Distinctio XI — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XI
Deinde, si quaeritur, utrum praedestinatio etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra. ostendit Magister qualiter conveniunt Christo illa idiomata quae sonare videntur in complementum et dignitatem. In hac vero parte inquirit de his quae dicunt aliquam defectibilitatem ; talia autem sunt quae notant inceptionem et significant habere esse post non-esse. Talia autem sunt in triplici differentia : quia quaedam important inchoationem in esse implicite et ratione connotati, ut vocabulum « praedestinandi » ; quaedam implicite, sed ratione principalis significati, ut verbum « creandi » ; quaedam explicite et ratione sui primi significati, sicut verbum « incipiendi ». Ideo pars ista habet partes tres.
In quarum prima inquirit, utrum praedestinatio dicatur in Christo de natura an de persona.
In secunda vero inquirit, utrum Christus sit creatura, in principio distinctionis undecimae : Solet etiam quaeri utrum debeat simpliciter dici etc.
In tertia vero quaerit utrum ille homo aliquando inceperit, an semper fuerit, ibi : Post praedicta quaeritur etc.
Prima autem et ultima parte remanente indivisa, media pars dividitur in tres.
In quarum prima proponit quaestionem et determinat.
In secunda vero per auctoritates Sanctorum confirmat, ibi : Qui Christum vel Dei Filium non esse factum etc.
Tertio vero dissolvit argumentationem sophisticam, quae quidem videtur esse contraria veritati, et hoc ibi : Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam. autem huius partis incidit hic quaestio circa duo.
Primo quantum ad Christi praedestinationem.
Secundo vero quaeritur de his quae videntur circa Christum ponere inceptionem.
Circa primum quaeruntur tria per comparationem ad praedestinationem nostram.
Primum est, utrum praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationi conformis.
Secundum est, utrum sit nostrae praedestinationis forma exemplaris.
Tertium est, utrum respectu nostrae praedestinationis sit in ea ratio causalitatis.
ARTICULUS I
De Christi praedestinatione.
QUAESTIO I.
Utrum praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationi conformis.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationi conformis, ita quod nostra et sua praedestinatio dicatur secundum rationem univocam.
Et quod sic, videtur.
- Primo, per definitionem praedestinationis : praedestinatio est praeparatio gratiae et gloriae ; sed hoc convenit Christo et nobis : ergo etc.
- Item, quod convenit Christo secundum humanam naturam convenit uniformiter nobis, cum sit eiusdem naturae et speciei nobiscum ; sed praedestinatio convenit Christo secundum naturam humanam : ergo nobis et sibi competit secundum rationem univocam.
- Item, conformamur Christo in merito ; et, si conformamur in merito, necesse est conformari in praemio : ergo pari ratione et in divino proposito. Sed hoc est praedestinatio : ergo etc.
- Item, Augustinus, De vocatione sanctorum : Quicumque homo gratia fit christianus, sicut ille homo ab initio factus est Christus. Ergo, si eo modo Deus alios homines christianos fecit per quem modum et illum hominem Christum fecit, et omnino eodem modo praedest!navit quo modo fecit, ergo per eumdem modum praedestinavit nos et Christum.
Sed contra :
- Augustinus, De praedestinatione sanctorum : Praedestinatio est propositum miserendi. Sed respectu eius non est miserendi propositum in quo nullµm contingit reperire peccatum : si ergo talis est Christus, videtur quod non secundum eamdem rationem dicatur praedestinatio de nobis et de Christo.
- Item, praedestinatio sic notificatur communiter : praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro ; sed in Christo simul fuerunt gratia et gloria : ergo praedestinatio non convenit nobis et Christo securtdum unam rationem.
- Item, prnedestinatio est in nobis, non tantum ratione naturae, verum etiam ratione personae ; sed in Christo. est praedestinatio ratione naturae assumtae, non ratione personae, cum illa sit. aeterna : ergo etc.
- Item, ille homo Christus. praedestinatus fuit esse Deus sive Dei filius, seeundum quod dicitur ad Romanos 1, 4 : Qui praedestinatus est filius Dei in virtute - unde et datus est ei spiritus non ad mensuram - nos autem praedestinati sumus ad gratiam creatam et finitam : ergo, si creatum et finitum non univocatur in aliquo cum increato et infinito, necessario sequitur quod praedestinatio secundum aliam et aliam rationem dicatur d nobis et de Christo.
Respondeo : Dicendum quod praedestinatio Christi quodam modo habet conformitatem ad nostram praedestinationem, quodam.modo difformitatem ; quod patet, si attendantur ea quae circa praedestinationem sunt. Consideratur. enim praedestinatio in comparatione ad praedestinantem et ad praedestinatum et ad terminum et ad initialem statum. Si ergo consideretur praedestinatio secundum comparationem ad praedestinantem, unius rationis et conformis modi est ptaedestinatio Christi nostrae praedestinationi ; eodem enim modo, quo Deus praedestinavit Christum, praedestinavit et nos.
Si loquamur in comparatione ad statum a quo, simpliciter est differentia. Nam nos per gratiam praedestinationis eripuit de statu peccati et de massa perditionis, sicut dicit Glossa super illud ad Romanos 8, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit, et ipse textus indicat ; hunc autem statum non est reperire in Christo aliquo modo. Et sic quantum ad primum est simpliciter convenientia, quantum ad ultimum, scilicet quantum ad statum, differentia.
Quantum vero ad duo intermedia partim est convenientia, partim. differentia. In nobis enim est praedestinatio respectu naturae et etiam respectu personae et magis proprie respectu personae quam naturae. In Christo autem est praedestinatio ratione naturae assumtae, quae sequitur divinam dispositionem, non ratione personae ; et ita quodam modo est convenientia et quodam modo differentia respectu praedestinati.
Respectu etiam termini consimiliter est. Nam nos sumus praedestinati ad gratiam et gloriam, similiter et Christus ; sed nos sumus praedestinati ad participandam gratiam et gloriam successive, Christus autem simul. Item, nos sumus praedestinati ad gratiam personae singularis, Christus autem ad gratiam unionis et singularis personae ; et ita tantum habet quantum nos et abundat a nobis ; ac per hoc quodam modo eonvenit, quodam modo excedit. Verum est igitur quod praedestinatio Christi quodam modo est conformis et quodam modo difformis ; et, si notificetur secundum illud in quo conformatur, est univocatio ; secundum autem quod disconvenit, non.
Et per hoc patent rationes ad utramque partem. Nam primae, quae ostendunt quod sit nostrae praedestinationi conformis, procedunt a parte praedestinantis vel praedestinati quantum ad naturam vel ex parte termini quantum ad gratiam et gloriam ; et sic verum concludunt. Rationes vero ad oppositum procedunt de ipsa praedestinatione a parte status initialis vel a parte praedestinati ratiotie personae vel a parte termini ratione unionis divinae ; et suis viis concedendae sunt singulae.
QUAESTIO II.
Utrum praedestinatio Christi respectu nostrae praedestinationis sit forma exemplaris.
Secundo quaeritur, utrum praedestinatio Christi repectu nostrae praedestinationis sit forma exemplaris.
Et quod sic, videtur.
- Ad Romanos 8, 29 : Quos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui ; sed illud cui debet res conformari et configurari est exemplar eius : ergo, si praedestinati sumus ut conformemur Christo, videtur quod eius praedestinatio sit nostrae praedestinationis exemplaris ratio.
- Item, Augustinus, De praedestinatione sanctorum : Praeclarissimum lumen nostrae praedestinationis est Iesus Christus. Sed lumen habet rationem distinguendi et notificandi : si ergo hoc competit formae exemplari, videtur quod praedestinatio Christi sit nostrae praedestinatibnis exemplar et ratio agnoscendi.
- Item, vita Christi et modus vivendi fuit norma et exemplar sancte vivendi ipsis membris Christi ; sed sicut se habet conversatio ad conversationem, ita se habet praedestinatio ad praedestinationem : ergo, si vita sua fuit regula et exemplar nostrae, pari ratione praedestinatio sua praedestinationis nostrae.
- Item, Christi generatio fuit ratio exemplaris om nis emanationis, quia in Verbo, quod Deus genuit, omnia disposuit. Ergo pari ratione eius praedestinatio fuit ratio exemplaris omnis praedestinationis.
Sed contra :
- Super illud Iob 38, 33 : Numquid nosti ordinem caeli ? etc., Glossa : Noscere ordinem caeli est supernarum dispositionum occultas dispositiones videre. Ergo in praedestinationibus et dispositionibus est ordo et distinctio : ergo unusquisque praedestinatus habet suam propriam praedestinationem, distinctam a praedestinatione Christi : et si alia ratione praedestinatus est Christus et alia alii, ergo non est exemplar praedestinationis aliorum.
- Item, ipsa praedestinatio nihil aliud est quam praevisio sive dispositio pertinens ad exemplar. Si ergo exemplaris non est exemplar, ergo praedestinationis nihil est exemplar : ergo praedestinationis nostrae non est exemplar praedestinatio Christi.
- Item, quae sunt simul, unum non est ratio exemplandi reliquum ; sed omnes praedestinationes simul et ab aeterno fuerunt in mente divina : ergo praedestinatio Christi nullatenus potuit esse exemplaris forma.
- Item, si praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis, aut ergo ratione principalis significati aut ratione connotati. Si ratione principalis significati, cum illud sit Deus sive divina essentia, divina essentia erit exemplata, et idem erit exemplar sui ipsius. Si ratione connotati ; contra : exemplat praecedit exemplatum, non sequitur ; sed multi habuerunt gratiam finalem, quae est effectus praedestinationis, antequam Christus susciperet gratiam : ergo non videtur quod praedestinatio Christi cuiuslibet alterius praedestinationis fuerit exemplaris forma.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de praedestinatione Christi et nostra dupliciter : aut quantum ad principale significatum aut quantum ad connotatum. Si loquamur quantum ad principale significatum, quod quidem est divina essentia, sic nulla praedestinatio exemplar habet ab alia, cum omnes unum sint, scilicet divina essentia.
Si autem loquamur quantum ad connotatum, quod quidem est gratia et gloria, tunc distinguendum est quod duplex est exemplar : quoddam interius in mente artificis, sicut ratio, secundum quam artifex producit sua opera ; quoddam exterius, ad quod aspiciens ille qui ignorat artem aliquo modo regulatur, sicut isti artifices mechanici aliquas formas exterius habent secundum quas dirigunt opera sua, sicut patet in his qui faciunt calceamenta.
Si ergo primo modo loquamur de praedestinatione Christi ratione connotati, adhuc praedestinatio Christi non est nostrae praedestinationis exemplar. Deus enim non praedestinavit nos, aspiciens ad aliquod aliud a se, sed unumquodque praevidit in se et disposuit secundum rationem propriam.
Si vero loquamur de exemplari secundo modo, sic praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis, exemplar, inquam, directivum, non respectu summi artificis, sed respectu nostri, tam in credendis quam in exspectandis quam etiam in operandis. Tunc enim est in nobis recte gratia Dei quando Christo efficimur conformes ; et talia etiam per gratiam futura sunt corpora nostra quale Christus sua resurrectione monstravit, secundum quod Sancti dicunt ; et nos ipsi, si volumus ad ultimum praedestinationis terminum pervenire, necesse habemus in auctorem fidei et consummatorem aspicere, qui exemplum dedit, ut quemadmodum ipse fecit, et nos faciamus. Quemadmodum enim Petrus dicit, 1, 2, 21, Christus passus est pro nobis, vobis, relinquens exemplum. Et pro tanto dicit Augustinus quod ipse est praeclarissimum lumen nostrae praedestinationis, quasi Deus ad unumquemque nostrum dicat : Aspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est, hoc est in Christo, cuius omnia illa Veteris Testamenti apparamenta fuerunt signa.
Et in hoc sensu concedi potest quod praedestinatio Christi exemplaris forma sit nostrae praedestinationis.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod. sunt distinctae et ordinatae, dicendum quod ex illo verbo habetur quod inter praedestinationes a parte connotatorum est distinctio, sic tamen quod non deest ordo. Et ideo, quamvis nostrae praedestinationis effectus ab effectu praedestinationis Christi sit distinctus, potest tamen habere ordinem ad ipsum, secundum quem est directio et regulatio et per hoc quaedam ratio exemplandi.
- Ad illud quod obicitur, quod praedestinatio ipsa est exemplar, dicendum quod verum est de ratione principalis significati ; et quantum ad hoc bene concedendum est quod una praedestinatio non est exemplar alterius, sed ratione connotati est exemplatum ; et nihil prohibet aliquod esse quodam modo exemplatum et quodam modo exemplar. Sicut liber primo factus ab artifice est exemplar respectu librorum deinceps fiendorum, sed exemplatus fuit ab arte existente in mente ; sic et in effectu praedestinationis intelligendum est.
- Ad illud quod obicitur, quod praedestinationes sunt simul, iam patet responsio. Hoc enim verum est quantum ad principale significatum, sed quantum ad connotatum veritatem non habet ; et ideo nihil impedit quin ex illa parte contingat reperire exemplaritatem.
- Ad illud quod obicitur, quod exemplar praecedit exemplatum, dicendum quod, etsi Christus, proprie loquendo, sua vita non dederit formam et exemplum nisi his qui secuti sunt, tamen sub quibusdam velaminibus figuratum dedit praecedentibus quod nobis dat aperte ; et cum exercbantur spiritualiter et fideliter a viris sanctis et spiritualibus, per hoc Christo conformabantur in vita, quem, etsi nondum viderent in carne, videbant tamen fide, iuxta illud Ioannis 8, 56 : Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est ; et ita, quamvis non praecesserit re, praecessit tamen praefiguratione et credulitate. Et illud sufficit ad rationem exemplaris qualemcumque. Praeterea, etsi quantum ad gratiam non praecesserit, tamen quantum ad gloriam praecessit ; et ratione istius rationem exemplaritatis habet Christi praedestinatio respectu omnium. Ipse enim est primogenitus in multis fratribus, primatum tenens in omnibus.
QUAESTIO III.
Utrum in praedestinatione Christi respectu nostrae sit vera causalitatis ratio.
Tertio quaeritur, utrum in praedestinatione Christi respectu nostrae sit vera ratio causalitatis.
Et quod sic videtur.
- Ad Ephesios 1, 5 : Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum ; sed non nisi per Christurn praedestinatum : ergo etc.
- Item, Gregorius dicit quod praedestinatio iuvatur orationibus Sanctorum. Ergo, si improportionabiliter plus efficaciae habent circa nos merita Christi quam aliquorum Sanctorum, restat quod non solum per Christi praedestinationem nostra praedestinatio iuvatur, verum etiam causatur ; nam ipsum invare quodam modo causare est.
- Item, sicut se habet Christi resurrectio ad nostram resurrectionem, sic se habet praedestinatio ad praedestinationern ; sed resurrectio Christi est causa nostrae, sicut dicitur in Glossa, I ad Corinthios 15, 12 : ergo et praedestinatio Christi causa est praedestinationis nostrae.
- Item, per eum sumus praedestinati, per quem sumus salvati ; sed salvati sumus per Christum, ad Titum. 3, 5 : Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos per Iesum Christum ; et ad Ephesios 4, 10 dicitur quod ascendit, ut adimpleret omnia. Restat igitur quod per Christum sumus praedestinati ; sed Christus non esset nisi eius praedestinatio praecessisset : ergo praedestinatio Christi est causa nostrae.
Sed contra :
- Nullum aeternum habet causam ; praedestinatio cuiuslibet hominis est aeterna : ergo a nullo est causata : ergo praedestinatio Christi non potest esse causa nostrae praedestinationis.
Si tu dicas, quod hoc est ratione connotati temporalis ; sed contra : nihil post rius est causa prioris ; sed effectus praedestinationis Christi est posterior effectu praedestinationis Patrum : ergo etc.
- Item, Christo non convenit praedestinari nisi secundum humanam naturam ; sed secundum humanam naturam non habet super nos causalitatem : ergo praedestinatio Christi non potest esse causa nostrae praedestinationis.
- Item, si praedestinatio Christi est causa nostrae, aut ratione principalis significati aut ratione connotati. Ratione principalis significati non, hoc constat : ergo ratione connotati. Sed contra : gratia et gloria a solo Deo est tamquam a causa : non ergo a praedestinatione Christi.
- Item, contingens non est causa necessarii ; sed ante adventum Christi necessarium. fuit aliquos praedestinatos fuisse, illos videlicet qui mortui fuerunt cum gratia ; Christum autem possibile fuit non incarnari vel nasci, et ita nec esse praedestinatum : ergo praedestinatio eius non potuit esse causa aliarum.
Respondeo : Dicendum quod, si loquamur de praedestinatione Christi et nostra ratione principalis significati, neutra neutrius est causa, cum utraque sit aeterna, omnesque sint unum in substantia.
Si autem loquamur ratione connotati, tunc distinguendum quod est causa in genere efficientis, quae proprie dicitur causa, de qua nunc loquimur ; et haec est in triplici differentia, scilicet effectiva, dispositiva et excitativa. Omne enim quod efficit vel disponit vel excitat disponentem vel efficientem aliquo modo potest dici efficere et causare.
Si ergo loquamur de causa effectiva proprie, sic praedestinatio Christi ratione connotati non potest esse causa nostrae, quoniam effectus praedestinationis a solo Deo est tamquam a principio effectivo ; gratiam enim et gloriam dabit Dominus. Si vero loquamur secundum alios duos modos scilicet de causa dispositiva per rationem meriti et excitativa secundum efficaciam exempli, praedestinatio Christi quantum ad connotatum est causa nostrae. Christus enim per suam gratiam meruit nobis gratiam et gloriam ; Christus etiam per suae gratiae et gloriae eminentiam manifestam excitavit nos ad currendum ad patriam supernam, ad quam praeordinati sumus secundum electionem aeternam.
Et hac via procedunt rationes quae ostendunt praedestinationem Christi nostrae praedestinationis esse causam ; et ideo concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod praedestinatio nostra est aeterna etc., dicendum quod verum est ratione principalis significati, non tamen ratione connotati. Et si obiciat, quod effectus praedestinationis aliquorum praecedat praedestinationem Christi, respondendum est, sicut in praecedenti problemate, quod, etsi praecedat quantum ad effectum gratiae, non tamen quantum ad effectum gloriae. Rursus, quamvis praecedat re, non. tamen merito et credulitate. Meritum enim Christi non tantum ad praesentes vel futuros, sed etiam ratione fidei se extendit ad praeteritos ; quod melius infra manifestabitur suo loco.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod Christus secundum humanam naturam non est causa gratiae vel gloriae, dicendum quod, etsi non est causa effectiva, est tamen dispositiva et excitativa ; et hoc modo dictum est praedestinationem Christi nostrae praedestinationis esse causam.
Et per hoc patet sequens quod obicitur, quod gratia et gloria a Deo est tamquam a causa. Verum est, si dicatur de effectiva ; aliis autem modis non habet veritatem.
- Ad illud quod obicitur, quod contingens non est causa necessasarii, dicendum quod verum est, si intelligatur de causa efficiente et conservante, non tamen oportet esse verum de causa excitante.
Potest tamen et aliter dici quod est necessarium dupliciter : uno modo quod est necessarium per se et simpliciter ; alio modo quod est necessarium propter hoc quod transit in praeteritum, sicut me scripsisse hodie ; et illud de sui natura est contingens, et propter hoc nihil impedit ipsum habere causam contingentem.
Potest etiam distingui in contingente quod quoddam est contingens quod pendet a vertibilitate voluntatis humanae et causae creatae ; quoddam propter Iibertatem et indifferentiam divinae voluntatis, quae potest facere et non facere. Et quamvis primum contingens non possit esse causa necessarii, nihil tamen impedit de secundo.
Medius autem modus dicendi videtur rationabilior. Et si tu obicias, quod. illud non solvit, quia, posito quod Christus non esset incarnatus, adhuc alius modus erat Deo possibilis, per quem genus humanum esset liberatum : ergo, remota praedestinatione Christi, adhuc salva esset praedestinatio nostra : ergo non est causa, dicendum quod hoc non cogit quod non sit causa, sed quod non sit causa tota et per omnem modum causandi, est tamen per aliquem modum ; sicut Deus facit per aliquem hominem aliquod bonum, et, si ille homo non esset., nihilominu faceret ; et tamen non sequitur propter hoc quod ille non sit causa. Non enim valet hic modus arguendi in voluntariis.
Et haec sufficiant de praedestinatione Chriti a parte rei. Supra enim, distinctione septima, quaesitum fuit de ipsa a parte sermonis.
ARTICULUS II
De vocabulis quae videntur importare inceptionem.
Consequenter quaeritur de his vocabulis quae videntur importare inceptionem. Et circa hoc tria sunt dubitabilia perquirenda.
Primo quaeritur, utrum simpliciter concedendum sit quod Christus sit creatura.
Secundo, utrum concedendum sit quod ille homo coeperit esse.
Tertio quaeritur, utrum homo coeperit esse Deus.
QUAESTIO I.
Utrum haec sit concedenda Christus est creatura.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum haec sit concedenda : Christus est creatura.
Et quod sic, ostenditur multiplici auctoritate.
- Augustinus, Ad Dardanum : Quod ad Verbum attinet, Creator est Christus ; quod ad hominem attinet, creatus est Christus.
Item, Leo Papa : Nova et inaudita conventio : Deus, qui est et qui erat, fit creatura.
Damascenus etiam expresse : Non scandalizatur ad nomen creaturae qui se servum aut vermem aut granum natum de terra nominavit. Idem etiam ipse : Quid mirabilius quam Creatorem creari et plasmatorem plasmari ?
Richardus de Sancto Victore, in quadam Sequentia : Potestate, non natura, fit Creator creatura. Ex his omnibus auctoritatibus tamquam una efficaci ratione concluditur quod Christus sit creatura.
- Item, auctoritate efficaciori. Ad Galatas 4, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, et similiter ad Romanos [1, 3] ; sed omne factum est creatura, Filius autem Dei est factus : ergo etc.
- Item, ratione videtur. In Christo est veritas naturae creatae et naturae increatae, et Christus nominat hypostasim utriusque naturae ; sed haec est vera ratione divinae naturae Christus est Creator, et ille homo est Creator : ergo pari ratione et haec Christus est creatura.
- Item, de quocumque praedicatur inferius, et superius, necessaria consequentia ; sed creatura est superius respectu. hominis et animalis ; sed haec est vera simpliciter Christus est homo et haec Christus est animal, ergo et haec necessario est vera Christus est creatura.
- Item, si Christus est homo, aut creatus aut increatus ; non increatus, hoc constat, quia oppositio est in adiecto : ergo est homo creatus ; sed homo creatus est creatura : ergo etc.
- Item, sicut caro Christi fuit concepta, sic anima Christi fuit creata : ergo sicut ratione carnis haec fuit vera « Christus est proles Virginis et conceptus de Virgine », ita haec erit vera « Christus est creatura Dei vel creatus a Deo ».
Si dicas quod non est simile propter repugnantiam intellectuum quae est in hac « Christus est creatura » ; contra : maior est repugnantia, cum oppositum praedicatur de opposito quam quando creatura de Christo ; sed haec est vera Christus est impassibilis, est immortalis, est morfuus : ergo etc.
Sed contra :
- Ad Romanos 8, 20 : Vanitati subiecta est omnis creatura ; sed Christus, cum sit Deus, non est vanitati subiectus : ergo etc.
- Item, intellectus huius nominis creatura est esse de nihilo ; sed hoc repugnat Christo, cum Christus fuerit ab aeterno : ergo non est concedendum Christum, esse creatum.
- Item, omne creatum : Incipit esse ; sed Christus fuit ab aeterno, quoniam ipse eduxit filios Israel de Aegypto : ergo etc.
- Item, si Christus est creatura, aut hoc est ratione naturae aut ratione personae. Ratione naturae non, quia natura non praedicatur de Christo. Ratione personae non, quia persona Christi non est creata, sed Patri coaeterna. Ergo nullo modo verum est quod Christus sit creatura.
Respondeo : Dicendum quod praedictus sermo a doctoribus theologiae communiter non recipitur Christus sive Filius Dei est creatura. Adhaerent enim verbis Magistri in littera.
Ratio autem quare non recipitur est, quia talis sermo est propinquus errori. Errori autem appropinquat et quia male aliquando intellectus est ab haereticis Arianis et etiam quia de se male est intelligibilis. Arius namque. dixit Filium Dei esse creaturam ; et quoniam Christus nominat personam Filii Dei, qui dicit Christum esse creaturam, non determinans secundum quam naturam intelligat, videtur ipse dicere quod Arius impie sensit. Est etiam male. intelligibilis de se propter repugnantiam intellectuum. Creatura enim, quantum est de ratione sui nominis, dicit respectum ad Creatorem ; dicit aliquid quod habet esse post non-esse ; dicit etiam quod habet esse aliunde per voluntatem procedens. Ergo in tali locutione intellectus praedicati repugnare videtur intellectui ipsius subiecti secundum triplicem dissonantiam. Et propterea praedictus sermo est male intelligibilis et fuit male intellectus et per hoc est errori propinquus.
Et quoniam sermo theologicus debet esse catholictis et usitatus, ab intellectu non dissonus, et rei, de qua loquimur, consonus, propterea praedictus sermo non recipitur nisi determinetur.
Unde rationes concedendae sunt quae ostendunt praedictum sermonem non esse admittendum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de Sanctorum auctoritatibus, dicendum quod Sancti aliquando multum expresse loquuntur, amplius quam admittat communis usus, ob aliquid exprimendum ; et tales sermones non oportet extendi, sed magis sunt exponendi. Et sic est in praedicto sermone, cum dicunt Christum esse creaturam ; hoc autem dicunt secundum humanam naturam, et vere loquuntur ; non tamen oportet sermoneni istum trahi ad communem usum.
- Ad illud quod obicitur de verbo Apostoli, quo dicitur : Factum de muliere, dicendum quod ipsa determinatio de muliere et alia determinatio, quae dicit ad Romanos [1, 3] : Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, trahunt hoc vocabulum factus ad standum sive ponendum rem suam circa naturam assumtam. Et ideo non sequitur propter hoc quod tales locutiones sint sine determinatione concedendae.
- Ad illud quod obicitur, quod haec conceditur sine determinatione Christus est Creator, dicendum quod non est simile, quoniam Christus nominat personam Verbi, quae est increata et increatae naturae per essentiam et naturam propriam. Ideo non ita convenienter attribuitur ei vocabulum creaturae sicut Creatoris, quia non est talis intellectuum dissonantia. Praeterea, ille sermo non ita approximat veneno erroris sicut sermo propositus ; et ita patet quod non est respuendus.
- Ad illud quod obicitur, quod de quocumque praedicatur inferius, et superius, dicendum quod verum est quantum est de virtute illationis. Unde, si haec est vera Petrus est homo, absque dubio verum est Petrus est animal ; sic etiam concedi potest, quodsi vere est homo, quod vere est creatura. Non tamen oportet quod, si aliqua locutione utendum est cum inferiori, quod utendum sit ea cum superiori, propter diversos modos significandi, in quorum uno intellectus invenit consonantiam, in alio repugnantiam. Et quoniam praedictam locutionem magis respuunt doctores propter hoc quod potest esse via in falsitatem vel errorem propter malum modum intelligendi quam quod ipsa de se sit falsa vel erronea, ideo patet ratio.
- Et per hoc patet responsio ad sequentem obiectionem. Quamvis enim ista admittatur et concedatur Christus est homo creatus, non tamen simpliciter concedendum quod sit creatus ; ne intelligatur ei tale praedicatum simpliciter attribui et totaliter, hoc est ratione utriusque naturae.
- Ad illud quod obicitur, quod est conceptus ratione carnis, et ita similiter creatus ratione animae, dicendum quod non est simile, quia, etsi conceptio dicat exitum rei in esse, non tamen ita repugnat personae Christi intellectus illius Vücabuli, sicut intellectus verbi creandi.
Et ratio huius est, quia conceptio aliquid praesupponit et naturam determinatam concernit nec dicitur respectu Dei, sed respectu mulieri sive matris ; dicit etiam exitum naturalem ; sed non sic creatio vel creatura. Nam creatio dicit actum qui potest in totam rei substantiam : unde quod creatur simpliciter incipit esse ; nullam etiam determinatam naturam concernit ; dicitur etiam respectu ipsius creantis et exitum voluntarium importat : hinc est quod multo magis repugnat personae Christi vocabulum creandi quam concipiendi.
Quodsi obicias, quod non magis repugnat quam si dicatur immortalis est mortalis, dicendum quod, etsi non magis repugnet quantum ad exterius rationem, tamen magis repugnat repugnantia ducente in errorem. Cum enim dicitur immortalis est mortalis, quia mortalis praesupponit creaturam viventem et ratione illius praedicatur, ideo non ita repugnat. Et praeterea, iste sermo prolatus ostendit se non debere intelligi nisi per unionem. Sed cum dicitur Christus est creatura, nec praesupponit nec sermo videtur intelligi per unionem, immo videtur praedicatum dicere totum esse subiecti, et propter naturam talis actus qui consuevit esse in totum. Et sic patet quod non est. simile et quod valde rationabiliter Magister dicit praedictum sermonem non esse trahendum ad usum, quamvis non possit convinci faciliter ipsum esse simpliciter et absolute falsum. Difficiliores enim et efficaciores sunt rationes ad oppositum.
QUAESTIO II.
Utrum haec sit concedenda iste homo incepit esse, Christo demonstrato.
Secundo quaeritur, utrum haec sit concedenda : iste homo incepit esse, Christo demonstrato.
Et quod sic, videtur.
- Augustinus, Super Ioannem : Antequam mundus fieret, nec nos eramus nec mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Si ergo non erat ante mundi constitutionem, ergo incepit esse.
- Item, nasci et generari est mutari secundum substantiam et produci de non-esse in esse ; sed idem est omnino produci in esse et incipere esse : cum ergo haec sit vera iste homo nascitur, et haec iste homo in esse producitur, haec erit vera iste homo incipit esse.
- Item, ante mundi. constitutionem haec est vera « nullus homo est », et haec est falsa « aliquis homo est » : ergo et haec falsa iste homo est, demonstrato Christo ; et haec modo est vera : ergo praedicatum modo convenit subiecto ; et prius non conveniebat, ergo incipit convenire : ergo haec est vera iste homo incipit esse.
- Item, bene sequitur : iste homo est, ergo iste est homo, pro eo quod ex propositione, in qua clauditur implicatio, licet ipsam implicationem inferre ; sequitur enim : homo albus currit, ergo homo est albus ; ergo sequitur : iste homo est vei fuit ab aeterno ; ergo iste fuit ab aeterno homo. Sed haec est falsa iste, demonstrato Christo, ab aeterno fuit homo, ergo et haec iste homo est vel fuit ab aeterno ; et modo est vera : restat igitur quod incipiat esse vera : ergo haec est vera iste homo incipit esse.
Sed contra :
- Ioannis 8, 58 : Antequam Abraham fieret, ego sum, pari ratione et antequam caelum fieret. Ergo, si idem demonstratur per hoc pronomen ego et per hoc pronomen iste, videtur quod haec sit vera iste homo fuit ante mundi. constitutionem : ergo haec est falsa iste homo incepit esse.
- Item, Magister concedit hanc iste puer creavit stellas ; sed cui vere attribuitur creare caelum, vere attribuitur semper esse : ergo iste puer semper fuit : ergo haec est falsa iste puer incepit esse : Consimiliter haec negatur a Magistro iste homo sive Christus est creatura ; sed hoc non est ob aliud nisi quia per nomen creaturae importatur exitus de non-esse in esse : ergo pari ratione vel multo fortiori haec est falsa iste homo incepit esse.
- Item, proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certam. designare personam. Ergo, cum dicitur iste homo, hoc pronomen iste demonstrat personam ; sed persona Christi semper fuit et nunquam incepit esse : ergo haec est falsa iste homo incepit esse.
Si tu dicas quod persona ibi large accipitur, adhuc obicitur, quia quidquid demonstrat, sive suppositum sive personam proprie, videtur quod adhuc falsa est locutio, quia expositio huius verbi « incipit » est haec : hoc incipit esse, ergo hoc modo est, sed prius non fuit. Si ergo haec est vera « iste homo incipit esse », haec est vera « iste homo modo est et prius non fuit ». Sed quocumque modo accipiatur, falsa est haec locutio iste homo prius non fuit. Si enim pro persona, eius opposita est vera « iste homo prius fuit ». Similiter si pro supposito, vera est « iste homo prius fuit », propter communicationem idiomatum. Sed non licet negare de aliquo quod vere affitmatur sive per proprietatem naturae sive per unionem. Haec enim sinipliciter est falsa homo non est Deus, quia eius opposita est vera per unionem. Cum ergo omni modo ista sit vera iste homo semper fuit, haec omni modo est falsa iste homo incepit esse.
- Item, sicut supra habitum fuit, iste terminus « homo », dictus de Christo, quodam modo habet naturam termini accidentalis, quia in termina accidentali suppositum praeexistere potest formae ; sic et in proposito est reperire. Sed regula datur quod terminus accidentalis, supponens verbo de praeterito, potest supponere pro praesentibus vel pro praeteritis, ita quod indifferenter potest reddere locutionem veram pro his vel illis. Nec propter hoc distinguitur locutio multiplex, quia non comparatur ad. illa tamquam ad significata, sed tamquam ad supposita ; sed talis locutio dicitur habere plures causas veritatis. Cum ergo dicitur « iste homo fuit », sensus est : iste qui est homo, fuit, vel : iste qui fuit homo, fuit. Sed haec simpliciter est vera « iste qui est homo, ab aeterno fuit », ergo et haec iste homo ab aeterno fuit, ergo haec est falsa simpliciter « iste homo incipit esse », et nullatenus distinguenda.
Respondeo : Ad intelligentiam huius locutionis consideranda est responsio Magistri, Magister enim respondet dicens quod ad hanc locutionem non est ferenda responsio sine distinctione. Ipse tamen non distinguit, sed determinat quod incepit esse quantum ad naturam, licet non quantum ad personam ; incepit esse secundum naturam humanam, sed non incepit esse in quantum Verbum.
Sed certe iste modus dicendi non sufficit opponenti importuna. Quaereret enim rationem multiplicitatis et quem sensum faciat dicta locutio quantum est de vi verborum ; et hot non potest haberi ex verbis Magistri ad liquidum.
Et propterea tentandum est distinguere, si quo modo possimus aptare praedictae locutioni convenientem distinguendi modum.
Videtur autem praedicta locutio posse distingui ex eo quod verbum « incipiendi » potest notare inceptionem respectu veritatis totius dicti vel potest importare inceptionem rei praedicatae respectu subiecti. Si primo modo, tunc est sensus : iste homo incepit esse, hoc est, locutio ista, scilicet iste homo est, incepit esse vera ; et hoc absque dubio verum est. Si autem dicat. inceptionem esse respectu eius quod demonstratur per hoc pronomen « iste », cum illud habeat esse aeternum vel per propriam naturam vel idiomatum communicationem, videtur tunc locutio falsa.
Sed hic modus dicendi calumniabilis est, tum quia non videtur quod verbum incipiendi habeat ferri super totum, cum nihil sit quod reddat sibi suppositum ; tum etiam, quia non est quaestio, utrum oratio illa incipiat esse vera ; sed est quaestio, utrum res importata per hoc quod dicitur iste homo incepit esse. Et sic iste modus dicendi non videtur in se valere nec etiam quaestionem terminare.
Et propterea alius potest esse modus distinguendi, et hoc semper supposito quod incipit dicat inceptionem rei attributae sive actus in praedicato respectu subiecti. Sed hoc potest esse dupliciter : vel quia potest notare inceptiotiem respectu rei importatae per pronomen secundum se vel sub ratione implicationis. Implicatur enim forma humanitatis, cum dicitur : iste homo, id est, iste qui est homo. Et si dicat inceptionem respectu subiecti sive personae importatae per pronomen, falsus est sermo, quia persona illa non habet esse post non-esse. Si vero respectu implicationis, vera est locutio ; est enim sensus, quod iste inceperit esse, non quia iste, sed quia homo sive secundum naturam humanam. Et potest poni exemplum. Si scutum prius fuerit et postmodum dealbetur, haec est duplex scutum album incipit esse, iuxta praedictum modum distinguendi.
Sed adhuc iste modus dicendi non minus est calumniabilis quam praecedens, pro eo quod haec locutio scutum album incipit esse, habet exponi per has duas scutum album est, et haec non est duplex ; et aliam, quae est scutum album prius non fuit, et haec est falsa, quia eius opposita est vera scutum album fuit. Album enim, cum sit terminus accidentalis, potest supponere pro praesentibus vel praeteritis per indifferentiam, non per multiplicitatem. Praeterea, si dicatur, homo albus incipit currere, incipit non ponit, quantum est de vi vocabuli, inceptionem circa albedinem, sed circa cursum. Et ideo adhuc iste modus dicendi est calumniabilis non modicum.
Est etiam tertius modus dicendi quod hoc pronomen iste potest demonstrare personam Verbi vel singulare hominis. Et si demonstret singulare hominis, sic oportet concedere hanc iste homo incipit esse et hanc iste homo est ab aeterno, sicut conceditur quod iste homo, est mortuus et immortalis ; sed unum dicitur per communicationem idiomatum, alterum vero per proprietatem naturae. Si enim, cum Christus nascitur ; aliquis homo mutatur de non-esse in esse, necesse est quod aliquis homo incipiat esse ; sed non est verum pro alio homine quam pro isto homine. Iste ergo incipit esse per proprietatem naturae ; sed tamen ab aeterno dicitur esse, quia est Deus, qui est ab aeterno. Si ergo iste homo demonstret singulare hominis, absque dubio vera est praedicta locutio.
Si autem demonstret personam Verbi, falsa est ; falsa, inquam, quantum ad proprietatem naturae, quia persona Verbi de sui natura est aeterna. Quantum etiam ad communicationem idiomatum non admittitur, quia tale idioma non communicatur, propter hoc quod claudit repugnantiam intellecluum.
Et hic modus dicendi rationabilis est et minus calumniabilis quam praedicti et plus facit ad propositum et magis donsonat verbis Magistri, qui dat sensum praedictae distinctionis, quamvis verba non ponat, ne desereret modum theologicum. Moderniores vero oportet amplius explicare propter importunitatem quaerentium. Determinat enim Magister quod iste homo incepit esse secundum quod homo, non autem secundum quod Verbum. Quid autem est aliud dicere nisi quod per illud pronomen potest demonstrari singulare hominis vel persona Filii Dei ?
Secundum hanc igitur distinctionem non omnino concedenda est praedicta locutio nec omnirio neganda ; concedi enim potest secundum unum sensum et negari secundum alium.
[Ad obiecta] :
Et ideo rationes, quae probant praedictam locutionem in aliquo sensu esse veram et aliae, quae probant in aliquo sensu esse falsam pertransiri possunt, quia per istam distinctionem solvuntur. Secundum enim diversa membra utraeque verum concludunt, sicut sunt duae primae rationes ad primam partem et primae duae ad partem secundam. Ad illas vero quae ostendunt locutionem esse veram simpliciter vel falsam simpliciter respondendum est.
- Ad illud vero quod obicitur, quod ante mundi constitutionem haec est vera nullus homo est, dicendum quod verum est ; sed tamen non oportet quod ista nunc sit vera nullus homo fuit. Et ratio huius est propter variationem suppositionis termini ; nam, sicut tactum est, iste terminus homo in Christo habet modum supponendi termini accidentalis. Sed illud argumentum non valet : haec fuit falsa : album. disputat, ergo haec est falsa : album disputavit ; variatur enim modus supponendi ipsius termini. In prima enim habebat unicam suppositionem, in secunda duplicem. Unde, quamvis ista sit falsa iste homo est ante mundi constitutionem, nunc tamen est vera iste homo fuit, quia sensus potest esse talis : iste, qui nunc est homo, ante mundi constitutionem fuit ; ideo non valet ratio illa..
- Ad illud quod obicitur, quod implicatio sequitur ad propositionem in qua implicatur, dicendum quod verum est secundum eam differentiam temporis secundum quam implicatur. Unde bene sequitur : si homo albus currit, homo est albus. Sed cum haec implicatio est respectu verbi de praeterito, tunc habet duplicem suppositionem, quia supponit pro praesentibus et pro praeteritis. Et ideo non sequitur : iste homo ab aeterno fuit, ergo ab aeterno fuit homo ; sicut non sequitur : hoc album fuit, ergo hoc fuit album, quia regula est quod terminus apponens verbo restringitur secundum consignificatum verbi, cuiuslibet temporis verbo apponat ; non autem sic est de termino ex parte subiecti. Et propterea ratio illa peccat ex mutatione suppositionis.
1-2. Ad duas autem rationes ad oppositum non oportet respondere, quia procedunt secundum alterum sensum, scilicet prout « iste”, demonstrat personam. Praeterea, non concludunt quod praedicta locutio sit falsa, quia possunt hae simul stare, quod semper fuerit et quod inceperit esse secundum diversas naturas.
- Sed ad illud quod obicit tertio, quod pronomen demonstrat personam, dicendum quod persona accipitur large pro omni quod reddit determinatum suppositum verbo. Potest enini dici : haec albedo, et sic potest bene demonstrare singulare suppositum hominis, id est atomum naturae humanae, quod assumtum est a Verbo, vel ipsam hypostasim, facta demonstratione non ad sensum, sed ad intellectum.
Et si obiciat quod in utroque sensu est falsa, quia haec in utroque sensu est vera iste homo semper fuit, dicendum quod in talibus plus tollit negatio quam ponat affirmatio opposita. Haec enim simul stant, scilicet Christum esse mortalem et immortalem ; sed istae duae locutiones non simul stant « Christus est mortalis, Christus non est mortalis » quia negatio magis negat et removet significationem eius quod est « mortale » quam « immortale » sibi oppositum. Per hunc etiam modum intelligendum quod amplius negatur in hac « iste homo non fuit » quam in hac « iste homo incipit esse » quae est affirmativa, licet claudat negationem. Hae enim simul possunt esse verae iste homo est aeternus et iste homo incipit esse ; sed istae duae nunquam « iste homo est aeternus, iste homo non est aeternus », ea ratione qua dictum est. Et ideo non potest concludi quod locutio praedicta sit falsa simpliciter.
- Ad illud quod obicitur, quod homo in Christo habet modum supponendi termini accidentalis, dicendum quod hoc potest concedi in comparatione ad. personam Christi, quae est suppositum humanitatis, in infinitum praecedens formam humanitatis ; sed in comparatione ad singulare hominis veritatem non habet. Unde quando “iste homo” demonstrat singulare hominis, necessario ad idem tempus refertur suppositum importatum per pronomen et forma importata per nomen. Et ideo haec est falsa “iste homo fuit ab aeterno”, nisi intelligatur per idiomatum communicationem. Nam per proprietatem naturae verum est dicere quod. iste homo exivit de non-esse in esse per generationem.
Et sic patet responsio ad totum. Huius igitur responsionis tota summa in his tribus consistit ; ut intelligatur qualiter pronomen demonstrare potest dupliciter, scilicet personam Verbi vel singulare hominis.
Intelligatur nïhilominus quomodo differentem supponendi modum habet terminus accidentalis et substantialis respectu verbi de praeterito, quamvis ex parte praedicati non sit differentia.
Intelligatur etiam quod possibile est duo opposita affirmari de eodem in Christo, ita quod unum dicitur per unionem, alterum per proprietatem naturae, sive de Deo sive de homine ; neutrum tamen istorum vere potest negari. Plus enim tollit negatio quam ponat affirmatio, sicut dicitur, alibi, et faciliter posset ostendi.
QUAESTIO III.
Utrum haec sit concedenda homo incipit esse Deus.
Tertio quaeritur de hac : homo incipit esse Deus, utrum sit concedenda.
Et quod sic, videtur.
- Ista est vera « Deus coepit esse homo » : ergo, a simplici conversa, homo coepit esse Deus.
- Item, haec est vera « Deus incipit esse homo », propter unionem ; sed unio est reciproca et mutua, quia, sicut homo unitur Deo, et Deus homini. Ergo, si unio reciprocatur, et inceptio, quae super unionem fundatur : ergo sicut haec est vera « Deus coepit esse homo », ita et haec « homo coepit esse Deus ».
- Item, simus in instanti in quo Filius Dei incarnatus est, haec est vera homo est Deus et ante hoc homo non fuit Deus : ergo homo coepit esse Deus. Praemissae sunt verae : ergo conclusio, quoniam praemissae exponunt conclusionem.
- Item, antequam homo esset, nec homo erat homo nec aliud ; sed homo coepit esse homo, et homo non potuit ante esse Deus quam esset homo : ergo, si homo coepit esse homo, homo coepit esse Deus.
Sed contra :
- Haec est vera « iste homo fuit ab aeterno Deus » ; et ad istum hominem sequitur homo. Ergo homo fuit Deus ab aeterno : ergo haec est falsa « homo coepit esse Deus ».
- Item, si homo coepit esse Deus, aut ergo iste aut ille, et sic de aliis ; sed non est dare nisi de isto, et iste homo semper fuit Deus. Ergo non coepit esse Deus : ergo haec est falsa homo coepit esse. Deus.
- Item, communicatio est in idiomatibus. Ergo si homo incepit esse Deus, videtur quod haec sit concedenda Dei Filius incepit esse Deus. Sed haec est falsa simpliciter : ergo et prima.
- Item, esto quod Filius Dei deponeret hominem quem assumsit, per impossibile ; tunc quaero de hac iste homo desinit esse Deus ; haec est falsa, ergo pari ratione et haec est falsa homo coepit esse Deus, cum assumsit.
Probatio minoris : nunc est unio, ergo communicatio est in idiomatibus. Ergo, si Filius Dei semper erit Filius Dei, et homo semper erit Deus, sequitur necessario quod haec sit vera iste homo erit semper Deus, et haec similiter Filius Dei semper erit homo ; ergo et haec est falsa homo desinit esse Deus, et haec Deus desinit esse homo ; pari ratione et hae sun falsae iste homo incepit esse Deus, et Deus incepit esse homo.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio haec conceditur Deus coepit esse homo ; sed de hac homo coepit esse Deus dubium est utrum simpliciter sit concedenda.
Quidam namque voluerunt eam distinguere ex eo quod hoc verbum incipit potest attribui huic termino homo ratione suppositi vel ratione formae. Si attribuatur ratione formae, tunc iste terminus homo habet suppositionern simplicem, et tunc est sensus quod Deus incipit praedicari de homine, quia modo praedicatur et prius non praedicabatur ; et sic locutio habet veritatem. Si vero respiciat ipsum ratione suppositi, sic dixerunt quod haec est falsa locutio, quia supposito semper convenit esse Deum.
Huius autem simile assignant, sicut si dicatur album incipit esse scutum, eo quod scutum primum fuit et post dealbetur. Si enim inceptio attribuatur huic termino album ratione formae, vera est locutio ; si ratione suppositi, falsa et quia quod est album prius fuit scutum.
Si autem quaeratur ratio huius multiplicitatis, dicunt eam ex hoc provenire quia verbum incipiendi claudit in se negationem, et illa potest intelligi praecedere terminum, et sic faciet ipsum habere simplicem suppositionem ; vel sequi, et sic respicit ipsum gratia suppositi. Unde, quamvis respectu aliquorum actuum vel verborum terminus subiectus determinare habeat suppositionem simplicem aut personalem, tamen respectu huius verbi incipit utroque modo potest supponere ; et hoc non ponit multiplicitatem in termino supponente, sed in tota locutione ex varia negationis comparatione.
Haec autem distinctio satis est rationabilis, si sane intelligatur simplex suppositio, ut dicatur terminus habere simplicem suppositionem, sub quo non licet descendere, sicut cum dicitur solus homo currit ; vel simplicem suppositionem habere, quando praedicatum vel aliquid in praedicato respicit ipsum gratia formae. Licet autem non sit praedicta distinctio reprobanda, attamen non dissolvit plene ambiguitatem locutionis propositae, quoniam, si respicit ipsum ratione suppositi, adhuc habet locutio veritatem. Si enim haec est vera « iste homo incipit esse », in aliquo sensu, ut prius probatum est, absque dubio verum est quod incipit esse Deus.
Et propter hoc intelligendum quod adhuc praedicta locutio habet veritatem secundum quod verbum incipiendi respicit tantum subiectum gratia suppositi. Unde attendendum est quod iste terminus homo respectu Christi partim habet naturam termini accidentalis, partim naturam termini substantialis ; naturam, inquam, termini accidentalis respectu personae quae praeexistit ; naturam termini substantialis respectu singularis hominis, quod simul cum ipso incipit ; per quod iste terminus homo habet supponere pro singulari hominis per se, pro persona Verbi non nisi gratia unionis. Et quoniam pro supposito singularis hominis, quod quidem est Iesus, habet locutio veritatem, quamvis non habeat pro supposito, quod est persona Christi, hinc est quod praedicta locutio recipi potest tamquam simpliciter vera.
Et concedendae sunt rationes ad hoc.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod haec est vera « iste homo ab aeterno fuit Deus », dicendum quod, si « iste » demonstret personam, vera est ; et in illo sensu falsa est « iste homo incepit esse Deus ». Si vero suppositum hominis respiciat, adhuc potest esse vera per unionem sive idiomatum communicationem. Sed tamen ex hoc non sequitur quod ista sit falsa « iste homo incepit esse Deus », per proprietatem suae naturae. Contingit enim, sicut ptius dictum fuit, hunc hominem dicere mortalem et immortalem sine contradictione.
- Et per hoc patet sequens obiectum, quod si homo incipit esse Deus, aut iste aut ille. Dici potest quod iste ; sed « iste » ibi non demonstrat personam, sed singulare hominis, sicut prius dictum fuit. Unde non est simile, si dicatur : album incipit esse scutum, quia album non habet nisi naturam termini accidentalis nec habet suppositum, pro quo possit reddere locutionem veram nisi ipsum scutum ; non sic autem est in homine respectu Christi.
- Ad illud quod obicitur de communicatione idiomatum, dicendum quod in idiomatum communicatione haec regula est attendenda, quia omnia communicantur, his dumtaxat exceptis quae exprimunt ipsam unionem vel quae claudunt intellectuum repugnantiam, ratione cuius errori appropinquant.
Ratio autem huius est, quia communicatio idiomatum fundatur super ipsam unionem et ordinatur ad fidei catholicam expressionem. Et ideo non communicantur illa quae important unionem ; unde quamvis haec sit vera Filius Dei est incarnatus, haec est falsa homo est incarnatus. Similiter intelligendum est de his quae repugnantiam intellectuum important, sicut sunt esse creatutam et esse praedestinatum et similia. Et quoniam, cum dicitur « homo incepit esse Deus », importatur : unio, ideo talis idiomatis non est communicatio.
- Ad illud quod quaeritur, si per impossibile homo dimitteretur a Deo, utrum haec esset vera « homo desinit esse Deus » dicendum quod sic ; nec valet : homo semper erit Deus, ergo non desinit esse Deus. Sicut enim prius tactum fuit, istae duae simul sunt verae « homo desinit esse Deus », et « homo semper erit Deus », quia per idiomatum communicationem haec est vera « homo semper erit Deus » ; et tamdiu erit vera, quamdiu durabit unio. Si vero cras solvatur unio, tunc nec per idiomatum communicationem nec alio modo est verum dicere quod homo sit Deus.
Et si tu obicias, quod desinere implicat non esse et istae non possunt concedi simul de Christo erit et non erit dicendum quod, sicut dictum fuit, plus negat negatio explicita quam implicita ; propter hoc ista conceditur tamquam vera « iste homo est immortalis », demonstrato Christo in statu passibilitatis, quamvis non concedatur « iste homo non est mortalis ».
Et sic patent ea quae in hac parte quaeruntur et qualiter idiomata communicantur.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illo verbo Augustini : Liquido apparet, non esse factum, per quem facta sunt omnia. Videtur enim ista auctoritas esse falsa in se et ad propositum non valere, quoniam dicimus quod ex ipso et per ipsum sunt omnia. Ergo, si omnia sunt per ipsum, ipse nihil est ; constat quod hoc non sequitur : ergo pari ratione non sequitur : omnia facta sunt per ipsum, ergo ipse non est factus.
Item, videtur quod non valeat ad propositum, quia Augustinus loquitur de Filio Dei secundum divinam naturam ; cum autem quaeritur, utrum Christus sit creatura, hoc est secundum assumtam. Videtur ergo quod auctoritas illa et aliae sequentes sint adductae valde improprie.
Respondeo : Dicendum quod auctoritas et vera est in se ad propositum valet. In se quidem vera est, quia causa praedicati clauditur in subiecto. Si enim ipse est principium omnium creatorum, impossibile est ipsum esse aliquid creatorum, tum ratione potentiae creandi, quae non potest competere creaturae ; tum ratione generalitatis principiandi, quae non potest competere rei creatae. Nec valet ista instantia : Ex ipso sunt omnia etc., omnia scilicet facta, quia « omnia » pro universitate rerum distribuit, et Deus non est de universo, sed supra universum. Et ideo non sequitur quod sit nihil.
Ad illud quod obicitur, quod non valet ad propositum, dicendum quod « Christus » nominat personam Verbi ut in duabus naturis ; et quia nomen impositum est personae Filii Dei, quia Filio Dei repugnat, repugnat etiam Christo. Et ideo auctoritas inducta et aliae sequentes ad propositum quidem faciunt, sed hoc est per accidens.
Alio etiam modo faciunt ad propositum, quia auctoritates inductae sunt in littera, quae sunt contra errorem Arianum ; et quoniam praedictus sermo, simpliciter et sine determinatione, prolatus, sermoni Arii est propinquus, ideo quasi ex consequenti auctoritates inductae obviant praedicto sermoni. Et propterea valent tam in se quam ad propositum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Etsi Christus secundum hominem est creatura, non tamen simpliciter est praedicandus etc. Contra : quod vere de altero praedicatur cum determinatione non diminuente, vere praedicatur de ipso simpliciter ; sed « homo » non diminuit de ratione Christi : ergo, si aliquid dicitur de Christo secundum hominem, videtur quod simpliciter dicatur de ipso.
Item, quando aliquid natum est inesse solum secundum corpus, vere dicitur de toto simpliciter, si quantum ad corpus dicatur : ergo pari ratione, si aliquid natum est inesse Christo secundum humanam naturam, videtur quod necessaria sit consequentia quod ei simpliciter et absolute convenit.
Respondeo : Dicendum quod, cum aliquid dicitur de aliquo simpliciter et cum determinatione, hoc potest esse dupliciter : aut ita quod simpliciter dictum non ponat latius rem suam quam cum ponitur cum determinatione, et tunc licet inferre ; aut ita quod latius ponat rem suam, quantum est de sensu quem verba praetendunt, et tune consequentia potest negari : sicut non sequitur, si inferatur : iste est albus secundum pedem, ergo iste est albus ; per hunc modum non sequitur, quia esse creatura secundum hominem attribuitur Christo ratione naturae assumtae, prolatum autem simpliciter videtur ei omnino convenire ; consuetum enim est nomine creaturae ea intelligi quae omnino inducta sunt de non-esse in esse. Et sic patet responsio ad utramque rationem.
Vel dicatur, sicut supra dictum fuit, distinctione septima, de praedestinatione Christi, quod non sequitur : est praedestinatus secundum hominem, ergo est praedestinatus simpliciter ; non quia homo diminuit, sed quia variatur attributio praedicati, ut cum prius attribuitur humanae naturae, postmodum attribuitur divinae personae. Et ideo talis modus procedendi inducit accidens in aliquibus praedicatis ; quae per suam extraneitatem nec communicantur nec inferri possunt.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nitens probare Christum esse aliquid non divinum. Videtur enim quod Magister habeat illud pro inconvenienti ; sed hoc nullum videtur inconveniens, quia, cum Christus sit dominus, haec non recipitur Christus est homo dominicus. Ergo pari ratione, cum Christus sit Deus, haec non videtur admittenda Christus est aliquid divinum, ergo eius opposita est vera, scilicet, Christus est aliquid non divinum.
Item, videtur quod argumentatio illa sit necessaria : si Christus est aliqua substantia non divina, quod Christus sit aliquid non divinum ; ad esse enim substantiam necessario sequitur esse aliquid. Sicut ergo sequitur : est homo albus, ergo animal album, ita necessario sequi videtur : est substantia non divina, ergo aliquid non divinum.
Respondeo : Dicendum quod haec est vera « Christus est aliquid divinum » ; et haec est falsa « Christus est aliquid non divinum ». Nec est simile de hoc nomine divinus et de hoc nomine dominicus. Nam, etsi utrumque sit possessorium, tamen dominicus importat circa illud, de quo dicitur, possessionem per modum passionis : dicitur enim dominicus a domino habitus vel possessus ; sed divinum non solum per modum passionis, sed etiam per modum actionis, quia divinum dicitur quod habet divinitatem, per quem modum consuevit dici persona divina. Et propter hoc conceditur ista tamquam vera : Christus est aliquid divinum, quia est persona divina. Et.ideo Magister hanc negat Christus est aliquid non divinum ; et dicit quod haec consequentia non tenet : Christus, secundum quod creatura, est aliquid non divinum, ergo Christus est aliquid non divinum, quia in prima removet negatio divinitatem a natura creata, sed in conclusione removet a persona aeterna.
Si autem quaeratur, utrum haec sit concedenda : Christus est homo divinus, dicendum quod non. Nam, cum sic dicitur divinitus, non potest dicere divinitatem per modum informantis nec possessionem per modum actionis, sed solum per modum passionis, per quem modum dicit Dionysius : divinissimus Paulus vel divinissimus Ioannes. Unde impropriae sunt tales locutiones de Christo. Et propterea Magister concedit earum oppositas, cum dicit : Christus secundum hominem est aliqua substantia non divina, id est non informata divinitate, quia est substantia creata. Ideo sane concedit premissas et negat conclusionem dicens peccatum esse in tali illatione.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio. Primo enim videtur quod verbum illud nihil faciat ad propositum, quia nulla praedictarum locutionum est tropica ; nulla enim ibi est transumptio, immo secundum proprietatem sermonis dicuntur.
Item, videtur esse falsum quod ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio, quia aut sunt verae aut falsae. Si verae : ex veris contingit inferre verum, ergo recta potest ex talibus locutionibus argumentatio fieri. Si falsae : sed ex falsis potest recte inferri falsum, potest etiam et verum. Videtut igitur quod nihil sit dictum hoc quod Magister dicit.
Hic etiam modus solvendi videtur inauditus, quia non est per interemptionem nec per divisionem ; nullus enim locus sophisticus est, nec in dictione nec extra, cuius dissolutio currat secundum hanc viam.
Respondeo : Dicendum quod tropicus sermo dupliciter potest dici : uno namque modo tropicus dicitur sermo, in quo est aliquod vitium aliquo tropo excusatum. Est enim tropus figura, et figura est vitium ratione excusatum. Alio.modo dicitur sermo tropicus quilibet sermo qui habet aliquam improprietatem, sed tamen excusatur per aliquam determinationem. Cum ergo dicit Magister quod iste sermo : Christus est creatura secundum hominem, est tropicus, hoc dicit, quia aliquam habet improprietatem consurgentem ex repugnantia intellectuum, quae removetur per determinationem adiunctam. Et pro tanto vocat Magister praedictas locutiones tropicas.
Posset etiam dici quod vocat eas tropicas accipiendo tropum pro figura. Possunt enim dici tales locittiones synecdochicae, quia quod est partis attribuitur toti, et accipitur largo modo pars et totum, ut dicatur humana natura quodam modo esse pars respectu Christi, licet non proprie. Et sic potest dici quod tales locutiones tropicae sunt et quod figurativae sunt per synedochen, secundum quod synecdoche est figura locutionis. Sicut enim dicunt periti in granimatica, synecdoche aliquando est figura locutionis, aliquando figura constructionis. Verum igitur dicit Magister in dicendo praedictas locutiones esse tropicas ; verum etiam dicit quod ex tropicis non est recta argumentationis processio. Et ratio huius est, quoniam aliquando negatur aliqua locutio propter improprietatem ; et cum aliquis sermo excusatur subuna forma, si fiat processio ad sermonem sub alia forma, in qua non invenit excusationem, proceditur a locutione quae excusatur ad eam quae non habet excusationem ; et sic talis processus impeditur, sicut si procederetur a vero ad falsum. Unde illud argumentum non valet : iste est albus secundum pedem, ergo est coloratus secundum pedem. Quamvis enim ad esse album sequatur esse coloratum, tamen processus praedictus non valet quia color non est natus inesse corpori secundum partem, sicut albedo. Et hoc est quod vult dicere Magiter in proposito ; et hoc est quod alias consuevit dici, quod locutiones impropriae non sunt extendendae nec ad consequentiam trahendae, sed magis sunt sustinendae et exponendae et arctandae, ne de minori improprietate veniatur ad maiorem.
