Distinctio III — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio III

DISTINCTIO III

Quaeritur etiam de carne Verbi, an priusquam conciperetur.

 

PARS I

De sanctificatione beatae Virginis.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de incarnatione, hic vero agit de conceptione.

Et quia ante conceptionem Filii Dei praecessit sanctificatio Virginis, ideo ista pars habet duas partes.

In prima determinat qualiter Virgo Maria fuerit per Spiritum Sanctum sanctificata et ab omni labe purgata.

Secundo vero determinat qualiter caro Christi fuerit per Spiritum Sanctum concepta, infra, distinctione quarta : Cum vero incarnatio Verbi etc.

 

Prima pars dividitur in duas partes,

in quarum prima determinat de sanctificatione, quae praecessit Christi conceptionem.

In secunda vero inquirit, utrum caro Christi ita potuerit in Abraham decimari, sicut in Virgine potuit sanctificari.

Ideo primo agit de sanctificatione ;

secundo vero de decimatione, ibi : Cum autem illa caro etc.

 

Prima pars dividitur in tres partes.

In prima parte determinat quae fuerit sanctificationis exigentia.

In secunda, quae fuerit sanctificationis causa, ibi : Mariam quoque totam Spiritus Sanctus etc.

In tertia vero, quae fuerit sanctificationis efficacia, ibi : Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato etc.

Haec autem pars, in qua agitur de Virginis sanctificatione, spectat ad praesentem considerationem.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis incidit hic quaestio circa sanctificationem Virginis quantum ad duo.

Primo quaeritur de sanctificatione Virginis quantum ad congruentiam temporis.

Secundo vero quantum ad efficaciam virtutis.

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum caro Virginis sanctificata fuerit ante animationem.

Secundo quaeritur, utrum anima eius sanctificata fuerit ante originalis contractionem.

Tertio quaeritur, utrum sanctificata fuerit ante nativitatis originem.

 

 

ARTICULUS I

De sanctificatione Virginis quoad congruentiam temporis.

 

QUAESTIO I.

Utrum caro Virginis sanctificata fuerit ante animationem.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum caro Virginis sanctificata fuerit ante animationem.

1.Ieremia 1, 5 : Antequam formarem te in utero, novi te ; constat quod beata Virgo excellentior fuit quam Ieremias : ergo prius approbata et purificata eius caro quam esset formata. Sed ante fuit formata quam animata : ergo ante fuit carnis sanctificatio quam animatio.

  1. Item, super illud Lucae 1, 44 : Exsultavit in gaudio infans in utero meo, Glossa : Nondum erat in eo spiritus vitae, et iam erat spiritus gratiae. Ergo multo fortius hoc fuit in Domini matre, quae dignior fuit quam Ioannes : ergo sanctificata fuit ante spiritum vitae, et ita quam ante animationem.
  2. Item, non est minus potens virtus sanctificans quam sit virtus inficiens et foedans ; sed caro infici potest et foedari ante animationem : ergo pari ratione ante animae infusionem, immo fortiori potest sanctificari, cum opposita nata sint fieri circa idem. Si ergo beatae Virgini hoc concessum est quantumcumque congruum est concedi purae creaturae, videtur quod caro eius ante animationem sanctificata fuerit.
  3. Item, conceptio gloriosae Virginis fuit de legitimo matrimonio et de parentibus sanctis et de matre sterili, secundum quod narrat quaedam historia : videtur ergo quod ipsa concepta fuerit virtute Spiritus Sancti. Si ergo illa conceptio, quae est secundum legitimum matrimonium et secundum Spiritus Sancti adiutorium, est sancta et immaculata, videtur quod caro Virginis Mariae in ipsa sua conceptione fuerit sanctificata ; sed ante fuit conceptio quam animatio : ergo fuit ante sanctificata quam animata.

 

Sed contra :

  1. Bernardus, Ad Lugdunenses : Ante conceptionem sanctificari minime poterat, quia non erat ; sed nec in ipso conceptu propter peccatum, quod inerat. Sed constat quod illud non est dictum propter peccatum quod esset in parentibus, quia potuissent eam concipere sine peccato : ergo dicit propter causam peccati quae erat in carne : ergo non videtur quod sanctificatio fuerit ante infusionem animae.
  2. Item, sanctificatio est per aliquod munus gratiae Spiritus Sancti ; sed gratia non habet esse in carne, sed in anima : ergo non videtur quod ante fuerit carni gratia infusa quam animae.
  3. Item, esse gratiae praesupponit esse naturae et perfectio gratiae perfectionem naturae. Si ergo sanctificatio dicit effectum gratiae vivificantis, impossibile videtur quod caro sanctificetur antequam ab anima vivificetur.
  4. Item, nihil pertinet ad sanctificationem quod non pertinet ad glorificationem ; sed caro ante animationem non pertinet ad glorificationem nec resurrectionem ; unde foetus abortivi ante animationem non resurgunt, ut dicit Augustinus : igitur caro ante animationem non erat idonea ad sanctificationem : ergo non fuit caro Virginis ante sanctificata quam animata.

 

Respondeo : Dicendum quod caro beatae Virginis ante animationem est non fuit sanctificata, non quia Deus non potuerit carnem Virginis purificare ante quam animare, sed quia sanctificatio habet esse per aliquod donum gratuitum superadditum, quod quidem non habet esse in carne, sed in anima. Ideo, si caro beatae Virginis dicitur sanctificari, aut hoc intelligitur mediante gratia existente in animabus parentum. Constat quod non mediante gratia existente in eius anima, quia tunc esset oppositio in adiecto, videlicet quod caro sanctificetur ante animae creationem, et tamen sanctificetur per virtutem gratiae illius animae ; sequitur enim quod idem sit prius et posterius in uno et eodem.

Si autem intelligatur hoc fieri per gratiam, quae collata fuerit animabus parentum, hoc non potest esse, triplici ratione.

 

Prima : quia gratia sanctificationis non habet transfundi a parente in prolem, pro eo quod proles non est in parente secundum animam ; ideo nec in parente habet sanctificationis gratiam. Et hoc est quod dicit Bernardus, Ad Lugdunenses : Ante conceptionem minime sanctificari potuit, quia non erat ; exponendum est secundum animam : erat enim in eis secundum carnem causaliter, sed illud esse non sufficiebat ad sanctificationis gratiam, quae respicit animam.

Secunda ratio est : quia, etsi hoc esset possibile, quod sanctificatio derivaretur a parente in prolem, sicut originalis iustitia, nunquam tamen derivatur mediante coitu libidinoso, quia tunc duo opposita essent simul et semel in eodem. Et ideo dicit Bernardus : Forte inter amplexus maritales sanctitas ipsi conceptioni se immiscuit, ut simul sanctificata fuerit et concepta. Sed hoc ratio non admittit. Quomodo namque sanctitas absque Spiritu sanctificante aut Spiritui Sancto societas cum peccato fuit ? Aut quomodo peccatum non fuit, ubi libido non defuit ?

Tertia ratio est : quia, esto quod sanctificatio adesset et libido defuerit virtute divina, non tamen decuit ut deesset, propter hoc quod haec est solius beatae Virginis praerogativa ; sola enim ipsa, ut Sancti dicunt ; sine peccato concepit et sine dolore peperit ; et ideo hoc parentibus concedi non ctebuit beatae Virginis, sed soli Virgini reservari. Unde Bernardus : Dico Virginem gloriosam de Spiritu Sancto concepisse, non autem. conceptam fuisse ; dico peperisse virginem, non tamen partam a virgine. Alioquin ubi erit praerogativa Matris, de qua singulariter creditur exsultare et munere prolis et carnis integritate, si eam dederis matri ? Non est hoc Virginem honorare, sed eius honori detrahere.

Et ideo simpliciter concedendum quod caro eius ante animationem non fuit sanctificata. Et concedendae sunt rationes quae hoc probant.

 

[Ad obiecta].

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de Ieremia : ante cognovit, quam formavit, dicendum quod notitia ilia non ponit aliquid circa ipsum, sed circa propositum Dei praedestinantis, sicut electio et dilectio et praedestinatio aeterna non ponit aliquid circa praedestinatum ; et ideo non sequitur ex hoc quod caro Ieremiae vel Virginis ante fuerit sanctificata quam formata.
  2. Ad illud quod obicitur de Ioanne, quod nondum erat in ipso spiritus vitae, dicendum quod in Scriptura aliquid dicitur fieri quando innotescit, et non esse quando non apparet. Et ideo dicitur spiritus non fuisse in Ioanne, quia non apparebat : adhuc enim in utero erat ; spiritus gratiae in eo dicitur fuisse, quando in occursum Domini exsultavit in ventre.
  3. Ad illud quod obicitur, quod caro potest infici ante animationem, ergo et sanctificari, dicendum quod non est simile, quia generatio carnis ex carne est carnalis, non spiritualis ; ideo magis habet transfundi caro vitiosa ex carne vitiosa quam sancta ex parentibus sanctificatis per gratiam.
  4. Ad illud quod obicitur, quod conceptio Virginis fuit ex legitimo matrimonio, ergo etc., dicendum quod totum illud est probabile, videlicet quod concepta fuerit ex sterili et ex coitu coniugali absque omni culpa actuali ; non tamen sequitur quod concepta fuerit absque causa peccati, quia ita transfunditur originale ex illis qui generant ex coitu legitimo sicut qui generant ex coitu adulterino, sicut ostensum fuit in secundo libro.

Et si obiciat quod non debuit ibi esse causa originalis, quia facta est mediante virtute Spiritus Sancti fecundante et propter fecundationem sterilitais maternae, quae non fuit ab homine, sed a Deo, dicendum quod illud non valet, quia hoc similiter posset obici de Ioanne et Isaac, qui de sterilibus surit concepti.

 

Propter quod nota quod Spiritus Sanctus aliquando operatur ut Spiritus, aliquando ut Sanctus. Tunc quidem operatur ut Spiritus, quando opus facit supra naturam ; tunc ut Spiritus Sanctus operatur, cum non facit solum opus supra naturam, sed etiam sanctificat illud supra quod operatur.

Dico igitur quod in conceptione solius Filii Dei, qui est Sanctus Sanctorum, non solum operatus est ut Spiritus, sed ut Spiritus Sanctus. In conceptiohe vero, qua Ioannes est conceptus sive beata Virgo, operatus est ut Spiritus tantum ; ideo sola Virgo Maria dicitur concepisse de Spiritu Sancto. Propterea nullius conceptionis solemnitatem celebrat Ecclesia nisi solius Filii Dei in Annuntiatione beatae Virginis Mariae.

 

Sunt tamen aliqui qui ex speciali devotione celebrant conceptionem beatae Virginis, quos nec omnino laudare nec simpliciter audeo reprehendere. Non omnino approbare atideo, pro eo quod sancti Patres, qui alias solemnitates Virginis, Spiritu Sancto dictante, statuerunt, qui etiam magni amatores et veneratores beatae Virginis fuerunt, conceptionem Virginis soleninizare non decreverunt. Beatus etiam Bernardus, praecipuus Virginis amator et honoris eius zelator, illos reprehendit qui conceptionem Virginis celebrant. Statuta etiam universalis Eclesiae de Sanctorum celebritatibus omnia fundata sunt super sanctitatem, ut nullo die pro aliquo Sancto solemnizet, in quo vel pro quo persona sancta non fuerit, cui honor ille defertur. Si ergo sanctitas non fuit in Virgine ante animae infusionem, non videtur usquequaque securum conceptionis illius etiam solemnitatem celebrare.

Non etiam audeo omnino reprehendere, quia, ut quidam dicunt, haec solemnitas celebrari non coepit humana inventione, sed divina revelatione ; quod si verum est, sine dubio bonum est solemnizare in eius conception. Sed, quia hoc authenticum non est, non compellimur credere ; quia etiam contra fidem rectam non est, non compellimur negare.

 

Potest etiam esse quod illa solemnitas potius refertur ad diem sanctificationis quam conceptionis. Et quoniam dies conceptionis fuit certa, et dies sanctificationis incerta, ut patebit infra, ideo non irrationabiliter solemnitas diei sanctificationis statui potuit in die conceptionis. Nec immerito, quia quamvis conceptionis diem non oporteat celebrari, pro eo quod non fuit sanctitas in concepto, possunt tamen irreprehensibiliter gaudere sanctae animae, pro eo scilicet quod tunc inchoatum est. Quis enim audiens Virginem, de qua salus totius mundi processit, conceptam, gratias Deo exsolvere negligat et omittat exsultare in Deo salutari suo, nisi qui erga gloriosam Virginem minus devote afficitur et magis considerat praesentia quam futura, magis etiam considerat boni defectum quam fundamentum ? Etenim, si filius regis claudus nascatur, qui sit a claudicatione processu temporis liberandus, non est de claudicatione dolendum, sed potius de nativitate gaudendum. Per hunc modum si quis in die conceptionis eius solemnizet, attendens magis sanctificationem futuram quam conceptionem praesentem, non videtur dignus redargui ; et ideo dixi quod tales nec vituperare audeo nec laudare.

Credo tamen et confido de Virgine gloriosa quod, si quis hanc solemnitatem celebrat, non ex amore novitatis, sed potius ex devotione Virginis, non credens etiam contra illud quod elici potest ex sacra Scriptura, quod benedicta Virgo devotionem eius acceptat ; et si aliquid est reprehensibile, spero quod apud iustum Iudicem dignabitur excusare. Nec huic obviant dicta Bernardi. Potius enim intendit excludere errorem, ne quis credat Virginem sanctificatam in conceptione, quam erga Virginitem devotionem nostram minuere, cui nullus nimis potest esse devotus ; ita tamen quod nihil credat de ea quod sit contra veritatem et sacrae Scripturae et fidei christianae, quae ornnem devotionem nostrain, tam erga Deum quam erga Matrem eius, debet praecedere.

 

Quod si aliquis obiciat aliorum Sanctorum conceptiones non esse celebres propter subsequentes sanctificationes, poterit ei dici quod alii Sancti pro rnalo non habebunt, si aliquis specialis honor Matri Domini tribuatur, quoniam sanctificationis ipsius magnitudo et acceleratio ceteras antecellit. Et ideo mirandum non est, si Spiritus Sanctus, inhabitans in cordibus fidelium, devotionem ipsorum magis erga Virginem inflammat quarn erga alios Sanctos et Sanctas. Hac etiam de causa quotidie de Virgine gloriosa facimus officium speciale iuxta ordinem Romanae Ecclesiae, licet pro beato Petro, Apostolorum principe, solummodo ter in anno faciamus officium. Quacumque igitur hora, quacumque die aliquis fidelium cum totis praecordiis et visceribus honoret Virginem, increpandus non est pertinaciter, ne ipsius Virginis animadversio incurratur, quae auxiliatrix et amatrix est omnium fidelium suorum laudatorum, sicut illi qui tales sunt experimento multiplici cognoverunt.

 

QUAESTIO II.

Utrum anima beatae Virginis sanctificata fuerit ante originalis peccati contractionem.

 

Secundo quaeritur, utrum anima beatae Virginis sanctificata fuerit ante originalis peccati contractionem.

Et quod sic, videtur.

  1. Anselmus, De conceptu virginali : Decebat ut illius conceptus fieret de matre purissima ea puritate qua maior sub Deo nequit intelligi. Sed maior est puritas, ubi nec actualis nec originalis culpa invenitur, quam ubi est aliqua earum. Si igitur beata Virgo fuit purissima, non videtur quod contraxerit originalem culpam : ergo videtur quod ante originalem culpam sanctificata fuerit.
  2. Item, Augustinus, De natura et gratia : De Matre Domini, cum de peccatis agitur, nullam volo prorsus habere quaestionem. Ergo non videtur in ea fuisse peccatum, nec actum nec contractum.
  3. Item, ratione videtur : Honor Matris refertur ad Filium, ut dicit Damascenus ; sed omnis honor debetur Filio gloriosae Virglnis, maxime quantum ad immunitatem peccati. Si igitur ad honorem Filii spectat habere matrem puram et sanctam, videtur quod. Mater Christi immunis fuerit ab omni culpa, tam originali quam actuali.
  4. Item, si est ponere extrema, contingit ponere medium ; sed contingit ponere habentes originale peccatum in anima et in carne, sicut filii Adam habent communiter ; contingit invenire carentem in anima et carne, sicut in Christo : ergo contingit reperire medium, scilicet habentem in carne et non in anima, vel in anima et non in carne. Sed habere in anima et non in carne est impossibile, quia originale ortum habet a carne : anima enim non traducitur, sed caro. Restat igitur quod aliqua persona fuit, quae haberet originale solum in carne et non in anima ; haec autem fuit illa quae maxime accedit ad Christum puritate, et haec est Virgo Maria : ergo etc.
  5. Item, sanctificatio beatae Virginis excellit sanctificationem aliorum Sanctorum. Ergo, cum beatus Ioannes sanctificatus fuerit quantum ad nativitatem ex utero, quam Ecclesia celebrat, videtur quod Virgo Maria non tantum sanctificata sic fuerit, sed etiam in quantum ad nativitatem in utero. Sed nativitas in utero est in animae infusione : igitur beata Virgo in instanti infusionis animae sanctitatem habuit divinae gratiae : ergo nunquam habuit infectionem originalis culpae.
  6. Item, possibile fuit gratiam dari animae beatae Virginis in primo instanti creationis ; sed congruum est ponere quod animae illi id Deus dederit quod congruebat ei suscipere : ergo videtur quod in primo instanti originalem dederit ei gratiam. Ergo, cum gratia non possit simul stare cum culpa, aut gratiam perdidit aut originalem culpam non contraxit ; sed non est dicere quod gratiam perdidit : ergo videtur esse dicendum quod non habuit culpam originalem.

 

Sed contra :

  1. Ad Romanos 5, 12 : Omnes in Adam peccaverunt ; hoc autem non est nisi quia fuimus in Adam secundum seminalem rationem : ergo, si Virgo fuit secundum seminalem rationem, videtur quod contraxerit originale, sicut et alii.
  2. Item, Augustinus : Nemo liberatur a massa peccati nisi in fide Redemptoris. Ergo omnes quotquot eripiuntur, per Christum eripiuntur ; sed non liberatur quis a peccato quod non habet : ergo videtur quod omnes alii a Christo contraxerint originale peccatum.
  3. Item, Bernardus : Salvator noster, sicut pro omnibus liberandis venit, ita nullum liberum e reatu reperit. Ergo nec beatam Virginem invenit liberam : ergo originale peccatum contraxit.
  4. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia, si beata Virgo caruit originali peccato, caruit merito mortis : ergo vel iniustitia facta est ei cum mortua est, vel dispensative pro salute generis humani mortua est. Sed primum facit ad contumeliam Dei, quia, si illud verum est, Deus non est iustus retributor ; secundum ad contumeliam Christi, quia, si illud verum est, Christus non est sufficiens redemptor ; ergo utrumque falsum est et impossibile. Restat igitur quod habuit peccatum originale.
  5. Item, nullus pertinet ad redemptionem Christi nisi qui habet culpam : si ergo beata Virgo caruit originali, videtur quod ad redemptionem Christi non pertineat. Sed magna est gloria Christo de Sanctis quos redemit : ergo, si non redemit beatam Virginem, nobilissima gloria privatur. Si ergo hoc est profanum et impium dicere, videtur etc.
  6. Item, si beata Virgo peccatum originale non habuit, et nulli est clausa ianua nisi merito originalis peccati, videtur ergo quod, si mortua fuisset ante Christum, statim evolasset ad caelum : ergo non videtur quod ianua omnibus aperta fuerit per Christum ; et ita falsum dicit Apostolus, cum dicit ad Colossenses 1, 19 : Placuit ei per ipsum reconciliare omnia quae in caelis sive quae in terris sunt.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod quidam dicere voluerunt in anima gloriosae Virginis gratiam sanctificationis praevenisse maculam peccati originalis.

Rationem autem huius assignant : quia decebat animam gloriosae Virginis sanctificari excellentissime super animas aliorum Sanctorum, non solum quantum ad abundantiam sanctitatis, sed etiam quantum ad accelerationem temporis ; ideo in instanti suae creationis fuit sibi gratia infusa et in eodem instanti anima infusa est carni. Sed quia omnium mobilium mobilior est sapientia, et nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia , et multo potentior est gratia quam natura, hinc est quod effectus gratiae sanctitatis magis praevaluit in carnem quam effectus foeditatis in animam ; et ideo culpam non contraxit.

 

Haec autem positio videtur posse fulciri multiplici congruentia, tum propter Christi praecipuum honorem, quem decebat de matre purissima fieri ; tum propter Virginis praerogativam singularem, quae debuit in dignitate sanctificationis ceteros Sanctos et Sanctas praeire ; tum etiam propter ordinis decorem, ut, sicut fuit persona immunis ab originali et in carne et in anima, sive in causa et in effectu, et persona utroque modo habens originale, sic esset persona media, quae quodam modo haberet et quodam modo non haberet ; et ista est beata Virgo, quae mediatrix est inter nos et Christum, sicut Christus inter nos et Deum.

 

Et hoc dicunt sonare verbum Anselmi, cum dicit quod beata Virgo purissima fait ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi. In hoc enim notat gradum suae puritatis inferiorem esse respectu Filii et superiorem respectu aliorum Sanctorum.

Et ideo quasi mediam rationem huius multiplicis congruentiae voluerunt quidam apponere, addentes insuper illud quod non repugnat veritati sacrae Scripturae et fidei christianae. Veritati, inquam, non repugnat, immo potius consonat, si quis eius mysteria attendat. Beata enim Virgo Maria significata fuit per arcam ; anima vero beatae Virginis significata fuit per urnam, in qua positum fuit manna. Cum ergo urna illa prius fuerit impleta manna quam posita in arca, prius saltem per naturam, sanctificata fuit anima beatae Virginis quam carni unita.

Fidei etiam christianae, ut dicit positio praedicta, non repugnat, pro eo quod dicunt ipsam Virginem ab originali peccato liberatam per gratiam, quae quidem pendebat et ortum habebat a fide et capite Christo, sicut gratiae aliorum Sanctorum. Et iterum, licet illa gratia praeveniret animae infectionem, non tamen praevenit çarnis foeditatem. Et ideo ratione illius foeditatis iuste remanserunt in Virgine poenalitates ; gratia enim sanctificationis non obviat poenae, sed culpae. Et hinc est quod beata Virgo poenalitatibus fuit obnoxia et per Christum liberata a peccato originali, sed aliter quam alii. Nam alii post casum erecti sunt, Virgo Maria quasi in ipso casu sustentata est ne rueret, sicut exemplum ponitur de duobus cadentibus in luto.

Et per istam viam effugiunt auctoritates et rationes quae contra eos adducuntur, dicentes non concludere quod beata Virgo habuit infectionem originalis peccati quantum ad effectum, sed quantum ad causam solum. 

 

Aliorum vem positio est quod sanctificatio Virginis subsecuta est originalis peccati contractionem ; et hoc, quia nullus immunis fuit a culpa originalis peccati nisi solum Filius Virginis. Sicut enim dicit Apostolus ad Romanos 3, 23 : Omnes peccaverunt et egent gloria Dei, ibi Glossa : Omnes peccatores invenit gratia Christi, qui solus sine peccato venit, et omnes egent gloria Dei, id est, ut ipse liberet qui potest ; non tu, qui liberatione indiges. Et hoc ipsum dicit Augustinus, Super Ioannem, tractans illud verbum : Ecce Agnus Dei, ubi dicit quod solus peccata mundi potuit auferre qui solus sine peccato venit, quia omni peccato caret.

 

Hic autem modus dicendi communior est et rationabilior et securior. Communior, inquam, quia fere omnes illud tenent quod beata Virgo habuit originale, cum illud appareat ex multiplici ipsius poenalitate, quam non est dicere ipsam passam esse propter aliorum redemptionem ; quam etiam non est dicere per assumtionem habuisse, sed per contractionem

Rationabilior etiam est, quia esse naturae praecedit esse gratiae vel tempore vel natura ; et propterea dicit Augustinus quod prius est nasci quam renasci, sicut prius est esse quam bene esse ; . prius est igitur animam uniri carni quam gratiam Dei sibi infundi. Si igitur caro illa infecta fuit, ex sua infectione nata erat animam culpa originali inficere. Necessarium est igitur ponere quod ante fuerit originalis culpae infectio quam sanctificatio.

Securior etiam est, quia. magis consonat fidei pietati et Sanctorum auctoritati. Magis concordat Sanctorum auctoritati, pro eo quod communiter Sancti, cum de materia ista loquuntur, solum Christum excipiunt ab illa generalitate, qua dicitur : Omnes peccaverunt in Adam. Nullus autem invenitur dixisse de his quos audivimus auribus nostris, Virginem Mariam a peccato originali fuisse immunem. Pietati etiam fidei magis concordat, pro eo quod, etsi Mater habenda sit in reverentia et magna erga ipsam habenda sit devotio, multo maior tamen est habenda erga Filium, ex quo est ei omnis honor et gloria. Et ideo, quia hoc spectat ad excellentem dignitatem Christi quod ipse est omnium Redemptor et Salvator et quod ipse omnibus aperuit ianuam et quod ipse unus pro omnibus mortuus est, nullatenus ab hac generalitate beata : Virgo Maria excludenda est, ne, dum Maria excluenda est, ne, dum Matris excellentia ampliatur, Filii gloria minuatur ; et sic Mater provocetur, quae magis vult Filium extolli et honorari quam se ipsam, utpote Creatorem quam creaturam.

 

 Huic igitur positioni adhaerentes, propter honorem Iesu Christi, qui in nullo praeiudicat honori Matris, dum Filius Matrem incomparabiliter antecellit, teneamus, secundum quod communis opinio tenet, Virginis sanctificationem fuisse post originalis peccati contractionem.

Unde rationes hoc probantes concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod Virgo purissima fuit, dicendum quod tria attendenda sunt in illa auctoritate. Primo, quia dicit “sub Deo” ; et in hoc innuit quod defuit a puritate Christi, et ideo aliquam maculam habuit, vel originalem vel actualem. Non actualem, ut patebit : ergo originalem. Ideo vult dicere quod caruit omni macula actuali, non originali.

Aliud attendendum est, quod dicitur quod maior nequit intelligi, scilicet rationabiliter. Illud enim dicitur intelligi, quod rationabiliter cogitatur vel cognoscitur ; illud non rationabiliter cogitatur, quod nata de voluptate viri careat originali peccato.

Postremo attendendum est quod dicit quod de matre purissima facta est illa conceptio , in quo innuit quod haec summa puritas est ponenda in ea pro tempore in quo concepit Filium Dei ; et tunc omnino purificata et mundissima fuit, sicut patebit infra ; et ideo non sequitur caruisse originali culpa.

  1. Ad. illud quod obicitur, quod nulla habenda est quaestio, cum agitur de peccatis secundum verbum Augustini, dicendum quod Augustinus intelligit de peccato actuali, non de originali, sicut patet ex serie litterae.
  2. Ad illud quod obicitur, quod honor Matris refertur ad Filium, dicendum quod verum est ; non tamen sequitur quod omnis honor, qui attribuitur Filio, attribuendus sit Matri, quia sic non esset Filium honorare, sed potius Filio contumeliam facere, dum honorem sibi soli debitum quis alii attribueret. .Et quia hic honor, scilicet immunem esse ab omni peccato, tam originali quam actuali, solius Filii Dei est, quia solus conceptus de Spiritu Sancto et natus de Virgine, ideo Virgini attribuendum non est. Sufficiunt enim Virgini aliae dignitates, quas sibi Filius communicavit et dedit, in quibus superexcellit omnes humanas laudes et devotiones ; et ideo non oportet novos honores confingere ad honore.m Virginis, quae non iniget nostro mendacio, quae tantum plena est veritate.
  3. Ad illud quod obicitur, quod si est ponere extrema, et medium, dicendum quod verum est, si medium illud natum sit confici ex extremis secundum debitum ordinem et congruentiam. Non sic autem. est in proposito ; nam ponere causam sine effectu vel effectum sine causa non convenit neque decet.
  4. Ad illud quod obicitur, quod sanctificatio beatae Virginis excellit sanctificationem aliorum Sanctorum quantum ad magnitudinem et celeritatem, dicendum quod verum est. Verumtamen non sequitµr ex hoc quod sanctificata fuerit in primo instanti creationis animae, quia non excellit nisi in quantum decet.
  5. Ad illud quod obicitur, quod possibile fuit in primo instanti gratiam infundi, dicendum quod absque dubio non erat impossibile apud Deum omne verbum, nec illud, videlicet quod posset facere Virginem ab omni peccato immunem ; non tamen hoc decuit alicui concedere nisi ei soli per quem omni um facta est salus, videlicet Domino Iesu Christo, ut non glorietur in conspectu eius omnis caro ; sed ipsi soli sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum beata Virgo sanctificata fuerit ante nativitatem.

 

Tertio quaeritur, utrum beata Virgo sanctificata fuerit ante nativitatem.

Et quod sic, videtur.

  1. Bernardus, Ad Lugdunenses : Fuit procul dubio Mater Dei ante sancta quam nata.
  2. Item, Bernardus : Quod paucis mortalium constat esse collatum, fas certe non est credere tantae Virgini fuisse negatum. Sed Ioannes et Jeremias sanctificati fuerunt in utero, secundum quod habetur Ieremiae 1, 5 : Antequam exires etc. ; et Lucae 1, 15 : Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae : ergo videtur multo fortius quod Virgo Maria fuerit in utero sanctificata.
  3. Item, Ecciesia celebrat et solemnizat Virginis nativitatem ; sed statui in peccato solemnitas non debetur : ergo videtur quod in hora nativitatis fuerit sanctificata.
  4. Item, si aliqua persona de plenitudine gratiae Filii beatae Virginis debuit participare, Mater eius maxime particeps debuit fieri. Ergo sicut tunc maxime erat idonea, ut cum ipsa et in ipsa gratia augmentaretur, cum eam gestabat inter viscera, videtur quod in ipso utero Spiritus Sancti gratia fuisset repleta.

 

Sed contra :

  1. Ad Romanos 8, 29 : Ut sit ipse primogenitus, Glossa : Quia primus sine peccato natus et primus impassibilis resurgens. Ergo videtur quod Beata Virgo non fuerit nata sine peccato, cum nata fuerit ante quam Christus : ergo non fuit sanctificata ante quam nata.
  2. Item, Augustinus, Ad Dardanum : Illa gratia, qua efficimur templum Dei singuli, non nisi renatorum est, quod non nisi nati homines esse possunt. Ergo, cum per sanctificationem beata Virgo sit facta templum Dei, non fuit ante sancta quam nata.
  3. Item, nulla proprietas perimitur quamdiu habet continuitatem cum sua causa ; sed anima contrahit originale a parentibus : ergo, quamdiu proies iuncta est matri, non videtur quod ab originali peccato possit mundari, ergo nec sanctificari.
  4. Item, esse ordiriatum praesupponit esse distinctum ; sed gratia sanctificationis praesupponit esse distinctum : ergo nulli potest conferri nisi habenti esse discretum : ergo, quamdiu proies coniuncta est matri, no·n videtur posse sanctificari.
  5. Item, sanctificari in utero est effectus cognitus soli Deo : ergo de nullo Sancto asserendum est esse sanctificatum in utero, nisi de eo de quo expresse legitur in Scriptura tradita a Spiritu Sancto ; sed. hoc non legitur de Virgine : ergo etc.
  6. Iuxta hoc quaeritur : quare potius exprimitur in Scriptura sanctificatio Ieremiae et Ioannis Baptistae quam alterius Sancti ?

Et si tu dicas quod illi fuerunt soli sanctificati, tunc est quastio, unde hoc sit, cum multi fuerint. Sancti tam in Novo quam in Veteri Testamento, et sanctitatis valde eminentis.

 

Respondeo : Dicendum quod pro indubitanti habet hoc Ecclesia, videlicet quod beata Virgo fuerit in utero sanctificata. Et illud patet ex hoc quod eius nativitatem tota Ecclesia celebrat, quod non faceret nisi sanctificata esset.

 

Si autem quaeratur, qua die vel hora sanctificata fuerit, hoc ignoratur ; probabiliter tamen creditur quod cito post infusionem animae fuerit facta infusio gratiae.

Quidquid tamen sit de hora, pro certo habendum est quod ante nativitatem sanctificata fuerit. Licet enim hoc expresse non habeatur in Scriptura, haberi tamen potest ex his quae in Scriptura leguntur. In Scriptura namque non legitur, quia, cum Evangelia inchoentur a Ioanne, qui fuit consummatio Prophetarum et initium Legis novae, et beata Virgo nata et concepta fuit ante Ioannem, ideo nihil habetur de eius nativitate vel sanctificatione in Evangeliis.

Habetur tamen in Novo sive in Veteri Testamento unde sanctificatio eius potest elici. In Novo habetur de sanctificatione Ioannis, in Veteri de sanctlficatione Ieremiae, quorum uterque legitur in utero fuisse sanctificatus. Et ex hoc quasi a minori colligitur hoc beatae Virgini fuisse concessum, quia, sicut dicit Bernardus, quod aliis legitur fuisse collatum, non est credendum Virgini fuisse negatum ; maxime cum sanctitas Virginis excedat Ieremiae et Ioannis puritatem et virginitatem. In aliis fuit virginitas, in hac cum virginitate fecunditas. Et si illi sanctificati fuerunt in utero, quia ad Sanctum Sanctorum secundum expressionem prophetiae accesserunt magis, quanto magis illa in utero sanctificari debuit quae Deum in utero portavit ? Ioannes namque inter ceteros de Domino prophetavit, quia in matris utero ad adventum Domini exsultavit et postmodum suo digito ostendit. Ieremias etiam prius Ioanne expressius prophetavit, cum dixit : Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum, 31, 22. In hoc namque quod dicit : Novum faciet Dominus super terram, datur intelligi quod non ex virili semine, et quod ille quem circumdabit, non erat purus homo, quia neutrum esset novum. Et in hoc totum comprehendit quod dicit Isaias [7, 14] : Ecce Virgo concipiet etc. In hoc autem quod subiungit : Et circumdabit virum, dat intelligere Christum ab instanti conceptionis fuisse perfectum gratia et sapientia.

Prophetavit nihilominus facto ; quasi enim omnia gesta sua signa fuerunt dominicae passionis.

Et propterea de his duobus legitur specialiter quod fuerunt sanctificati ; et per hos duos datur manifeste intelligi sanctificatio beatae Virginis.

 

Si quis autem velit dicere quod aliis Sanctis convenit sanctificatio ex utero, ut Iob, qui dicit : Ab infantia crevit mecum miseratio et ex utero egressa est mecum, et sicut volunt quidam dicere de Iacob et David, hoc nec certitudinem habet nec auctoritatem apertam, nisi quis velit Scripturae facere violentiam. Et ideo eadem facilitate contemnitur qua probatur ; et nec aliis videtur fuisse nisi virginibus haec gratia sanctificationis concessa.

Concedendum est igitur Reginam Virginum ex utero fuisse sanctificatam. Et rationes, quae hoc ostendunt, concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium de Glossa et Augustino, dicendum quod est nativitas duplex, scilicet nativitas in utero et nativitas ex utero. Nativitas in utero est ex coniunctione animae cum carne ; nativitas ex utero est ex egressu prolis de ventre. Verbum igitur de Glossa et auctoritate Augustini intelligitur de nativitate in utero, non de nativitate ex utero. In illa enim nativitate in utero fit originalis contractio, et post illam potest esse sanctificatio.

Posset tamen dici quod illud verbum Augustini intelligitur de gratia regenerante secundum legem communem. Et hoc melius patet in libro quarto, distinctione sexta.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non perimitur proprietas, quamdiu coniuncta est cum sua origine, dicendum quod verum est de illa proprietate quae habet conservari cum continua influentia cum sua causa. Talis autem non habet esse in proposito ; et ideo non habet hic locum.
  2. Ad illud, quod esse ordinatum praesupponit esse distinctum, dicendum quod verum est ; sed ex hoc non sequitur gratiam sanctificantem sequi nativitatem carnalem, pro eo quod ante nativitatem carnalem proles distinguitur et quantum ad animam et quantum ad corpus, licet illa distinctio ante nativitatem ex utero oculis corporeis non propaletur.

5-6. Ad illa duo ultima, quae obiciebantur, iam patet responsio per ea quae dicta sunt.

 

 

ARTICULUS II

De efficacia virtutis in hac sanctificatione.

 

Consequenter quaeritur quantum ad secundum de virtutis efficacia. Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, si per sanctificationis gratiam immunis fuerit ab omni culpa actuali.

Secundo quaeritur, utrum per primam sanctificationem exstincta fuerit fomitis concupiscentia.

Tertio quaeritur, utrum per secundam sanctificationem ablata fuerit peccandi potentia.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum beata Virgo per sanctificationis gratiam immunis fuerit ab omni actuali peccato.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod per sanctificationis gratiam munda fuerit ab omni actuali culpa.

Et quod sic, probatur.

  1. Primo, per Augµstinum, De natura et gratia : De sancta Maria Virgine nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem. Inde enim scimus quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod meruit parere quem constat nullum habuisse peccatum. Si ergo vicit ex omni parte peccatum, videtur quod immunis fuerit ab omni culpa.
  2. Item, Bernardus : Ad Lugdunenses : Puto quod copiosius munus gratiae in eam descenderit, quae eius non solum sanctificaret ortum, sed eam deinceps ab omni peccato custodiret immunem. Ergo videtur quod nunquam peccavit actualiter.
  3. Item, sanctificatio Virginis merito eminentior fuit quam sanctificatio beati Ioannis ; sed de beato Ioanne Baptista legitur :

Ne levi saltem maculare vitam

Famine posset.

Si igitur beatus loannes vitavit venialia, videtur quod beata Virgo Maria omnia vitaverit peccata per gratiam sibi datam.

  1. Item, de nulla anima potest dici : Tola pulcra es, amica mea, et macula non est in te, congruentius quam de Virgine Maria ; ubi autem est macula vel culpa actualis, vel venialis vel mortalis, de eo non potest recte dici : ergo videtur quod in Virgine Maria nulla fuerit culpa per gratiam sibi datam.

 

Sed contra :

  1. Super illud Lucae 1, 35 : Spiritus Sanctus superveniet in te, Glossa : Superveniens Spiritus Sanctus. in Virginem,. eam ab omni sorde vitiorum castificavit. Sed hoc fuit in conceptione Filii : ergo non erat immunis ab omni culpa.
  2. Item, Augustinus, in libro De perfectione iustitiae hominis : Esse sine peccato in hac vita de solo Unigenito dictum est. Ergo non videtur quod hoc conveniat beatae Virgini.
  3. Item, Magister in littera : Mariam totam Spiritus Sanctus praeveniens a peccato prorsus purgavit , et hoc intelligitur pro tempore conceptionis Filii Dei ; sed nullus purgatur a peccato, nisi qui habet peccatum : ergo etc.
  4. Item, beata Virgo bona conscientia dicere poterat : Dimitte nobis debita nostra etc., cum sit communis forma orandi, omnibus Sanctis collata ; ergo non fuit sine culpa, ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod beata Virgo Maria per sanctificationis gratiam copiosam immunis fuit ab omni culpa actuali, tam mortali quam veniali, sicut aperte dicit auctoritas Augustini.

Et hoc congruebat advocatam generis humani, ut nullum haberet peccatum quod eius conscientiam remorderet. Unde audivi narrari quod ipsa cuidam personae revelavit quod non reprehendebat eam cor suum in omni vita sua.

Congruum etiam erat ut beata Virgo Maria, per quam aufertur nobis opprobrium, vinceret diabolum, ut nec ei succumberet ad modicum. Unde de ipsa exponit tam Bernardus quam Augustinus illud Genesis 3, 15 : Ipsa conteret caput tuum. Si igitur suggestio est caput diaboli, nulla suggestio ingressum habuit in mentem Virginis, et ita tam a mortali immunis fuit quam a veniali.

Congruum etiam fuit ut illa quae placuit Altissimo adeo ut fieret eius sponsa et mater Filii Dei unigeniti, sic esset immaculata mente sicut intemerata carne.

 

Quoniam igitur beata Virgo Maria advocata est peccatorum, gloria et corona iustorum, sponsa Dei et totius Trinitatis triclinium et specialissimum Filii reclinatorium, hinc est quod speciali gratia Dei nullum in ea peccatum habuit locum.

Unde concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Virgo Maria castificata fuit ab omni sorde vitiorum, dicendum quod differt dicere peccatum et vitium. Nam peccatum dicit culpam, vitium dicit culpae sequelam. Glossa igitur illa non vult dicere quod in secunda sanctificatione indiguerit gratia ad culpam delendam, sed ad culpae sequelam ex originali relictam.
  2. Ad illud quod obicitur de Augustino, quod esse sine peccato in hac vita pertinet ad solum Unigenitum, dicendum quod dupliciter est loqui de hac vita : aut secundum omne tempus et statum aut post usum liberi arbitrii. Si secundum tempus omne, hoc convenit soli Filio Dei, quia iste solus caruit originali peccato. Si post usum liberi arbitrii, sic convenit gloriosae Virgini gratia speciali, per quam immunis fuit non solum a mortali, verum etiam a veniali.
  3. Ad illud quod obicitur de auctoritate Magistri, quod Spiritus Sanctus Virginem purgavit, dicendum quod peccatum dicitur tripliciter : aliquando dicitur culpa, sicut communiter consuevit accipi ; aliquando poena peccati, sicut ad Romanos 8, 3 : De peccato damnavit peccatum ; aliquando dicitur causa peccati, sicut ad Romanos 7, 20 : Si autem, quod nolo, malum facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Dico ergo quod Virgo Maria post secundam sanctificationem non dicitur munda a peccato ratione alicuius maculae, sed solum ratione alicuius poenae, sicut melius infra manifestabitur.
  4. Ad illud quod obicitur de petitione illa : Dimitte nobis etc., dicendum quod in petitione ista Virgo Maria poterat petere remissionem debiti, quod debebat, non ratione sui, sed ratione aliorum membrorum Christi, quibus poterat petere ut debita dimitterentur, et bona conscientia illam orationem formare. Unde non pro se, quia, sicut dicit Augustinus, illa non continetur sub illa generalitate, qua dicitur : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Unde Augustinus vult quod ad alios Sanctos pertineat illa oratio pro se, ad beatam Virginem non pro se ; et ideo non comprehenditur sub generalitate praedicta.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum in prima sanctificatione in Virgine fuerit exstincta fomitis concupiscentia.

 

Secundo quaeritur, utrum in prima sanctificatione in Virgine fuerit fomitis concupiscentia exstincta.

Et quod sic, videtur.

  1. Lucae 1, 28 dicitur ab Angelo ei : Ave Maria, gratia plena ; igitur ante adventum Filii Dei fui repleta gratia et plena amore divino ; sed ubi est aliquo modo concupiscentia, ibi non potest esse gratia Dei plena : videtur igitur quod in prima Virginis sanctificatione fomitis concupiscentia omnino fuerit exstincta.
  2. Item, ubicumque est fomes, est necessitas ad aliquod peccatum veni.ale. Ergo, cum in ea nulla fuerit peccandi necessitas, quia in ea nulla culpa, ergo videtur quod fomitis concupiscentia omnino fuerit in ea exstincta.
  3. Item, fomes reddit illum difficilem ad bonum in quo est ; sed in beata Virgine nulla fuit difficultas ad bonum : ergo videtur quod post primam sanctificationem non remanserit in ea concupiscentiae vitium.
  4. Item, si tanta gratia fomitem minuit et maior gratia magis minuit et perfecta simpliciter exstinguit ; sed gloriosae Virgini in ipsa sua sanctificatione primo collata fuit gratia perfecta : ergo omnino fuit in ea exstincta concupiscentia.

 

Sed contra :

  1. Damascenus dicit, et habetur in littera : Post consensum Virginis praevenit Spiritus Sanctus in ipsam, secundum verbum quod dixerat Angelus ad eam, purgans eam. Sed non purgavit a culpa : ergo purgavit ab originalis sequela ; haec autem est fomitis concupiscentia : ergo etc.
  2. Item, Magister in littera : Mariam quoque totam Spiritus Sanctus praeveniens purgavit et a fomite peccati liberavit, vel fomitem ipsum penitus exstinguendo vel extenuando ; hoc dicit de sanctificatione secunda : ergo ante ipsam non fuit fomes exstinctus.
  3. Item, Bernardus, in quadam homilia : In proposito Virginis erat omnium hominum frequentiam fugere, ne perturbatetur oranti silentium aut virginalis castitas tentaretur. Ergo videtur quod, occasione accepta ab extrinseco, excitaii poterat in ea concupiscentia prava : ergo non fuit omnino exstinctus.
  4. Item, si omnino fuisset in ea exstinctus fomes concupiscentiae, igitur secunda sanctificatio non fuisset opportuna. Si igitur opportuna fuit, videtur quod aliquid remanserit in ea fomitis concupiscentiae.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hanc quaestionem est triplex modus dicendi.

Quidam enim dicere voluerunt quod nec in prima nec in secunda sanctificatione exstinctus erat in ea fomes concupiscentiae, sed solum consopitus secundum plus et minus, quia fomes causam habet in carne. Unde non directam habet oppositionem ad gratiam secundum essentiam, sed secundum inclinationem : ideo, si gratia magna est, fomes minus inclinat, quamvis per gratiam illam non deleatur eius essentia. Quoniam igitur in Virgine magna fuit gratia in prima sanctificatione et valde magna in secunda, hinc est quod in prima fuit consopitus et in seci.mda magis consopitus, quamvis non omnino fuerit exstinctus vel evacuatus.

Sed quoniam caro Christi sumta est de carne Virginis, in Christo etiam nulla. fuit concupiscentia fomitis, cum caro Christi debeat carni Virginis assimilari post Virginis sanctificationem sicut caro aliorum assimilatur carni aliorum parentum, videtur quod Spiritus Sanctus secundo super eam adveniens prorsus exstinxerit fomitem. Et ita praedicta opinio non videt.ur habere probabilitatem.

 

Secundus modus dicendi est quod tam in prima quam in secunda sanctificatione fuerit in ea exstinctus fomes, sed aliter et aliter. In prima namque exstinctus fuit in quantum respicit personam ; in secunda, in quantum respicit naturam. In prima igitur sanctificatione mundata fuit, ut nunquam peccaret ; in secunda vero mundata fuit, ut germen piae prolis emitteret sine peccato, non solum actuali, sed etiam veniali. In prima etiam sanctificatione exstinctus fuit fomes in qµantum reddit pronum ad malum ; in secunda, in quantum difficilem ad bonum.

Sed illud difficile est intelligere, quia hoc ipso quod proni sumus ad malum, difficiles sumus ad bonum. Quomodo igitur exstingui potest quantum ad pronitatem ad malum, ipso remanente quantum ad difficultatem ad bonum ?

Rursus, qualiter potest intelligi quod fomes possit extingui in quantum respicit personam, et non sit exstinctus in quantum respicit naturam, cum ibi sit unus fomes sic diversimode comparatus et exstinctio dicat ipsius fomitis eradicationem ? Non videtur usquequaque intelligibile quomodo fomes exstinguatur in prima sanctificatione et tamen nihilominus remaneat respectu prolis propagandae. Si enim exstinguitur, ergo non manet aliquo modo, nisi forte quis accipiat exstinctionem largo modo pro ablatione inclinationis ad malum respectu personae in qua est. Et ita fortassis intelligitur praedicta positio, quam satis probabilem et rationabilem credo.

 

Tertius autem est modus dicendi, videlicet quod in prima sanctificatione fuit fomes in Virgine consopitus, in secunda exstinctus et eradicatus. Fomes enim radicatur in carne et ascendit usque ad mentem. In prima sanctificatione Virginis collata est tanta gratia perfectionis quod redundaret in eius sensualitatem in tanta redundantia ut fomitem adeo reprimeret quod nullum effectum ad incitandum aliquando haberet. In secunda autem sanctificatione - in qua Spiritus Sanctus non tantum descendit in mentem, sed etiam in carnem, et de carne operatus est, de ea mirabiliter carnem sine macula fabricando - reliquit ipsius carnem immaculatam, exstirpando ex ea et fomitem et omnem concupiscentiam. Et hoc sonant verba Bernardi, Magistri et Damasceni, sicut patet in auctoritatibus in opponendo habitis.

Unde rationes, probantes quod in prima sanctificatione non fuit fomes omnino exstinctus, concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod Virgo Maria fuit gratia plena in prima sanctificatione, dicendum quod aliter fuit plena in prima sanctificatione, aliter in secunda. In prima fuit plena, secundum quod expediebat ad meritum ; in secunda, secundum quod expediebat ad concipiend um Filium Dei. Et ideo prima sanctificatio respiciebat Virginem secundum animam ; secunda autem respiciebat Virginem totam, secundum quod dicit Magister : Mariam totam Spiritus Sanctus praeveniens etc.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod fomes impellit ad necessitatem ad peccandum venialiter et ad difficultatem ad bonum, dicendum quod illud verum est ubi est fomes in vigore suo, ubi non reprimitur a gratia movente ad contrarium ; et ideo non habet locum in Virgine, ubi fuit gratia perfecta, tranquillans eius animam et potentias. Et sic patet responsio ad ila duo.

  1. Ad illud quod obicitur de perfectione gratiae, dicendum quod gratia, quae directe respicit animam, minuit fomitem quantum ad inclinationem, sed non oportet ut minuat quantum ad radicem : et ideo non sequitur quod per perfectionem illius gratiae fomitis concupiscentia evellatur, sed solum ut eius inclinatio Et hoc quidem concedendum est tamquam verum.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum in secunda sanctificatione a beata Virgine abtata fuerit peccandi potentia.

 

Tertio quaeritur, utrum in secunda sanctificatione ablata fuerit ab ea peccandi potentia.

Et quod sic, videtur.

a Primo per Ambrosium, in libro De virginitate beatae Virginis : Impossibile fuit uterum Virginis, qum Filius Dei inhabitando consecravit, alienae copulae coitu incestari. Sed similis ratio fuit de aliis generibus peccatorum : ergo videtur quod nullo alio peccati genere potuerit maculari post conceptionem Filii Dei.

  1. Item, vituperium esset Christo, si haberet matrem peccatricem. Si ergo Christo in nullo potest fieri contumelia, videtur quod post ipsius conceptionem in beata Virgine non potuerit esse culpa.
  2. Item, si beata Virgo potuerit peccare, potuit in peccato perseverare, ergo potuit damnari. Si ergo Matrem Dei et Reginam caelorum damnari in inferno omnino est impossibile, ergo et illud quo sequitur, scilicet hoc quod ponitur ipsam posse peccare. Ergo etc.
  3. Item, dignior fuit Mater Christi ex hoc quod Mater Dei effecta est quam sit aliquis angelus in caelo. Si ergo angeli boni in gratia sunt confirmati, multo magis et Mater Dei. Ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Lucae 2, 35 : Tuam ipsius animam pertransibit gladius ; hoc verbum tractans Damascenus dicit : Dolores, quos Virgo effugit pariens, hos in Christi passione sustinuit, ita quod gladitis animam eius pertransivit. Ergo ipsius anima fuit in Christi passione turbata et ita perturbata : si ergo potuit perturbari, videtur quod potuit ad veniale pertrahi.
  2. Item, Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, tractans illud : Tuam ipsius animam pertransibit gladius, ait sic : Hoc utique significavit quod Maria, per quam gestum est myterium incarnationis ; dubitaret, non tamen in dubitatione permaneret. Si ergo, postquam genuit Filium Dei, potuit dubitare in fide, potuit peccare.
  3. Item, potentia moriendi consequitur potentiam peccandi ; sed beata Virgo Maria post conceptionem mori potuit ergo videtur quod peccare potuerit.
  4. Item, impossibilitas peccandi spectat ad statum comprehensoris ; sed beata Virgo ex hoc quod Filium Dei genuit, non est posita extra statum viatoris : ergo videtur quod non sit ei ablata potentia peccandi.

 

Respondeo : Dicendum quod in secunda sanctificatione non tantum fuit data Virgini gratia sanctificans, sed etiam gratia in bono confirmans ; et hoc, quia Filio suo adeo fuit coniuncta ut nullo modo permitteret eam a se ipso sequestrari.

Propter quod notandi sunt gradus divinorum beneficiorum. Christus enim, qui fuit Sanctus Sanctorum, facultatem habuit vitandi omne peccatum et impossibilitatem committendi aliquod peccatum. Alii vero filii hominum difficultatem habent ad vitandum peccatum et necessitatem ad committendum ; et hoc quidem competit omnibus generatis de massa peccati. Ab hac igitur massa liberata fuit Virgo Maria in prima sanctificatione, liberata etiam fuit in secunda ; sed in prima fuit conformis aliis sanctificatis ; in secunda facta est conformis Filio quem genuit.

In prima namque sanctificatione data est ei potestas et facultas vitandi omne peccatum mortale ; data est etiam facultas vitandi frequentiam venialium ; data est etiam nihilominus facultas vitandi omne peccatum, non tantum particulariter, sed etiam universaliter.

Et in his tribus gradibus patent tres gradus sanctificationum, videlicet Ioannis Baptistae, Ieremiae et Mariae. Nam prima conditio fuit Ieremiae ; secunda vero Ioannis ; sed ista triplex Virginis Mariae, quae plus ad Filii accessit puritatem per vitae meritum.

 

Sed cum Sanctum Sanctorum gestavit in utero suo, tunc sanctificata fuit conformiter Filio suo, non tantum quantum ad potentiam ad peccatum, sed etiam quantum ad impossibilitatem labendi in aliquod peccatum. Unde sicut impossibile fuit, propter honorem Filii sui, ut alium haberet filium, sic impossibile fuit ut unquam ulterius haberet peccatum. Sicut etiam impossibile fuit ut carnis virginitas violaretur, in qua Filius Dei habitaverat, sic impossibile fuit ut mentis sanctitas aliqua culpa macularetur.

Ad cuius testimonium valet quod quidam Iudaei asserunt hoc mirum fuisse in Virgine Maria quod, cum esset pulcherrima, tamen a nullo unquam viro fuerit concupita. Nec vilipendendum est illud infidelium testimonium ; oportet enim testimonium habere ab his qui foris sunt.

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod beata Virgo Maria post Filii Dei conceptionem peccare non potuit, non propter alicuius potentiae amissionem, sed propter potentiae confirmationem et defectus ablationem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod beata Virgo fuit perturbata, dicendum quod immensitas illa doloris non refertur ad partem animae rationalem, sed sensibilem. Unde anima stat ibi pro illa parte secundum quam convertitur ad corpus ; unde non fuit perturbata, secundum quod perturbatio dicit deordinationem in parte rationali.
  2. Ad illud quod obicitur de auctoritate Quaestionum Novi et Veteris Testamenti, quod beata Virgo dubitavit, dicendum quod non constat illum librum esse Augustini, propter hoc quod multa ibi sunt quae non videntur esse verba Augustini.
  3. Verumtamen, ne fugam petere videamur, dici potest quod est dubitatio proveniens ex fidei debilitate et est quaedam dubitatio proveniens ex admirationis immensitae, qua dicitur homo dubitare, cum exstupescit et quasi fit totus extra se ex intuitu rei admirabilis. Et hoc modo intelligendum est Virginem dubitasse, non propter defectum fidei. lndubitanter enim credendum est quod Virgo Maria semper stetit ; unde in ea fides sibi invenit solidum fundamentum. Unde discipulis non credentibus et dubitantibus, ipsa fuit in qua fides Ecclesiae remanserat solida et inconcussa ; et ideo in die sabbati in honorem eius solemnizat omnis Ecclesia.
  4. Ad illud quod obicitur, quod potuit mori, dicendum quod non est simile, pro eo quod non fuit decens Filium Dei habere matrem immortalem, cum ipse esset mortalis, sed valde indecens esset, si matrem haberet peccatricem, quamvis Hieronymus dicat quod solum peccatrices numerantur in genealogia Salvatoris ; hoc enim non est propter peccatum, sed propter aliquod speciale factum, propter quod illae mulieres exprimuntur in Scriptura. Et completur in eis illa prophetia, sicut illud Isaiae 16, 1 : Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae etc. et per petram deserti intelligitur Ruth, sicut dicit Hieronymus. Quidquid tamen sit de parentibus remotis, nulli tamen dubium est de Matre Dei quin talis debuerit esse quae non potuerit redargui de peccato, cum fuisset ad improperium Christi.
  5. Ad illud quod obicitur de impossibilitate peccandi, dicendum quod verum est quantum est de lege communi ; sed nihil impedit quin de gratia speciali possit alicui concedi in via quod aliis communiter datur in patria, et illi personae praecipue, quae, in terris degens, Regina erat eorum qui exsultant in caelis.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur in littera : Spiritus Sanctus Mariam a fomite peccati purgavit. Si enim fomes relinquitur in nobis ad exercitium et meritum, et beata Virgo fuit maximi metiti, non videtur quod debuerit a fomite liberari.

Item, stimulus carnis datus fuit Apostolo ad gratiae divinae conservationem : ergo non videtur quod debuerit auferri beatae Virgini.

Respondeo : Dicendum quod aliquid est promotivum ad bonum dupliciter, scilicet secundum omnem statum, aliquid vero secundum statum naturae lapsae et aegrae ; sicut aliquid est promotivum ad sanitatem dupliciter, videlicet communiter, sicut cibus bonae compositionis, aliquid vero secundum statum aegritudinis, sicut huius medicinalia. Dicendum est igitur quod fomes est ad promotionem, non simpliciter, sed secundum statum naturae lapsae, in quo homo facilis est ad desidiam et ad superbiam ; et ideo est ei utilis talis stimulus per exercitationem ad expellendam pigritiam et propter humiliationem ad expellendam superbiam. Quoniam igitur beata Virgo erat repleta caritate et humilitate et confirmata in utroque, ideo fomitis stimulo non egebat. Ideo non est simile de aliis et de ipsa.

 

Dub. II.

Item quaeritur de illo verbo : Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, quaeritur enim pro quanto dicit eum Altissjmum, cum potius sit nuntius divinae humiliationis quam altitudinis ?

Item, quaeritur de hoc quod subiungit : Obumbrabit tibi, quia, cum Deus Filius sit candor lucis aeternae, ei non congruit obumbrare, sed potius illuminare.

Respondeo : Dicendum quod nomine Altissimi intelligitur Pater per appropriationem ; Patri enim appropriatur potentia, et in persona Patris principaliter est auctoritas. Per virtutem autem intelligimus Filium, quia Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam. Quoniam igitur sermo praecesserat de Spiritu Sancto, subiungitur de Patre et Filio, ut sicut illi tres mundum fabricaverant, sic intelligantur mundum reparasse opere indivisibili, et hoc per fabricam constitutam uteri virginalis.

Ratio autem, quare magis Patrem vocavit Altissimum quam Patrem appellaret, est, ut ostendatur in opere incarnationis mira fuisse Dei dignatio, in hoc quod nostram humilitatem suae celsitudini voluit copulare.

Virtus Altissimi Virginem potius dicitur obumbrare quam illuminare. Obutnbratio enim visum adiuvat et calorem refrigerat, et in adventu Filii Dei Virgo Maria refrigerata fuit fomitis exstinctione ; fuit etiam ad Dei contuitum adiuta per carnis coniunctionem cum Verbo, ut quae non poterat Deum sentire in se propter suae lucis immensitatem, sentiret et cognosceret intra se per assumtam carnis humilitatem.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Damascenus : Copulavit sibi ex purissimis sanguinibus animatam carnem. Ex hoc videtur quod conceptus fuit Christus ex sanguine Virginis. Sed contra hoc est illud Augustini, quod sequitur, quod assumsit sibi carnem de carne Virginis.

Item, proximior est caro carni quam sanguis : ergo prius debuit assumere carnem de carne quam de sanguine.

Respondeo : Dicendum quod purissimos sanguines intelligit humores, qui propinqui sunt ad corporis fortnationem ; ex quibus caro Christi formata fuit. Ille autem humor aliquando vocatur caro, aliquando sanguis, aliquando semen, et hoc secundum diversam comparationem. Sanguis enim dicitur in comparatione ad illud unde processit ; caro in comparatione ad illud quod ex ipso fit ; semen vero quantum ad formam quam habet.

Ad illud quod obicitur, quod caro est carni propinquior, dicendum quod verum est in via speciei, sed non in via generationis, quia caro nunquam convertitur in carnem, nisi prius convertatur in humorem.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod subiungit : Copulavit sibi carnem animatam nostrae antiquae conspersionis, non seminans ; sed per Spiritum Sanctum creans. Videtur enim primum esse falsum, quia antiqua conspersio sonat in vitium, sicut dicit Apostolus, 1 ad Corinthios 5, 7 : Expurgate vetus fermentum ; sed caro Christi nunquam fuit vitiata : ergo etc.

Item, obicitur de hoc quod subiungitur per Spiritum Sanctum creans quia falsum videtur dicere ; creare enim est de nihilo aliquid facere. Caro autem Christi non fuit de nihilo, sed de carne Virginis assumta.

Respondeo : Dicendum quod antiqua conspersio dicitur hic propter poenarum vetustatem et rugositatem. Apostolus autem fermentum vocat malae consuetudinis corruptionem, quae attenditur in vitiosa pronitate ; Christus autem assumsit carnem poenalem, sed non peccatricem ; et hoc vult Damascenus dicere.

Ad illud quod obicitur de hoc verbo “creare”, dicendum quod creare dicitur hic actus qui proprie convenit Deo, non quia sit omnino ex nihilo ; unde accipitur ibi creatio pro conditione, et Creator tantum valet ibi quantum Conditor ; et hoc ipsum vult dicere Damascenus quod caro illa creata est non seminaliter, sed conditive.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si omnes Sancti et Sanctae congregari possent, quod dicere non possent quod peccatum non habemus, excepta sola Virgine. Contra hoc est de infantibus recenter baptizatis, qui nullum habent peccatum, nec actuale nec originale.

Item, obicitur de adultis statim post baptismum, quia de his, qui sunt statim absolti ab omnibus peccatis, videtur quod possint dici peccatum non habere.

Respondeo : Dicendum quod circa verbum illud tripliciter potest fieri vis, ut sanus ex eo capiatur intellectus. Primo ex hoc quod dicit quod « non possumus dicere », quia nemo certus est utrum omni peccato canat, sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios 4, 4 : Nihil mihi conscius sum ; hoc autem dicere potuit Virgo ex speciali dono gratiae.

Aliter potest intelligi, ut fiat vis in hoc quod dicitur « peccatum ». Peccatum enim dicitur actus peccati et macula et causa peccati. Et beatus Ioannes non tantum accipit peccatum pro macula, sed etiam pro causa sive sequela. Nullus autem a Christo praeter Virginem dicere potuit quod causam, id est fomitem, non haberet. In ipsa enim sola exstincta fuit concupiscentia.

Tertio potest fieri vis in hoc quod dicit « habemus », quia potest dicere praesens ut nunc vel praesens simpliciter. Si dicat praesens ut nunc ; non videtur esse impossibile quin possint esse immunes in aliqua hora ab omni actuali. Si vero dicat praesens simpliciter, sic soli competit Virgini, quae per totum tempus vitae suae nullum actuale peccatum commisit ; hoc autem de nullo aliorum Sanctorum veraciter dici potest, qui in hac vita aliquamdiu permanserunt.

 

 

PARS II

Utrum caro Christi in Abraham fuerit decimata.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra ostendit Magister qualiter beata Virgo fuerit sanctificata, ex qua caro Christi est assumta. In hac vero parte ad maiorem intelligentiam inquirit, utrum caro Christi in Abraham fuerit decimata.

 

Dividitur autem pars ista in tres partes :

In quarum prima inquirit Magister, utrum caro Christi potuerit decimari vel debuerit in Abraham.

Secundo vero, post huius determinationem, elicit quamdam conclusionem, scilicet quod caro Christi non fuit caro peccati, ibi : Quocirca primitiam nostrae massae recte assumsisse dicitur.

In tertia vero et ultima dissolvit quamdam dubitationem de formatione corporis dominici, ibi : Illi autem sententiae.

Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis iuxta tria, quae Magister determinat, incidit hic quaestio.

Primo quaeritur de Christi decumatione.

Secundo quaeritur de carnis Christi traductione.

Tertio, quaefitur de dominici corporis formatione.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Pri.mo quaeritur, utrum aliquis possit decimari in parentibus.

Secundo quaeritur, utrum Christus in Abraham fuerit decimatus.

 

 

ARTICULUS I

De Christi decimatione.

 

QUAESTIO I.

Utrum aliquis possit decimari in parentibus.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum aliquis decimari habeat in parentibus.

Et quod sic, probatur.

  1. Per illud Apostoli ad Hebraeos 7, 9 : Per Abraham et Levi, qui decimas accepit, decimatus. est.
  2. Item, hoc ipsum videtur per Augustinum, X Super Genesim ad litteram, et habetur in Glossa : Sicut, Adam peccante, peccaverunt qui in lumbis eius erant, sic, Abraham dante decimas, qui in lumbis eius erant decimati sunt. Sed constat quod proies potuit peccare in Adam : ergo et decimari in Abraham.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia proles in parentibus potest liberari et in servitutem redigi, quia servus natus est servilis conditionis. Ergo pari ratione videtur quod in parentibus dantibus decimas filii habeant decimari.
  4. Item, decimatio est actus figuralis ; sed figura non tantum est respectu praesentis, sed praeteriti et futuri : ergo videtur quod non tantum possit decimari in propria persona filius, sed etiam cum est in parente tamquam in causa et materia.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, X Super Genesim ad litteram : In lumbis Abrahae illud decimabatur quod curabatur. Sed filii Abrahae non sunt curati ab originali, immo nati sunt cum peccato originali : ergo non videtur quod in Abraham fuerint decimati.
  2. Item, cum datur decima de frumento, non propter hoc datur decima de illo fru.mento quod debet nasci. Ergo pari ratione, cum datur decima pro homine, non videtur quod ille qui nasciturus est ex eo decimetur in eo ; sicut enim homo est in homine seminaliter sic granum in grano. Ergo ratio ista bona videtur.
  3. Item, sicut circumcisio remedium est contra originale in Lege figurae et baptismus in Lege gratiae, sic decimatio in Lege naturae, ut dicit Hugo de Sancto Victore ; sed nullus in ventre matris potuit baptizari nec circumcidi : ergo nec decimari.
  4. Item, aut decimari est per decimam curari aut decimari est ad decimam obligari aut decimari est de aliquo decimam partem dare aut decimari est per decimam praefigurari ; sed nullo istorum modorum fuit Levi in Abraham decimatus, quia nec per decimam curatus nec ad dandum decimas obligatus, cum potius reciperet, nec decimam dedit nec per decimam significatus fuit : ergo nullo modo videtur decimatus fuisse in Abraham ; et si ille non fuit decimatus, pari ratione nec aliqui alii.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod decimatio fuit actus moralis, sacramentalis et figuralis. Secundum quod fuit actus moralis, sic decimatio dicitur alicuius certae partis donatio ad sustentationem eorum qui serviunt Domino et deputati sunt cultui divino ; et hoc modo decimatio aliquo modo perseverat usque modo.

Secundum autem quod decimatio est actus sacramentalis, sic decimatio est alicuius partis donatio ad curationem morbi originalis.

Secundum autem quod decimatio est actus figuralis, sic decimatio est decimae partis donatio ad praefigurationem curationis universalis, quae futura erat per oblationem Christi.

 

Duobus primis modis accepta decimatio respicit tantum praesens, quia non datur decima nisi de hoc quod habetur, et non curatur nisi quod iam habet morbum. Tertio autem modo decimatio accepta non tantum est praesentis, sed etiam futuri, pro eo quod figuratio est significatio, et significatio non tantum extendit se ad praesentia, sed etiam ad futura ; et hoc modo dicuntur filii Abrahae decimati in Abraham, quia per illam decimationem praefigurati surit omnes filii Abraham curandi esse per eum qui significabatur per Melchisedech, id est per verum sacerdotem Christum. Et hoc est quod dicit Augustinus, X Super Genesim ad litteram : Cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, ille in Abraham decimabatur qui curabatur, non quando praefigurabatur, sed quando illius figurae veritas implebatur.

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod aliquo modo potest decimari proles in parente secundum eum modum quo decimatio nihil ponit in actit circa decimatos, sed solum secundum significationem, quae non tantum est praesentium, sed etiam futurorum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur primo de auctoritate Augustini, dicendum quod, sicut patet ex verbo praecedenti decimabatur quod curabatur, non dicit concomitantiam secundum idem tempus ad hoc quod est decimari, immo potius se extendit ad omne tempus, et pro illo tempore reddit locutionem veram, in quo implebatur veritatis figura.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non datur decima de grano quod non est in re, sed solum in ratione seminali, dicendum quod non est simile quia decimatio, prout est actus figuralis, non se extendit ad significandum aliquid circa granum, sed ad significandum aliquid circa genus humanum ; unde granum respicit ut materiam circa quam habet exerceri, non circa illud quod per ipsum habet significari. Et quia exercitium requirit materiam praesentem, significatio se extendit ad futura, ideo non est simile.
  3. Ad illud quod obicitur de baptismo et circumcisione, dicendum quod non est simile nisi in quantum decimatio est actus sacramentalis Iegis naturae ad remedium originalis peccati ; hoc modo non est nisi circa praesens, sicut circumcisio et baptismus. Secundum autem quod est actus iiguralis, sic non est simile.

Si autem quaeratur, quare baptismus et circumcisio non potest esse actits figuralis sicut et decimatio, dicendum quod ratio huius est quia circumcisio et baptismus est actus in persona ; decimatio autem, cum sit decimae partis oblatio, est actus pro persona. Et quia oblatio potest fieri pro eo quod est et quod futurum est, circumcidi et baptizari non nisi quod iam est, hinc est quod actus decimandi potuit se extendere ad futuros, et non actus circumcidendi vel baptizandi.

  1. Ad illud quod quaeritur, quomodo proles dicitur decimari in parente, dicendum quod decimatio idem est quod praefiguratio curationis. Unde nullo illorum modorum accipitur qui in opponendo assignabantur : et ideo insufficienter procedebat illa obiectio.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum Christus in Abraham fuerit decimatus.

 

Secundo quaeritur, utrum Christus in Abraham fuerit decimatus.

Et quod sic, videtur.

Auctoritate Apostoli ad Hebraeos 7, 9 : Per Abraham et Levi decimatus est ; adhuc in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. Sed Christus fuit in lumbis Abrahae, quando decimas illas dedit : ergo fuit decimatus sicut et Levi.

  1. Item, sicut dicit Hugo de Sancto Victore, per decimas significatur ipse Christus. Ergo videtur quod ipsa decimatio, in quantum est actus figuralis, principalius respiciat Christum quam alios filios Abrahae : ergo magis videtur quod debeat dici decimatus quam alii.
  2. Item, nihil plus requirittir ad decimationem nisi quod illud realiter impleatur in prole quod significatum fuit in decimatione Abrahae ; sed hoc fuit maxime impletum in Christo, qui se ipsum obtulit hostiam Deo et Patri per oblationem corporis et sanguinis sui.
  3. Item, tota caro Christi fuit in carne beatae Virginis ; sed caro Virginis habuit decimari in Abraham : ergo et caro Christi.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, X Super Genesim ad litteram : Ille non est decimatus, cuius caro non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit Christus autem fuit huiusmodi : ergo etc.
  2. Item, sicut se habet Adam peccans ad posteros, ita Abraham in dando decimas ; sed, quamvis Christus esset in Adam peccante, non dicitur Christus peccasse in Adam : ergo pari ratione in Abraham dante decimas non dicitur decimatus.
  3. Item, decimatio vel erat curatio vel curationis praefiguratio ; sed Christus nec ibi curabatur nec curari praefigurabatur : ergo videtur quod ibi decimatus non fuerit.
  4. Item, si Christus decimatus fuit in lumbis Abrahae sicut et Levi, ergo nulla est argumentatio Apostoli qua probat maius esse sacerdotium Melchisedech sacerdotio levitico per hoc quod Levi decimatus fuit ; quodsi ratiocinatio Apostoli recta est, restat igitur quod Christus non decimatus fuit in Abraham. Est igitur quaestio iuxta hoc : unde tenet illa consequentia, qua probat Apostolus maius esse sacerdotium Melchisedech sacerdotio levitico, pro eo quod Levi obtulit decimas Melchisedech ? Videtur quod non cogat, quia secundum illam rationem posset argui quod maior est dignitas unius sacerdotis pauperis quam Papae, esto quod pater Papae dederit decimas simplici sacerdoti.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut determinat Magister in littera, immo Augustinus, Super Genesim ad litteram X, Christus in lumbis Abrahae non fuit decimatus.

Et ratio huius est quia decimatio praefigurabat futuram curationem. Quoniam igitur Christus in lumbis Abrahae non erat sicut curatione indigens, sed potius sicut medicina, hinc est quod decimatio ad ipsum non pertinebat. Sicut enim in Adam illi soli peccaverunt qui secundum carnalem generationem et concupiscentiain seminalem ab ipso procedunt, et ideo ab illa generalitate excluditur Christus, qua dicitur : Omnes in Adam peccaverunt, quia non processit ab ipso secundum libidinis ardorem, sed secundum Spiritus Sancti operationem : sic in proposito intelligendum est de decimatione.

 

[Ad obiecta]

  1. Et per hoc patet responsio ad illud quod primo obicitur in contrarium, quoniam Christus in lumbis Abrahae fuit et Levi ; sed non eodem modo. Et propterea non sequitur quod sicut uni competit decimari, ita conveniat alteri. Decimatio autem non tantum respicit esse in lumbis, sed etiam modum essendi secundum traductionem originalis peccati.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Christus significatur per decimam oblatam, dicendum quod decima oblata non decimabatur, sed decimatio potius respicit illud quod temanet in alio, sicut dicit Hugo, quia remanet imperfectio ablata unitate, quae est perfectio denarii, per quod significatur futura curatio. Unde sicut alii figurantur in illa decimatione curari, sic Christus figuratur esse ratio medicamenti.
  3. Ad illud quod obicitur, quod in illa decimatione significabatur oblatio Christi, dicendum quod verum est, sed non significatur Christi oblatio tamquam pro quo fieret oblatio, sed tamquam qui. offertur pro aliis. Et quoniam decimari dicitur me pro quo offertur oblatio decimae, hinc est quod actus decimationis non debet Christo attribui ; aliter enim praefigurabatur Christus, aliter alii.
  4. Ad illud quod obicitur, quod caro Christi fuit in beata Virgine et caro Virginis in Abraham, dicendum quod ibi est sophisma secundum accidens, quia variatur modus essendi hinc inde. Alio enim modo fuit caro beatae Virginis in Abraham, aliter caro Christi in Matre sua, quia beata Virgo processit secundum legem concupiscentiae, Christus vero minime.

Ad illud quod quaerebatur de auctoritate Apostoli et ratione, dici potest quod ratio Apostoli bona est ad illos contra quos arguit, scilicet Iudaeos, qui supponebant Abraham digniorem esse in suo genere. Si ergo Abraham benedictus fuit a Melchisedech et ei decimas obtulit tamquam superiori, sequitur ex hoc quod non tantum maior fuit Melchisedech Abraham, sed etiam maior omnibus qui processerunt secundum legem carnis ab eo ; et ideo dignior fuit Levi et Aaron.

Sed quoniam illud non videtur esse verum quod exçellentior fuerit Melchisedech quam Moyses et David et beata Virgo, qui processerunt ex Abraham, et Apostolus non procedit ex falsis suppositionibus, ideo oportet aliter dicere, videlicet quod Apostolus arguit ex veritate et significatione illius figurae necessaria argumentatione. Decimatio pro illo tempore significabat curationem. Cum ergo Abraham obtulit decimas Melchisedech et ab eo benedictus est, significavit se indigere curatione et benedictione per illum sacerdotem qui significabatur per Melchisedech. Sed ille qui curat et benedicit maior est absque ulla contradictione. Cum ergo sacerdotium Christi fuerit illud quod praefigurabatur per illud Melchisedech, sicut in Psalmo [109, 4] legitur : Tu es sacerdos in aeternam secundum ordinem Melchisedech ; restat igitur quod maius fuit sacerdotium Christi quam Levi. Et haec est ratio Apostoli, quam impossibile est dissolvi.

Nec est simile de sacerdote simplici et de patre Papae, quia ibi nulla est ratio figurae. Haec autem tota ratio fundatur supra decimationem secundum quod est actus figuralis ; nam secundum quod est actus moralis nihil facit ad propositum, quia nec Abraham nec eius posteri obligati fuerunt ad dandas decimas Melchisedech, maxime illi qui fuerunt de stirpe Levi, ad nullas decimas dandas fuerunt astricti.

 

 

ARTICULUS II

De carnis Christi traductione.

 

Consequenter quaeritur de carnis Christi traductione.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum caro Christi fuerit in primis parentibus secundum qualitatem puritatis vel inquinationis.

Secundo quaeritur, utrum aliter fuerit quam secundum legem propagationis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum caro Christi in Abraham et aliis Patribus distincta fuerit secundum qualitatem a carne aliorum hominum.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod caro Christi in Abraham et aliis Patribus distincta fuerit secundum qualitatem a carne aliorum filiorum.

  1. Septimo, 25 Sapientiae : Nihil coinquinatum in illam incurrit. Ergo, si caro Christi unita est Filio Dei, qui est Dei virtus et Dei sapientia, videtur quod nunquam fuerit inquinata ; sed caro aliorum in parenti bus inquinata fuit : ergo videtur quod aliter fuerit caro Christi in Abraham quam aliorum.
  2. Item, in Christo debuit esse maxima puritas ; sed magis purum est quod nunquam fuit inquinatum, quam illud quod aliquando inquinatum fuit : ergo videtur quod caro Christi nec in se nec in parentibus subiacuerit foeditati corruptionis. Igitur a carne aliorum hominum distincta fuit qualitative.
  3. Item, alterius qualitatis est medicina et illud quod curatur per medicinam ; sed caro Christi fuit in lumbis Patrum sicut medicina, sicut dicit Augustinus, X Super Genesim ad litteram, caro vero aliorum hominum sicut indigens medicina : ergo videtur quod habuerit qualitatem aliam et aliam.
  4. Item, quod totaliter corruptum est non est possibile ad curationem. Si ergo Adam fuit possibilis ad curationem, aliqua particula remansit in eo incorrupta ; sed de illa particula, quae sine corruptione erat, maxime decebat generari catnem quae esset sine originali macula : ergo videtur etc.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, X Super Genesim ad litteram : Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habuit vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris. Ergo, si medicamentum vulneris spectat ad Christum, vulnus praevaricationis spectat ad alios, eadem igitur fuit caro Christi in primis parentibus cum carne aliorum : ergo non fuit distincta ab aliis.
  2. Item, Magister, in principio huius distinctionis, loquens de carne Christi : Credi oportet iuxta sanctorum Doctorum convenientiam, ipsam prius fuisse peccato obnoxiam, sicut fuit reliqua Virginis caro. Restat igitur idem quod prius, quod non fuerit distincta ab aliis.
  3. Item, quidquid lege corruptionis traducitur, corruptum est ; sed tota caro Isaac, quae fuit traducta ab Abraham, fuit corrupta : aut igitur caro Christi non fuit traducta ab Abraham in Isaac aut, si traducta fuit, ab aliis hominibus distincta non fuit.
  4. Item, aut caro Christi fuit similis carni Abrahae reliquae aut non. Si similis, habeo propositum ; si dissimilis, ergo non videtur quod talis caro competeret ad redemptionem humani generis. Si ergo hoc est falsum et inconveniens, restat ergo quod caro Christi a carne aliorum hominum non fuerit distincta.
  5. Item, distinctio secundum oppositas qualitates praesupponit distinctionem secundum substantiam, quia oppositae qualitates non possunt esse in eodem et secundum idem ; sed caro filiorum in primis parentibus non potuit habere distinctionem secundum substantiam, quia non esset tot atomos invenire in corpore Adae, quot inde filii procreati sunt : ergo, si caro Christi in primis parentibus non potuit distingui a carne aliorum secundum substantiam, videtur etc.
  6. Item, si transfundebatur caro munda, aut corruptibilis aut incorruptibilis. Si incorruptibilis, ergo corpus Christi debuit esse impassibile ; quod falsum est. Si corruptibilis, ergo videtur quod poterat transmutari in carnem reliqtüi.ni. et augeri ab alia : ergo et alia poterat pari ratione transmutari in aliis. Igitur aut caro illa fuit consumta antequam perveniret ad Christum aut fuit adeo multiplicata ut possent inde mille corpora formari. Sed hoc est falsum : ergo etc.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hanc quaestionem fuit ,quaedam positio erronea quorumdam dicentium quod caro Christi non tantum distinctionem habuit a carne aliorum hominum, cum fuit unita animae Christi, sed etiam cum fuit in lumbis hominis primi. Dicebant enim quod, quia Adam reparabiliter peccavit, in peccato non permisit Deus totum corrumpi ; et ideo remansit in eius semine aliqua portio incorrupta, ut per illam fieret medicamentum carni reliquae ; et ex illa portiuncula dicunt carnem Christi formatam, quam dicunt esse generis humani medicinam. Hanc autem particulam transmisit Adam ad Noe et Noe ad Abraham et Abraham ad David et David usque ad Virginem, de qua natus est Christus.

Haec autem positio, etsi habere videatur probabilitatem in superficie, intrinsecus errorem continet, pro eo quod non solum est contra Sanctorum dicta veridica, sed etiam contra verae fidei documenta. Sanctorum auctoritatibus repugnat, quia Damascenus, doctor Graecus, et Augustinus, praecipuus doctor Latinus, in hoc consentiunt quod caro Christi ante unionem cum Verbo indistincta erat a reliqua Virginis carne. Damascenus dicit quod de purissimis Virginis sanguinibus fuerit formata ; Augustinus dicit quod assumserit primitiam nostrae massae.

Et hoc quidem necessarium est ponere, quia non fuisset necessaria Virginis sanctificatio ad hoc quod formaretur caro Christi sine omni peccato.

Non esset etiam Christus vere de semine David et Abrahae, sed solum Adae, quoniam, si praedicto modo illa particula descendisset, ad nullum aliorum pertineret nisi sicut deferens, quemadmodum aqua comparatur ad canalem.

Non etiam esset in tali c·arne verae passibilitatis assumtio nec nostrae infirmitatis vera reparatio, quia non de natura lapsa fabricasset sibi carnem, sed potius de instituta.

Quae omnia inconvenientia sunt et fidei sanae adversantia. Et ideo praedicta positio tamquam erronea est respuenda, sicut Magister bene innuit in littera, et Magister Hugo, in libro De sacramentis.

Planum est igitur secundum doctrinam catholicam carnem Christi in lumbis parentum, in quibus fuit materialiter, a carne aliorum hominum non fuisse distinctam qualitative vel formaliter, quamvis, postquam unita est Verbo, distinctionem habeat, pro eo quod non est caro peccati, sed similis peccatrici. Et pro tanto dicit Augustinus quod caro Christi venerit de altitudine humanae naturae, non quod in primis parentibus sine pollutione fuerit, sed quia sic purificata est et mundata in sua assumtione quod similis fuit carni in statu innocentiae. Propter quod dicitur a Boethio de omni statu aliquid accepisse, sicut infra melius manifestabitur.

Unde rationes, quae ad hanc partem inducuntur, sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de Sapientiae 7, 25 quod nihil inquinatum in illam incurrit, dicendum quod verum est ; hoc enim intelligitur de Sapientia divina secundum divinam naturam, quae nullo modo foedatur ex aliqua creatura. Verumtamen, si etiam intelligatur secundum humanam naturam, adhuc non habet instantiam, quia caro Christi, ex quo fuit unita Verbo Dei, sancta fuit et immaculata. Sed ex hoc non sequitur quod immaculata fuisset in primis parentibus, pro eo quod, quamvis in lumbis parentum esset unibilis, erat tamen in dispositione remota.
  2. Ad illud quod obicitur, quod maxima puritas debet esse in carne Christi, dicendum quod verum est, secundum quod competit ad reparationem humani generis. Sic autem intelligendo, non potest maior puritas cogitari quam quod de massa peccatrice formetur caro omnino immunis a peccato ; et sic factum est in carne unita Verbo, operante Spiritu Sancto. Quodsi intelligatur caro illa nunquam in se vel in parentibus fuisse obnoxia, non sic cogitatur qualiter nostrae reparationi fuerit apta ; et ideo non cogitatur qualiter et sicut debet, sed potius assignatur qualiter non debet.
  3. Ad illud quod obicitur, quod caro Christi est medicina, dicendum quod verum est pro tempore quo medicina est ; medicina autem est pro eo tempore quo a Verbo assumta est, et sic alterius qualilatis est quam aliorum hominum. Pro eo autem tempore quo fuit ante assumtionem, non erat medicina nisi materialiter loquendo. Secundum illud tempus non oportet formaliter distingui ab alia carne, pro eo quod ex eodem principio materiali potest formari sanum et aegrum. Cibus enim eiusdem generis in sano convertitur in carnem sanam et in leproso in carnem corruptam.
  4. Ad illud quod obicitur, quod si totus esset corruptus, iam non esset medicabilis eius morbus, dicendum quod illud argumentum dupliciter deficit. Primo, quia, etsi homo totus corruptus esset, non sequitur quod incurabilis esset, nisi illa corruptio ei inseparabiliter adhaereret. Praeterea, etsi totus homo corruptus esset quantum ad ea quae erant in se, non tamen corruptum esset totum genus humanum, quod fabricatum est ex illa hominis carne, sed illud solum quod processit secundum legem concupiscentiae. Et quoniam caro Christi in Virgine fabricata est praeter legem concupiscentiae a Spiritu Sancto sanctificante, hinc est quod caruit corruptione et rationem tenuit medicinae a sua primaria formatione.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum Christi caro fuerit in parentibus aliter quam caro aliorum hominum secundum legem propagationis.

 

Secundo quaeritur, utrum caro Christi fuerit in parentibus aliter quam caro aliorum hominum secundum legem propagationis.

Et quod aliter, illud videtur.

  1. Auctoritate Augustini, X Super Genesim ad litteram, tractantis illud Apostoli ad Hebraeos 7, 25 : Adhuc erat in lumbis patris. Secundum aliquem modum erat ibi Christus, quo non erat ibi Levi. Secundum rationem quippe seminaleni fuit ibi Levi, qua ratione non fuit ibi caro Christi.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Mediatum principium reducitur ad immediatum ; sed Christus secundum alium modum propagandi exivit de utero Virginis quam alii filii de ventre inatrum suarum, pro eo quod non de virili semine. Si ergo mediante beata Virgine dicitur fuisse in parentibus praecedentibus, videtur quod alio modo fuerit caro eius in parentibus secundum legem propagationis quam aliorum hominum.
  3. Item, si eodem modo fuisset caro Christi in parentibus sicut reliqui homines, ita peccasset, Adam peccante, sicut alii homines ; sed hoc falsum est : ergo etc.
  4. Item, eo modo habet res educi in esse per quem modum habet in suo principio existere ; sed Christus non fuit genitus vel conceptus secundum legem naturae, sed potius mirabiliter, alii homines educuntur naturaliter : aliter igitur fuit caro eius quantum ad legem propagationis in lumbis parentum quam aliorum hominum.

 

Sed contra :

  1. Magister dicit in littera : Caro illa, antequam Verbo fuisset unita, peccato fuit obnoxia in Maria, sicut reliqua Virginis caro. Sed caro, quae consimilis est secundum traductionem originalis, consimilis est secundum legem propagationis : ergo, si caro Christi in lumbis parentum fuit obnoxia peccato, ergo et eadem lege a primis parentibus est traducta.
  2. Item, omne quod descendit ab Adam in Seth, descendit secundum corpulentam substantiam et secundum seminalem rationem. Ergo, si caro Christi descendit ab Adam in Seth et a Seth in alios parentes, videtur quod secundum legem propagationis fuerit in lumbis parentum eodem modo sicut caro aliorum hominum.
  3. Item, se·men, unde formatum est corpus Seth, in totis parentibus habebat rationem seminalem. Ergo nihil inde futurum erat quod non esset ibi et secundum corpulentam substantiam et rationem seminalem ; sed, si caro Christi exinde facta est, videtur quod ibi fuerit ad modum alterius carnis humanae.
  4. Item, tota caro Virginis fuit in lumbis parentum secundum legem propagationis, sicut caro aliorum hominum ; sed caro Christi fuit ex aliqua parte carnis Virginis : ergo secundum legem propagationis sic fuit in lumbis parentum sicut caro totius humani geneds.

 

Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de carne Christi : aut quantum ad materiam, unde sumta est aut quantum ad formam, secundum quam animae Christi coniuncta est et a Verbo in unitatem personae assumta. Si loquamur de carne Christi secundum materiam, hoc est de eo unde facta est caro Christi, sic conceditur quod peccato fuerit obnoxia, quia ante conceptionem Christi tota massa humani generis corrupta erat, sicut in praecedenti problemate monstratum est.

Si autem loquamur de carne Christi secundum formam, sic dicendum est nunquam peccato fuisse obnoxiam, quia nunquam habuit illam formam quin esset munda et immaculata.

 

Secundum autem quod caro dicitur dupliciter, sic et de propagatione dupliciter contingit loqui : aut ratione sui materialis aut ratione formalis. Si ratione materialis, sic propagata fuit ab Adam usque ad Virginem in tota illa genealogia, et tota illa propagatio fuit secundum legem naturae et concupiscentiae. Si quantum ad esse actuale et formate, sic concepta fuit a Virgine praeter legem communem naturae et concupiscentiae.

Et sic patet quod uno modo dicendi concedi potest quod caro Christi, materialiter loquendo, sic fuit in lumbis parentum secundum propagationem sicut caro aliorum hominum. Sed quoniam caro, quantum est de ratione sui nominis, non nominat materiam ipsam tantum, sed materiam sub tali forma et propagatio et lex propagationis, additum ei quod est caro Christi, respicit eius eductionem secundum esse actuale, hinc est quod haec est impropria « caro Christi fuit peccato obnoxia » ; et haec « caro Chrisi fuit ex parentibus seminaliter traducta » ; et haec similiter « caro Christi fuit in parentibus decimata », pro eo quod in omnibus, quantum est de vi sermonis, praedicatum attribuitur subiecto, non ratione materiae tantum, sed ratione materiae sub tati forma. Caro enim est terminus substantialis ; et ideo, quamvis supponat pro verbo de praeterito, oportet ad idem tempus referri formam praedicati cum subiecto. Et ideo omnes praedictae locutiones tamquam falsae et impropriae sunt negandae, nisi proferantur cum determinatione, scilicet ratione materialis principii. Si autem alicubi absolute proferantur, sunt exponendae.

Nota tamen quod haec est impropria caro Christi fuit peccato obnoxia ; sed haec magis impropria caro Christi fuit seminaliter traducta ; haec autem adhuc magis impropria et falsa caro Christi fuit decimata secundum quod magis ac magis in praedictis locutionibus caro accipitur ratione formae.

 

Concedendum est igitur quod aliter fuit caro Christi secundum legem propagationis in parentibus quam aliorum hominum. Nam caro aliorum hominum ortum habuit a parentibus secundum seminalem rationem et secundum legem concupiscentiae. lllud autem dicitur procedere secundum rationem seminalem, quod quidem exit in esse secundum virtutem et operationem naturae, sicut sunt illa in quorum productione natura non solum se habet per modum obedientis et suscipientis, immo etiam per modum naturae agentis et dantis speciem, sive completionem ; et hoc importat hoc quod dico seminalis ratio, proprie loquendo, sicut ostensum fuit in secundo libro, quamvis contingat extensiori modo uti praedicto vocabulo.

Illud autem intelligitur traduci secundum legem concupiscentiae, in cuius procreatione concurrit foeditas delectationis carnis ex parte viri generantis et mulieris concipientis.

Neutrum horum fuit in generatione Christi. Nam conceptio eius mirabilis fuit et supra virtutem naturae ; non enim fuit ex virili semine, pro eo quod caro eius concepta fuit ex sola muliere. Fuit etiam praeter legem concupiscentiae, quia non intervenit delectatio ex commixtione sexus ; conceptus enim fuit ex castissimis Virginis visceribus.

Ideo concedendae sunt rationes quae ad hanc partem itiducuntur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de auctoritate Magistri, dicendum quod locutio ista est impropria, videlicet quod peccato fuerit obnoxia, et intelligendum est materialiter ; et hoc Magister insinuat, cum dicit quod peccato fuerit obnoxia ; non simpliciter, sed in Maria, in qua materialiter erat. Unde non est simpliciter concedenda, sed exponenda tamquam impropria ; et ex impropriis secundum earum improprietatem acceptis non licet arguere, sicut manifestum est ; et ideo ratio non valet.
  2. Ad illud quod obicitur, quod quidquid descendit ab Adam in Seth, descendit secundum seminalem rationem, dicendum quod seminalis ratio non dicit quid absolutum, sed quid respectivum ; dicit enim respectum eius quod propagatur ad illud de quo producitur. Cum ergo dicit quod quidquid descendit ab Adam in Seth, descendit secundum seminalem rationem dicendum quod verum est per comparationem ad Seth et ad hos qui producendi erant secundum propagationem naturae, respectu quorum omnium semen decisum a lumbis Adae habuit virtutem sufficientem ad rationem seminalem. Respectu autem Christi non habet veritatem, pro eo quod totum illud, quod secundum legem naturae ex illo semine producendum erat, respectu carnis Christi se habebat in ratione possibilis et materialis, quia non poterat reduci ad actum completum nisi per virtutem Spiritus Sancti. Cum ergo dicit quod quidquid fuit in Seth, fuit secundum seminalem rationem, verum est, si comparetur ad Adam ; sed, si comparetur ad Christum, non habet veritatem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod totum semen decisum ab Adam habuit seminalem rationem, dicendum quod verum est respectu eorum qui producendi erant secundum legem naturae ; respectu Christi non habet veritatem. Quamvis enim in aliquo semine sit ratio seminalis secundum quamlibet eius partem, saltem formalem, ut ex eo aliquid possit fieri, tamen, si Deus aliquid faciat ex illo semine, ad quod non habebat ordinationem secundum naturam, dicitur fuisse in illo semine secundum corpulentam substantiam, non secundum rationem seminalem, quia semen illud, respectu illius quod Deus educit, non habet vim sufficienter activam, sed passivam, secundum quam submiiiistrat corporalem substantiam, esto etiam quod illa seminalis ratio cooperaretur ad subministrationem materiae illius rei faciendae : ut si plantaretur unum semen parvum, ita quod de illo produceretur arbor magna, cuius magnitude materi esset ad productionem magni corporis alterius speciei. Sic et in proposito intelligendum est, cum dicitur Christum fuisse in lumbis parentum secundum corpulentam substantiam, non secundum seminalem rationem, non quia substantia Christi corporis ibi tota fuerit, sed quia erat aliquanta materia, quae per vim seminalem poterat augmentari et crescere, apposito sibi alimento, ita ut corpora omnium hominum inde possent fabricari ; et per illam vim sunt corpora omnium hominum fabricata, excepto solo corpore Christi, quod fabricatum fuit per virtutem supernam, sicut melius manifestabitur infra.

Et sic patet pro quanto Christus dicitur fuisse in Adam secundum corpulentam substantiam ; et quod non sequitur, si fuit in semine Adae, quod fuerit in illo secundum seminalem rationem. Ad haec autem intelligenda valent illa quae determinata sunt secundo libro, distinctione trigesima.

  1. Ad illud quod obicitur, quod tota caro beatae Virginis fuit ibi secundum seininalem rationem sicut caro aliorum hominum, dicendum quod in illo argumento est sophisma seeundum accidens, sicut dictum fuit supra de decimatione.

 

 

ARTICULUS III

De perfectione corporis dominici.

 

Consequenter quaeritur de perfectione corporis dominici.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur de perfectione dominici corporis quantum ad molem.

Secundo de eius perfectione quantum ad membrorum distinctionem.

 

QUAESTIO I

Utrum corpus Christi productum fuerit ad perfectam molem subito an successive.

 

Quaeritur ergo primo, utrum corpus Christi productum fuerit ad perfectam molem subito, aut successive.

Et quod successive, ostenditur.

  1. Lucae 2, 40 : Puer iste crescebat aetate ; sed ad crementum aetatis sequitur crementum molis : ergo etc.
  2. Item, sicut patet ex historia evangelica, Christus habuit necessitates infantiles : unde et lactatus fuit a Matre ; hoc autem non esset nisi parvulus fuisset in quantitate : ergo videtur quod prius tempore fuerit in quantitate modica quam perfecta.
  3. Item, augmentum sequitur nutrimentum ; sed corpus Christi alebatur, sicut corpus alterius hominis, successive : ergo similiter videtur quod augebatur paulative et successive.
  4. Item, Christus assumsit naturam passibilem et mortalem ; sed talis est natura mortalis quod aut crescit aut decrescit aut proficit aut deficit ; vix enim unquam in eodem statu permanet, ut dicitur in Iob [14, 2] : ergo, si non competebat Christo decrescere, videtur quod talem naturam assumserit quod semper in hac vita quantum ad corpus profecerit. Ergo per successionem temporum ad perfectam quantitatem pervenit.

 

Sed contra :

  1. Ieremiae 31, 22 : Mulier circumdabit virum ; hoc intelligitur de Christo et beata Virgine ; sed virum circumdari in utero est in utero contineri, ad virum autem spectat corpus perfectae quantitatis habere : ergo videtur quod corpus Christi in utero Virginis fuerit secundum quantitatem molis. Non igitur ad perfectionem venit per successionem temporis.
  2. Item, hoc ipsum videtur per hoc quod sequitur in eadem auctoritate : Novum faciet Dominas super terram ; sed novum est cuius simile non praecessit ; sed quod mulier in utero habeat puerum parvae quantitatis, hoc non est novum : ergo videtur quod Christus statim fuit ad perfectionem quantitatis productus, ex quo de Virgine est conceptus.
  3. Item, divina virtus summa est et perfecta ; quia summa est, nata est operari subito et in instanti ; quia perfecta est, nata est educere operationem perfectam. Si ergo formatio corporis Christi fuit a virtute increata, videtur quod ab instanti conceptionis corpus illud eductum fuerit in quantitate perfecta.
  4. Item, sicut anima coniuncta est Verbo in unitate personae immediate, ita et corpus ; sed anima statim, quando unita fuit Verbo Dei, perfecta fuit in virtute et scientia : ergo pari ratione et corpus in quantitate et figura. Non igitur videtur quod per successionem temporis quantitas corporis Christi fuerit ad perfectionem deducta.

 

Respondeo : Dicendum quod corpus Christi quantum ad quantitatem molis ad perfectionem deductum est per successionem temporis.

Et ratio huius est, quia perfectio quantitatis illius corporis fuit operatione naturae, cuius est operari secundum successionem temporis.

Si autem quaeratur : unde est hoc quod Deus corpus illud ad perfectionem voluit deduci mediante naturae operatione ? dicendum quod hoc fecit Deus valde congrue. Hoc enim, quamvis alio modo facere posset, sic fecit ad confirmandam fidei veritatem, ad commendandam humilitatis virtutem, ad conservandam universitatis legem.

In hoc enim fidei veritas confirmatur, dum manifeste ostenditur per conversationem diuturnam et similem modum proficiendi in aetate, quod Christus non phantasticam, sed veram carnem assumsit. Et hoc quidem fuit valde opportunum, quia sine fidei veritate nullus est incarnationis fructus.

Humilitatis etiam virtus in hoc commendatur, dum Dei Filius, qui est Rex regum et Dominus dominantium, factus est parvulus ; et qui prius nullo indigebat, lacte materno, sicut alii parvuli, pascebatur, pannis involvebatur et alia plura gessit, in quibus humilitatis utilitas commendatur. Et hoc fuit valde opportunum, quia propter hoc potissime Deus de caelo descendit, ut superbiam exstirparet.

Universitatis etiam lex et ordo conservatur, quia Deus unicuique naturae concessit propriam operationem : nec utitur miraculis, ubi natura sufficienter per se potest operari. Et quia natura in Christo satis sufficienter poterat corpus Christi ad perfectam quantitatem deducere, ita quod in nullo derogabatur eius dignitati, ideo noluit Deus tempus anticipare, ut tamquam iustus universitatis administrator unumquodque iuxta virtutem sibi competentem operari sineret. Et hoc quidem conveniebat, quia naturam nolebat perimere, sed reparare.

Et in hoc insinuat quod maior potestas usum inferioris potestatis non debet absque causa privare.

 

Et sic patet quod valde rationabiliter Deus corpus Christi ad perfectam quantitatem molis deduxerit per temporis successionem. Unde et rationes hoc probantes concedendae sunt.

 

[Ad obiecta].

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Ieremiae, dicendum quod vir dicitur ibi Christus non ab aetate corporis, sed a vigore animi, quia plenus fuit virtutibus et scientia ab instanti conceptionis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod novum fuit, dicendum quod novitas attenditur in hoc qupd ipse erat Deus et homo, cuius simile nunquam praecesserat ; et in hoc quod ab instanti conceptionis vir fuerat adeo perfectus quod proficere nunquam potuit, et huius simile nunquam fuit. Et sic patet quod non oportuit quod esset quantitatis perfectae ad hoc quod novum quid esset. Unde ratio illa peccat secundum consequens.
  3. Ad illud quod obicitur, quod virtus infinita operatur in instanti, dicendum quod verum est, quando virtus infinita operatur secundum totalitatem suae potentiae et operatur per se. In perfectione autem dominici corporis non tantum operatur virtus divina, sed etiam creata, cuius est operari successive, sicut ostensum est supra ; et illius est operari successive, cum sit virtus finita.
  4. Ad illud quod obicitur, quod ab instanti conceptionis fuit perfectus virtute et scientia, dicendum quod non est simile, quia quamvis deceret Deum assumere aliquas poenalitates ad redemptionem nostram, non tamen decebat assumere culpam vel ignorantiam ; ideo magis habuit horum opposita, scilicet virtutem et scientiam, quam in instanti perduci ad corporis quantitatem perfectam.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum in corpore dominico formatio et distinctio membrorum facta sit subito an successive.

 

Secundo quaeritur de eius corporis perfectione quantum ad membrorum distinctionem, et est quaestio, utrum membrorum formatio et distinctio facta sit subito an successive in corpore dominico.

Et quod non subito, videtur.

  1. Augustinus, in IV De Trinitate, tractans illud verbum Ioannis 2, 19 : Solvite templum hoc... dixerunt ludaei : Quadraginta sex etc. ; ibi Augustinus : Hic numerus perfectioni dominici corporis congruit, quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur. Ergo non videtur quod corpus Christi ab instanti conceptionis organizatum fuerit et formatum. Si tu dicis, sicut dicit Magister in littera, quod hoc dictum fuit propter incrementum molis, tunc non videtur quod quadraginta sex diebus perfectum sit, quia ad perfectionem hanc non pervenit usque ad annos viginti.
  2. Item, ad Hebraeos 2, 17 : Per omnia debuit fratribus similari. Ergo videtur quod in modo formationis corporis ; sed corpora aliorum hominum successive formantur : ergo videtur quod similiter corpus Christi.
  3. Item, corpus Christi nutritum et augmentatum fuit sicut corpora aliorum hominum successive. Ergo videtur pari ratione quod fuerit successive formatum.
  4. Item, formationem corporis antecedit consolidatio et consolidationem antecedit conversio et conversionem seminis decisio. Si ergo quaelibet istarum operationum non potest fieri in minori quam in instanti, et una est ordinata ad aliam, ergo videtur quod formatio corporis non poterit esse instantanea.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, in libro De fide ad Petrum : Firmissime tene et nullatenus dubites, non carnem Christi sine divinitate in utero Virginis conceptam, priusquam susciperetur a Verbo ; sed Verbum non suscepit nisi carnem formatam, et in instanti suscepit eam. Igitur videtur quod in instanti corpus Christi fuerit ad perfectionis organizationem deductum.
  2. Item, Augustinus, in libro De Trinitate : Non ex utero Virginis prius caro concepta est et postea divinitas venit in carnem, sed mox ut Dei Verbum in uterum venit, factum est caro, servata proprietate naturae, et perfectus homo in veritate carnis et animae.
  3. Item, Virgo beata dicitur concepisse Filium Dei ratione carnis assumtae ex ipsa ; sed non est communicatio idiomatum nisi propter unionem, non est autem unio nisi ad naturam perfectam : ergo, cum in instanti conceptionis verum sit dicere Filium Dei conceptum ex Virgine, necesse fuit et corpus ad perfectam organizationem esse deductum.
  4. Item, conceptio Christi fuit virtute mirabili et mirabiliter operante ; sed virtus mirabiliter operans est infinita et operans infinite : ergo videtur quod eius operatio debeat esse instantanea ; et si hoc, corpus dominicum in instanti in perfecta organizatione fuit constitutum.

 

Respondeo : Dicend um quod absque dubio, sicut dicit Augustinus, corpus Christi ab instanti conceptionis habuit perfectionem organizationis.

Et ratio huius sumi potest ex parte Verbi assumentis et ex parte virtutis efficientis et ex parte Virginis concipientis.

Ex parte Verbi assumentis, quia non decebat Verbum assumere partem humana naturae ut esset homo secundum quid sed totam humanam naturam, et ita carnem et animam, maxime cum anima det carni congruentiam, ut uniatur cum natura divina, sicut ostensum est supra. Et quoniam anima non est nata uniri nisi carni formatae et organizatae, ideo in primo instanti conceptionis necesse fuit corpus ad perfectionem organizationis perduci.

Ratio etiam est ex parte virtutis operantis, quia ibi virtus divina operabatur mirabiliter : hoc enim est miraculum miraculorum, quod femina concipiat Deum. Et ideo ad suae mirabilis potentiae ostensionem subito formavit illud corpus, quod natura non potest formare nisi successive.

Ratio vero nihilominus est ex parte Virginis concipientis, quae statim, ut consensit, repleta : fuit Spiritu Sancto et Mater Dei effecta, iuxta illud quod angelus annuntiabat. Et quoniam Mater Dei non erat nisi Deus unitus esset carni quam conceperat, et caro nec Deo nec animae congrueret uniri nisi haberet membrorum distinctionem convenientem, hinc est quod ab instanti conceptionis corpus Christi debuit in membrorum distinctione perfectum esse.

Unde concedendae sunt rationes ad istam partem inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod numerus quadraginta sex dierum congruit perfectioni corporis dominici, dicendum quod in Scriptura frequenter dicitur res tunc fieri, cum innotescit ; et per hunc quidem modum verbum beati Augustini est intelligendum, quia, etsi corpus dominicum ab instanti conceptionis fuit formatum, non tamen apparuit nec percipi potuit prae parvitate quantitatis molis ; sed post quadraginta sex dies ad tantam perfectionem quantitatis deductum est quod aspectibus hominum patere potuit. Unde corpus Christi illud in incremento cum aliis corporibus similitudinem habuit, quamvis non haberet similitudinem in formatione primaria ; non enim naturaliter, sed mirabiliter formatum fuit. Et sic inteJligenda sunt verba Augustini, in IV libro de Trinitate et in libro 83 Quaestionum, quae ad praesens omittuntur ob vitandam prolixitatem.
  2. Ad illud quod obicitur de verbo Apostoli, quod per omnia debuit fratribus assimilari, dicendum quod verum est quantum ad ea quae faciebant ad reparationem generis humani, sicut hoc quod est tentari, conversari cum hominibus et pati. Sed in modo conceptiônis, quia in nobis annexam habet traductionem originalis peccati, non debuit assimilari, quia non competebat hoc hominum Mediatori et Reparatori.
  3. Ad illud quod obicitur, quod similiter fuit nutritum et generatum, dicendum quod non est simile, quia nostra augmentatio et nutritio culpam non habet annexam sicut nostra generatio ; et ita non sic debuit assimilari in generationis primordio sicut in augmento et nutrimento.
  4. Ad illud quod obicitur, quod formationem praecessit consolidatio et consolidationem conversio, dicendum quod duplex est ordo, videlicet secundum tempus et naturam vel secundum naturam tantum. Isti autem tres actus ordinem habent in nostra generatione utroque modo, quia nostra generatio est a virtute finita, quae operatur in tempore. In generatione autem Christi non habent ordinem nisi secundum naturam ; et quoniam habentia ordinem secundum naturam simul esse possunt tempore absque aliqua incompossibilitate, hinc est quod nihil impedit illos actus esse in generatione dominica, quamvis non sint simul in generatione nostra.
  5. Unde ratio illa non cogit, quia aut procedit ab ordine secundum naturam ad ordinem secundum tempus aut procedit ab operatione naturae ad operationem virtutis divinae. Et nullo istorum modorum est ibi necessitas consequentiae.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur quod caro illa, antequam esset Verbo unita, fuit peccato obnoxia in Maria. Videtur enim falsum, quia non est peccatum nisi in anima vel ratione animae ; sed caro illa non fuit ante animata quam Verbo unita : ergo non fuit peccato obnoxia.

Item, beata Virgo ante conceptionem Filii Dei fuit sanctificata : ergo caro eius non fuit peccato obnoxia.

Respondeo : Dicendum quod, sicut factum fuit in praecedentibus, aliquando peccatum dicitur ipsa poena vel sequela. Dico ergo quod caro non dicitur obnoxia peccato ratione culpae, sed ratione foeditatis, quae est culpae causa, et ratione passibilitatis, quae est culpae poena ; et utroque modo fuit peccato obnoxia in Maria ante sanctificationem, secundo modo postea. Et sic patent illa duo.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicitur quod primitiam nostrae massae dicitur Christus assumsisse. Videtur hoc esse falsum, quia, cum incarnatus sit in fine saeculorum, potius videtur assumsisse reliquias nostrae massae quam

Respondeo : Dicendum quod primitiam nostrae massae dicitur Christus assumsisse triplici ratione. Nam primitia dicitur ab eo quod est primum ; primum autem dicitur aliquid et secundum ordinem temporis et secundum ordinem dignitatis. Quantum ad ordinem dignitatis non est dubium quin Christus assumserit nostrae carnis primitiam, pro eo quod eius caro excedit omnem dignitatem carnis humanae. Secundum autem quod primitia dicitur a prioritate secundum tempus, dicitur Christus assumsisse primitiam nostrae massae non per prioritatem, sed per conformitatem et similitudinem. Duplex est autem ratio conformitatis ibi : una quantum ad qualitatem, alia quantum ad virtutem. Quantum ad qualitatem, quia, sicut caro, quae in principio fuit creata, caruit omnis vitii corruptela, sic et caro a Verbo assumta. Quantum vero ad virtutem est similitudo, quia in his quae primo nascuntur intensior est naturae vigor ut ad maturitatem pertingant ; et talia dicuntur primitia, id est primi fructus, qui debebant offerri Domino ; talis autem fuit caro Christi.

Et sic patet pro quanto dicatur primitia, tum propter dignitatem, tum propter munditiae qualitatem, tum propter virtutis vigorem, propter quem ceteros praecellit, prius pertingens ad maturitatem perfectionis et dulcedinis gloriam ; et pro tanto dicitur assumsisse primitiam nostrae massae.

Et per hoc patet determinatio rationis praedictae ; procedit enim de primitia secundum quod dicitur a prioritate originis.

 

Dub III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sola illius non est caro peccati, quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit. Si enim concupiscentia, est vitium et defectus, non ergo est generationis principium. Nihil ergo est dictum, cum ait : non eum mater concupiscentia concepit.

Respondeo : Dicendum quod littera ista dupliciter potest intelligi : uno modo, quod concupiscentia sit nominativi casus, et sic constructio appositiva ; et tunc negat Magister quod Christum non concepit concupiscentia, sed gratia tamquam mater, pro eo quod concupiscentia locum tenet matris in generatione filiorum peccati, secundum illud Ezechielis [16, 3] : Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea, ut per Amorrhaeum intelligamus diabolum et per Cethaeam concupiscentiam.

Sed gratia econtra est mater in generatione spirituali ; et, quia Christus non habuit peccatum in generatione ; sed gratiam, ideo potius dicitur mater gratia quam concupiscentia.

Sed licet isto modo posset intelligi, tamen est alius modus magis consonus veritati, ut hoc quod est concupiscentia et gratia sit ablativi casus et construatur cum hoc verbo concepit, non secundum habitudinem causae, sed secundum habitudinem concomitantiae ; et hoc quod dicit mater supponat pro Virgine Maria, et est sensus : Mater, id est Virgo Maria, non concepit concupiscentia concomitante, sed concomitante gratia ; et tunc non notatur quod concupiscentia sit alicuius conceptionis principium, sed vitium concomitans.

Et patet responsio ad obiecta.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Totum Verbum incarnatum est. Si enim totum est quod habet partem et partem, et Verbum simplicissimum est, male dicit quod totum incarnatum est.

Respondeo : Dicendum quod totum potest accipi privative vel positive. Si privative, tunc Verbum dicitur incarnatum totum, quia, non habet parte, secundum quas incarnari habeat. Alio modo dicitur positive, et tunc dicitur dupliciter : quia totum idem est quod ex suis partibus constitutum ; alio modo idem est quod perfectum. Et secundum quod totum dicit integritatis totalitatem, sic praedictus sermo non intelligitur, sed secundum quod dicit totalitatem perfectionis et secundum quod dicit privationem partis et partis ; et sic patet quod illa obiectio non procedit recte propter diversam acceptionem huius vocabuli quod est totum. Sed hoc melius in primo libro, distinctione decima nona invenitur determitatum.