium.
Alius etiam defectus est ibi, quia mendacium, quod est in doctrina religionis, non tantum repugnat fidei, sed etiam moribus bonis. Veritas enim secundum pietatem, quae est in doctrina religionis, non tantum consistit in credendis, verum etiam in agendis ; unde, si quis diceret fornicationem non esse vitandam et parentes non esse honorandos, mentiretur primo genere mendacii. Et quia in doctrina religionis non tantum docetur quid credendum, sed etiam quid secundum singulas virtutes operandum : hinc est quod illud mendacium potest opponi cuilibet virtuti et bono spirituali, licet primo et pri ncipaliter opponatur ipsi fidei.
- Ad illud quod obicitur ulterius, quod mendacium iocosum est magis leve quam officiosum, dicendum quod falsum est, quia in neutro illorum mendaciorum intendit quis decipere alium ; intendit tamen dicere falsum in uno ut delectet, in altero ut prosit. Minus autem inordinata est intentio quando intendit prodesse quam quando intendit delectari. Cum ergo dicit quod mendacium iocosum non fit serio, dicendum quod falsum est, quia serio mentitur quis illo mendacio, non tamen ad seducendum, sed ad delectandum.
- Ad illud quod obicitur, quod magis pium est mentiri pro servanda vita quam pro servanda continentia, dicendum quod falsum est. Licet enim non possit aliquis alicui invito auferre virtutem continentiae, quantum ad id quod mentis est, quia tamen potest auferre illud quod est ei annexum, videlicet continentiam carnis, in cuius ablatione maximum est periculum propter carnis lubricum : ex hoc est quoci magis accedit ad pietatem mentiri pro illa continentia servanda quam pro vita, secundum quod vita spiritualis praefertur vitae carnali. Unde etsi pietas naturalis aliquo modo plus moveat ad servandam vitam naturae, tamen pietas gratuita, quae movetur secundum regulam fidei, magis movet ad conservandam vitam gratiae et virutis.
- Ad illud vero quod obicit, quod qui aufert vitam aufert spatium poenitendi et merendi, dicendum quod et simul cum hoc aufert spatium peccandi, et nescitur utrum homo liberatus a morte vitam futuram expendat in bonis vel in malis ; ideo non est simile hinc et inde.
Ad illud vero quod quaeritur de aliquo qui est in periculo constitutus, dicendum quod ille qui est in periculo constitutus de amittenda integritate carnis, aut est perfectus amator continentiae aut imperfectus. Si perfectus est, ut possit de continentia mentis confidere, non debet propter. hoc mendacium dicere pro vitancta corruptione carnis, quoniam, sicut dixit Lucia : Si me invitam violaveris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. In tali enim sustinere passionem illam potest esse sine culpa, sed mentiri non potest esse sine culpa. Si autem est imperfectus, rationabiliter debet timere ne succumbat, si ad illum statum venerit ; et ideo tali propter infirmitatem suam conceditur redimere periculum maioris peccati per minus peccatum. Unde, si probabiliter videt quod per mendacium possit declinare stuprum, sanius consilium est isti aliquod falsum dicere quam corruptionem illam sustinere. Et hoc est quod dicit beatus Augustinus, in libro De mendacio : Illa peccata quae ita committuntur in homine ut eum faciant immundum, etiam peccatis nostris evitare debemus ; ac per hoc nec peccata dicenda sunt ; quia ideo fiunt ut illa immunditia evitetur. Quod intelligendum est, non quod non sint simpliciter peccata, sed quia non sunt gravia. Et. sicut dicimus de viro imperfecto respectu sui, sic etiam intelligendum est de viro imperfecto respectu alterius imperfecti ; et ita debet homo cavere periculum alienum sicut et proprium.
Ad illud quod ultimo quaeritur utrum sanius sit consilium mentiri ut alius reducatur ad viam veritatis, dicendum quod nec perfecto nec imperfecto convenit mentiri propter hoc ut alterum ad viam veritatis provocet, quia non indiget Deus nostro mendacio. Nec debet aliquis credere quod aliquis convertatur a malo per falsi suggestionem, sed potius per Spiritus Sancti inspirationem, quia, secundum quod dicit Gregorius, in vanum laborat sermo praedicatoris, nisi intus operetur gratia Salvatoris ,
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit de mendacio obstetricum, quod propter misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen nullum. Sed contra hoc obicitur per illud quod dicit Gregorius, in Glossa super 1, 21 Exodi : Benignitatis earum merces, quae in aeterna vita remunerari poterat, per culpam mendacii in terrenam recompensationem commutata est. Sed nihil commutat mercedem aeternam in temporalem nisi mortale peccatum : ergo videtur quod mortaliter peccaverunt.
Item, videtur quod hic contradicat Hieronymus Gregorio. Hieronymus enim dicit quod aedificavit eis Dominus domos spirituales : ergo non videtur quod fetribuerit eis in praesenti.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc est duplex modus dicendi. Quidam volunt dicere qµod mendacium obstetricum habuit duplicem respectum, videlicet ad vitam puerorum et ad vitam propriam ; mentiebantur enim pro utraque servanda. Et secundum quod habuit respectum ad vitam puerorum, sic erat ex pietate ; secundum autem quod habuit respectum ad servandam vitam propriam, quam magis dilexerunt quam veritatem, sic erat ex libidine. Et primo modo erat peccatum veniale, quia erat mendacium officiosum ; secundo modo erat peccatum mortale, quia procedebat ex mala radice, videlicet ex libidinoso amore vitae propriae, et eo tempore quo veritas confitenda esset : et ideo haec culpa abstulit eis mercedem quam meruerant ex pietate, quam prius habuerant servando parvulos ex timore Dei. Et secundum hoc dicunt currere diversas Sanctorum auctoritates.
Sed iste modus satis calumniabilis est, quia durum videtur dicere quod aliquis pro servanda proprii corporis salute mortaliter peccet, dicendo aliquod mendacium leve.
Alius modus dicendi est quod in ipsis obstetricibus duo est considerare, pietatis beneficium praecedens et mendacium subsequens. Et primum fuit ex quadam naturali pietate nec erat meritorium, sed disponebat ad meritum ; mendacium vero subsequens disponebat ad contrarium ; et ideo pietas praecedens fuit temporaliter remunerata propter mendacium, non quia mendacium illud auferret vitam gratiae prius habitae, sed quia ad gratiam habendam viam praecluderet, quod quidem bene potest facere peccatum veniale. Et hoc est quod vult Gregorius dicere, cum dicit : Benignitatis earum merces, quae in aeterna vita remunerari poterat ; poterat, inquam, non potentia disposita et propinqua, sed potentia remota.
Et ex hoc patet quod nulla est controversia inter Gregorium et Augustinum, nulla etiam est contrarietas inter eos et Hieronymum, quia non vult dicere Hieronymus quod obstetrices habuerint domos spirituales per assecutionem gratiae, sed quia quodam modo ad gratiam praeparatae fuerunt per timorem et pietatem.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod quartum sola mentiendi fallendique libidine fit, quod merum mendacium est. Contra hoc enim obicitur : videtur enim quod nullum tale sit mendacium, quia, secundum quod dicit Dionysius, nullus operatur ad malum aspiciens. Si ergo mentiri de se malum est, videtur quod nullus unquam mentiatur solummodo aspiciens ad ipsum mendacium.
Item, libido est radix omnium malorum : ergo non solum convenit quarto generi mendacii, sed etiam omni mendacio quod fit ex libidine : ergo penes hoc non debet assignari aliquod genus mendacii.
Item, mendacium, quod fit sola libidine mentiendi, nullum habet excusatorium ; et peccattun quanto minus habet excusationis, tanto est gravius : ergo videtur quod illud mendacium sit primum et capitale inter omnia mendacia et non sit quartum genus.
Respondeo : Ad hoc dicendum est quod mendacium illud dicitur fieri ex libidine, quo quidem homo mentitur solum ut placeat sibi.
Propter quod notandum est quod libido multipliciter dicitur. Uno modo dicitur libido improba voluntas ; et sic est radix mortalium peccatorum. Alio modo dicitur libido quaecumque immoderata delectatio ; et sic libido dicitur a libendo, et hoc modo non solum est radix mortalium, sed etiam venialium. Hoc autem dupliciter potest accipi : vel communiter, prout quaerit finem in actu proprio aut consequenti ; aut specialiter, prout in actu proprio quiescit. Primo quidem modo communis est omni peccato ; secundo vero modo penes ipsam accipitur differentia mendacii quod fit ex libidine, quod, inquam, non dicitur fieri ex libidine, quia procedat ex mala voluntate, sed quia homo in mentiendo non quaerit aliud quam semetipsum oblectare in ipso mendacio. Et huiusmodi minus malum est quam illud in quo intendit alii nocere et maius malum est quam illud in quo intendit alii prodesse ; et ideo medium locum tenet inter mendacioruni genera.
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod nullus operatur ad malum aspiciens, dicendum quod in mendacio duo sunt, videlicet veritatis absentia et quaedam ars et astutia. Et licet non delectetur quis in absentia veritatis, contingit tamen aliquem delectari in quadam arte et astutia mentiendi ; et hoc aliquo modo habet speciem boni. Et ratione illius dicit Augustinus quod sola mentiendi libidine contingit aliquem mentiri.
Ad illud quod obicitur, quod libido est radix omnium malorum, dicendum quod libido ibi sumitur large ; sed hic appropriatur ad delectationem quae habetur in ipso actu mentiendi, qua quis finem in se quaerit et non in altero ; quae ideo constituit speciem mendacii, quoniam in aliis speciebus mendacii homo non tantum in se, sed etiam in aliis finem quaerit.
Ad illud quod obicitur, quod illud mendacium dicitur esse maximum, dicendum quod hoc non est verum, quia magnitudo mendacii attenditur secundum maiorem obliquationem intentionis ; magis autem obliquatur qui in mendacio intendit alium offendere quam semetipsum delectare : et ideo ratio illa non valet.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi. Obicitur enim contra hoc, quia abstracti et concreti eadem est definitio. Sed mentiri potest quis sine falsa vocis significatione, secundum quod Magister dicit post, videlicet cum quis, intendens dicere falsum, dicit verum : ergo ista non est recta definitio.
Item, sicut mendacium contingit esse in verbis, ita etiam contingit esse in factis. Ergo non tantum debet dici falsa vocis significatio, sed etiam falsa operis significatio.
Item, videtur quod praedida notificatio non conveniat omni mendacio, quia qui mentitur mendacio officioso non intendit fallere, sed prodesse ; et qui etiam mentitur mendacio iocoso non intendit nisi se delectare. Ergo non videtur ista definitio omni mendacio convenire.
Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum fuit in praecedentibus, ad completum esse mendacii duo concurrunt, videlicet falsa vocis significatio sicut materiale et fallendi intentio sicut formale ; et ideo recte est assignata praedicta notificatio mendacii.
Ad illud vero quod obicitur, quod abstracti et concreti eadem est definitio, dicendum quod mendacium, sicut prius tactum est, non tantum dicit comparationem ad mentientem, sed etiam ad ipsam rem de qua fit sermo ; mentiri vero proprie dicit comparationem ad ipsum mentientem ; et ideo plus claudit in se mendacium quam mentiri, nec est idem omnino mentiri et mendacium dicere, sicut Magister in littera dicit aperte. Nec sequitur quodsi aliquis mentitur, quod dicat mendacium, si proprie accipiatur mendacium, nisi forte large accipiatur mendacium ad mendacium secundum quid et simpliciter.
Ad illud quod obicitur, quod mendacium non solummodo est in verbis, sed etiam in factis, dicendum quod, etsi aliquo modo est in factis, secundum quod innuit Ambrosius, proprie tamen loquendo in verbis est, secundum quod dicit Augustinus. Verba enim sunt proprie signa indicantia mentis conceptum, pro eo quod ab interiori procedunt et voluntarie formantur ; et quoniam mendacium respectum dicit ad id quod est in mente interius, hinc est quod proprie est in sermonibus et vocibus et per falsam vocis significationem definitur, licet et in aliis aliquo modo analogice et per posterius reperiatur.
Ad illud quod obicitur, quod ista notificatio non convenit mendacio iocoso et officioso, dicendum quod notificatio ista per prius convenit mendacio pernicioso ; iocoso autem et officioso convenit quodam modo quasi per posterius. Unde vocabulum fallendi in notificatione mendacii non tantum importat decipere, sed etiam falsum dicere ; et hoc est omni mendacio commune et generale. Falsum enim dicere exterius quodam modo fallere est, dum homo id dicit quod potest hominem ad falsitatem deducere et deducendo ad falsitatem fallere et decipere.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod Iacob matre auctore fecit ut falleret patrem, videtur non esse mendacium, sed mysterium. Videtur enim hoc non habere veritatem, quia Iacob dixit falsum cum intentione fallendi patrem ; intendebat enim significare quod ipse esset Esau : ergo videtur quod simpliciter fuit mendacium : ergo videtur quod simpliciter fuerit mentitus.
Item, mendacium est ita malum quod nullo modo potest fieri bonum, nec per se nec per dispensationem aliquam : videtur ergo quod nullo Spiritus Sancti consilio nec matris imperio potuit ipse Iacob a mendacio excusari.
Respondeo : Dicendum quod, secundum beatum Augustinum et etiam Ambrosium, Iacob vir simplex a mendacio excusatur et quantum ad id quod dixit verbo et quantum ad id quod fecit in facto ; verbo enim dixit et facto simulavit se esse Esau. Quantum ad id quod dixit verbo excusatur, quia non intendebat patrem fallere, sed dirigere ; non intendebat etiam dicere se esse Esau quantum ad personam, sed quantum ad dignitatem primogeniturae et benedictionis quam sibi a Deo vindicaverat. Et hoc, inquam, non propria auctoritate, sed matris imperio et Spiritus Sancti consilio dicebat ; qui quidem Spiritus Sanctus in uno et eodem vocabulo multiplicem habet intelligeniam.
Quantum etiam ad id quod fecit facto, simulando se esse Esau, non peccavit, quia, secundum Ambrosium, factum illud figuram praetendebat futurorum. Unde propter praefigurationem et rectam intentionem, quae dirigebatur secundum Spiritus Sancti inspirationem, dicit Augustinus Iacob non commisisse mendacium, sed implesse mysterium iuxta Scripturae testimonium, quae dicit eum virum simplicem, non dolosum.
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Iacob patrem suum intendebat decipere, respondendum est per interemptionem quod falsum est, sicut prius tactum est, quia non intendebat dicere se esse Esau quantum ad proprietatem personae, sed quantum ad proprietatem benedictionis et primogeniturae.
Ad illud quod obicitur, quod Spiritus Sanctus non potest dispensare de mendacio quod non sit peccatum, dicendum quod illud veritatem habet quando mendacium vere et proprie mendacium est ; sed hoc modo Iacob mendax non fuit, quia, quamvis unum praetenderet, aliud praefigurabat, et Spiritus Sanctus illud, quod praefigurabatur, principaliter intendebat et Rebecca praecipiens et Iacob obediens, cuius signum est quod ipse Isaac post benedictionem datam, per Spiritum Sanctum in ecstasi elevatus et intelligens futurorum praefigurationem, postquam etiam deprehendit ipsum fuisse Iacob, confirmavit prius datam benedictionem.
