Distinctio XXV — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

Praedictis adiciendum est de sufficietia fidei etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de fidei essentia et de eius obiecto et materia.

In hac tertia parte agit de eius sufficientia.

Dividitur autem pars ista in duas partes.

In quarum prima determinat de fidei sufficientia.

In secunda vero ipsam fidem comparat ad virtutes alias, ibi : lllud etiam non est praetermittendum quod fides, spes, caritas etc.

 

Prima pars, in qua determitat de sufficientia fidei, dividitur in partes duas.

In quarum prima inquirit de sufficientia fidei in quadam generalitate.

In secunda inquirit descendendo ad speciales differentias personarum, ibi : Quid ergo dicetur de illis simplicibus etc.

 

Prima pars dividitur in tres partes.

In quarum prima determinat Magister quid est illud de fide sine quo nunquam potuit esse salus.

In secunda determinat quantum suffecit credere, ibi : Sed quaeritur, utrum hoc credere ante adventum etc.

In tertia vero pluribus auctoritatibus confirmat, ibi : Unde Augustinus, Ad Optatum : Illa fides etc.

 

Similiter secunda pars, in qua descendit ad speciales differentias personarum, habet tres.

In prima inquirit quid vel quantum suffecerit credere simplicibus, qui praecesserunt Christi adventum.

In secunda vero inquirit de provectioribus, utrum necesse fuerit eos credere omnia quae modo creduntur, ibi : Sed quaeritur, cum sine fide Mediatoris etc.

In tertia vero inquirit de fide Cornelii, quae fuit ante Evangelium promulgatum, ibi : Solet etiam quaeri de Cornelio etc.

Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam autem huius partis, secundum ea quae Magister tangit, incidit hic quaesto circa duo.

Et primo quaeritur de fidei sufficientia.

Secundo vero quaeritur de fidei profectu.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur de fidei sufficientia quantum ad continentiam Symboli apostolici.

Secundo quaeritur de sufficientia eiusdem quantum ad notitiam eorum qui praecesserunt adventum Christi.

Tertio quaeritur de sufficientia eiusdem quantum ad illos qui eius adventum fuerunt secuti.

 

 

ARTICULUS I

De fidei sufficientia.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum in Symbolo apostolico sufficienter contineantur omnia illa quae opportunum est credere ad salutem.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur de sufficientia fidei quantum ad continentiam Symboli apostolici, et est quaestio, utrum sufficienter contineantur ibi omnia illa quae opportunum est credere ad salutem.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, per verba Cassiani, Ad Leonem Papam, libro VI : Symbolum Latine ideo collectio nominatur, quia, collecta in unum ab Apostolis Domini totius catholicae legis fide, quidquid per universum divinorum voluminum corpus immensa funditur copia, totum in Symbolo colligitur brevitate perfecta.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quoniam tota fides versatur circa : Deum sicut circa obiectum ; sed non contingit pluribus modis Deum cognoscere quam quantum ad divinam naturam et humanam : ergo, si uttoque modo in Symbolo Apostolorum traditur notitia de Deo, videtur quod fides ibi contineatur, in integritate perfecta.
  3. Item, non contingit habere notitiam de divina substantia nisi per aliquam eius operationem, quamdiu sumus in via ; sed omnis divina operatio continetur sub aliqua istarum trium, videlicet sub opere creationis vel reparationis vel glorificationis : si ergo Deus in Symbolo Apostolorum ab hac triplici operatione notificatur, quia ostenditur ibi Deus esse creator et reparator et glorificator, videtur quod tota fides ibi contineatur.
  4. Item, hoc ipsum ostenditur ex perfectione auctorum. Si enim ad Symbolum illud componendum convenit coetus Apostolorum, qui repleti fuerant Spiritu Sancto et plenam et integram notitiam fidei habuerunt, dicere quod in Symbolo illo contineatur fides insufficienter, non est aliud quam dicere quod Spiritus Sanctus et magistri totius Ecclesiae insufficientes fuerunt. Si ergo hoc dicere est impium et absurdum, necesse est ponere finem ibi contineri integre et plene.

 

Sed contra :

  1. Sicut a doctoribus catholicis traditur, Symbolum illud fuit compositum tantum a duodecim Apostolis ; ita quod quilibet posuit ibi suam particulam : Si ergo ultra duodecim fuit Barnabas et Paulus, qui fuit specialissimus et maximus fundator et doctor, et ipsi non posuerunt ibi suam particulam, videtur quod in Symbolo illo non fuerit fides sufficienter tradita, vel saltem videtur quod ad illius compositionem non sufficienter convenerit universitas apostolica.
  2. Item, videtur quod insufficienter contineatur ibi fides a parte credendorum. Si quis enim, non crederet fornicationem vel adulterium esse peccatum mortale, iudicaretur haereticus ; si quis etiam non crederet Deum esse et multa talia quae in Symbolo non contineantur ibi illa quae fidei christianae sunt necessaria.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur a parte ipsorum articulorum, quia credere quod corpus Christi sit in altari et quod panis convertatur in corpus Christi, hoc est maximae difficultatis et in quo fides habet maximum meritum. Ergo videtur quod illud credibile in doctrina fidei fuit potissime explicandum : videtur ergo, cum ibi non explicetur, quod Symbolum illud sit defectivum.
  4. Item, hoc ipsum ostenditur ex parte divinarum conditionum et operationum, quia, sicut Deus est omnipotens, ita etiam est immensus, ita aeternus, bonus et sapiens ; et sicut creavit, ita distinxit, ornavit et conservavit ; sicut etiam Christus incarnatus est, ita etiam inter homines conversatus est ; sicut resurrexit, ita et post resurrectionem apparuit ; et de omnibus his nihil tangiturin doctrina Symboli. Ergo videtur in ea fides insufficienter contineri, cum omnia haec oporteat credi et ad omnia haec arctemur sicut ad articulos ibi expressos.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur ex additione aliorum Symbolorum, scilicet Athanasii et Nicaeni Concilii. Si enim in Symbolo Apostolorum fides sufficienter traditur, ergo alia Symbola superfluunt ; quodsi non superfluunt : ergo in illo fides insufficienter exprimitur.

Iuxta hoc quaeritur ultimo de diversitate illorum Symbolorum quantum ad continentiam et quantum etiam ad recitationem et quantum ad alias differentias quae sunt inter illa.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod doctrina fidei quaedam habet antecedentia, quaedam consequentia, quaedam principalia sua obiecta. Sicut in aliis scientiis videmus esse quaedam principia communia, quae supponuntur, sicut dignitates ; quaedam vero sicut principia propria illarum scientiarum, ut sunt intrinseca principia suarum demonstrationum ; quaedam vero sunt sicut consequentia, sicut sunt conclusiones corollariae : per hunc etiam modum in doctrina fidei antecedentia sunt illa quae sunt de dictamine iuris naturalis ; principalia vero sunt illa ad quae fidei illuminatio directe dirigit, et ista dicuntur articuli ; consequentia sunt illa quae ex illis articulis possunt elici et ad illos articulos habent sequi.

 

Cum ergo quaeritur, utrum doctrina fidei sufficienter contineatur in Symbolo apostolico, dicendum est quod, si loquamur de doctrina fidei. quantum ad ea quae sunt in ea principalia et propria, sicut sunt ipsi articuli, sufficienter in illo Symbolo continentur.

Potest autem ipsius sufficientia ex duplici parte monstrari, videlicet ex parte ipsorum auctorum componentium et ex parte articulorum constituentium.

 

Ex parte auctorum componentium, quia universitas ibi Apostolorum convenit, quam non est dubium aliquid non potuisse latere de his quae pertinent ad fidei complementum. Et ut maiorem haberent firmitatem, singuli posuerunt ibi suas partes et omnes insimul singulas approbaverunt, ut una Ecclesia, quae super Apostolos fundari debebat, unam fidei credulitatem et confessionem haberet, quae quidem diceretur fides catholica, hoc est fides universalis : universalis, inquam, quia universis data et ab universis Apostolis, qui erant fundamentum universalis Ecclesiae, constituta.

 

Unde Petrus primo posuit particulam suam dicens : Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae.

Secundo Andreas subiunxit : Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Tertio Ioannes addidit : Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Quarto intulit Iacobus maior : Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus.

Quinto adiunxit Thomas : Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis.

Sexto addidit Iacobus minor : Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Septimo adiecit Philippus : Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Octavo intulit Bartholomaeus : Credo in Spiritum Sanctum.

Nono subiunxit Matthaeus : Sanctam Ecclesiam catholicam ; et est sensus : credo in Spiritum Sanctum, sanctificantem universalem Ecclesiam.

Decimo addidit Simon Chananaeus : Sanctorum communionem, reinissionem peccatorum, quia in Sanctorum communione fit peccatorum remissio.

Undecimo superaddidit Iudas Thaddaeus : Carnis resurrectionem ; et est sensus, quod Deus resuscitabit ipsam carnem.

Duodecimo Mathias consummavit : Vitam aeternam. Amen.

 

Et sic Apostoli in numero duodenario pleno et integro composuerunt illud Symbolum, quando erant insimul congregati ; in quo quidem numero significatur superabundans perfectio.

Et illud praefiguratum fuit Iosue 4, 2, ubi dicitur quod duodecim viri portaverunt de medio Iordanis alveo duodecim lapides et posuerunt in loco in quo castrametati sunt. Per duodecim namque viros de singulis tribubus praefigurantur duodecim Apostoli. Per duodecim vero lapides praefigurantur duodecini partes Symboli, quae sunt firmae et immutabiles, ex quibus unicum Symbolum constituitur, quod ideo Symbolum appellatur quia ex pluribus Apostolorum sententiis fuit constitutum. Dicitur enim Symbolum a « syn », quod est simul ; et « boule », quod est sententia : unde Symbolum quasi plurium sententia simul constituta. Et sic sumitur sufficientia contentorum in Symbolo a parte auctorum componentium.

 

Potest etiam nihilominus sumi a parte articulorum constituentium. Cum enim omnes articuli sint de Deo, aut secundum quod est in natura propria a ut secundum qµod est unitits humanae naturae, necesse est quosdam articulos esse spectantes ad Divinitatem, quosdam ad humanitatem.

 

Illi autem qui spectant ad Divinitatem aut respiciunt divinam essentiam in se aut respiciunt divinae essentiae personas et hypostases aut respiciunt eius operationes. Si respiciunt ipsam divinam essentiam in se, sic est unus articulus ; secundum quod unica et simplex est divina essentia. Et hoc insinuatur, cum dicitur : Credo in Deum.

 

Si autem respiciant divinae essentiae personas sive hypostases, secundum quod tres sunt personae, tres sunt articuli. Quorum unus est : Credo in Patrem omnipotentem ; alius vero notatur, cum dicitur : Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum ; alius, cum dicitur : Credo in Spiritum Sanctum.

 

Si autem respiciant divinae essentiae operationes, hoc potest esse tripliciter, secundum quod triplex est eius operatio, quarum una est in collatione naturae, et haec est creatio ; altera in collatione gratiae, et haec est sanctificatio ; tertïa in collatione gloriae, et haec est gloriosa resuscitatio. Et secundum hoc sunt tres articuli, quorum unus notatur, cum dicitur : Credo in Creatorem caeli et terrae ; alter notatur, cum dicitur : Sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum ; alius vero, cum dicitur : Carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Et sic septem sunt articuli circa Divinitatem respicientes ipsam divinam essentiam in se et in personis et in operationibus suis ; et patet eorum sufficientia, quia non habet ipsa pluribus modis considerari.

 

Similiter circa humanitatem non est reperire nisi septem articulos principales secundum septem actus Christi Redemptoris, qui ordinantur ad nostram reparationem.

Quorum primus est incarnari ; et de hoc est unus articulus : Qui conceptus est de Spiritu Sancto.

Secundus est nasci ; et de hoc est alius articulus : Natus ex Maria Virgine.

Tertius est pretium pro nobis solvere ; et de hoc est alius articulus : Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus.

Quartus est infernum exspoliare ; et de hoc est alius articulus : Descendit ad inferos.

Quintus est de morte triumphare ; et de hoc est alius articulus : Tertia die resurrexit a mortuis.

Sextus est caelestia transcendere ; et de hoc est alius articulus : Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Septimus est ad iudici um venire ; et de hoc est alius articulus : Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

 

Et sic patet quod septem sunt articuli spectantes ad Divinitatem et septem spectantes ad humanitatem, in quibus universitas fidei continetur, secundum quod significatur in 1, 12 Apocalypsis, ubi dicit Ioannes, se vidisse septem candelabra, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, et ille habebat ad dexteram septem stellas. Per septem namque stellas luminosas, quae sunt de natura caelesti, intelliguntur septem articuli respicientes Divinitatem ; per septem autem candelabra aurea, quae sunt de terrena materia, verumtamen optima et depurata, intelliguntur septem articuli respicientes humanitatem ; et ideo dicit quod in medio illorum vidit similem Filio hominis.

Quoniam igitur isti quatuordecim articuli continentur in Symbolo apostolico, hinc est quod ipsa fides continetur in illo Symbolo sufficienter et plenarie quantum ad illa quae principaliter sunt credenda.

Et ideo concedendae sunt rationes ad istam partem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Paulus et Barnabas nihil ibi posuerunt, dicendum quod Paulus et Barnabas electi fuerunt post divisionem Apostolorum ad praedicandum, sicut patet in Actibus Apostolorum. Et quoniam Symbolum debuit constitui ab omnibus insimul congregatis, ut sic singula essent a singulis per expressionem et totum a quolibet per approbationem, hinc est quod nihil ibi apponitur quod Paulo et Barnabae approprietur. Nec tamen ex hoc arguitur insufficientia, quia alii fuerunt in numero completo et perfecto, in quanto numero Deus elegerat suos Apostolos. Praeterea, multitudo condentium non facit ad maiorem perfectionem Symboli conditi, quamvis faciat ad maiorem auctoritatem. Ita enim potuisset unus Apostolus in aliqua verborum serie enarrare fidem sufficienter sicut omnes fecerunt in illo Symbolo per concordiam edito. Magis tamen sic facere voluerunt sicut praedictum fuit, propter maiorem fidei unitatem servandam et propter maiorem eiusdem fidei firmitatem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod multa sunt credenda quae in Symbolo non continentur, dicendum quod verum est de antecedentibus, sicut est hoc quod est Deum esse, et de consequentibus, sicut sunt multa alia quae de ipsis articulis elicit Sacra Scriptura et doctrina theologica, sicut Christum a sui conceptione habuisse plenitudinem gratiae, et consimilia. Nullum tamen est credibile a fide quod non possit reduci ad articulos in Symbolo contentos sicut ad principia dirigentia et stabilia fundamenta.
  3. Ad illud quod obicitur de insufficientia ipsorum articulorum quod credere corpus Christi in altari, hoc videtur pertinere ad articulum fidei, dicendum quod iste non est articulus principalis, sed sub aliquo articulo continetur, sicut et alia sacramenta.

Volunt autem quidam dicere quod reducitur ad articulum de omnipotentia ; alii, quod reducitur ad articulum de passione, quia istud est memoriale passionis. Sed melius est ipsum reducere ad articulum de unitate Ecclesiae et peccatorum remissione, sicut et fides respectu aliorum sacramentorum. In ipsis enim sacramentis fit peccatorum remissio ; in ipsis etiam attenditur totius Ecclesiae Sanctorum unio. Unde in Symbolo Nicaeno additur : Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Unde sicut dico de hoc sacramento quod reducitur ad aliquem articulum principalem, sic intelligendum est de aliis sacramentis.

  1. Ad illud vero quod obicitur ex parte divinarum conditionum et operationum, dicendum quod conditiones respicientes divinam essentiam non faciunt novos articulos distinctos ab articulo qui est de unitate essentiae divinae. In hoc enim quod credo ipsum esse Deum unum, credo ipsum esse immensum· et simplicem et aeternum, omniscentem et omnipotentem, et similia ; alioquin, si unum de istis deesset, non esset Deus.

Similiter non de omnibus operationibus debent esse articuli sed de operationibus principalibus, maxime de his quae ad nostram reparationem et salutem ordinantur, ad quam dirigit fides nostra. Possunt tamen omnes operationes Dei reduci ad illas tres : omnis enim operatio aut respicit esse naturae aut esse gratiae aut esse gloriae. Unde conservatio potest reduci ad creationem, similiter distinctio, ornatus ; punitio vero potest reduci ad iudicium ; vel potest dici quod non est secundum principalem intentionem, quia non est secundum voluntatem antecedentem, sed secundum voluntatem consequentem.

Similiter operationes Christi, ut conversationis et apparitionis, ad illas possunt reduci, quia apparitio ordinatur ad manifestationem veritatis resurrectionis, et conversatio ad manifestandam veritatem incarnationis.

  1. Ad illud quod obicitur de additione aliorum Symbolorum, dicendum quod alia Symbola duo, videlicet Athanasii et Nicaeni Concilii, addita sunt ad fidei maiorem explanationem et ad haeresum confutationem. Sed Symbolum Athanasii, doctoris praecipui, maxime ordinatum fuit contra errorem Arii ; et ideo ibi maxime exprimit unitatem essentiae et distinctionem personarum, et quoniam Christus est aequalis Patri secundum Divinitatem, minor Patre secundum humanitatem.

Symbolum vero Nicaeni Concilii conditum fuit ad confutationem multimodarum haeresum pullulantium ; unde adduntur aliqua ad maiorem expressionem, per quae possunt haereses confutari. Et propterea ad elidendam haeresim Manichaei non tantum dicitur : Credo in Deum, sed credo in unum Deum ; nec tantum Creatorem caeli et terrae, sed etiam visibilium et invisibilium.

Ad confutationem vero haeresis Arianae non tantum dicitur : Credo in Iesum Christum, Dominum nostrum, sed etiam additur : Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, usque ibi : Per quem omnia facta sunt.

Ad confutationem vero haeresis Eutychis et Nestorii, qui dixerunt Spiritum sanctum esse servum Patris et Filii, non tantum dicitur : Credo in Spiritum Sanctum, sed additur : Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit ; et Latini adiderunt : Filioque, propter errorem Graecorum.

Qui cum Patre et Filio simul adoratur etc., et additur : Qui locutus est per Prophetas, ad destructionem erroris quorumdam, qui dixerunt quod Prophetae locuti sint sicut fanatici.

Et sic patet quod ista Symbola non superfluunt. Nec tamen Symbolum Apostolorum fuit diminutum, quia, quamvis in illo fides sufficienter contineatur quantum ad propriam et simplicem fidei confessionem, opportunum tamen fuit aliquid addi ad explanationem propter confutandam haereticam pravitatem.

Ad illud quod quaeritur ultimo de diversitate istorum Symbolorum quantum ad continentiam et frequentationem, iam patet responsio pro magna parte ex his quae dicta sunt. Nam Symbolum Apostolorum pauciora continet quam aliud, quia est ad praecisam articulorum expressionem ; alia vero duo Symbola sunt ad haereticorum confutationem. Unde, etsi in aliis addatur quantum ad expressionem quorumdam articulorum, non tamen articuli exprimuntur magis plene ; immo etiam in Symbolo Nicaeni Concilii omittitur articulus de descensu ad inferos, sive quia circa hoc pauci vel nulli erraverunt, sive quod ex ipsa confessione descensus Christi ad inferos posset oriri error ; ideo maluerunt ilium subticere et implicite illum intelligere in resurrectione.

Et inde est quod Symbolum Apostolorum dicitur esse maius, non quantum ad continentiam verborum, sed quantum ad continentiam articulorum et quantum ad auctoritatem componentium. Maioris enim auctoritatis est illud Symbolum quam alia duo.

Hinc est etiam quod, quia Symbolum Apostolorum continet ipsum fidei fundamentum, quotidie recitatur in Ecclesia et frequentatur ; alia vero duo, quae sunt ad haeresum confutationem, non recitantur nisi in diebus solemnibus, quando ad ecclesias convenit populus.

Hinc est etiam quod Symbolum Apostolorum dicitur submisse, quia est ad propriae conscientiae securitatem ; alia vero dicuntur alte, quia sunt ad compescendam haereticorum garrulitatem.

Hinc est etiam quod Symbolum Apostolorum dicitur bis in die, mane videlicet et sero, quia fides est bonarum operationum principium et scutum ad victoriam tentationum ; et operationes bonae potissime fiunt in die et tentationes insurgunt de nocte. Alia vero duo Symbola dicuntur de die solum, et praemittitur Symbolum Athanasii et dicitur hora prima ; Symbolum sanctorum Patrum dicitur in Missa, pro eo quod plures ibi haereses eliduntur et maioris fuit auctoritatis. Compositum enim fuit a trecentis decem et octo Patribus, qui praefigurati sunt per trecentos decem et octo vernaculos Abrahae, quos numeravit quando prostravit quinque reges, qui Loth cum substantia eius captivaverant. Ideo autem magis dicitur in Missa quam in alia hora, quia tunc populus magis convenit ; et dicitur post Evangelium, ut ostendatur esse tractum de Evangelii veritate ; dicitur etiam ante communionem, ut per ipsam fidem praeparentur corda fidelium, qui volunt corpus Domini suscipere, ut possint digne manducare sacramentaliter vel saltem manducent spiritualiter.

Et sic patet qualiter Symbola diversificantur in frequentia et continentia, quae tamen concordant in sufficientia.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum eis qui praecesserunt adventum Christi suffecerit ad salutem credere ea tantum quae spectant ad Divinitatem.

 

Secundo quaeritur de fidei sufficientia quantum ad eos qui praecesserunt adventum christi ; et quaeritur, utrum eis suffecerit ad salutem credere ea tantum quae spectant ad Divinitatem.

Et quod sic, videtur.

  1. Ad Hebraeos 11, 6 : Oportet accedentem credere quia est et quia remunerator est. Si ergo Apostolus determinat sufficienter illud quod erat fidei opportunum, videtur quod illud sufficiebat eis credere ; sed totum illud credi poterat nihil credendo de humanitate Christi : ergo videtur quod tunc temporis ad salutem sufficiebat sola fides Divinitatis.
  2. Item, fides, quae sufficienter dirigit ad sperandum et amandum, sufficit ad salutem ; sed fides, qua quis credit Deum creatorem et remuneratorem suum, sufficienter dirigit ipsum ad sperandum et amandum : ergo videtur quod, omni fide humanitatis exclusa, fides solius Divinitatis ad salutem sufficiebat.
  3. Item, multi salvati sunt sine fide passionis Christi : paucissimi enim praecesserunt in Veteri Testamento, qui crederent Filium Dei esse crucifigendum pro salute generis humani. Si ergo salvari potuerunt sine fide passionis, eadem ratione sine fide incarnationis : ergo et sine fide Mediatoris.
  4. Item, nullus homo tenetur nosse quod ignorant angeli ; sed ante Christi adventum ignorabant angeli Christi. incarnationem : ergo homines non tenebantur illam credere. Maior propositio in se manifesta est. Minor probatur per illud quod dicitur Isaiae 63, 1 : Quis est iste qui venit de Edom ? ibi Glossa : Aperte declaratur quod quidam angeli, donec impleretur, mysterium incarnationis non cognoverunt. Et ad Ephesios 3, 9 dicitur : Ut innotescat Principatibus et Potestatibus in caelestibus, et ex aliis pluribus locis potest haberi. Unde Chrysostomus, in Homilia prima super Ioannem : Multum honorati sumus quod nobiscum angeli per vocem Ioannis didicerunt ; et idem habetur in Glossa, super illud ad Ephesios 3, 10 : Quae sit dispensatio mysterii abscondit a saeculis in Deo.
  5. Item, qui implet in lege evangelica quod est de dictamine eius, pervenit ad salutem, et similiter de lege mosaica. Ergo pari ratione qui implebat quae erant de dictamine Iegis naturae, ad salutem perveniebat, secundum quod innuit Apostolus ad Romanos 2, 14 : ergo tempore legis naturae non oportebat credere ad salutem, nisi quod erat de dictamine naturae. Sed Deum incarnari et Mediatorem futurum esse non erat de dictamine legis naturae : ergo non videtur quod oportebat illo tempore credere.
  6. Item, nullus tenetur operari illud ad quod non potest se erigere virtus sua operativa. Ergo nullus tenebatur credere illud cuius notitiam non poterat acquirere nec per inventionem neo per doctrinam. Si ergo tempore legis naturae cognitionem de Mediatore non poterant per se invenire nec erat qui exterius doceret nec adhuc erant revelationes propheticae, videtur quod tunc temporis nihil tenebantur credere de Mediatore : ergo sine fide Mediatoris pervenire poterant ad salutem.

 

Contra hoc sunt auctoritates multae, quas Magister adducit in littera, et hoc ipsum ostenditur ratione.

  1. Christus est caput totius Ecclesiae, ergo nullus potest salvari, nisi fiat membrum Christi ; sed membrum Christi non potest fieri nisi credat in Christum : ergo sine fide Mediatoris nullus unquam salvari. potuit.
  2. Item, nullus potuit ingredi in caelum nisi aperta ianua ; sed ïanua non potuit aperiri nisi per passionem Christi : ergo nullus potuit salvari nisi merito passionis Christi. Sed meritum passionis Christi non valet nisi eis in quibus habitat Christus : si ergo Christus habitat per fidem et caritatem, quae habet ur ad ipsum, impossibile fuit aliquem salvari sine fide Mediatoris.
  3. Item, nullus potest salvari sine remissione peccati originalis ; sed originale peccatum non potest remitti nisi per fidem vel per aliquod fidei sacramentum quod sit ipsius Mediatoris signum : ergo nullus potuit pervenire ad salutem ante adventum Christi qui non crederet Mediatorem.
  4. Item, nullus potest pervenire ad salutem nisi qui sperat ; nullus recte sperat nisi qui credit ad salutem se perventurum per merita, quia spes procedit ex gratia et meritis. Si ergo ilii qui praecesserunt Christi adventum salvabantur, credebant se per merita salvari. Aut ergo credebant merita propria sibi sufficere aut meritis alienis indigere.

Si credebant propria sibi sufficere, ergo efferebantur et decipiebantur, ergo non salvabantur. Si credebant se alienis meritis indigere, ergo habebant fidem de Mediatore : ergo nullus salvari potuit post lapsum absque fide Redemptoris.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut multis auctoritatibus probat Magister in littera, post lapsum Adae nullus salvari potuit absque fide Mediatoris. Nullus enim ab illo peccato poterat liberari, nisi in illum Mediatorem crederet, vel ipse pro se, si esset adultus, vel alius pro ipso, si esset parvulus.

 

Et ratio huius est, quia, cum gratia et veritas per Iesum Christum facta sit, et liberatio ab illo peccato sit per merita Christi, et merita Christi non se extendant nisi ad illos qui efficiuntur eius membra et ei copulantur per fidem, sicut impossibile est nunc aliquem salvari nisi eidem copuletur vel per fidem vel per fidei sacramentum, sic et impossibile fuit post lapsum aliquem pervenire ad salutem, qui aliquo modo in Christum mediatorem non crederet. Ideo autem dico aliquo modo, quia fides Mediatoris potest haberi dupliciter, videlicet implicite vel explicite : explicite, ut si quis crederet Filium Dei assumpturum nostram humanitatem, nasciturum de Virgine, passurum in Cruce, resurrecturum tertia die etc. Et hoc modo explicite credere non erat omnibus opportunum, sed his solum quibus a Deo erat revelatum, sicut sanctissimis Patribus.

Implicite vero credere est exspectare redemptorem futurum, qualiter autem et quomodo hoc debeat esse, credere secundum quod illi credebant quibus a Domino est revelatum ; et hoc quidem erat omnibus opportunum.

 

Et hoc est quod dicit magister Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : Haec sunt, inquit, quibus ab initio nihil minus recta fides unquam habere potuit, credere videlicet unum esse Deum, creatorem omnium et rectorem universorum ; ipsum quidem non esse mali auctorem, eorum tamen, qui. in malis suis misericordiam eius quaererent et exspectarent futurum redemptorem. Hoc simplidum fidei in initio suffecisse credimus, et tamen fidem nativitatis eius, passionis et resurrectionis et ascensionis suae in hoc eos verissime habuisse dicimus, quia credentibus et scientibus hoc fide et devotione adhaeserunt.

Sic igitur concedendum est quod nullus post lapsum salvari potuit absque fide Mediatoris ; qua quia philosophi caruerunt, suis meritis et virtutibus inhaerentes, ideo tamquam superbi et a Christi membris et meritis separati, exclusi sunt a gaudiis paradisi.

Concedendae sunt igitur rationes ad istam partem adductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur de auctoritate Apostoli, dicendum quod Apostolus praecise non intendit determinare totum quod est ad salutem necessarium, sed illud sine quo non potest esse salus : Dicit enim quod hoc est opportunum, sed non dicit quod hoc sit sufficiens. Tangit autem illa duo potissime, quia necessaria erant omni statui naturae, non solum statui naturae lapsae, sed etiam statui innocentiae.
  2. Ad illud quod obicitur, quod fides Creatoris et Remuneratoris sufficienter dirigit ad sperandum et amandum, dicendum quod falsum est secundum statum naturae lapsae, quia, cum spes procedat ex meritis, sicut in opponendo tactum est, si quis speraret salvari ex meritis propriis sine meritis Mediatoris, non recte speraret, sed potius praesumeret. Ideo spes non sufficienter dirigitur per fidem Creatoris et Remuneratoris ; similiter nec caritas, quia non tantum debemus amare, quia Creator et Remunerator, sed magis quia Redemptor.
  3. Ad illud quod obicitur, quod multi salvati sunt sine fide passionis, dicendum quod, si loquamur de fide explicita, verurn est ; si de fide implicita, non est verum. Omnes enim salvandi exspectaverunt Redemptorem futurum, et etiam in suis sacrificiis et oblationibus hoc praefigurabant, in quibus omnibus significatur Christus offerendus ; Unde quodam modo profitebantur facto occulte, quamvis verbo non proferrent manifeste. Similiter non oportebat incarnationem explicite credere, sed sufficiebat credere quod aliquis veniret qui genus humanum redimere posset, sciret et vellet.
  4. Ad illud quod obicitur, quod homines non tenentur nosse quod ignorant angeli, dicendum quod ; etsi angeli mysterium incarnationis non cognoverunt ad plenum, tamen nullus fuit Beatorum qui nesciret genus humanum esse redimendum ; et ideo ex hoc non concluditur quod non oportuit fidem habere de Mediatore, sed quia non oportuit credere explicite, sed sufficiebat credere implicite.
  5. Ad illud quod obicitur, quod omni tempore suffecit implere quod fuit de dictamine legis illius quae erat in illo statu, dicendum quod hoc est verum, secundum quod hoc intelligitur de lege naturae vel de lege Scripturae, secundum quod est adiuta a dono gratiae : sine enim dono gratiae in nulla lege contingit ad salutem pervenire. Quamvis autem lex naturae, destituta auxilio gratiae, non possit aliquid dictare de ipso Mediatore, prout tamen est adiuta per gratiam, dum sentiebat infirmitatem suam et miseriam et advertebat Dei iustitiam et misericordiam, satis dictare poterat quod homo reparatore indigebat et quod divina bonitas dare disponebat. Unde semper fuerunt aliqui famosi Dei cultores ab initio mundi qui haec profiterentur suis oblationibus, ad quorum aspectum et exemplum alii poterant erudiri.
  6. Ad illud quod ultimo obicitur, quod non poterant illud scire per inventionem et doctrinam, iam patet responsio, quia divina gratia omnibus. praesto erat et natura ad hoc manuducere poterat ex consideratione suae iniseriae et curvitatis et ex eruditione quadam generali ; quam accipere poterant a viris qui erant in cultu Dei famosi. Unde, cum non esset tunc prophetia nec revelatio aperta, non tenebantur omnino ad fidem explicitam. Indubitanter tamen verum est quod eis praesto erat notitia Mediatoris quanta opportuna erat secundum exigentiam temporis, tum ex dictamine naturae tum ex aliena instructione tum etiam ex Dei inspiratione, qui se offert omnibus qui eum requirunt humiliter.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum omnes teneantur credere omnes articulos explicite post adventum Christi.

 

Tertio quaeritur de sufficientia fidei quantum ad eos qui adventum Christi sunt subsecuti, et est quaestio, utrum omnes teneantur credere omnes articulos explicite post adventum Christi.

Et quod sic, videtur.

  1. Deuteronomii 27, 8 praecipitur quod Lex lucide et aperte scribatur super lapides ; et ibi dicit Glossa quod laici et simplices sunt lapides. Ergo, si Scriptura illa est per cognitionem, videtur quod laici tenerentur Legem cognoscere lucide et aperte : ergo multo fortius videtur quod in Novo tenentur cognoscere doctrinam fidei catholicae.
  2. Item, Levitici 14, 10 dicitur de leproso ut offerat sextarium pro emundatione ; ibi Glossa : Sextarius est verissima fidei confessio, ubi si plus est, effunditur, si minus est, deficit. Ergo videtur ad hoc quod aliquis possit a peccatis purificari, quod necesse est habere plenam mensuram fidei : ergo videtur quod omnibus sit necessarium nosse omnes articulos explicite et distincte.
  3. Item, sicut se habet obedientia respectu praeceptorum, ita fides respectu articulorum ; sed non est vera obedientia nisi obediat omnibus praeceptis : ergo nec vera fides nisi distincte et explicite assentiat omnibus articulis. Minor probatur per illud quod dicitur ad Galatas 5, 3 : Testificor omni homini circumcidenti se, quod sit debitor omnis Legis faciendae ; et Iacobi 2, 10 : Si totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
  4. Item, sicut se habet caritas ad diligibilia, sic se habet fides ad credibilia ; sed caritas, quantumcumque sit parva et in quocumque sit, facit amare omne quod est amabile - necessarium est enim cuilibet ad salutem quod diligat Deum, proximum et se ipsum - ergo pari ratione necessarium est fidei ; quantumcumque parvae, omnes articulos credere distincte.
  5. Item, non vitatur malum nisi cognitum ; sed quilibet, quantumcumque simplex, tenetur vitare errorem contra quemlibet articulum : ergo tenetur scire et credere quemlibet articulum. Quod autem teneatur quilibet vitare errorem contra quemlibet articulum, manifestum est, quoniam, si ignorantia non excusat in agendis, pari ratione videtur quod nec excusare debeat in credendis. Esto etiam quod aliqua simplex et vetula audiat sacerdotem praedicantem errorem et contra aliquem articulum fidei et credat ei, constat quod ista non excusatur, quia, si ad praedicationem sui sacerdotis committeret adulterium vel homicidium, nequaquam excusaretur ; sed constat quod ilium errorem quem praedicat sacerdos vitare non potest, nisi cognoscat oppositum illius erroris esse verum : redit igitur illud quod prius inferebatur, scilicet quod omnes articulos fidei distincte credere cuilibet sit necessarium.
  6. Item, omnes articuli aequaliter arctant ad assentiendum, omnes etiam indifferenter se habent ad hoc ut per auditum manifestentur. Si ergo aequaliter obligant quantum ad assensum et aequaliter obligant quantum ad auciitum, videtur quod eodem modo omnes articuli se habeant ad fidem credentis : ergo vel omnes tenetur credere vel nullum. Sed non nullum credere tenetur, quia tenetur credere aliquem : ergo tenetur credere omnes et singulos.

 

Contra :

  1. Super illud Ioannis 6, 12 : Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant ; ibi Glossa dicit : Fragmenta sunt secreta mysteria, quae populus communis capere non potest. Ergo, si ista secreta mysteria sunt maxime ea quae spectant ad articulos fidei christianae, videtur quod populus non teneatur ad ea cognoscenda.
  2. Item, ad hoc quod aliquid sciatur scientia demonstrativa, sufficit quod sciatur in universali, et non oportet quod sciatur in particulari. Si ergo cognitio fidei contenta est minori certitudine quam sit certitudo scientiae demonstrativae, videtur quod non teneatur quis per fidem credere omnes articulos explicite.
  3. Item, pauci sunt, nisi sint bene periti in theologia, qui sciant articulos Symbolorum bene distinguere et numerare. Si ergo omnes tenerentur omnes articulos fidei scire distincte et explicite, pauci salvarentur ; quod est valde crudele dicere.
  4. Item, si omnes tenerentur nunc scire omnes articulos fidei explicite, cum in Veteri Testamento non tenerentur, sicut supra probatum est, videtur quod multo gravior sit lex evangelica quam mosaica. Si ergo inconveniens est hoc dicere, restat quod non tenentur omnes ad credendum singulos articulos explicite et distincte.

 

Respondeo : Dicendum quod omnes Christiani post adventum Christi tenentur credere omnes articulos. Hoc autem tripliciter potest esse : aut omnes credere implicite aut omnes credere explicite aut quosdam explicite, quosdam implicite.

 

Credere omnes implicite est fidei diminutae. Non enim sufficit modo alicui, qui habet usum rationis, in generali credere Redemptorem et Remuneratorem ; adeo enim notitia quorumdam articulorum manifesta est quod nullus habens usum rationis illos ignoret, nisi omnino negligat et contemnat Dei cultum et salutem suam.

 

Credere autem quosdam implicite, quosdam explicite, hoc est fidei ad salutem necessariae ; potest enim fidei simplicium sufficere. Ad illos enim tenentur explicite credendos, quos manifestai eis non solum praedicatio, sed etiam ecclesiasticus usus et consuetudo, sicut est de Unitate et Trinitate, quam possunt nosse ex ipso actu consignationis : consignant enim se in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ; sicut est de nativitate, passione, resurrectione et peccatorum remissione, quos cognoscere possunt ex ipsis solemnitatibus quas Ecclesia celebrat et actibus sacerdotum. Ideo ab horum cognitione et notitia nullus ratione utens excipitur ; nec ignorantia excusatur, quia non potest esse talis ignorantia sine negligentia et contemptu.

Alios etiam articulos non ita manifestas tenentur utique credere implicite. Implicite autem voco credere, ut in generali credant universaliter omne quod credit sacro-sancta mater Ecclesia, ita quod in particulari a nullo illorum dissentiant nec aliquem articulorum discredant.

 

Credere autem omnes articulos explicite et distincte est fidei iam provectae. Hoc enim non est de generali fidei necessitate ; sed, si necessarium est alicui, illis est necessarium qui in cognitione fidei profecerunt, et illis potissime qui fidem aliis explicare et manifestare tenentur vel etiam qui officium docendi et praedicandi assumunt, sicut sunt habentes curam animarum et praedicatores verbi Dei et doctores Sacrae Scripturae et alii quorum conversatio versatur circa fidei veritatem.

Hoc tamen non credo esse opportunum omnibus qui salvantur. Multi enim sunt boni simplices, qui, quamvis sint parvae cognitionis, sunt tamen magnae devotionis ; et tales pium est credere ad salutem pervenire.

Et propterea concedendum est quod, licet opportunum sit omnibus non solum credere omnes articulos implicite, sed etiam quosdam explicite post adventum Christi, non tamen est necessarium omnibus, maxime simplicibus, credere omnes explicite.

Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod super lapides debebat scribi Lex lucide, dicendum quod illud mandatum non erat datum laicis, sed illis qui debebant eos Legem docere. Unde ex hoc non potest concludi quod simplices teneantur credere omnes articulos fidei, sed quod illi qui habent curam animarum ipsorum tenentur fidem manifestare lucide et aperte.
  2. Ad illud quod obicitur, quod sextarius fidei consistit in plena confessione jpsius, dicendum quod sextarius ille, qui significat confessionem fidei, impleri habet plenitudine sufficientiae et plenitudine copiae. Tunc impletur plenitudine sufficientiae, quando quis omnes articulos credit, ita quod nullum discredit ; aliquos tamen credit implicite et aliquos explicite, ita quod in credulitate sua, sive in istis quos credit implicite sive in his quos credit explicite, nihil addit nec minuit de his quae credit sancta Ecclesia et dicit Sancta Scriptura ; et hunc sextarium sic impletum debent omnes offerre. Tunc autem est plenitudo copiae, quando quis distincte et explicite novit et credit ea quae spectant ad articulos fidei et ea quae ad ipsos consequuntur ; et haec mensura non est omnium, sed magis capacium.

3-4. Ad illud quod obicitur tertio et quarto, quod sicut se habet obedientia respectu praeceptorum et caritas respectu diligendorum, sic et fides respectu credendorum, responderi potest dupliciter : primo dicendo quod non est simile quia, eum fides consistat in cognitione et cognitio potest scire aliquid in universali, ita tamen quod non sciat in particulari, et ita scire uno modo et ignorare alio modo ; potest et ipsa fides aliquid credere implicite, quamvis non credat explicite. Non sic autem est de obedientia, quae consistit in mandatorum exsecutione ; non enim potest mandatum impleri in imiversali quin impleatur in particulari. Similiter ea quae caritas diligit, ita sunt manifesta quod non possunt latere.

Aliter potest responderi quod quodam modo sit simile, quia obedientia non tenetur omnia mandata exsequi in opere nisi pro loco et tempore, sed sufficit quod promptum reddat et voluntarium ad exsequendum omnia, cum fuerit locus et tempus. Similiter nec caritas specialiter diligit unumquemque, sed omnes communiter amplectitur, illum autem specialiter diligit quem specialiter cognoscit. Ideo ex hoc non potest concludi quod aliquis per fidem teneatur omnes articulos explicite credere, sed implicite ; explicite autem, cum se offert opportunitas, utpote quqndo aliquis articulus illi praedicatur et explicatur ab eo cui debet credere.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non vitatur malum nisi cognitum, dicendum quod verum est. Sed cognitum potest esse aliquid dupliciter : vel in se vel. in alio ; et secundum hunc duplicem modum potest aliquis vitare malum, vel per notitiam propriam vel per notitiam alienam. Ille autem qui habet fidem implicitam de aliquo articulo, quamvis errorem contra illum articulum non possit omnino vitare per notitiam propriam, potest tamen vitare per notitiam alienam ; innititur enim his qui credunt articulos explicite. Unde aliquis simplex homo vel vetula, cum audit aliquid novum praedicari, non debet statim assentire, quousque noverit illud universaliter ab Ecclesia teneri. Unde praeter remedium divinae inspirationis et orationis, ad quod semper recurrendum est, haberit simplices remedium humanae instructionis ; ad quod possunt confugere, ut errores valeant declinare. Semper enim Deus habuit et habebit aliquos iustos et famosos, qui veritatem fidei non solum in se, sed etiam in simplicibus conservarent, dum simplices innituntur eis et credunt.
  2. Ad illud quod obicitur ultimo, quod omnes articuli se habent aequaliter ad assensum et auditum, dicendum quod, etsi indifferenter se habeant omnes articuli ad ipsam fidem quantum ad assentiendi promptitudinem, non tamen aequaliter se habent quantum ad instructionem. Quod enim frequentius versatur ante oculos et in auribus rudium et simplicium melius ab illis capitur et retinetur ; et aliqui articuli sunt huiusmodi qui ita frequentantur, sicut est de nativitate Christi et passione et similibus, quod non possunt ignorari sine culpa negligentiae. Non sic autem est de omnibus aliis, et ideo non oportet omnes aequaliter explicite credi. Quamvis enim habitus fidei sit per infusionem, explicatio tamen est per doctrinam et instructionem, ad quam non omnes articuli se habent uniformiter.

 

 

ARTICULUS II

De profectu fidei secundum diversitatem temporum.

 

Consequenter quaeritur de profectu fidei secundum diversitatem temporum.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum fides creverit quantum ad credendorum multitudinem.

Secundo, utrum creverit quantum ad luminis plenitudinem.

Tertio quaeritur, utrum profecerit quantum ad cognitionis certitudinem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum fides creverit quoad credendorum multitudinem.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum fides creverit vel profecerit quantum ad credendorum multitudinem.

Et quod sic, videtur.

  1. Exodi 6, 3 : Nomen meum Adonai non indicavi eis. Igitur ex hoc textu patet quod aliquid cognoverunt Patres sequentes quod non cognoverunt praecedentes ; quia. revelavit Dominus Moysi quod non revelavit Patribus. Ergo videtur quod fides nostra aliquid cognoscat nunc quod fides Patrum non cognoscebat : crevit igitur fides quoad credibilia.
  2. Item, sicut lex evangelica se habet ad legem mosaicam quantum ad moralia sic fides Legis Novae ad fidem Veteris Legis quantum ad credibilia ; sed Evangelium super Legem Veterem addit multa consilia : ergo videtur quod fides Legis Novae se extendat ad plura credibilia quam fides Legis Veteris.
  3. Item, incarnatio Christi, passio, resurrectio et ascensio et huiusmodi proponuntur omnibus credenda qui sunt in Nova Lege ; sed haec non proponebantur illis qui erant in lege mosaica : ergo etc.
  4. Item, aliquid cognovit Ecclesia post adventum Christi quod latebat angelos. Ergo multo fortius cognoscit aliquid et credit, quod latebat homines puros. Videtur ergo quod fides ereverit quantum ad ea quae per ipsam creduntur et cognoscuntur. Prima manifestatur per hoc quod dicitur ad Ephesios 3, 10 : Ut innotescat Potestatibus et Principatibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.

 

Sed contra :

  1. Tota fides christiana continetur in Lege Nova, et tota Lex Nova continetur in Veteri, quia rota est in rota, secundum quod dicitur Ezechielis 1, 16. Si ergo fides primorum Patrum praecedentium adventum Christi claudebat in se quidquid erat Legis Veteris, claudebat et per consequens quidquid erat Legis Novae, videtur ergo quod fides secundum tempora diversa non creverit quantum ad credibilia.
  2. Item, mutato obiecto, mutatur habitus. Ergo, si fides secundum diversa tempora haberet aliquod obiectum novum, videlicet si aliquid crederet quod prius non credidisset, secundum diversa tempora mutata esset ; sed fides secundum diversa tempora non est mutata, secundum quod dicit Augustinus, et habetur in littera : ergo videtur quod non profecit quantum ad credibilia.
  3. Item, omne quod est verum modo de praeterito, aliquando fuit verum de futuro. Ergo sicut modo verum est Christum esse incarnatum, natum est passum, ita verum erat in praeterito Christum esse incarnandum, nasciturum et passurum ; et qua ratione nunc est credibile de praeterito, eadem ratione erat tune credibile de futuro : ergo non videtur quod creverit fides quantum ad numerum credibilium.
  4. Item, quamvis caritas profecerit aliquo modo secundum intensionem et fervorem, non tamen profecit quantum ad diligendorum multitudinem : tot enim fuerunt diligibilia in Veteri Lege quot et in Nova. Ergo consimili ratione videtur et circa fidem et credibilile quod, etiam proficiente fide, credibilia propter hoc non sint multiplicata.

 

Respondeo : Dicendum quod credibilia multiplicari dupliciter potest intelligi : vel quantum ad novorum articulorum additionem vel quantum ad implicitorum explicationem. Si primo modo intelligatur, sic non est concedendum fidem profecisse quantum ad credendorum multitudinem ; si secundo modo, sic profecit secundum processum temporis, quia quod uno tempore credebatur implicite et quasi uno articulo, processu temporis explicatum est et quasi distinctum in multa credibilia ; sicut supra dicebatur quod sufficiebat aliquo tempore credere Redemptorem futurum ; nunc autem circa ipsum Redemptorem septem articuli explicantur, et multa ex illis consequentia et eis annexa manifestantur.

Et hoc est quod dicit magister Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : Ante Legem, inquit, Deus Creator credebatur et ab eo salus et redemptio expectabatur ; per quem autem et quo modo eadem salus implenda et perficienda foret, exceptis paucis, quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a ceteris fidelibus non cognoscebatur. Sub Lege autem persona Redemptoris praedicabatur mittenda ; quae autem ipsa persona foret, hoc est, homo vel angelus vel Deus, nondum manifestabatur ; soli enim hoc cognoverunt qui per Spiritum illuminati fuerunt. Sub gratia autem manifeste iam ab omnibus praedicatur et creditur et modus redemptionis et qualitas personae Redemptoris.

Et sic patet quod fides profecit quantum ad credibilium multitudinem, non nova addendo, sed quodam modo implicita explicando. Qualitas enim personae Redemptoris et modus redemptionis sciri non potest aperte, nisi sub quadam articulorum multitudine,  et distinctione.

Concedendae sunt igitur rationes ad primam partem inductae, quae ostendunt fidem aliquo modo profecisse secundum credibilium multitudinem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod Lex Nova est in Veteri sicut rota in rota, dicendum quod rota non habet esse in rota nisi secundum implicationem quamdam, quia quod in Lege Nova est explicite, in Veteri Lege erat implicite. Unde ex hoc non sequitur quod fides in Lege Nova non profecedt secundum articulorum multitudinem, explicando per multos quod in uno continebatur implicite ; sed quod non crevit addendo aliquid extraneum, quod quidem in Lege Veteri nec explicite nec implicite fuisset contentum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod, mutato obiecto, mutatur habitus, iam patet responsio, quia ista multiplicatio articulorum, secundum quam dicimus fidem profecisse non mutat obiectum secundum substantiam, sed solum secundum accidens, quia implicitum explicat ; et ideo ex hoc non potest inferri quod fides essentialiter sit mutata.
  3. Ad illud quod obicitur, quod omnia quae credimus de praeterito, fuerunt credibilia de futuro, dicendum quod verum est ; sed licet omnia illa quae nos modo credimus, ab aliquibus personis ex speciali munere Dei cognoscerentur et crederentur explicite, universitati tamen populi non proponebantur credenda nisi implicite. Unde et populus communiter expectabat Messiam sive Redemptorem, nihil cogitantes de Filii Dei incarnatione vel passione vel resurrectione. Nunc autem omnia haec sunt explicata, nec tantum sunt credibilia, immo actu credita et ad credendum proposita ; et quantum ad hoc dicimus ea esse multiplicata, licet quantum ad veritatem rei non sint augmentatum.

 

 

QUAESTIO II.

An fides profecerit quoad illuminationis plenitudinem.

 

Secundo quaeritur, utrum fides profecerit quantum ad illuminationis plenitudinem.

Et quod sic, videtur.

  1. 1. Primo, auctoritate Gregorii, in quadam Homilia super illud Lucae [10, e3] : Beati oculi, qui vident quae vos videtis ; ibi Gregorius : Secundum incrementa temporum crevit scientia Sanctorum et spiritualium Patrum ; et quanto adventui Salvatoris viciniores exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt. Ergo pleniori lumine cognoverunt ; sed non cognoverunt nisi fide : ergo crevit fides quantum ad luminis plenitudinem.
  2. Item, secundum profectum temporum crevit prophetia quantum ad illuminationis plenitudinem. Ergo consimili ratione videtur hoc debere reperiri in ipsa fide. Prima probatur per hoc quod dicit David propheta : Super senes intellexi ; et iterum : Super omnes docentes me intellexi ; et Actuum 2, 15 dixit Petrus : Non, sicut aestimatis, hi ebrii sunt, sed hoc est quod dicitur per prophetam Ioel : Et erit in novissimis diebus, effundam etc. Si ergo secundum maiorem Spiritus effusionem crescit mentis illuminatio, videtur quod ipsa fidei cognitio secundum temporis diversitatem creverit quantum ad luminis plenitudinem.
  3. Item, clarius videtur unumquodque ad praesentiam lucis quam ad praesentiam umbrae ; sed in Nova Lege fuit ipsius veritatis exhibitio, in Veteri vero fuit ipsius veritatis umbratilis praefiguratio : ergo secundum tempus Novae Legis maior fit in cognitione fidei luminis plenitudo.
  4. Item, maior illuminatio fidei habet ortum a duplici principio, videlicet a gratia interius inspirante et ab instructione exterius manuducente ; sed tempore Legis Novae abundantior est gratiae effusio in sacramentis et clarior instructio in evangelicis et apostolicis documentis : ergo videtur quod in ipsa fide secundum tempus gratiae maior sit plenitudo luminis.

 

Sed contra :

  1. Quod est supra tempus non mutatur nec proficit nec deficit in tempore ; sed illuminatio fidei innititur primae Veritati propter se et super omnia, quae est omnino supra tempus : ergo videtur quod fidei cognitio secundum temporis diversitatem nec proficiat nec deficiat quantum ad luminis plenitudinem.
  2. Item, videtur quod fides non solum non profecerit quantum ad luminis plenitudinem, immo potius decreverit, quia maior est illuminatio, quae revelat magis occultum quam quae revelat magis manifestum ; sed fides ante adventum Christi faciebat cognoscere Redemptorem et Mediatorem, et hoc quidem multo magis erat occultum quam post advent um ipsius : videtur ergo quod ipsa fides ampliori et perfectiori lumine tunc temporis perfunderet mentem.
  3. Item, maior est illuminatio quae facit praecognoscere futura quam quae facit rememorari praeterita ; sed fides in antiquis Patribus faciebat futura praecognoscere, in nobis facit praeterita rememorari : ergo amplioris et perfectioris luminis erat tunc quam nunc.
  4. Item, tanto amplior est illuminatio et maior, quanto lumen suum magis communicat ; sed fides sequentium confirmatur per fidem Patrum praecedentium : ergo, cum priores communicant illuminationem suam posterioribus, non e conversa, videtur quod maior fuerit in eis luminis plenitudo.

 

Respondeo : Dicendum quod secundum diversitatem temporum crevit fides quantum ad luminis plenitudinem, intelligendo de fide secundum statum communem.

Hoc autem non est propter ipsorum temporum transmutationem primo et principaliter, sed propter veritatis exhibitionem, propter maiorem gratiae diffusionem, propter planiorem instructionem. Ideo enim credentes clarius nunc ea quae credunt cognoscunt quam antiquitus cognoscebant, quia iam est veritas exhibita per Christum, iam etiam gratia Spiritus Sancti amplius diffunditur in sacramentis Novae Legis propter Christi meritum et pretium iam solutum ; iam etiam nunc fides apertius praedicatur et docetur, probatur et defenditur per evidens discipulorum Christi et eius sequacium documentum.

Unde concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod illuminatio fidei et ipsa fides est supra tempus, dicendum quod, licet sit supra tempus quantum ad rationem moventem, quia innitur primae Veritati propter se, tamen quantum ad ipsum intellectum credentem et assentientem voluntarie respicit statum viae, et ita quodam modo temporis varietatem, quia status viae secundum diversa tempora variari habet. Et ideo sicut videmus quod in uno homine fides crescit et proficit paulative, secundum quod homo magis ac magis se disponit ad fidei susceptionem, sic etiam in diversis temporibus proficit fides secundum statum communem, quia secundum profectum temporum efficiebantur homines magis idonei ad percipienda et intelligenda sacramenta fidei.
  2. Ad illud quod obicitur, quod maior est illuminatio quae manifestat magis occulta, dicendum quod illud habet veritatem ceteris paribus ; sed aliqua illuminatio adeo potest illuminare ad videndam rem manifestam quod excedit illam quae illuminat ad cognoscendam rem occultam, sicut visio patriae excedit fidem.

Potest etiam aliter dici quod occultum aliquid dicitur dupliciter : vel a parte cognoscentis vel a parte rei cognitae. Cum ergo dicitur quod maior est illuminatio quae facit cognoscere magis occultum, si intelligatur a parte cognoscentis et a parte rei cognitae, tunc habet veritatem, utpote si illud quod erat occultum faciat magis manifestum. Et hoc modo non habet veritatem in proposito, quia fides praecedentium adventum Christi non faciebat de magis occulto magis manifestum, immo quod erat occultum in se remanebat occultum ipsi cognoscenti.

  1. Ad illud quod obicitur, quod maior est illuminatio quae facit praecognoscere futura quam quae facit rememmari praeterita, dicendum quod illud verum est de illis praeteritis quae subiacent humanae considerationi ; de his autem quae sunt supra rationem veritatem non habet. De talibus enim consuevit dici quod non solum est prophetia futurorum, sed etiam praeteritorum, sicut prophetavit Moyses, cum dixit : In principio creavit Deus caelum et terram ; et Elisabeth, Lucae 1, 45 : Beata quae credidisti etc. ; et respectu talium est fides. Per fidem enim creditur quod Deus fuit passus et mortuus et quod resurrexit tertia die ; et hoc excedit naturale iudicium nec ad huius cognitionem pervenire potest homo per ea quae sensu cognovit, sed per ea quae Deus inspiravit. Unde, quamvis fides nostra sit praeteritorum, potius debet dici divina illuminatio quam dicatur praeteritorum rememoratio.
  2. Ad illud quod obicitur, quod illuminatio praecedentium magis communicatur quam illuminatio sequentium, dicendum quod hoc accidit sicut lucerna posita super candelabrum magis illuminat quam si multae ponerentur sub modio. Per hunc modum patientia Iob et Tobiae plures movet et dirigit ad veritatem quam patientia multorum aliorum, quorum virtus plus claruit apud Deum. Et secundum istum modum illuminatio Patrum praecedentium magis derivatur quam illuminatio sequentium, quia sequentes a prioribus accipiunt exemplum bene vivendi et credendi, non e converso ; sicut discipulus doctrinam accipit a magistro, qui, si bonus est, potest dicere cum David : Super omnes docentes me intellexi etc.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum fides creverit quantum ad assensus certitudinem.

 

Tertio quaeritur, utrum fides creverit quantum ad assensus certitudinem.

Et quod sic, videtur.

  1. Certius assentitur ei quod clarius cognoscitur ; sed fides secundum diversitatem temporum profecit in claritate cognoscendi : ergo in certitudine assentiendi.
  2. Item, certius assentitur rei quanto certior est in se ; sed necessarium certius est quam contingens : ergo fides quae est de necessario certior est quam fides quae est de contingenti. Sed fides, qua credimus Christum esse passum, est de necessario ; fides, qua crediderunt Christum esse passurum, fuit de contingenti : ergo certior est fides post adventum Christi quam ante.
  3. Item, certius est aliquid quanto pluribus testibus confirmatur ; sed fides Ecclesiae pluribus testibus confirmata est qitam fuerit fides Synagogae, sive quantum ad mirabilia sive quantum ad martyria sive quantum ad Prophetarum oracula.
  4. Item, quanto fides firmius adhaeret, tanto certior est, sed quanto fides est devotior, tanto firmius adhaeret ; sed secundum diversitatem temporum crevit fidei devotio : ergo crevit ipsius fidei certitudo. Quod autem secundum diversitatem temporum fidei devotio creverit, manifestum est, quia devotionem ipsius Ecclesiae admiratur Synagoga in Canticis quasi per totum, secundum quod Glossae exponunt ; et hoc ipsum expresse videri potest in choris Martyrum, Virginum et Confessorum, qui amplius abundant post Christi adventum quam ante.

 

Sed contra :

  1. Tota certitudo ipsius fidei pendet ex divina Veritate dictante ; sed ipsi divinae Veritati dictanti nulla omnino potest accrescere certitudo : ergo pari ratione nec ipsi fidei assentienti.
  2. Item, cognitio fidei est conformis divinae praescientiae, a qua recipit illuminationem ; sed divina praescientia aeque certa est de futuro, antequam eveniat, sicut et de praeterito, postquam evenit : ergo videtur quod fides Patrum praecedentium adventum Christi habebat tantam certitudinem quantam habet fides eorum qui sunt subsecuti.
  3. Item, aeque certa est ipsa fides de eo quod cognoscit sicut et prophetia ; sed prophetia est divina inspiratio, rerum eventum immobili veritate denuntians, quae adeo est certa de futuro sicut et de praeterito - unde et futura frequenter annuntiat per modum praeteriti - ergo pari ratione videtur quod et fides in Patribus praecedentibus adventum Christi aeque certa fuerit sicut et in consequentibus.
  4. Item, sicut in fide nostra nullus cadit error, nulla dubitatio, sic nec in fide praecedentium Patrum. Si ergo albius dicitur quod est nigro impermixtius et certius quod remotum est ab omni dubitatione, et aeque erat remota fides antiquorum Patrum ab errore et dubitatione sicut et nostra, ergo aequaliter erat certa : ergo fides non crevit quantum ad certitudinem.

 

Respondeo : Dicendum quod de certitudine fidei est loqui dupliciter secundum duplicem comparationem. Habet enim fides comparari ad ipsam Veritatem dictantem, habet etiam comparari ad ipsum intellectum assentientem. Si loquamur de certitudine fidei per comparationem ad Veritatem dictantem, sic eius certitudo nec habet minui nec augeri, quia, cum ipsa Veritas divina certissima sit et falli non possit, quantum est ex parte rationis dictantis, in fide quacumque, qua assentit divinae Veritati propter se et super omnia, status est certitudinis, nec habet ex illa parte fides proficere in certitudine, sicut ostendunt rationes ad secundam partem inductae.

Si autem loquamur de certitudine fidei per comparationem ad ipsum credentem, sic concedi potest quod fides crescit quantum ad certitudinem, tum propter clariorem cognitionem, tum propter maiorem devotionem. Illa enim fides certior est quae apertius cognoscit et devotius acquiescit. Et quantum ad haec duo fides secundum diversitatem temporum crescit, secundum quod dicit magister Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : Duo, inquit, sunt secundum quae fides crescere dicitur, cognitio et affectus. Secundum cognitionem fides crescit, quando eruditur ad scientiam ; secundum affectum vero, quando ad devotionem excitatur et roboratur ad constantiam. Et utroque modo crevit fides secundum diversitatem temporum. Quod enim creverit quantum ad devotionem, satis ostendunt Martyrum passiones ; quod quantum ad scientiam, satis ostendunt Doctorum eruditiones.

Unde Hugo dicit quod illud signatum fuit in Numerorum 13, 24 de botro, qui portabatur in vecte, de quo ait sic : Botrus siquidem in vecte Christus in cruce est, cuius mysterium in sacramento duo populi portant. Qui praecesserunt portaverunt, sed non viderunt, quia praecedentes adventum eius sacramenta passionis ipsius portaverunt, sed non omnes per cognitionem intelligere valuerunt. Secundi autem portant et vident, quia fideles post adventum Christi sacramentum passionis eius per fidem suscipiunt et per revelatam cognitionem iam aperte cognoscunt. Sic igitur patet quod, etsi certitudo fidei a parte Veritatis dictantis non habet incrementum, habet tamen proficere ex parte ipsius credentis.

 

Et secundum hoc patet responsio ad quaestionem propositam. Patet etiam responsio ad obiecta, quia rationes ad primam partem procedunt secundum unam viam et rationes ad secundam partem procedunt per aliam, sicut manifestum est pertractanti.

 

Patet etiam generaliter ex praedictis quis sit modus proficiendi in ipsa fide. Proficit enim fides quodam modo extensive quantum ad articulorum explicationem ; proficit etiam intensive quantum ad clariorem illuminationem ; proficit etiam radicative quantum ad certitudinis et devotionis adhaesionem ; et hoc dico respiciendo ad statum communem.

Et per consimilem modum proficere habet in eodem homine et etiam in diversis hominibus qui sunt sub eadem Lege, sese gradatim excedentibus secundum fidei profectum. Et hoc est quod dicit Hugo de Sancto Victore : Secundum incrementa fidei divetsa genera hominum inveniuntur. Quidam enim fideles sunt, qui sola pietate credere eligunt, sed utrum credendum sit vel non credendum, ratione non comprehendunt. Alii vero ratione approbant quod fide iam credunt. Alii vero quod fide credunt et ratione approbant purificatae mentis intelligentia experiuntur. In primis sola fides facit electionem ; in secundis ratio adiungit approbationem ; in tertiis puritas intelligentiae apprehendit certitudinem. Et sic patet responsio ad propositam quaestionem.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Fides magna dicitur cognitione et articulorum quantitate vel constantia et devotione. Videtur enim primo hic esse superfluitas, quia magister Hugo non ponit nisi duo, secundum quae attenditur profectus fidei, videlicet cognitionem et affectionem ; Magister vero ponit hic quatuor : ergo videtur quod ille sit diminutus vel ipse superfluus.

Item, eadem fide qua creditur unus articulus creduntur et ceteri : ergo non videtur quod dicatur magna ab articulorum quantitate.

Respondeo : Dicendum est ad hoc quod fides duplicem habet magnitudinem : unam per comparationem ad obiectum ; et haec attenditur in articulorum quantitate, et vocatur hic articulorum quantitas ipsorum articulorum dignitas : articuli enim non sunt de quacumque veritate, sed de Veritate summa. Et penes hoc quantitas fidei aequalis est secundum diversitatem temporum, aequalis est etiam secundum pluralitatem articulorum, quantum ad id quod est in eis principale, scilicet quantum ad ipsam primam Veritatem. Quantum vero ad connotatum bene posset concedi quod unus articulus est dignior alio, ut illi qui sunt de Divinitate digniores sunt quam illi qui sunt de humanitate.

Habet etiam magnitudinem per comparationem ad subiectum ; et quia fides respicit subiectum secundum triplicem vim, videlicet secundum potentiam intellectivam et secundum potentiam affectivam et secundum potentiam interpretativam, secundum hoc attenditur in fide magnitudo secundum triplicem modum, videlicet per comparationem ad intellectivam dicitur magna cognitione, per comparationem ad affectivam dicitur magna devotione, per comparationem ad interpretativam dicitur magna constantia. Tunc enim fides constans est, quando aliquis libere confitetur quod credit. Et sic patet praedictorum quatuor numerus et sufficientia.

Aliter potest dici, et magis secundum intentionem Magistri, quod, cum fides respiciat intellectum et affectum, secundum quod supra habitum est, magnitudo eius sumitur tam ex parte huius quam ex parte illius. A parte autem intellectus dupliciter potest attendi maior magnitudo in fide : aut quia clarius cognoscit ipsum creditum aut quia cognoscit ipsum in pluribus sive distinctius. Primo modo dicitur fides magna cognitione ; secundo ; articulorum quantitate, quia articulos novit melius distinguere.

Similiter ex parte affectus dupliciter attenditur magnitudo : aut quia firmius adhaeret aut quia intensius. Primo modo dicitur esse magna constantia, secundo modo dicitur magna devotione. Et sic ista quatuor reducuntur ad illa duo quae ponit magister Hugo.

Et per hoc patet responsio ad obiecta ; patet etiam quod non est aliqua contrarietas nec est superfluitas.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quibusdam videtur quod suffecerit illis quatuor tantum credere, scilicet nativitatem et mortem et resurrectionem et adventum ad iudicium. Cum enim isti articuli ita bene essent ignoti sicut alii, videtur quod non magis tenerentur cognoscere istos quam alios. Quaeritur ergo : quare magis debebant ista credere de Mediatore quam alia ?

Respondeo : Dicendum quod ista quatuor principaliter debebat habere fides illorum, quibus innitebatur tamquam magis opportuna. Nam primum quidem credebant tamquam ipsius fidei Mediatoris fundamentum, videlicet ipsam nativitatem. Secundum vero, videlicet ipsam passionem, ut provocaret ad amorem. Tertium vero, scilicet ipsam resurrectionem, ut sublevaret ad spem. Quartitm vero, scilicet adventum ad iudicium, ut gubernaret per timorem. Et quia opmibus erat necessarium ad salutem recte credere, amare, sperare et timere, ideo oportuit aliquos quatuor istos articulos credere explicite, ut alii, qui innitebantur credendo implicite, salvari passent.

Vel aliter. Quia nullus poterat merito suo liberari a contagione vel obligatione peccati originalis, oportuit quod crederent se per meritum Christi passe salvari et per satisfactionem eius. In merito autem est ista quatuor considerare, videlicet personam satisfacientis et modum satisfaciendi et eius praemium et praemiandi modum. Quantum ad personam satisfacientis, oportebat credere nativitatem ; quantum ad modum satisfaciendi, oportebat credere passionem ; quantum ad praemium, oportebat credere resurrectionem ; quantum ad modum, oportebat credere adventum ad iudicium.

 

Dub. IIL

Item quaeritur de hoc quod dicit de Ioanne Baptista, quod de morte Christi et descensu ad inferos dubitasse videtur. Si enim mori et ad inferos descendere est articulus, et Ioannes de hoc dubitavit, ergo fuit infidelis. Sed constat Ioannem non fuisse infidelem, cum Dominus laudet eum ibi, Matthaei 11, 11 : ergo non dubitavit.

Item, Ioannes ei perhibuerat testimonium et aliis notum fecerat Christum : ergo non videtur quod ipse dubitaverit, cum misit discipulos suos ad Christum.

Et hoc est quod dicit Chrysostomus, super 11, 3 Matthaei : Ioannes, qui a Spiritu Sancto didicerat quidquid audierat, qui ceteris praedicaverat, qui testimonium perhibuerat, qui columbam viderat, quare sic quaerit ? Si ignorat, quomodo testis fuit Ioannes ? Tu ante signa divulgaveras modo post mortuos suscitatos, cum iam omnibus quasi notus est, numquid tibi non notus ? Absit. Si tu dicas quod non dubitavit, sed ad modum dubitantis se habuit, obicitur contra hoc auctoritate Ambrosii, Super Lucam, ubi sic ait : Ioannes novit Dei Filium, sed non ipsitm àd infetos descensurum. Item, Lucae 7, 19 in Glossa : Poterat pius vates, quem venturum praedixerat, non moriturum credidisse. Hoc ipsum dicit Gregorius in quadam Homilia, et tangitur in littera.

Respondeo : Dicendum quod sancti Doctores in hac quaestione dissentire videntur. Nam quidam videntur velle ipsum non dubitasse ; alii vero videntur velle dicere ipsum dubitasse. Et ex hac ipsa contrarietate quidam haeretici sumpserunt occasionem errandi, ut dicerent Ioannem damnatum esse, quia in fine dubitavit in fide. Sed certe ab hoc discordat textus evangelicus, in quo praecipue laudatur Ioannes ; discordant etiam omnes doctores catholici et etiam universalis Ecclesia, quae Ioannem non tantum sanctum, sed etiam sanctissimum praedicat et in eius nativitate et decollatione solemnizat.

Ideo, licet sancti Doctores videantur sibi dissentire, idem tamen sentiunt secundum rem.

Propter quod intelligendum est quod triplex est modus dubitandi. Est enim quaedam dubitatio proveniens ex infidelitate, sicut dubitaverunt Iudaei ; et est dubitatio proveniens ex tarditate, sicut dubitaverunt discipuli, quibus dicitur Lucae ultimo, 25 : 0 stulti et tardi corde ad credendum ; et est dubitatio proveniens ex pietate, sicut aliquis ex compassione magna et admiratione ad modum dubitantis se habet.

Dicendum est igitur quod primo et secundo genere dubitationis Ioannes nullo modo dubitavit, dubitaverunt tamen discipuli eius ; et sic intelligunt Sancti, qui dicunt eum non dubitasse, sed dubitationi discipulorum consuluisse. Ideo enim eos misit ad Christum, ut videntes mirabilia quae faciebat converterentur ad ipsum. Si autem loquamur de tertio genere dubitationis, sic dixerunt alii Sancti Ioannem dubitasse non dubitatione vacillalionis, sed potius cuiusdam admirationis et compassionis, quae facit hominem se habere ad modum dubitantis ; et hoc est quod dicit Glossa, Lucae 7, 19 et Matthaei 11, 3 : Non fide, sed pietate dubitavit. Et sic patet quod nulla est contrarietas inter auctoritates praemissas.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Fides, spes, caritas et operatio secundum aliquid aequalia sunt. Sed contra : contingit aliquem habere habitus virtutum et non operationem : ergo videtur quod operatio non aequetur ipsis habitibus.

Item, I ad Corinthios 13, 2 : Si habuero fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero etc. Ergo videtur quod aliquis possit habere magnam fidem, ita quod nullam habeat caritatem.

Respondeo : Dicendum breviter quod illa quatuor aequalia sunt, secundum quod dicitur super illud Apocalypsis 21, 16, quod latera civitatis erant aequalia. Dicitur enim ibi quod latera civitatis sunt fides, spes, caritas et operatio. De modo autem aequalitatis ipsarum virtutum dicetur infra planius, ubi est quaestio et sermo specialis. Ad praesens autem tantum dixisse sufficit quod haec quatuor sunt aequalia secundum rationem merendi, quando sunt informata gratia. Tantum enim ipsa caritas est meritoria in suo actu, quantum et fides, in uno et eodem homine. Similiter tantum meretur operatio procedens ab habitu, quantum placet ipse habitus. Quia enim una est gratia gratum faciens, quae facit animam Deo placere per habitus et operationes, hinc est quod necesse est ista quatuor esse aequalia secundum divinam acceptionem, ac per hoc secundum efficaciam merendi.

Ad illud ergo quod obicitur, quod habitus possunt esse sine operibus, dicendum quod non assignatur hic aequalitas habituum ad operationes in omnibus, sed in his qui habent habitus simul cum ipsis operationibus ab ipsis egredientibus. Praeterea, non intelligit de operibus exterioribus, immo de operationibus interioribus, quae consistunt in motu et usu liberi arbitrii. Et ille quidem usus bonitatem habet iuxta mensuram habitus virtutis gratuitae ; illa enim praecipue est quae habentem perficit et opus eius bonum reddit.

Ad illud quod obicitur, quod magna fides potest haberi sine caritate, dicendum quod Apostolus ibi loquitur de fide informi ; sed littera ista intelligi habet de fide formata.

Et ista sufficiant circa litteram ; nam illa quae praemittuntur de fide Cornelii satis per se sunt plana.