Distinctio XXIX — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

Post praedicta de ordine caritatis agendum est.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra determinavit Magister de caritate quantum ad essentiam et definitionem et quantum ad diligibilium numerum et distinctionem. Hic sequitur tertia pars, in qua determinat de ipsa quantum ad diligendi ordinem.

Dividitur autem pars ista in partes tres.

In quarum prima determinat de ordine caritatis per comparationem ad ea quae per caritatem diliguntur.

In secunda per comparationem ad ea beneficia quae per caritatem impenduntur, ibi : Unde et super hoc saepe movetur quaestio.

Tertio per comparationem ad gradus qui in caritate reperiuntur, ibi : Sciendum quoque est, diversos esse gradus caritatis.

 

Prima et ultima partibus remanentibus indivisis, media pars dividitur in partes duas.

In quarum prima ponit Magister circa hanc materiam diversorum opiniones.

In secunda dissolvit incidentes dubitationes, ibi : Solet etiam quaeri, si parentes nostri etc.

 

Prima pars dividitur in partes tres.

In quarum prima opponit ad partem unam.

In secunda vero opponit ad partem alteram, ibi : Quibus obviat illud praeceptum Legis.

In tertia vero subiungit opinionem suam, ibi : Verum quia praemissa verba Ambrosii etc.

 

Similiter alia pars, in qua removet dubitationes incidentes, tres habet partes secundum tres dubitationes quas dissolvit, quarum una oritur ex alia.

Primam dissolvit, ibi : Solet quaeri : si parentes.

Secundam ibi : Verumtamen latebrosa quaestio haec est.

Tertiam ibi : Solet quaeri, cur Deus praeceperit inimicos diligere etc.

Summa autem harum partium satis est manifesta ex his quae dicuntur in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem huius partis quaeritur hic de ordine caritatis.

Circa hoc autem incidunt sex dubitabilia.

Primum est de ordine caritatis communiter respectu diligendorum.

Secundum est de ordine ipsius per comparationem nostri ad Deum.

Tertium est de ordine eiusdem per comparationem nostri ad proximum.

Quartum est de ordine ipsius per comparationem patris ad filium.

Quintum est de ordine caritatis per comparationem domestici ad extraneum.

Sextum et ultimum est, utrum ordo caritatis attendatur quantum ad effectum tantum an simul quantum ad affectum et effectum.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De ordine caritatis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum ordo sit in caritate respectu diligibilium.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum ordo sit in caritate respectu diligibilium.

Et quod sic, videtur.

  1. Canticorum 2, 4 : Ordinavit in me caritatem; sed ordo caritatis non attenditur nisi in diligendo : ergo etc.
  2. Item, Augustinus, De doctrina christiana, dicit quod primo diligendus est Deus, qui est supra nos ; secundo, quod nos sumus ; tertio, quod iuxta nos ; quarto, quod infra nos. Ergo secundum hoc patet quod ordo est in caritate respectu diligendorum, constat enim quod illa non ordinantur ad invicem secundum ordinem temporis, sed secundum ordinem excellentiae et dignitatis.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Ambrosii, qui assignat in littera ordinem caritatis in diligendo. Si ergo recte, videtur quod ordo sit ponendus in caritate respectu eorum quae ex caritate diliguntur.
  4. Item, hoc videtur ratione. Caritatis est rectificare affectum ; sed affectus non est rectus, nisi praeponat maius bonum minori bono, et hoc dicit ordinem : ergo in caritate ponendus est ordo.
  5. Item, caritas diligit plura diligibilia ; aut ergo aeque primo aut non aeque primo. Non aeque primo, hoc constat, cum caritas habitus sit unus, et unus habitus unum principale habet obiectum. Si non aeque primo, ergo unum per prius et alterum per posterius : ergo est ibi necessarius ordo.
  6. Item, magis competit ordo amori deliberativo quam natutali ; sed vidmus amorem naturalem ordinatum esse respectu diligibilium : ergo multo fortius videtur esse circa amorem deliberativum. Sed talis est amor caritatis : ergo etc.

 

Contra :

  1. Ordo praesupponit distinctionem : ergo ubi non est distinctio, ibi non est ordo ; sed caritas respectu diversorum diligibilium non est distincta nec multiplicata : ergo nec respectu eorumdem erit ordinata.
  2. Item, ubicumque est ordo, ibi est proportio ; sed diligibilium ex caritate nulla est proportio, quia nulla . est proportio creati ad increatum, modica vel nulla. est pro portio corporis ad spiritum : ergo, si non est ordo vel proportio inter diligibilia, videtur quod caritas respectu eorum non sit ordinata.
  3. Item, ordo maxime spectat ad cognitionem, quia sapientis est ordinare. Ergo, si non ponitur ordo in cognitione respectu cognoscen dorum, multo minus debet poni ordo in caritate respectu diligendorum.

Si tu dicas quod immo ordo est in scientiis, obicitur de ipsa fide, quae est habitus cognitivus, qua etiam creduntur diversi articuli se invicem excedentes secundum gradum et dignitatem, sicut illi qui sunt de divinitate excellentiores sunt quam illi qui sunt de humanitate. Si ergo non ponitur ordo in fide respectu credibilium, non debet poni ordo in caritate respectu diligibilium.

  1. Item, sicut in fide una est ratio credendi, scilicet summa Veritas, sic in caritate una est ratio diligendi, videlicet summa Bonitas ; sed propter unicam rationem credendi fides omnibus articulis assentit aequaliter : ergo pari ratione videtur de caritate quod et ipsa omnia diligenda debeat aequaliter diligere.
  2. Item, caritas naturali quadam inclinatione inclinat ad diligendum bbnum. Si ergo ipsa est habitus unus et idem, et idem, manens idem, semper est natum facere idem in his quae naturaliter inclinant ad aliquid, videtur ergo quod caritas omnino uniformiter et aequaliter moveat ad amandum omne diligibile.
  3. Item, si ordo attenditur in caritate, aut attenditur quantum ad habitum aut quantum ad actum. Quantum ad habitum non, constat, cum ille sit unus et idem. Si quantum ad actum, ergo videtur quod in dormiente non sit caritas ordinata, cum in eo non exerceat actum suum. Est igitur quaestio, penes quid attendatur ordo in caritate et quare magis attendatur ordo in ipsa quam in alia virtute, cum omnis virtus, sicut dicit Augustinus, in libro De moribus Ecclesiae, sit amor ordinatus ; et rursus, cum circa omne bonum sit modus, species et ordo, cur potius caritas dicitur ordinata quam modificata ?

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod caritas est vinculum ligans, iuxta illud quod dicit Apostolus ad Colossenses 3, 14, ubi vocat eam vinculum perfectionis ; et Dionysius, in capitulo 4 De divinis nomini· bus, dicit quod amor est virtus unitiva. Unde, cum amor caritatis sit amor maxime liberalis, multa circumplectitur et in unum colligit. Unde caritas non tantum unit fini eum in quo est, sed etiam quodam modo ligat ei quod natum est ad eumdem finem pervenire.

 

Nec tantum est caritas vinculum ligans, sed etiam pondus inclinans : quod enim est pondus in corporibus, hoc est amor in spiritibus. Quoniam igitur unumquodque per suum pondus habet ordinari, et caritas pondus est et aequa ponderatrix, hinc est quod ipsi caritati maxime competit ratio ordinis. Et quoniam ipsa est vinculum ligans et circumplectens multa, ideo non tantum ordinat ipsum diligentem in finem, sed etiam ad ipsa dilecta, secundum quod ratio diligendi et ipse habitus caritatis diversimode comparatur ad illa.

Concedendae igitur sunt rationes ostendentes caritatem esse ordinatam respectu eorum quae sunt ex caritate diligenda.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod primo obicitur, quod ordo praesupponit distinctionem, dicendum quod ordo attenditur in caritate ratione habitus relati ad actum et obiectum. Quamvis autem in caritate non sit distinctio ex parte habitus, est tamen distinctio ex parte ipsorum diligendorum et ex parte actuum, ratione cuius diversitatis mandata caritatis habent multiplicari et ipsa caritas habet ordinari.
  2. Ad illud quod obicitur, quod ubi est ordo, ibi est proportio, dicendum quod proportio dupliciter accipitur : stricte et large. Si stricte dicatur proportio, sic dicit quamdam commensurationem et est rerum eiusdem generis ; et hoc modo non habet veritatem praedicta propositio, quod ubicumque est ordo, ibi sit proportio. Si vero accipiatur large, ut dicatur proportio quaecumque habitudo quae attenditur secundum convenientiam analogiae, hoc modo proportio est boni creati ad increatum et etiam ordo secundum rationem causalitatis et primitatis. Finis enim dignior est et excellentior et. praeponitur his quae sunt ad finem, et quantum ad hoc attenditur ordo in caritate.
  3. Ad illud quod obicitur, quod ordo maxime videtur spectare ad actum cognitivae, cum sapientis sit ordinare, responderi potest primo distinguendo, quod duplex est ordo : quidam partium in toto et rerttm in universo, quidam vero eorum quae sunt in finem ad ipsum finem. Et quamvis primus ordo principaliter sit circa cognitionem, secundus tamen principalius consistit circa affectionem et dilectionem, cuius est in finem inclinare. Ordo autem caritatis attenditur per comparationem ad finem ; et ideo non est simile de ipsa et de habitu cognitivae.

Aliter potest dici quod ordo in habitu attenditur per comparationem ad actum et obiectum, sicut prius dictum est. Quoniam igitur summa Bonitas aliter et aliter habet comparari diversis diligibilibus et ab eis habet participari secundum plus et minus, ut patet in corpore et spiritu, hinc est quod amor caritatis dicitur ordinatus. Per hunc etiam modum, si quis habitus cognitivus consideret aliqua, in quibus sit maior et minor veritatis evidentia, utique in tali habet reperiri ordo, sicut prior est scientia principiorum quam conclusionum ; et sic potest ad illud responderi per interemptionem. Et si obiciat de fide, dicendum quod non est simile : omnes enim articuli ad summam Veritatem uniformiter comparantur secundum quod a fide creduntur. Fides enim in credendo omnes articulos assentit primae Veritati tamquam dictanti et asserenti ; ideo uniformiter et aequaliter omnes illos credit.

  1. Ad illud quod obicitur, quod una est ratio diligendi in caritate, sicut una ratio credendi in fide, dicendum quod, etsi una sit, non tamen sic uniformiter habet comparari ipsa Caritas ad diligibilia sicut ipsa Veritas ad credibilia ; plus enim est optabilis ipsa summa Bonitas Deo quam nobis, et spiritui nostro quam corpori ; ideo non est simile hinc et inde.
  2. Ad illud quod obicitur, quod idem, manerts idem, natum est facere idem, dicendum quod illud habet veritatem de eo quod naturaliter inclinatur, tam ratione sui quam ratione sibi adiuncti, et hoc respectu eiusdem obiecti. Nam secundum diversitatem obiectorum fit diversificatio operationum ; unde sol amplius illuminat crystallum quam illuminet lapidem vel lignum utrumque autem horum deficit in caritate : nam ipsa caritas regitiva est ipsius voluntatis et simul cum illa habet moveri, quae quidem voluntas voluntarie inclinatur ad ipsa volita. Praeterea, unum obiectorum est magis amabile quam reliquum, sicut unum corpus est magis illuminabile quam aliud et ab eodem lumine magis illustratur.
  3. Ad illud quod ultimo obicitur, utrum attendatur quantum ad habitum aut quantum ad actum, dicendum quod attenditur quantum ad habitum comparatum. Unde quamvis habitus caritatis sit unus, tamen dicitur ordinatus, etiam si non sit in actu, quia habilitat animam ad hoc ut ordinate moveatur ; unde iustus dormiens dicitur habere caritatem ordinatam.

Ex his antem quae dicta sunt patet quare caritas magis dicitur ordinata quam virtus alia, magis etiam dicitur ordinata quam modificata. Hoc enim est quia proprium est ipsius simul habere rationem vinculi ligantis et ponderis inclinantis ; pondus autem ordini correspondet.

 

 

QUAESTIO II

Utrum caritas in diligendo praeponat Deum nobis.

 

Secundo quaeritur de ordine caritatis per comparationem nostri ad Deum, et est quaestio, utrum caritas in diligendo praeponat Deum. nobis.

Et quod sic videtur.

  1. Primo, per illud mandatum Deuteronomii 6, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua ; hoc dicitur esse primum et summum mandatum. Si ergo nulli alii praecipitur ut impendamus totum affectum nisi soli Deo, videtur quod in dilectione caritatis Deus teneat primum et summum locum.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur per Augustinum et Ambrosium, quorum uterque, sicut in littera ponitur, in ordine diligendi Deum nobis praeponit.
  3. Item, hoc ipsum videtur per ratiortem, quoniam propter quod unumquodque, et illud magis ; sed caritas, quidquid diligit, diligit propter Deunr : ergo primo et principaliter et maxime diligit ipsum Deum : ergo secundum ordinem caritatis Deus praeponitur nobis.
  4. Item, secundum quod vult philosophicum documentum, finis magis est eligendus quam ea quae sunt ad finem ; sed ad ordinem caritatis spectat ut magis diligat ea quae sunt magis eligenda : si ergo Bonum increatum est finis, et bonum creatum est quod est ad finem, videtur quod in ordine caritatis semper bonum increatum, quod est Deus, praeponatur bono creato, quod nos sumus.

 

Sed contra :

  1. Gratia est perfectio naturae, natura autem carens gratia magis diligit se ipsam quam Deum. Si ergo perfectio non pervertit ordinem sui perfectibilis, videtur quod idem ordo in caritate habeat salvari : igitur caritate magis debemus diligere nosmetipsos quam Deum.
  2. Item, si aliquod unum addatur aliquibus aequalibus, necesse est illa post additionem esse aequalia. Ergo pari ratione, si addatur inaequalibus, post additionem erunt inaequalia ; sed amor nostri ante adventum caritatis praeponderat amori Dei, ergo et post ipsius adventum : igifür secundum · ordinem caritatis magis debemus nos diligere quam Deum.
  3. Item, affectus amoris sequitur notitiam cognitionis, incognita enim non possumus diligere ; sed magis cognoscimus nosmetipsos quam cognoscamus Deum, quamdiu sumus in statu viae : videtur ergo quod ad ordinem caritatis spectet plus nos quam Deum diligere secundum statum praesentem.
  4. Item, videtur quod saltem aequaliter, quia quantum aliquis diligit Deum, tantum appetit frui Deo et beatificari in ipso ; et quantum appetit frui Deo, tantum appetit suam beatitudinem ; et quantum suam beatitudinem appetit, tantum se diligit : ergo videtur quod quantum quis diligit Deum, tantum diligat semetipsum.
  5. Item, motus caritatis in Deum finitus est, cum sit a virtute finita ; similiter motus caritatis in se ipsum ; et possibile est motum caritatis in Deum remitti et motum caritatis in se ipsum intendi ; sed quando aliqua duo sunt finita, quorum unum intenditur et aliud remittitur, possibile est illa pervenire ad aequalitatem : ergo videtur quod ex caritate possumus nos et Deum aequaliter diligere ; et sic redit idem quod prius.
  6. Item, amor est vis unitiva ; sed impossibile est quod aliquis uniatur alii magis quam sibi ; ergo impossibile est magis alium amare quam se : igitur non videtur quod in caritatis ordine Deus nobis ipsis sit praeponendus.

 

Respondeo : Dicendum quod secundum ordinem caritatis Deus praeponendus est nobis in tantum ut amor respectu nostri nec aequari possit nec praeponi amori Dei, salva substantia habitus caritatis.

 

Ratio autem huius est ista, quoniam caritas facit Deum diligi tamquam finem ultimum et tamquam summum bonum ; et quia finis ultimus est unus solus, et summum bonum similiter non habens aliquid superius se vel sibi aequale, hinc est quod secundum caritatis legem impossibile est aliquid plus Deo vel aequaliter ipsi Deo amare. Caritas enim, quia diligit Deum sicut summum bonum, diligit eum super omnia ; quia diligit ipsum sicut finem ultimum, diligit eum propter se. Quod autem diligitur propter se et super omnia diligitur dilectione fruitionis ; quod vero propter aliud diligitur, diligitur dilectione usus. Cum ergo caritatis sit omriia ad Deum tamquam ad finem ultimum referre, sicut ponderis est corpus ad locum proprium inclinare, hinc est quod caritas facit nos Deum plus quam nosmetipsos diligere. : Unde concedendae sunt ationes quae sunt ad partem illam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod gratia est perfectio naturae, dicendum quod in natura est considerare aliquid per modum positionis et aliquid per modum privationis et defectus et corruptionis. Illud autem quod est in natura per modum positionis a gratia habet perfici et salvari ; quod autem est ibi per modum corruptionis et privationis a gratia habet corrigi et suppleri. Cum ergo dicitur quod naturae est plus se ipsam quam Deum diligere, dicendum quod haec non est conditio reperta in natura, spectans ad ipsius perfectionem, sed potius ad ipsius corruptionem ; ideo non seqitur quod per gratiam habeat salvari, immo potius sequitur quod per gratiam habeat amoveri.
  2. Ad illud quod obicitur, quod si unum addatur inaequalibus, adhuc erunt inaequalia eadem inaequalitate qua prius, dicendum quod illud habet veritatem quando illud additum aequaliter respicit utrumque illorum inaequalium. Sic autem non est in proposito : nam caritas principalius respicit illum affectum hominis qui est in Deum quam illum qui es in semetipsum ; unde in adventu caritatis minuitur amor sui et intenditur amor Dei.
  3. Ad illud quod obicitur, quod affectio sequitur cognitionem, dicendum quod affectio dicitur sequi cognitionem, non solum a parte claritatis in cognoscendo, sed etiam a parte bonitatis consideratae in ipso cognito. Licet autem clarius cognoscat se ipsum homo quam Deum, tamen nullus habens caritatem aestimat se tam bonum et tam amabilem, quantum aestiat Deum. Et ideo dilectio sequens cognition.em praeponit ipsum Deum nobis in diligendo magis quam e converso.
  4. Ad illud quod obicitur, quod quantum quis diligit Deum, tantum desiderat frui Deo, dicendum quod duplici motu dilectionis contingit Deum diligere, videlicet affectu amicitiae et affectu concupiscentiae sive desiderii. Cum ergo dicitur : quantum quis diligit Deum, tantum desiderat frui Deo, diligere potest dicere motum amicitiae vel motum concupiscentiae. Si dicat motum concupiscentiae, absque dubio veri tatem habet ; sed hic motus non ponit in numerum cum dilectione nostri : et ideo non sequitur ex hoc quod aequaliter Deum et nos diligamus. Diligere enim nos ex caritate non est aliud quam summum Bonum nobis optare.

Si vero diligere Deum dicat motum amicitiae, tunc hoc quod est « tantum » et « quantum » possunt importare proportionalitatem, ut sit sensus : si multum vis Deo bonum, multum desideras Deo frui ; vel potest importare proportionis commensurationem sive aequalitatem. Primo modo habet veritatem, secundo vero modo veritatem non habet. Per caritatem enim diligo summum bonum Deo et summum bonum mihi, ita quod volo quod Deus habeat summum bonum et sit summum bon um per essentiam, mihi vero per participationem, et multo magis opto sibi quam mihi. Et ideo non sequitur ex hoc quod amor Dei possit aequari amori nostri, salva caritate, vel etiam amori alicuius creaturae, utpote amori gloriae et fruitionis Dei sive beatitudinis creatae.

Posset etiam responderi aliter per interemptionem ad illam : quantum desideras frui Deo, tantum diligis temetipsum, secundum quod « tantum » et « quantum » dicunt commensurationem, quia potest quis desiderare frui Deo propter se et super omnia, quamvis nullo modo concedendum sit quod ex caritate diligat se propter se et super omnia.

  1. Ad illud quod obicitur, quod motus caritatis in Deum est finitus et in nos ipsos similiter, et ita per intensionem et remissionem possunt aequari, dicendum quod, licet uterque sit finitus, quia a virtute finita procedit, tamen ratione ipsius obiecti unum excedit reliquum in infinitum. Nec hoc est inconveniens, quia finitum potest aliud finitum excedere in infinitum ; sicut linea punctum et superficies lineam. Unde sicut infinita puncta non possunt lineae aequari, sic nec amor ipsarum creaturarum secundum legem caritatis potest aequari amori Creatoris. Sicut enim ex punctis nunquam potest constitui linea, sic nec ex infinitis bonis creatis potest constitui summum bonum animae rationalis. Amor autem Dei, salva caritate, nunquam potest sic remitti quin Deus diligatur ut finis et ut summum bonum ; nec amor creaturae potest ita intendi quin creatura diligatur ut bonum ad summum Bonum ordinatum : et ideo non sequitur quod motus illi ad aequalitatem venire possint.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nihil potest alii magis uniri quam sibi, resporideri potest dupliciter : primum, quod hoc potest intelligi de unione quantum ad naturalem convenientiam vel quantum ad amoris inhaerentiam Primo modo verum est, secundo modo falsum, quia hoc secundo modo amor dicitur virtus unitiva.

Aliter potest dici quod Deus magis est intimus unicuique rei quam ipsa sibi, et plus pendet esse rei a Deo conservante quam ab ipsis principiis intrinsecis ; et complementum beatitudinis Spiritus rationalis habet a Deo, non a se ipso. Et ideo, cum dicitur quod nihil potest alteri magis uniri quam sibi ipsi, si hoc intelligatur de ipsis creaturis, veritatem habere potest ; si vero intelligatur de ipso Deo, veritatem non habet. Deus enim intime illabitur ipsi animae ; et ideo anima ex intimis medullis affectionis habet Deo adhaerere ; et cum habet caritatem, amplius tendit in ipsum quam in se et in eo requiescit amplius quam in se, quia melius est Deus ei quam ipsa sibi.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum secundum ordinem caritatis praeponendum sit bonum proprium bono ipsius proximi.

 

Tertio quaeritur de ordine caritatis per comparationem nostri ad proximum, et est quaestio, utrum secundum ordinem caritatis praeponendum sit bonum proprium bono ipsius proximi.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, per auctoritatem Augustini et Ambrosii in littera, qui immediate post dilectionem Dei ordinant dilectionem sui.
  2. Item, Ecclesiastici 14, 5 : Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? Per hoc videtur quod non potest aliquis alium ordinate diligere, nisi prius ordinate diligat se.
  3. Item, Augustinus, in Enchiridio, tractans illud verbum : Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis : Qui vult ordinate eleemosynam dare a se debet incipere et eam sibi primo dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est : Miserere animae tuae, placens Deo. Si ergo prius debet homo sibi misereri quam alii, videtur quod secundum ordinem caritatis amor sui sit amori proximi praeponendus.
  4. Item, sicut natura appetit suam conservationem, sic caritas suam perfectionem ; sed natura magis appetit conservatiomem sui in se quam in suo simili : ergo et caritas plus appetit perfici in se ipsa et in anima in qua est quam caritatem aliam appetat perfici in anima aliena : ergo secundum rectum ordinem caritatis amor sui praemitti debet amori ipsius proximi.

 

Sed contra :

  1. I ad Corinthios 13, 5 : Caritas non quaerit quae sua sunt ; et iterum alibi : Nullus quod suum est quaerat, sed quod alterius. Ergo videtur quod caritas secundum suam. perfectionem magis inclinet ad amandum alterum quam ad amandum se ipsum.
  2. Item, Matthaei 22, 39 : Diliges proximum tuum sicut te ipsum : hoc quod est sicut aut est nota similitudinis aut aequalitatis. Si similitudinis tantum, eadem ratione posset dicere : diliges proximum tuum sicut Deum. Si aequalitatis, ergo non videtur quod sit ordo dilectionis respectu nostri ad dilectionem respectu proximi.
  3. Item, Gregorius, in quadam homilia : Nemo ad se ipsum habere caritatem dicitur. Ad hoc enim quod caritas sit, necesse est ut dilectio in alterum tendat. Ergo caritas per prius ordinat hominem ad alterum quam ad se ipsum : ergo in ordine caritatis videtur quod nobis praemitti debeat proximus.
  4. Item, caritas est amor liberalis ; sed liberalitas magis attenditur respectu alterius qua respectu sui : ergo amor caritatis magis consistit in amando alterum quam in amando se ipsum.
  5. Item, amor caritatis superveniens tollit curvitatem ipsi naturae, sicut patet, quia, cum homo plus diligat se quam Deum ante caritatem, post adventum catitatis vertitur ordo, ut plus diligat Deum quam se ipsum : Si ergo mutat ordinem quantum ad dilectionem Dei, pari ratione quantum. ad dilectionem proximi. Videtur ergo quod dilectio proximi praemittenda sit secundum ordinem caritatis dilectioni respectu nostri.
  6. Item, caritas facit nos conformare voluntatem nostram voluntati divinae ; sed Deus non magis diigit nos quam proximos nostros, immo magis diligit proximos nostros, si sint meliores nobis : ergo videtur quod secundum ordinem caritatis plus debet diligere proximum quam me ipsum. Si tu dicas quod Deus non vult quod conformemus voluntatem nostram sibi in hoc, obicitur contra hoc, quia Deus vult quod nos magis desideremus honorem suum quam commodum proprium ; vult etiam quod magis amemus et appretiemur illud quod magis est amandum et appretiendum ; sed salus centum animarum magis facit ad honorem Dei et magis appretianda est quam salus unius animae : si ergo nomine proximi intelligitur omnis homo, videtur quod amor proximi praeponendus sit amori sui. Et hoc confirmatur per illud quod dicit Apostolus ad Romanos [9, 3] : Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis.

 

Respondeo : Dicendum quod secundum ordinem caritatis amor salutis propriae praeponendus est amori salutis alienae, secundum quod auctoritates Sanctorum innuunt manifeste et secundum etiam quod consonat et dictat iudicium rationis rectae et instinctus naturae.

Ratio enim huius est, quoniam unumquodque plus appetit perfectionem in se ipso quam in suo simili : et quodlibet pondus plus trahit corpus in quo est ad situm sibi debitum quam trahat aliud corpus illi annexum. Hinc est quod caritas per prius desiderat Deum nobis uniri et in nobis habitare et nos in ipsum Deum tendere et in ipso quiescere quam appetat in aliquo alio, qui nobiscum habeat aliquam similitudinem.

 

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod in ordine caritatis praefertur dilectio sui dilectioni ipsius proximi. Et huius signum est, quia illi reprehenduntur et stulti reputantur qui salutem propriam negligunt ut procurent alienam. Huius etiam signum est, quia, si homo ex caritate deberet diligere proximum quantum se ipsum, ita quod esset ibi omnimoda aequalitas, iam duos proximos deberet diligere duplo quam se ipsum, et tres in triplo, et sic ulterius ascendendo ; quod in nullo habente caritatem reperiri contingit, quantumcumque perfecto.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur, quod caritas non quaerit quae sua sunt, dicendum quod « suum » idem est quod proprium. Proprium autem quaerere hoc est dupliciter : uno modo, prout proprium dicitur cum praecisione ; et sic excludit bonum commune, et isto modo sonat in vitium, et secundum istam acceptionem consuevit dici quod libido est amor boni proprii ; et quantum ad hune modum dicit Apostolus quod cuitas non quaerit quae sua sunt. Alio modo dicitur bonum proprium, bonum qued pertinet ad se, ita quod in appetitu illius boni voluntas nec repugnat divinae voluntati nec praeiudicat communi utilitati, sicut est appetitus salutis propriae ; et isto modo diligit quis se ex caritate ; et sic accipiendo non negat Apostolus quin homo per caritatem debeat quod suum est quaerere, cum ipsemet cuperet dissolvi et esse cum Christo, sicut dicitur ad Philippenses 1, 23.
  2. Ad illud quod obicitur, quod secundum divinum mandatum debet homo diligere proximum sicut semetipsum, dicendum quod sicut non est nota perfectae aequalitatis sive commensurationis, sed expressae similitudinis, quae in hoc attenditur quod homo debet diligere proximum ad illud bonum ad quod diligit se ipsum, et post salutem propriam nihil tantum debet desiderare sicut salutem alienam : et ideo non valet illud quod obicit, quod similiter deberet dici in mandato illo quod diligat proximum sicut Deum.
  3. Ad illud quod obicitur de auctoritate Gregorii, quod caritas magis proprie ordinat ad proximum quam ad se ipsum, dicendum quod hoc non dicitur quod caritas per prius respiciat mdinem hominis ad proximum quam ad se ipsum, sed quia non sufficit quod aliquis amor sit caritas ut homo amet se ipsum ; licet enim amor caritatis a se ipso inciplat, debet tamen in alterum protendi.
  4. Ad illud quod obicitur, quod caritas est amor liberalis, dicendum quod, quamvis liberalitas quantum ad suam completionem respiciat alterum, tamen quantum ad suum initium prius respicit ipsum qui liberalitatem impendit, sicut et misericordia, de qua dictum est quod primo debet homo sui ipsius misereri.
  5. Ad illud quod obicitur, quod amor caritatis superveniens tollit curvitatem naturae, dicendum quod quaedam est curvitas naturae quae sonat in vitium et cortuptionem ; qu.aedam, quae respicit ipsius naturae intrinsecam inclinationem. Prima est, qua quis diligit se plus quam Deum ; secunda est, qua quis diligit se plus quam proxmum. Gratia autem superveniens primam corrigit et tollit, secundam vero dirigit et cum ea currit ; et sic ratio illa non valet, quoniam non est simile hinc inde.
  6. Ad illud quod obicitur, quod debemus voluntatem nostram voluntati divinae conformare, dicendum quod Deus cum dicitur alterum altero magis diligere, hoc non est quia intensius diligat unum quam reliquum, cum circa amorem ipsius nec cadat intensio nec remissio ; sed hoc dicitur quia unum ordiilat ad maius bonum quam reliquum ; et hoc bene potest concedi quod quis magis debet diligere proximum quam se, cum proximus ipsum excedat in merito ; sed ex hoc non sequitur quod amor proximi melioris praeponderet amori sui Ordo enim caritatis non attenditur penes magnitudinem boni optabilis, sed penes praeponderationem affectionis diligentis.

Et si tu obicias, quod Deus vult quod magis amemus honorem suum quam commodum nostrum et magis appretiemur quod est magis appretiandum, dicendum quod verum est quod Dei honor plus debet in corde nostro praeponderare quam nostrum commodum ; tamen caritas nunquam separat honorem Dei a commodo nostro spirituali ; nec est voluntatis divinae ut nos appetamus aliquid quod sit in detrimentum salutis nostrae, propter honorem suum. Sicut enim essentiale est naturae appetere esse ; sic essentiale est gratiae appetere. Deo placere et Deo adhaerere ; ideo Deus nunquam illud a nobis exigit ut magis salutem.alienam quam propriam diligamus.

Et quod dicit Apostolus quod optabat anathema a Christo esse pro fratribus, illud intelligitur ad tempus vel sub conditione, videlicet si optabile esset.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum magis diligendi sint parentes quam filii an e converso.

 

Quarto quaeritur de ordine caritatis per comparationem patris ad filium, et quaeritur, utrum magis sint diligendi parentes quam filii an e converso.

Et quod primo sint diligendi parentes, videtur.

  1. Primo, per mandatum Domini ; praecipit enim honorare parentes, Exodi · 20, 12 : Honora patrem tuum etc. Si ergo mandata Dei tradita sunt secundum ordinem caritatis, videtur quod amor caritatis principalius ad parentes quam ad filios habet ordinare.
  2. Item, auctoritate Ambrosii, quae habetur in littera, dicit enirit, quod primo diligendus est Deus, secundo parentes, deinde filii.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione, qµoniam secundum legem caritatis grati debemus esse de beneficiis acceptis ; sed plura beneficia accipimus a parentibus quam a filiis : ergo magis debemus eis esse grati. Sed qui magis est gratus alii magis ipsum diligit : ergo parentes in ordine caritatis sunt filiis praeponendi.
  4. Item, principiatum plus pendet a principio quam e converso ; sed ubi est maior dependentia, ibi est maior inclinatio ; et ubi maior inclinatio, ibi maior amoris conversio : cum ergo habens patrem et filium ad patrem comparatur sicut principiatum ad principium, ad filium vero sicut principium ad principiatum, videtur quod secundum regulam amoris magis debet converti ad patrem quam ad filium.

 

Sed contra :

  1. II ad Corinthios 12, 14 : Non debent filii thesaurizare, sed parentes filiis ; sed nemo debet thesaurizare nisi ei quem debet diligere : si ergo magis debent thesaurizare parentes filiis quam e converso, magis debent secundum caritatis ordinem parentes filios diligere quam filii parentes.
  2. Item, secund uni ordinem naturae humor procedit a radice ad ramos, non e converso. Si ergo conversio amoris in rationalibus similis est derivationi humoris in vegetabilibus, et pater comparatur habet ad filios sicut radix ad ramos, videtur quod secundum rectum ordinem amplius sint diligendi filii quam parentes.
  3. Item, caritas respicit boni communicationem secundum convenientiam et conformitatem ; sed plus boni communicant parentes filiis quam e converso : ergo videtur quod amor caritatis secundum rectum ordinem prius et abundantius reddat habilem ad diligendum filios quam parentes.
  4. Item, gratia est perfectio naturae ; sed videmus quod naturaliter homines plus diligunt filios homo quam parentes : ergo videtur quod consimilis ordo debeat esse in amore gratuito.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Ambrosius, secundum ordinem caritatis parentes praeponendi sunt filiis ; et hoc intelligendum est ceteris paribus, sicut infra manifestabitur.

Ratio enim huius est, quia amor gratuitus facit memorem esse perceptorum beneficiorum : propter quod et sacra Scriptura praecipiendo et admonendo inducit nos ad paterna beneficia recolenda ; et quia plura beneficia percepimus a parentibus quam a filiis, ideo secundum ius divinum plus eis tenemur et magis eorum salutem diligere et procurare debemus. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] : 1-3. Ad rationes autem, quae ad oppositum adducuntur, respondendum est quod illae rationes currunt de dilectione naturali, secundum quam magis inclinatur affectus hominis ad filios quam ad patrem. Et ratio huius parentes est, quia natura appetit conservari in suo simili et magis diligit illud in quo habet principalius salvari ; et quoniam pater habet salvari in filio secundum ordinem naturae, non e converso, hinc est quod secundum naturae ordinem maiorem habet ad filium inclinationem, quia magis vult ipsum quam patrem habere superstitem. Dilectio autem gratuita magis respicit beneficiorum collationem et supernorum civium completionem, ad quam indifferenter parentes et filii comparantur.

Et per hoc patet responsio ad illa tria quae primo obiciebantur.

  1. Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod gratia debet esse conformis naturae, dicendum quod natura in quibusdam currit via consona cum gratia, in quibusdam currit via opposita, in quibusdam currit via disparata. In hoc enim quod homo plus diligit se quam proximum, natura gratiae concordat, sicut supra ostensum est ; in hoc quod diligit se plus quam Deum, ipsi gratiae repugnat ; in hoc autem quod diligit filium plus quam patrem, quia intendit salvari in illo, procedit quasi via diversa. Et ideo gratia superveniens ordinem in primo affectu salvat et perficit, in secundo simpliciter mutat, in tertio vero novum ordinem dat, ita tamen quod affectum illum non exterminat. Unde aestimo quod homo habens caritatem et habens parentes et filios, dum movetur affectu gratuitae dilectionis, magis desiderat parentum salutem ; dum movetur affectu naturae, magis desiderat filii sanitatem. Nec est hic oppositio dilectionis naturalis ad gratuitam propter considerationem diversam.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum domesticus sit extraneo praeponendus.

 

Quinto quaeritur de ordine caritatis per comparationem domestici ad extraneum, et est quaestio, utrum domesticus sit extraneo praeponendus.

Et quod sic, videtur.

  1. Per illud quod dicitur ad Galatas ultimo, 10 : Operemur bonum ad omnes, maxine autem ad domesticos fidei ; et I ad Timotheum 5, 8 : Si quis suorum et maxime domesticorum curam.non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Ex utraque istarum auctoritatum ostendi potest quod domesticus extraneo debeat praeferri : per unam ostenditur positive et per aliam destructive.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Ambrosii, quae ponitur in littera, qui dicit domesticos collocandos esse quinto loco in ordine caritatis, extraneos vero in sexto.
  3. Item, hoc ipsum videtur per rationem. Diffusio caloris corporalis prius est ad loca propinquiora quam ad remotiora. Ergo, a simili, communicatio amoris spiritualis prius respicit naturaliter quod est propinquum quam quod est remotum. Si ergo domestici sunt propinquiores nobis quam extranei vel inimici, videtur quod in ordine caritatis primo sint collocandi.
  4. Item, ad illos prius et principalius caritas ordinat quibus magis astringimur et ligamur : ordo enim caritatis consonat legi iustitiae ; sed secundum legem iustitiae magis obligamur domesticis quam extraneis : ergo domestici praeferri debent extraneis in ordine caritatis.

 

Sed contra :

  1. Ad Colossenses 3, 10 : Renovamini secundum novum hominem, ubi non est masculus et femina, gentilis et Iudaeus, sed omnia in omnibus Christus. Ergo secundum hoc homini habenti caritatem nemo est extraneus : ergo secundum legem caritatis nulla est distinctio, nullus ordo inter domesticum et extraneum.
  2. Item, Augustinus, in libro De vera religione : Non sic homo ab homine diligendus est ut diliguntur carnales fratres vel filii vel coniuges vel cognati vel affines aut cives ; nam ista dilectio est temporalis. Non enim tales necessitates haberemus quae nascendo et moriendo contingunt, si nostra natura, in praeceptis et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur. Ergo videtur quod ordo caritatis penes extraneum et domesticum et propinquum nullatenus attendatur.
  3. Item, ratio diligendi proximum ex caritate est ipsa imago Dei. Si ergo domesticus et extraneus aequaliter sunt imago Dei, videtur quod ex caritate aequaliter sunt diligendi.
  4. Item, caritas diligit bonum, quia bonum. Ergo ille qui est magis bonus, magis est ex caritate diligendus, sive sit domesticus sive extraneus : ergo propinquitas et familiaritas vel extraneitas nihil videntur facere ad ordinem caritatis.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod praedictus ordo ; qui assignatur secundum has differentias, quae sunt propinquum et remotum, domesticum et extraneum, a quibusdam dicitur esse ipsius dilectionis naturalis, caritatis autem non est nisi tolerantis ; sustinet enim caritas in via, cum sit imperfecta, imperfectionem ipsius naturae. Unde hi voluerunt dicere quod ordo caritatis, qui competit ei secundum se, attenditur penes maius bonum et minus bonum, non autem secundum propinquum et remotum.

Sed hic modus dicendi non videtur concordare verbis Ambrosii nec verbis Magistri. Nam Ambrosius hunc ordinem assignat in ipsa dilectione gratuita, de qua dicit sponsa in Canticis [2, 4] : Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Et Magister, in principio distinctionis, dicit quod peccat qui praepostere agit et hunc ordinem pervertit ; quod non esset, si talis ordo solummodo esset caritatis sicut tolerantis.

 

Et ideo est alius modus dicendi quod ordo, qui attenditur penes praedictas differentias, non tantum est ipsius caritatis sicut tolerantis, sed etiam est ipsius sicut regulantis naturam et ei consonantis. Quod enim primo diligantur propinqui quam extranei, hoc non est naturae inordinatae, sed potius de ordinatione naturae.

Sicut enim prius tactum est, rectus ordo diffusionis est ut prius communicetur propinquiori et deinde remotiori. Quoniam ergo caritas rectum ordinem a natura non aufert, hinc est quod caritas superveniens illum ordinem naturae perficit, et perficiendo dicitur eodem ordine ordinari, non quia ordo ille competat sibi secundum se, sed quia competit ei ratione naturae, in qua est.

 

Propter quod attendendum est quod duplex ordo attenditur in caritate : unus, qui ei competit secundum se ipsam ; et iste ordo attenditur penes bonum et magis bonum et maxime bonum. Unde caritas de se magis movet ad amandum spiritum quam corpus, et Deum summum quam spiritum creatum. Alius vero est ordo qui competit ei ratione naturae substratae ; et hic attenditur secundum has differentias, quae sunt proprium et alienum, propinquum et extraneum. Affectus enim caritatis substernit sibi affectum naturae et illum perficit et regit secundum id quod habet in se rectitudinis.

Concedendum est ergo quod secundum ordinem caritatis domestici praeponendi sunt extraneis ; rationes etiam quae hoc ostendunt concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod in Christo Iesu non est distinctio masculi et feminae, immo omnes unum in Christo, dicendum quod Apostolus per hoc non vult excludere distinctionem et gradum et ordinem in membris Christi, sed hoc vult ostendere quod in omni sexu et aetate et de omni conditione quisque potest per Christum pervenire ad salutem, ita quod nullus excludendus est a fide. Et propterea ex hoc non habetur quod caritas in diligendo membra Christi non servet ordinem.
  2. Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, De vera religione, responderi potest quod illam auctoritatem ipse retractt, in I Retractationum.

Aliter etiam potest dici quod Augustinus non vult removere a caritate considerationem illarum conditionum simpliciter, sed hoc vult dicere quod caritas illas conditiones non considerat primo et principaliter secundum quod amor naturalis et carnalis. Et hoc patet per illud quod subiungit : Amare enim in homine quod filius est, hoc non est in eo amare quod ad Deum pertinet, sed quod pertinet ad se ; constat quod de eo intelligit qui diligit filium principaliter, quia est ab eo genitus, non quia est ad Dei imaginem factus. Et propterea ex auctoritae illa non habetur quod penes illas conditiones non attendatur ordo caritatis, sed quod non sunt principales rationes diligendi ex caritate. Quamvis utem non sint principales, possunt tamen esse annexae et concomitantes et ex hoc ad caritatis ordinem facierites.

  1. Ad illud quod obicitur, quod ratio diligendi proximum est imago, dicendum quod ista est ratio communis et generalis, sed praeter hanc possunt esse aliae speciales. Ordo aµtem et distinctio, quamvis non attendatur penes conditiones generales, attendi potest penes speciales. Et propterea, quamvis domesticus et extraneus sint uniformiter ad imaginem Dei, non tamen sequitur quod sint uniformiter diligendi.
  2. Ad illud quod ultimo obicitur, quod caritas diligit bonum quia bonum, dicendum quod verum est de ipsa caritate secundum se. Sicut enim praetactum est, ordo eius in se attenditur penes bonitatem maiorem vel minorem ; sed in caritate non tantum attenditur ordo secundum se, sed etiam ratione naturae substratae ; et ratione illius assignatur ordo inter domesticum et extraneum. Et sic patet quod ratio illa non repugnat ordini caritatis.

 

 

QUAESTIO VI.

Utrum ordo caritatis attendatur penes effectum tantum an simul penes affectum et effectum.

 

Sexto et ultimo quaeritur, utrum ordo caritatis attendatur penes effectum tantum an simul penes affectum et effectum.

Et quod penes utrumque, videtur.

  1. I Ioannis 3, 18 : Diligamus non verbo neque lingua, sed opere et veritate. Non est ergo vera dilectio nisi sit in corde et opere, in affectu et in effectu : ergo pari ratione non est verus dilectionis ordo nisi penes illoruni · utrumque attendatur.
  2. Gregorius ; in quadam Homilia : Probatio dilectionis exhibitio est operis. Ergo ubi est maior operis exhibitio, ibi probatur maior esse dilectio et e converso : si ergo caritas ordinata est in diligendo, videtur quod ordinari, debeat in corde et in facto.
  3. Item, ordinatio in effectu ortum habet ab ordinatione in affectu. Si ergo caritas ordinari debet in effectu, necesse est quod primo ordinetur in effectu ; sed caritas ordinata est quantum ad effectum, sicut patet per illud quod dicit Apostolus : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos : ergo necesse est caritatem ordinatam esse quantum ad affectum.
  4. Item magis pensat Deus ex quanto homo facit quam quantum facit. Ergo, si ordo caritatis est Deo acceptus, videtur quod non solum consistat in opere exteriori, sed etiam in affectu interiori.

 

Sed contra :

  1. Quod non consistat in affectu, videtur per illud quod dicitur in Proverbiis, 18, 24 : Vir amicabilis ad societatem magis erit amicus quam frater. Sed constat quod ista amicitia, de qua Sapiens loquitur, non adversatur ipsi caritati, immo potius est ei consona ; sed secundum istam dicit quod magis diligitur homo bonae societatis quam frater secundum carnem : videtur ergo quod secundum praeassignatas differentias non attendatur ordo dilectionis quantum ad affectum.
  2. Item, delectatio in familiaritate consequitur ad dilectionem et affectum diligendi ; sed multi sunt qui plus delectantur loqui cum amico suo quam per orationem loqui cum Deo : ergo videtur quod nullus talis caritatem habeat ordinatam ; quod valde durum videtur dicere.
  3. Item, quod non attendatur penes effectum, videtur, quia multi sunt impotentes ad impedenda opera dilectionis. Ergo tales non possunt habere ordinem caritatis : quodsi hoc est falsum, restat etc.
  4. Item, si ordo caritatis attenda1ur penes effectum, ergo recte et secundum ordinem caritatis agit qui praebendale beneficium potius dat suo consanguineo quam alicui extraneo ; quod tamen reprehendit propheta Michaeas, 3, 10 : Vae ! qui aedificat Sion in sanguinibus ; et Ezechiel, 44, 6 : Sufficiat vobis domus Israel, qui introducitis incircumcisos in sanctuarium Dei ; ubi reprehenduntur illi qui beneficia ecclesiastica magis conferunt domesticis quam aliis.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, secundum quod dicit Magister in littera, aliqui dicere voluerunt quod huiusmodi ordo caritatis attendatur solum quantum ad effectum exteriorem, non quantum ad affectum interiorem nisi per comparationem nostri ad Deum ; per comparationem autem proximi ad proximum solum consistit ordo quantum ad exteriorem effectum. Et innituntur bis auctoritatibus Augustini quae in littera ponuntur, in quibus videtur expresse sentire quod ordo caritatis respectu proximi attendatur solum in exterioris operis exhibitione. Et hoc ipsum videtur dicere, in libro De vera religione, ubi dicit quod haec est perfecta iustitia, ut plus potiora bona et minus minora diligamus . Ex quo videtur posse elici quod istae differentiae propinquitatis nihil . faciant ad affectum dilectionis.

Verumtamen, sicut dicit Magister in littera, et verba Ambrosii sonant et rationes prius inductae comprobant, ordo caritatis per comparationem nostri ad proximum et unius proximi ad alterum non solum attenditur secundum effectum, verum etiam secundum affectum ; et hoc idem intelligendum est, ceteris aliis paribus. Si enim in duobus dilectis est par dignitas et necessitas, quantum est de istis proprietatibus et conditionibus, aequaliter sunt amandi effectu et affectu ; sed si in altero illorum superaddatur sanguinis propinquitas, facit ipsum magis amabilem utroque modo. Et isto modo intendit Ambrosius caritatis ordinem assignare respectu proximorum ; quod notat, cum dicit quod domestici, si boni sunt, malis filiis sunt praeponendi.

Et si tu quaeras : cum ad ordinem caritatis concurrant meriti dignitas et indigentiae opportunitas sicut et propinquitas, quare magis Ambrosius assignat ordinem caritatis penes propinquitatem quam penes bonitatem vel indigentiae necessitatem ? Dicendum qupd conditio bonitatis nec est nobis ita nota nec est in se ita stabilis et firma sicut propinquitatis conditio. Aliquis enim, qui hodie est malus, cras erit bonus, et qui hodie est minus bonus, cras fortassis erit melior ; similiter est de necessitate et opportunitate. Ideo penes gradus necessitatis, bonitatis et opportunitatis non potuit ita certitudinaliter ordo caritatis assignari sicut penes conditiones propinquitatis.

 

Concedendum est ergo quod ordo caritatis secundum differentias praeassignatas non solum attenditur quantum ad effectum exteriorem, sed etiam quantum ad affectum interiorem ; et hoc intelligendum est, aliis paribus. Unde et rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.

 

Ad evidentiam autem rationum quae adducuntur in contrarium notandum est quod multipliciter contingit affectum nostrum accipi et effectum multiplicem reperiri, ita quod ordo caritatis nec omnem affectum respicit uniformiter nec omnem effectum. Accipitur enim aliquando affectus pro passione, aliquando vero pro motu, ita quod affectus-passio dicitur quaedam mulcebris complacentia, affectus vero motus dicitur quaedam rationalis eligentia.

Affectus autem motus duplicitur adhuc accipitur : nam quidam est a caritate elicitus, quidam vero imperatus. Affectus a caritate elicitus est ille quo quis optat alteri summum Bonum ; affectus vero imperatus est ille quo quis optat alii aliquod bonum temporale, quod est ordinatum ad conservationem naturae.

Sic igitur triplex est affectus : unus a caritate elicitus, quo quidem opto alicui summum Bonum ; alius imperatus, quo opto alicui aliquod bonum terrenum ; tertius vero annexus, quo delector in alterius bono, qui magis tenet rationem passionis quam motus.

 

Et cum sit triplex affectus, ordo caritatis praeassignatus respicit affectum a caritate elicitum principaliter, quia magis mihi debeo optare beatam vitam quam alii ; et post me magis patri meo quam alii, et sic ulterius procedendo. Affectum vero imperatum respicit minus principaliter ; unde pro diversis opportunitatibus et conditionibus ordo quantum ad illum affectum potest variari et praeposterari. Affectum vero annexum, qui est passio mulcebris, minime respicit ordo caritatis ; ille enim potius respicit sensibilem experientiam quam rationis eligentiam, sicut patet, quia plus delectatur aliquis et gaudet in respiciendo socium quem videt praesentem, quam in recolendo patrem qui absens est, quamvis ipsum magis diligat ; cuius signum est quod pro patre faceret multo maiora.

 

Similiter et ex parte effectus distinguendum est. Nam quidam est effectus sive beneficium quod respicit utilitatem comrimnem, sicut collatio ecclesiastici beneficii ; quoddam quod respicit personarri singularem, et istud duplex est : quoddam enim est quod respicit animae salutem ; aliud vero quod respicit sustentationem vitae praesentis. Et sic triplex est effectus exterior : unus, qui est procuratio salutis aeternae ; alius, qui est relevatio temporalis necessitatis ; tertius vero qui est commissio beneficii ecclesiastici, qui est quodam modo spiritualis.

Primum autem istorum effectuum respicit ordo caritatis principaliter ; primo enim debeo procurare salutem meam quam salutem proximi, et primo salutem patris quam alicuius alterius, et sic deinceps procedendo.

Secundum vero effectum respicit minus principaliter, quia secundum diversas opportunitates potest et debet homo magis et minus esse beneficus in collatione alicuius commodi temporalis.

Tertium vero effectum, qui est collatio alicuius beneficii ecclesiastici, minime respicit ordo caritatis ; in collatione enim talium beneficiorum multum attendenda est meriti dignitas et parum aut nihil sanguinis proximitas. Verendum enim valde est ne sub pallio caritatis affectus lateat carnalitatis.

Ex his patent omnia quae obiecta sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim quod primo obicitur de affectu amicabili, qui est ad socium magis quam ad fratrem, tam patet responsio, quia illud intelligitur de affectu qui est cuiusdam mulcebris complacentiae, ratione cuius plus delectatur homo habitare cum bono socio quam cum fratre vel cum consanguineo.
  2. Ad illud quod obicitur de hoc quod plus delectatur homo loqui cum amico quam loqui cum Deo, similiter iam patet responsio, quia talis delectatio sequitur sensibilem experientiam ; et quia proximum suum videt, Deum autem non videt, hinc est quod plus delectatur aliquando alloqui proximum quam orare Deum, licet multo plus Deum diligat quam amicum suum. Licet autem iste affectus in viris carnalibus, qui huic mundo dediti sunt, aliquo modo sit tolerabilis, in viris tamen spiritualibus, quorum est experiri quam suavis et dulcis est Dominus, valde est reprehensibilis et cum magna diligentia debet exstirpari.
  3. Ad illud quod obicitur, quod effectus non est in potestate nostra, dicendum quod, etsi non sit in potestate nostra effectum exterius impendere, est tamen in potestate nostra ipsum effectum velle ; et quando voluntas perfecta est, pro facto reputatur : et ideo defectus potentiae in exsequendo non tollit ordinem caritatis, qui quantum ad effectum exteriorem habet attendi.
  4. Ad illud quod obicitur de beneficio praebendali, iam patet responsio, quia quantum ad ilium effectum. minime, ut dictum est, attenditur caritatis ordo.

 

 

DUBIA CIRCA LlTTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Peccat qui praepostere agit. Videtur enim esse falsum. Ponatur enim quod aliquis exponat se morti pro salute alterius melioris se, et sustineat penuriam ut alii meliori se provideat ad sufficientiam ; praemittit sibi alium, et tamen non videtur contra caritatem facere, immo valde caritative procedere.

Item, esto quod faciam patri quidquid debeo, non obligor ad faciendum ei amplius. Ergo, si plus facio alii quam sibi, non praeiudico ei nec ordini caritatis.

Respondeo : Dicendum quod quaedam est praeposteratio huius ordinis ex debita causa, quaedam praeter causam, quaedam contra debitam causam. Tunc est praeposteratio ex debita causa, quando quis bonum commune praeponit bono proprio in temporalibus ; et haec quidem praeposteratio facit ad meriti cumulum, et licet videatur praeposteratio, multo magis est perfectior ordinatio.

Alia est praeposteratio praeter causam debitam, uti si ex sola liberalitate voluntatis meae magis me exhibeam alicui extraneo quam domestico et consanguineo et etiam patri meo, considerando in ipso aliquam strenuitatem magis quam Dei voluntatem aut meriti dignitatem ; et haec praeposteratio aufert meritum, quia in hoc non meretur.

Tertia vero est praeposteratio contra debitam causam, utpote si pater meus magis indigeat et ego possim ei subvenire, et, ipso neglecto, subveniam extraneo ; et ista inducit peccatum et de hac intelligitur auctoritas Magistri in littera.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius in littera : Multorum caritas inordinata est. Contra : caritas non potest esse informis, sed semper formata ; et caritas formata semper est ordinata : ergo implicantur opposita, cum dicitur caritas inordinata.

Item, videtur male dicere in hoc quod subdit : quod in primo est ponunt tertium vel quartum. Si enim primo diligendus est Deus, et qui praeponunt aliquid Deo non habent caritatem, videtur quod male dicat quod aliqui habent caritatem inordinatam, ex eo quod poitunt Deum tertio vel quarto loco.

Respondeo : Dicendum quod nomen caritatis accipitur large et proprie : large ad quamcumque dilectionem, quae multum habet amatum qarum : et ista potest esse ordinata vel inordinata ; ipse autem obicit de caritate proprie. sumpta.

 

Dub. III.

Item quaeritur de illis sex gradibus quos ponit Magister ibi : Ante omnia Deum, deinde nos ipsos, post parentes, deinde filios, deinde domesticos, postmodum inimicos diligamus. Videtur enim in. hac distinctione Magister, immo Ambrosius, esse superfluus, primo, quia Augustinus non enumerat nisi quatuor gradus, hic autem enumerat sex. Ergo videtur, si Augustinus non est diminutus, quod iste sit superfluus. Si tu dicas quod sub uno illorum membrorum, videlicet sub dilectione proximi, continentur quatuor de illis membris, ostenditur tunc quod sit diminutus, quia dilectio corporis nostri ibi non tangitur.

Item, sicut gradus sunt in dilectione proximorum, sic videtur esse in dilectione Dei, quia multum debemus diligere Deum creatorem et amplius recreatorem et maxime glorificatorem. Ergo insufficienter assignat gradus dilectionis.

Item, multae aliae sunt conditiones, in quibus membra Christi invicem coniunguntur praeter praedictas, videlicet relatio uxoris ad virum, discipuli ad magistrum, domini ad servum, subditi ad praelatum, quas omnes omittit Ambrosius. Ergo videtur insufficienter diligendorum ordinem assignare.

Quaeritur ergo de numero et sufficientia ipsonim graduum.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum fuit, ordo ab Augustino assignatus respicit ipsam caritatm secundum se ; ideo attenditur secundum principales differentias boni, quae sunt bonum supra nos et intra nos et iuxta nos et infra nos. Ordo autem Ambrosii respicit ipsam caritatem prout est in natura, quam dirigit et regit ; et hic non tantum attenditur penes differentias boni, sed etiam penes rationem proprii et alieni, propinqui et remoti ; et hic ordo multiplicatur in sex differentias.

Nam caritas aut respicit bonum simpliciter, quod est summum Bonum, et sic est primus gradus ; aut respicit bonum proprium, et sic est gradus secundus ; aut respicit bonum alienum ut, sibi coniunctum, et sic quadruplex est gradus, secundum quod quadruplex est differentia modi coniungendi. Aut enim est coniunctio in naturae conformitate, et sic est ultimus gradus, qui attenditur in dilectione inimicorum ; aut in naturae conformitate et conversationis familiaritate, et sic est penultimus, qui attenditur in dilectione domesticorum ; aut in his et praeter haec in sanguinis propinquitate, et haec potest esse dupliciter : aut in ascendendo, et sic est filii ad patrem ; aut in descendendo, et sic est patris ad filium, et penes haec accipiuntur duo gradus intermedii.

Et sic patet numerus et sufficientia illorum sex graduum, patet etiam dissolutio obiectorum.

Ad illud enim quod obicitur de Augustino, iam patet responsio, quia aliter assignatur ordo diligendorum ab Augustino, aliter ab Ambrosio.

Ad illud quod obicitur de dilectione corporis nostri, dicendum quod haec reducitur ad dilectionem sui. Ad illud vero quod obicitur, quod gradus sunt in dilectione Dei, dicendum quod falsum est, quia unus est Deus dilectus, et illae non sunt nisi rationes moventes ad Deum diligendum et inducentes nos secundum plus et minus, quae tamen non constituunt ex parte dilecti diversitatem graduum.

Ad illud quod obicitur de aliis conditionibus, secundum quas attenditur vinculum et coniunctio, dicendum quod omnes possunt reduci ad istas. Nam uxor, cum sit caro viri, et e converso, reducitur ad dilectionem sui ; pater vero spiritualis reducitur ad dilectionem patris naturalis ; ceteri consanguinei ad dilectionem filii ; dominus et servus, magister et discipulus ad domesticos referuntur. Et sic patet quod nihil superfluum, nihil etiam diminutum in praedictis gradibus continetur.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de solutione illius quaestionis, quam Magister proponit ibi : Solet etiam quaeri : si parentes nostri mali sunt etc. Rationes enim videntur esse ad utramque partem. Ratione enim propinquitatis videtur quod mali parentes praeferendi sint bonis extraneis, cum parentes ponantur in tertio gradu ; ratione vero bonitatis videtur contrarium. Et si tu respondeas quod non est contiarietas, quia diversis respectibus possunt invicem sibi praeponi et habent se sicut excedentia et excessa, hoc non solvit, quia adhuc restat quaestio, quod illorum magis excellit, utrum bonitas vel propinquitas. Et quod bonitas, videtur, cum caritas per se et primo respiciat bonitatem. Quod iterum propinquitas, videtur, quia penes illam attendit ur et assignatur ordo caritatis.

Respondeo : Dicendum quod est amor complacentiae et amor beneficentiae. Amore complacentiae amat quis aliquem, quando eius facta acceptat et ipsum approbat et in bonitate eius complacet sibi. Amore vero beneficentiae amat quis aliquem, quando vult ei benefacere et diligit eum, non tantum quia sit bonus, sed ut sit bonus. Quantum ad primum amorem ponderat bonitas, quantum ad secundum ponderat propinquitas. Unde esto quod pater meus sit malus et alius extraneus sit bonus, magis debeo velle et desiderare et procurare quod pater meus sit bonus et in caritate permaneat quam alius extraneus, licet ipsum et facta eius, quamdiu est in statu peccati, non debeam approbare.

Et per hoc patet responsio àd quaestionem propositam, patet etiam responsio ad obiecta.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Perfecta caritas haec est, ut quis paratus sit pro fratribus mori. Obicitur enim contra hoc, quia, si haec est perfecta caritas ut sit paratus pro fratribus mori, cum homo in imperfecta caritate consistens non sit paratus mori pro Deo, videtur quod perfectus amplius diligat proximum quam imperfectus Deum. Sed in contrarium huius est, quia caritas, quantumcumque parva, diligit Deum propter se et super omnia ; hoc autem perfectus nunquam facit proximo.

Iuxta hoc quaeritur : cum caritas sit nobilissimum opus Dei, et Dei perfecta sint opera, videtur quod omnis caritas sit perfecta : male ergo hic distinguitur per perfectum et imperfectum.

Iuxta hoc etiam posset quaeri, quomodo caritas imperfecta habeat perfici et augeri ; sed hoc fuit determinatum in primo libro, distinctione decima septima, et secundo, distinctione vigesima septima.

Respondeo : Dicendum quod signum perfectae caritatis et effectus est promptitudo moriendi pro fratre ; ista tamen promptitudo non inest caritati solummodo ex dilectione fratris, sed ex dilectione fratris relata ad dilectionem Dei, quem perfectus propter se et super omnia diligit et ob cuius amorem etiam pro ipso fratre vult mori. Ideo, quamvis hoc non reperiatur in viro imperfecto respectu Dei, non tamen sequitur quod minus diligat Deum quam perfectus proximum, sed quod minor est dilectio unius respectu Dei quam alterius.

Ad illud quod, obicitur, quod caritas semper est perfecta, dicendum quod perfectum dicitur dupliciter : vel in se vel in ordine. Loquendo de perfectione in se, caritas in sui principio est imperfecta, sed per crementum perficitur. Loquendo autem de perfectione ordinis, qua quidem perfectione omnia opera Dei dicuntur esse perfecta, sic caritas, in quocumque statu sit, perfectionem habet, quia ordinata est in suum finem et potest elicere debitam operationem.

Aliter distinguitur perfectio sufficientiae et excellentiae, sive perfectio secundum in naturam et secundum tempus, sicut in secundo libro, distinctione quarta est explanatum.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod caritas, cum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Contra hoc est, quia beatus Martinus, qui valde perfectam habebat caritatem, in morte dicebat : Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem.

Item, hoc ipsum videtur per rationem, quia maioris perfectionis signum est appetete laborare et affligi pro aliquo quam appetere quiescere cum eo. Ergo videtur quod ad perfectam caritatem non pertineat dicere : Cupio dissolvi et esse cum Christo, sed magis : cupio laborare pro Christo.

Respondeo : Dicendum quod desiderium quiescendi cum Christo potest venire ex duplici causa : vel propter taedium malorum praesentium vel propter contemptum terrenorum et abundantem praegustationem caelestium. Primo modo est signum imperfectionis, non perfectionis, quia sic recusat laborare ; secundo modo signum est perfectionis, quia non recusat laborare, sed spiritus tanto amoris Christi desiderio stringitur quod vix potest inter se et Deum interpositionem corporalis parietis sustinere ; unde hoc signum est quod amat Deum perfecte.

Alia vero quae dicuntur in littera satis sunt plana et quaedam ex eis satis declarabuntur in distinctione proxima.