Distinctio XXXVII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

Sed iam distributio Decalogi etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Pars ista, in qua Magister agit de vita gratiae, quam suscepimus per Christum et in qua vivimus secundum Christum, divisa fuit in partes duas.

In quarum prima determinat Magister de habitibus gratuitis, in quibus consistit spiritualis vitae complementum ;

in secunda vero de praeceptis Decalogi, in quibus consistit spiritualis vitae exercitium. Prima parte terminata, hic incipit secunda.

 

Dividitur autem pars ista in partes tres.

In quarum prima determinat de distinctione praeceptorum in comparatione ad scripturam tabularum.

In secunda vero determinat de eadem respectu obliquitatum eisdem oppositarum, ubi agit de mendacio et periurio, infra, distinctione trigesima octava : Sciendum est tria esse mendaciorum genera etc.

In tertia vero agit de eisdem praeceptis comparando Legem ad Evangelium, infra, distinctione quadragesima : Sextum praeceptum est : non desiderabis etc.

 

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes duas.

In quarum prima exsequitur de praeceptis primae tabulae.

In secunda vero de praeceptis secundae, ibi : In secunda vero tabula septem erant mandata etc.

 

Prima pars habet tres partes, secundum quod tria sunt mandata primae tabulae de quibus exsequitur.

In prima agit de primo.

In secunda de secundo, ibi : Secundum praeceptum est etc.

In tertia de tertio, ibi : Memento, ut diem Sabbati sanctifices etc.

 

Secunda vero pars dividitur in quinque partes secundum quod quinque sunt mandata, de quibus exsequitur breviter. Subdivisiones autem illarum partium satis manifestae sunt in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de mandatis Decalogi in generali. Circa hoc autem duo generaliter possunt quaeri.

Primum est de ipsorum mandatorum obligatione.

Secundum vero est de distinctione et ordine.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum verba Decalogi debuerint esse obligatoria.

Secundo, utrum obligent ad opera bona in genere tantum an etiam ad opera formata.

Tertio, utrum obligatio illorum mandtorum procedat secundum legem naturae an secundum legem scriptam.

 

 

ARTICULUS I

De mandatorum Decalogi obligatione.

 

QUAESTIO I.

Utrum Deus debuerit homini imponere mandata obligatoria.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Deus debuerit homini imponere mandata obligatoria.

Et quod non, videtur.

  1. Primo, per illud quod dicitur ad Romanos 7, 11 : Peccatum, occasione accepta per mandatum, operaratum est in me omnem concupiscentiam ; sed Deus nihil debet imponere quod faciat ad augmentum concupiscentiae : ergo non debuit hominem per mandata obligare.
  2. Item, super illud I ad Corinthios 15, 56 : Virtus peccati Lex, Glossa : Lex prohibendo auget peccati cupiditatem. Si ergo Deus nihil debet nobis imponere quod faciat ad cupiditatis augmentum, sed potius ad diminutionem, videtur quod per mandata nullo modo debuit nos obligare.
  3. Item, Augustinus dicit, Super Genesim ad litteram : Meliores iudicavit homines qui ei liberaliter deservirent. Sed debitum obligationis repugnat libertati obsequii : si ergo Deus a principio hominem reliquit in manu consilii sui, dando ei libertatem arbitrii, videtur quod nullo modo debuerit addere obligationem praecepti.
  4. Item, liberalius dat aliquod donum qui dat sine onere quam qui cum oneris impositione. Si ergo obligatio praeceptorum magnum onus, est, et Deus est liberalissimus, videtur quod gratiam et gloriam debuit dare homini, ita quod ipsm non obligaret ad aliquod mandatum.

 

Sed contra :

  1. Decet Conditorem cunctis operibus suis legem certam et limitem praefigere, ultra quam non debeant progredi, sicut patet, quia omnes creaturae reguntur secundum leges sibi a Creatore impositas. Si ergo hoc est dignitatis in creatura, videtur quod decens et conveniens fuit homini legem imponi, extra quam non liceret homini progredi. Hoc autem fit per mandata obligatoria : ergo talia mandata fuerunt homini danda.
  2. Item, decet rectorem in subditis servare debitum ordinem. Si ergo homo per libertatem suae voluntatis poterat inordinari, opportunum et convenientissimum fuit ipsum ad rectum ordinem astringi. Hoc autem fit per obligationem mandatorum Decalogi : decens igitur fuit talia mandata homini dari.
  3. Item, decens est dominum a servo suo obsequium exigere ; sed tunc dominus a servo suo obsequium exigit quando leges et praecepta eidem imponit : si ergo decens fuit quod Deus ab homine tamquam a servo exigeret talia obsequia, decens fuit ut ei imponeret mandata obligatoria.
  4. Item, decens est iustum iudicem sectindum merita retribuere ; sed meritum et demeritum non habet locum ubi nulla cadit obligatio legis : si ergo conveniens fuit Deo hominem, cui contulerat liberum arbitrium, secundum iustitiam iudicare, decens etiam fuit ut regulam iustitiae eidem praefigeret. Sed hoc fit secundum mandatorum impositionem : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio verba Decalogi debuerunt dari per modum praecepti, ita quod in eis homo non solum instrueretur, verum etiam obligaretur.

Et ratio huius est, tum quia Deum decebat, tum quia nobis expediebat.

 

Deum utique decebat, quia in his verbis Decalogi consistit regula iustitiae secundum quod dictat lumen rationis rectae. Et quoniam Deus tamquam iustus debet esse aemulator rectitudinis et iustitiae et in subditis et in se ipso, hinc est quod homini leges iustitiae imposuit, ad quas ipsum obligavit, ut nullo modo liceret ipsum eas impune praetergredi. Verba igitur Deealogi per modum obligationis debuerunt dari, quia sic decebat divinam aequitatem.

Nec tantum decebat aequitatem, immo etiam maiestatem. Sicut enim decet summam Maiestatem a creatura rationali omni reverentia coli, sic etiam decet quod rationalis creatura ad manifestationem illius summae Maiestatis per obedientiam famuletur. Et propterea decuit ipsum imponere homini leges et mandata obligatoria.

 

Non solum autem Deum decebat, sed etiam nobis expediebat, tum propter gloriam nostram augendam, tum propter pacem conservandam. Propter gloriam utique augendam, quia gloriosius est homini obtinere beatitudlnem per merita quam sine meritis. Et quoniam, cum aliquid redditur ex meritis, quodam modo homo qui meretur obligat sibi retribuentem ; et magis decet hominem obligari Deo quam Deum homini : hinc est quod ad opera, per quae contingebat mereri, debuit homo per praecepta obligari, ut, dum obligatus obediret, in merito proficeret et ad maiorem cumulum gloriae perveniret.

Alia ratio est propter pacem conservandam, quae tantum bonum est, sicut dicit Augustinus, ut cuncta pacem appetant. Pax autem servari non potest ubi homo usurpat sibi quod est alienum : ideo, ut pax servaretur inter homines, debuit Deus mandata homini tradere, in quibus obligaretur ne quod est alienum usurparet, sed redderet Deo et proximo quod eis deberet, ne aliter iniuriam faciendo pacem frangeret et frangeno pacem ipse in se pacem amitteret.

Sic ergo decuit verba Decalogi tradi per modum obligationis et praecepti, tum quia decens erat ex parte Dei, tum quia expediens erat ex parte nostri. Et rationes quae hoc ostendunt possunt concedi.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium ex auctoritate Apostoli, quod mandatum intendit concupiscentiam, dicendum quod illud veritatem habet, sed valde per accidens et occasionaliter. Ex hoc enim quod per Legem erat peccati cognitio, tamen per ipsam non erat gratiae collatio, concupiscentia nitente in vetitum et homine scienter perpetrante peccatum ; ex hoc occasionaliter fiebat et ipsius concupiscentiae intensio et peccati aggravatio. Sed hoc non erat de principali intentione ferentis mandata nec de ipsorum mandatorum obligatione. Nam Dominus sic tribuit mandata obligatoria quod semper fuit promptus tribuere gratiam adiutricem ad illa implenda. Unde quod per mandatorum obligationem augeretur concupiscentia, hoc non erat ex ipsis mandatis, sed potius ex negligentia et culpa hominis ; Dominus autem propter negligentiam hominis non debuit dimittere quin diligentiam circa salutem hominis exerceret.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Lex prohibendo auget peccati cupiditatem, dicendum quod Glossa non dicit illud simpliciter, sed addit hanc conditionem : nisi diffundat Spiritus caritatem. Unde quamvis per se Lex non esset utilis nisi ad cognitionem, tamen cum gratia ipsa mandatorum obligatio multum conferebat ad salutem.
  3. Ad llud quod obicitur, quod obligatio repugnat libertati, potest responderi quod obligatio ad bonum non repugnat libertati simpliciter, sed repugnat libertati peccandi. Posse autem peccare nec est libertas nec pars libertatis ; et ideo, dum obligatio mandati repugnabat libertati male faciendi, libertatem non min uebat, sed potius augebat.

Aliter etiam potest responderi quod est obligatio quae aufert potestatem et est obligatio quae aufert impunitatem. Prima obligatio, quae potestatem aufert, minuit libertatem ; secunda vero, quae potestatem non aufert, sed tollit impunitatem, libertatem arbitrii salvat et superaddit iustitiae aequitatem. Hoc autem secundo modo mandata Dei sunt obligatoria ; et propterea in nullo libertati arbitrii derogabant, quin potius divinam iustitiam commendabant.

  1. Ad. illud quod obicitur, quod maioris liberalitatis est dare aliquid sine merito quam cum meritis, dicendum quod, etsi maioris liberalitatis sit ex parte dantis, non tamen est tantae gloriae et excellentiae ex parte suscipientis. Et quoniam Dominus in conferendo praemium non tantum attendit suae liberalitatis manifestationem immo etiam gloriae nostrae promotionem, hinc est quod maluit nobis dare aeternam beatitudinem per impletionem mandatorum et meritum obedientiae quam nullo merito praecedente.

Praeterea, merita nostra in nullo derogant divinae liberalitati, immo potius eam manifestant, tum quia ipse bonorum nostrorum non eget, tum quia omnia merita nostra procedunt ex munere gratiae suae. Et propterea dicit Apostolus ad Romanos 6, 23 : Gratia Dei vita aeterna.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum praecepta Decalogi obligent ad opera formata.

 

Secundo quaeritur, utrum praecepta Decalogi obligent ad opera formata.

Et quod sic, videtur.

  1. Deuteronomii 16, 20 : Iuste quod iustum est exsequeris. Ex hoc verbo colligitur quod Legislator non solum praecipiebat iustitiam in facto, sed etiam iustitiam in modo ; opus autem quod est iustum in facto et modo est opus formatum : ergo per mandata Legis obligatur homo ad opera formata.
  2. Item, Matthaei 19, 11 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Observatio igitur mandatorum Decalogi introducit ad vitam ; sed nemo introducitur ad vitam per aliqua opera, nisi fiant ex caritate, et talia sunt opera formata : cum ergo per Legem obligemur ad praecepta Decalogi observanda, videtur quod per eamdem obligemur ad opera formata.
  3. Item, Augustinus dicit, et habetur in fine distinctionis praecedentis, quod omnia praecepta Decalogi reducuntur ad duo praecepta ; sed illa praecepta nemo implet nisi ex caritate, sicut patet de praecepto quo praecipitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. : videtur ergo similiter quod omnia mandata Decalogi teneamur implere ex caritate : ergo per Legem obligamur ad opera formata.
  4. Item, ad opera mandatorum obligamur secundum intentionem praecipientis ; sed intentio praecipientis fuit dare illa mandata, ut per illa ei serviamtis et serviendo placeamus ; hoc autem non fit nisi per opera caritate et gratfa informata : ergo etc.
  5. Item, informatio et deformatio sunt opposita, praeceptio et prohibitio sunt opposita ; et si oppositum de opposito, et propositum de proposito. Cum, ergo deformatio operum sit in prohibitione, eorumdem informatio erit in praecepto.

 

Sed contra :

  1. Dicit Hieronymus quod anathema sit qui dicit Deum praecepisse impossibile. Cum ergo praecepta illa obligent tam iustos quam peccatores, et in potestate peccatoris non sit informare opera sua, cum illud habeat fieri per caritatem et gratiam, videtur quod ad hoc nemo obligetur per divina mandata.
  2. Item, Augustinus dicit, et habetur in Glossa super illud Psalmi [33, 15] : Declina a malo et fac bonum : Declinare a malo semper vitat poenam, quamvis non semper promereatur palmam. Sed quotiescumque declinat homo a malo ex caritate, promeretur palmam : ergo non semper tenetur homo ex caritate a malo declinare. Sed declinando a malo observantur praecepta negativa : ergo non videtur quod obligent ad opera formata.
  3. Item, aliquis filius, habens parentes et existens in peccato mortali, honorat eos ex naturali pietate, cum se offert locus et tempus et opportunitas. Constat quod iste non peccat parentes honorando, nec committendo nec omittendo : ergo mandatum illud, quo Dominus praecepit : Honora patrem tuum et matrem tuam, non obligabat ad hoc quod opus illud ex caritate impenderetur : pari ratione nec alia mandata.
  4. Item, opera formata non sunt nisi per gratiam ; sed nemo scit utrum gratiam Spiritus Sancti habeat : ergo nemo scit utrum eius opera sint formata vel informata. Sed nemo obligatur ad id quod non potest scire : ergo mandata Decalogi ad opera formata non obligant.
  5. Item, quicumque obligatur ad aliquid, obligatur per consequens ad id quod est illi inseparabiliter annexum ; sed opera non possunt formari ab aliquo nisi habeatur gratia ; ergo quicumque obligatur ad opera formata, obligatur ad habendam gratiam. Cum ergo habere gratiam respiciat omne tempus indifferenter, tam tempus dormitionis quam tempus vigiliae, videtur quod homo omittat in quolibet instanti et in quolibet tempore, ac per hoc in uno die peccabit infinities. Quodsi hoc est manifeste falsum, restat quod mandata Decalogi ad opera formata non habeant obligare.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est triplex modus dicendi.

 

Quibusdam enim visum est quod mandata Decalogi obligant ad opera fomata, obligatione tamen praecepti affirmativi, non praecepti, negativi. Obligatio enim praecepti negativi est semper et ad semper ; obligatio vero praecepti affirmativi, quamvis sit semper, non tamen ad semper, sed pro loco et tempore. Propter quod dixerunt quod mandata Decalogi obligant hominem ad opera formata pro eo tempore quo habet caritatem et gratiam ; tunc enim potestatem habet exeundi in opera meritoria et tenetur bene uti gratia accepta.

 

Alius autem modus dicendi est quod mandata Decalogi non obligant nisi ad opera bona in genere. Opera enim formata sunt supra nostram potestatem et supra cognitionis certitudinem ; et propterea ad talia opera non debemus obligari per mandata Decalogi, sed solum ad opera bona in genere. Cuius signum est quia, si aliquis existens in caritate honoret parentes ex naturali pietate, huiusmodi opere absolvitur a mandati obligatione.

 

Sed quoniam primus modus dicendi videtur excedere, in hoc videlicet quod ponit hominem obligari ad id de quo non potest habere certitudinem ; secundus vero modus dicendi videtur nimis parum dicere, in hoc videlicet quod ponit hominem per mandata Decalogi solummodo obligari ad ea quae potest quis implere existens in statu peccati, cum observatio mandatorum Dei sit via deveniendi ad statum gratiae et iustitiae : ideo est adhuc tertius dicendi modus, qui quasi medium tenet inter utrumque, et ad quaestionem propositam respondet per distinctionem hoc modo. Cum quaeritur, utrum mandata Decalogi obligent ad opera formata, respondendum est quod opera formata possunt dici dupliciter : uno modo per exclusionem deformitatis peccati, alio modo per positionem dignitatis meriti. Si primo modo accipiantur opera formata, sic utique ad opera formata obligant : obligant enim ad vitandum omnia peccata mortalia.

Si autem dicantur alio modo opera formata, sic accipiuntur proprie, et tunc distinguendum est in ipsa obligatione : est enim obligatio absoluta et obligatio conditionalis. Obligatio absoluta est, qua quis sirilpliciter ad aliquid faciendum obligatur, ita quod, si illud non faciat, incurrit omissionis reatum ; obligatio vero conditionalis est qua quis obligatur ad aliquid faciendum, si vult pervenire ad praemium. Et haec obligatio in eo qui omittit non inducit omissionis peccatum, sed ponit implicitae conditionis defectum.

 

Si igitur loquamur de obligatione conditionali, mandata Decalogi obligant ad opera formata. Si quis enim vult ad vitam ingredi, necesse est ex caritate servare mandata, quae quidem caritas est meriti principium.

Si autem loquamur de obligatione absoluta, tunc distinguendum est in ipsis mandatis quod dupliciter contingit de eis loqui : aut de eis in unum collectis, prout habent reduci ad duo mandata caritatis, aut de quolibet per se singillatim. Si de eis collectis in unum, cum in eis contineatur regula iustitiae secundum ordinem ad Deum et ad proximum, per quam excluditur omne peccatum, sic concedi potest quod obligant ad aliquod opus formatum vel in se, si homo habet unde possit in illud exire, vel in dispositione sive praeparatione ad illud. Tenetur enim homo sic mandata Decalogi implere, ut per ipsorum impletionem praeparet locum ipsi gratiae, qua obtenta, exeat, cum locus et tempus est, in opera meritoria, adimplendo duo caritatis praecepta.

Si autem loquamur de quolibet singillatim et per se, sic accipiendo proprie opus formatum, hoc est opus meritorium et loquendo de obligatione absoluta, mandata Decalogi non obligant ad opera formata, sicut rationes ostendunt quae ad secundam partem inducuntur, et propterea concedendae sunt.

 

 [Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod Legislator praecipit non solummodo facere opus iustum, sed etiam iuste, dicendum quod modus iustitiae quidam est qui facit opus Deo placitum et meritorium ; et hic proprie reddit opus formatum. Alius autem modus iustitiae qui excludit circa actum viri iusti deordinationem intentionis, quae facit animum iniustum, et praeposterationem operis ; et hic modus est in praecepto, non primus. Ab hoc autem modo non dicitur opus formatum, nisi accipiendo large, sicut prius est in respondendo.
  2. Ad illud quod obicitur de auctoritate Domini in Matthaeo 19, 17 : Si vis ad vitam ingredi etc., patet responsio per iam dicta, quia ex verbo illo non potest colligi quod homo obligetur ad opera meritoria facienda nisi obligatione conditionali, videlicet si vult ingredi ad vitam. Si autem de obligatione conditionali ad absolutam velit procedere, non valet ratio, immo est ibi sophisma secundum quid et simpliciter.
  3. Ad illud quod obicitur, quod omnia mandata reducuntur ad duo praecepta caritatis, similiter patet responsio, quia praecepta duo caritatis non implentur in quocumque mandato singillatim accepto, sed ex quodam plenario intellectu et perfectione, consurgente ex omnium mandatorum aggregatione et integra observatione. Et hoc modo verum est quod mandata obligant ad opus formatum in se vel in sua dispositione. Sed ex hoc non sequitur quod ad hoc obliget quodlibet mandatum per se. Sicut enim non sequitur : decem homines trahunt navem, ergo quilibet per se trahit, quia plus possunt decem quam unus, sic et in proposito suo modo est intelligendum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod tenemur observare mandata secundum intentionem praecipientis, dicendum quod hoc est verum de obligatione conditionali, si volumus ingredi ad vitam.

Posset tamen et aliter dici quod intentio Legislatoris non solummodo fuit ad hoc ut homo perveniret ad gloriam, sed. ut vitaret poenam ; mandata autem, si observentur quantum ad opera extra gratiam facta sufficiunt ad vitandum poenam ; et propterea non sequitur quod per mandata obligetur quis absolute ad opera meritoria.

  1. Ad illud quod ultimo obicitur, quod deformatio est in prohibitione, ergo informatio in praecepto, dicendum quod, secundum quod informatio proprie accipitur, ratio non valet, pro eo quod informatio et deformatio non sunt opposita immediate, immo inter opus meritorium et opus peccati cadit medium bonum in genere et bonum ex circumstantia. Cum autem dicitur quod, si aliquid est in prohibitione, eius oppositum est in praecepto, hoc intelligitur de oppositis immediatis, sicut furari est prohibitum et non furari est in praecepto ; et propterea consequentia illa non habet locum in proposito.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum obligatio mandatorum Decalogi attendatur secundum legem naturae an secundum legem scriptam.

 

Tertio quaeritur, utrum obligatio mandatorum Decalogi attendatur secundum legem naturae an secundum legem scriptam.

Et quod secundum legem naturae, videtur.

  1. Illud enim est naturale quod est commune apud omnes ; sed ad mandata Decalogi obligantur omnes : ergo obligatio illa est secundum legem naturae.
  2. Item obligatio, quae se extendit ad omne tempus, attenditur secundum illam legem cuius dictamen currit in omni teinpore ; sed obligatio mandatorum Decalogi manet in statu legis naturae et legis scriptae et legis gratiae : ergo obligatio illorum mandatorum attenditur secundum legem naturae.
  3. Item, mandata quae obligant hominem, circumscripta Scriptura et gratia, habet obligare secundum legem naturae ; sed talia sunt mandata Decalogi : sunt enim de dictamine rationis rectae, circumscripta lege Moysi et lege Evangelii : ergo etc.
  4. Item, quaedam sunt prohibita, quia mala, quaedam mala, quia prohibita ; similiter quaedam sunt bona, quia sunt in praecepto, quaedam vero ideo sunt in praecepto, quia bona sunt ; ea autem . quae in Decalogo prohibentur vel praecipiuntur de se sunt mala vel bona, secundum quod dictat ratio recta, sicut Deum esse colendum et parentes honorandos, hoc utique bonum est de se ; falsum testimonium et homicidium, hoc utique de se malum est ; sed talia spectant ad legem inditam : igitur obligatio mandatorum Decalogi attenditur. secundum vinculum legis naturalis.

 

Sed contra :

  1. Exodi 20, 18 legitur quod primo mandata ista fuerunt de caelo audita ; et postea subiungitur quo modo fuerunt in tabulis scripta. Si ergo ibi tradebatur lex scripta, vieltur quod obligatio mandatorum Decalogi secundum legem scriptam principaliter habeat attendi.
  2. Item, ad Romanos 7, 7 : Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret : Non concupisces, Glossa : Concupiscentiam nesciebam esse peccatum ; sed mandatum, quod obligat secundum legem naturae, manifestum est homini etiam sine lege scripta : ergo mandatum illud non concupisces etc. non spectat ad legem naturae, sed potius ad legem scriptam.
  3. Item, quod est de dictamine legis naturae spectat ad statum innocentiae ; sed distinctio mandatorum Decalogi ad statum innocentiae non spectat, quia in statu illo locum non habebat homicidium nec furtum nec adulterium : ergo videtur quod obligatio mandatotum Decalogi non sequatur instinctum legis naturalis.
  4. Item, quae sunt secundum dictamen legis naturae non solummodo se extendunt ad statum viae, verum etiam ad statum patriae ; sed obligatio ista mandatorum Decalogi ad statum patriae non se extendit, quia ibi nec furtum potest esse, ubi nihil est proprium, nec concupiscentia, ubi nullum potest esse vitium : ergo videtur quod obligatio huiusmodi mandatorum non sequatur legis naturalis instinctum.

Iuxta hoc quaeritur : si obligatio mandatorum necalogi sequitur legem naturae, unde hoc est quod magis fuerunt mandata illa scripta in tabulis lapideis quam alia mandata Legis ?

Item, quaeritur : propter quid Dominos immediate ipsi populo decem verba Legis proposuit, sicut. legitur Exodi 20, 1, magis quam alia mandata, iudicialia scilicet et caerimonialia, quae mediante Moyse pervenerunt ad populi notitiam ?

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod est loqui de obligatione mandatorum Decalogi tripliciter, secundum quod et de ipsa sufficientia fidei. Secundum enim quod articulas fidei contingit credere tripliciter, videlicet implicite et explicite et quosdam implicite et quosdam explicite, sic et de praeceptis Decalogi intelligendum est.

 

Et secundum istum triplicem modum obligatio mandatorum Decalogi respicit triplicem statum, videlicet statum naturae institutae et statum naturae lapsae et statum legis scriptae, ita quod statum legis scriptae respicit simpliciter explicite, ubi lucide vel distincte illa decem mandata a Deo fuerunt pronuntiata et scripta.

Statum vero naturae lapsae respicit obligatio mandatorum Decalogi implicite secundum duo praecepta iuris naturalis, quae natura semper dictabat, videlicet quod faceret alii quod sibi vellet fieri et non faceret alii quod sibi nollet fieri.

Statum autem naturae institutae respiciebat quodam modo implicite, quodam modo explicite. Quaedam enim sunt praecepta ordinantia ad Deum, quaedam vero ordinantia ad proximum. Ad praecepta namque illa quae ordinant ad Deum, explicite obligabatur homo in statu naturae institutae, ubi idoneus erat et dispositus ad colendum Deum integre et perfecte. Ad mandata vero quae ordinant ad proximum, obligabatur implicite, pro eo quod necessitas explicandi mandata illa ortum habet ex multiplici deordinatione, quae subsecuta est ex prima transgressione. Et illud colligi potest ex eo quod dicitur Ecclesiastici 17, 6-13, loquens de hominis conditione : Sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis, posuit oculos ipsorum super corda ipsorum etc., usque ibi : Attendite ab omni iniquo, et mandavit illis unicuique de proximo suo ; ubi colligitur explicita obligatio hominis respectu cultu divini et implicita respectu vitandae laesionis ipsius proximi.

 

Secundum hoc igitur patet quod obligatio mandatorum Decalogi radicaliter sequitur legem naturae, sed quantum ad explicationem sequitur legem Scripturae.

Explicatio enim plenaria mandatorum Decalogi opportuna fuit secundum statum peccati propter obscurationem luminis rationis et propter obliquationem voluntatis. Quia enim voluntas corrupta prompta erat ad multiplicem deordinationem, oportebat eam religari per multiplicia mandata. Rursus, quoniam scriptura cordis interior propter peccatum erat obnubilata, et homo, qui fuerat spirituali mente praeditus, effectus erat sensibilis et carnalis, opportunum erat, ut exterius legeret et audiret per sensus corporis ea, per quae posset in rectitudinem iustitiae regulari. Et ideo explicatio et distinctio mandatorum Decalogi spectabat ad legem scriptam, quamvis obligatio spectaret ad legem inditam, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt, quae concedi possunt, quoniam verum concludunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod verba Decalogi audita fuerunt in datione Legis, iam patet responsio, quia hoc non erat propter introducendam novam obligationem, sed potius propter ipsius obligationis explicationem, quae quidem necessaria erat propter peccati obnubilationem.
  2. Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Apostoli, quod concupiscentiam nesciebat esse peccatum, potest dici quod loquitur in persona hominis carnalis ; aut certe hoc dicit quia, etsi aliquo modo nosset per legem naturae in generali, non tamen in speciali cognoscebat nisi per legem scriptam ; unde ipsemet ibidem dicit quod per Legem est cognitio peccati. Propterea ex verbo illo non habetur quod obligatio huiusmodi mandatorum ortum habeat a lege scripta, sed solum quod ipsius obligationis explicatio in lege illa sit facta.
  3. Ad illud quod obcitur, quod ea, quae sunt de dictamine legis naturae, conveniunt statui innocentiae, dicendum quod verum non est de his quae sunt de dictamine legis naturae in speciali ; quae autem sunt de dictamine legis naturae in generali et implicite illi statui habent convenire ; et hoc modo ad illum statum spectabant mandata secundae tabulae.
  4. Ad illud quod obicitur, quod ea quae sunt de dictamine legis naturae manent in statu gloriae, responderi potest dupliciter. Primum quidem, quia, sicut dicitur de virtutibus quod manent in patria secundum excellentiores et nobiliores usus et actus, sic concedi potest quod adimpletio mandatorum Decalogi salva erit in patria, multo tamen nobiliori et excellentiori modo quam sit in via, secundum quod ibi excellentiori modo ordinabitur et ad Deum et ad proximum et secundum quod voluntas excellentiori modo erit ad bonum ordinata et a malo remota.

Aliter etiam posset dici, sicut tactum est prius, ut fiat vis in his quae natura dictat generaliter et in his quae dictat specialiter, sive implicite et explicite ; et rursus, in his quae natura dictat explicite vel dictat secundum omnem statum naturae vel secundum statum naturae lapsae ; et quod est de dictamine legis naturae simpliciter et explicite, illud manebit in statu gloriae. Explicatio autem et distinctio mandatorum Decalogi respicit statum naturae lapsae et instructionem legis scriptae

Ad illud vero quod quaeritur, quare magis ista decem verba scripta fuerint in tabulis lapideis quam alia, cum minus spectarent ad legem scriptam, dicendum quod hoc fuit quoniam in ipsis maxime consistebat regula iustitiae et alia habebant reduci ad haec ; et ipsa quidem stabilia erant nec evacuari habebant per Legem supervenientem : ideo in tabulis lapideis scripta fuerunt, ut ostenderetur eorum praerogativa quantum ad dignitatem et quantum ad stabilitatem.

Ad illud quod quaeritur, quare magis data sunt ipsi populo a Deo immediate mandata Decalogi quam iudicialia et caerimonialia, dicendum quod hoc fuit quia, cum mandata Decalogi essent de dictamine legis naturae, modica indigebant expositione ; unde simplices statim potuerunt illa capere. Caerimonialia vero et iudicialia indigebant maiori instructione ; unde illorum cognitio principalius spectabat ad iudices et sacerdotes ; ideo non sic fuerunt data populo immediate, sed mediante legislatore.

 

 

ARTICULUS II

De mandatis Decalogi, quoad distinctionem et ordinem.

 

Consequenter quaeritur de mandatis Decalogi quantum ad ordinem et distinctionem.

Et circa hoc tria possunt quaeri.

Primo quaeritur de ipsorum mandatorum numero et sufficientia, utrum sint decem.

Secundo quaeritur de ordine ipsorum ad invicem.

Tertio vero quaeritur de numero et ordine in comparatione ad tabularum distinctionem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum mandata Decalogi debeant esse tantum decem an plura an pauciora.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum mandata Decalogi debeant esse tantum decem an plura an pauciora.

Et quod debeant esse pauciora, videtur :

  1. Quia ad Romanos 13, 8 dicitur : Qui diligit proximum Legem implevit. Ergo in mandato de dilectione proximi tota Lex potest includi : videtur ergo quod mandata non debeant numero denario multiplicari, cum in paucioribus via magis.
  2. Item, super illud ad Romanos 7, 1 : Concupiscentiam nesciebam, Glossa : Bona est Lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet. Si ergo in prohibitione concupiscentiae cetera mala prohibentur, videtur quod alia mandata superfluunt.
  3. Item, quicumque peccat mortaliter, se ipsum occidit. Ergo, cum in occisione prohibeatur non tantum homicidium corporale, sed etiam spirituale, non tantum operis, sed etiam voluntatis, videtur quod in illa prohibitione prohibeantur omnia peccata : ergo superfluunt omnia alia mandata.
  4. Item, differentia Legis et Evangelii est quod Lex prohibeat manum, non animum ; Evangelium autem non solum manum, sed etiam animum prohibet. Ergo videtur quod solummodo deberet prohiberi actus exterior et non quod spectaret ad actum interiorem : ergo superfluit mandatum de non concupiscendo. Si tu dicas quod prohibetur concupiscentia, quae progreditur in opus, contra hoc est, quia illa non distinguitur a peccato operis : ergo praeceptum de prohibitione illius concupiscentiae non debet connumerari praecepto de prohibitione operis exterioris.

 

Sed contra, quod debeant esse plura quam decem, videtur.

  1. Magis sumus debitores Deo quam proximo : ergo plura deberent esse mandata ordinantia ad Deum quam ordinantia ad proximum. Ergo, cum mandata ordinantia ad proximum sint septem, videtur quod mandata ordinantia ad Deum sint plura vel saltem totidem.
  2. Item, tantum obligamur ad benefaciendum proximo, quantum obligamur ut non male faciamus ei. Cum ergo sex sint mandata, secundum quae prohibemur ne offendamus proximum, videtur quod saltem sex deberent esse, secundum quae obligaremur et ordinaremur ad benefaciendum ; et si hoc, omnia mandata essent saltem quindecim.
  3. Item, septem sunt capitalia peccata ita magna, quantum est de natura sua, sicut peccatum avaritiae et luxuriae. Ergo sicut speciale mandatum est in quo prohibetur avaritia et in quo prohibetur luxuria, ita speciale mandatum deberet esse ad alia vitia prohibenda, ita quod aliquod esset praeceptum, in quo specialiter prohiberetur superbia, aliquod, in quo invidia, et sic de aliis. Si tu dicas quod implicite prohibentur in prohibitione concupiscentiae, obicitur contra hoc quod tres sunt radices peccatorum, secundum quod dicitur I Ioannis 2, 16 : Concupiscentia oculorum, concupiscentia carnis et superbia vitae. Si ergo concupiscentia carnis et oculorum prohibetur explicite, videtur quod et superbia vitae deberet haber specialem prohibitionem.
  4. Item, sicut contingit concupiscere uxorem alienam et concupiscentiam consummari in opere, sic etiam est reperire circa homicidium et falsum testimonium et circa alia mandata. Ergo sicut duo diversa sunt praecepta de concupiscentia uxoris alienae et rei alienae in opere et voluntate, sic deberent alia praecepta duplicari ; quod si verum esset, tunc essent plura quam decem.

Est igitur quaestio, quare decem sint et non plura nec pauciora.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sufficientia et numerus mandatorum sumitur secundum rationem ordinis ipsius iustitiae generalis, cuius est hominem ad Deum et ad proximum ordinare ; unde quaedam sunt mandata ordinantia hominem ad Deum, quaedam vero ordinantia ad proximum. Illa vero quae ordinant hominem ad Deum dicuntur esse praecepta primae tabulae ; et ista sunt tria et non plura nec pauciora. Quorum numerus et sufficientia sumi, potest tripliciter, videlicet ex parte obiecti et ex parte subiecti et ex parte actus medii.

 

Ex parte obiecti sic : nam, cum in Deo sint tres personae et tria appropriata et triplex genus causae, secundum quod comparatur ad creaturam, triplex est praeceptum secundum quod creatura rationalis ordinari habet ad Deum. Nam secundum rationem maiestatis, quae appropriatur Patri et convenit Deo secundum quod est causa efficiens creaturae, ordinatur per illud praeceptum : Non habebis deos alienos.

Secundum rationem veritatis, quae appropriatur Filio et convenit Deo secundum quod est causa formalis exemplaris creaturae, ordinatur per illud : Non assumes nomen Dei tui in vanum.

Secundum rationem bonitatis, quae appropriatur Spiritui Sancto et convenit Deo secundum quod est causa finalis, ordinatur per illud : Memento ut diem Sabbati sanctifices ; ita quod per illa tria sufficienter homo ordinetur ad Deum, ut subiaceat summae Maiestati, credat summae Veritati et adhaereat summae Bonitati. Et haec sufficientia sumpta est ex parte obiecti.

 

Secundo modo sumitur sufficientia ex parte subiecti ordinabilis, quod quidem est anima rationalis, in qua est triplex vis motiva, secundum quam habet in Deum ordinari, videlicet rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Mandatum de adoratione respicit ipsam irascibilem ; mandatum vero secundum respicit ipsam rationalem ; sed mandatum tertium de sanctificatione respicit ipsam concupiscibilem, sicut intuenti satis apparet. Et haec sufficientia sumpta est ex parte subiecti.

 

Tertio vero modo sumitur, sufficientia ex parte actus medii. Triplex enim est actus secundum quem habet homo in Deum ordinari, videIicet actus cordis, oris et operis. Penes actum operis attenditur mandatum adorationis. Penes actum oris attenditur secundum mandatum, quo prohibetur falsa invocatio nominis divini. Secundum actum cordis attenditur tertium mandatum, in quo praecipitur sanctificatio mentis.

Et sic patet sufficientia mandatorum ordinantium hominem ad Deum, quoniam sunt tria tantum et non : plura nec pauciora.

 

Sufficientia autem mandatorum secundae tabulae iuxta hunc modum tripliciter potest assignari, videlicet ex parte obiecti et subiecti et actus medii.

 

Ex parte namque conditionum ipsius obiecti sic potest sumi. In proximo enim, ad quem ordinant mandata secundae tabulae, relucet proprietas Patris et Filii et Spiritus Sancti. Secundum quod in proximo relucet proprietas Patris, sic debemus ei honorem et reverentiam ; et penes hoc attenditur illud mandatum : Honora patrem tuum etc. ; in quibus relucet proprietas summi Patris in hoc quod habent rationem principii.

Secundum autem quod in proximo relucet proprietas Filii, sic debemus ei veritatem ; et sic est illud mandatum : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Secundum autem quod relucet in proximo proprietas Spiritus Sancti, sic debemus ei dilectionem et innocentiae puritatem. Et quoniam possumus nocere proximo sive damnificare eum multipliciter : in persona propria et in persona coniuncta et in rebus suis, et hoc dupliciter, vel actu interiori vel exteriori : ideo sunt ulterius quinque mandata. Contra nocumentum enim quod habet fieri in persona proximi est illud praeceptum : Non occides.

Contra nocumentum vero quod habet fieri in persona coniuncta est illud praeceptum : Non moechaberis, secundum quod exercetur in opere.

Contra nocumentum quod fit in rebus est illud : Non furtum facies.

Et quia nocumentum illud duplex, videlicet in persona coniuncta et in rebus, frequentius fit in voluntate per concupiscentiam quam fiat in opere, ideo sunt alia duo mandata, in quorum uno prohibetur concupiscentia uxoris, in hoc quod dicitur : Non concupisces uxorem ; in alio prohibetur concupiscentia rerum, in hoc quod dicitur : Non concupisces rem proximi tui etc. Sic igitur patet sufficientia ex parte conditionum obiecti.

 

Ex parte vero subiecti secundum triplicem potentiam animae contingit etiam sufficientiam assignare hoc modo. Triplex enim est potentia animae, secundum quam contingit ad proximum ordinari, videlicet rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Quantum autem ad potentiam irascibilem habet homo convenienter ordinari ad superiorem per reverentiam et honorem, et sic est illud : Honora patrem tuum etc. ; ad proximum vero per pacem et odii declinationem, et sic est illud : Non occides.

Secundum autem rationalem virtutem ordinamur ad proximum per veritatis loquelam et testificationem, et sic est illud mandatum. : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Secundum vero potentiam concupiscibilem habet homo ordinari ad proximum per ipsius refrenationem. Et quoniam illa est m ultipliciter corrupta per cupiditatem et concupiscentiam, ideo prohibetur cupiditas et concupiscentia in actu exteriori per duo mandata, per hoc videlicet : Non moechaberis, et : Non furtum facies ; prohibetur etiam in actu interiori per alia duo, per hoc videlicet : Non concupisces uxorem proximi tui, non agrum nec aliquam rem. Et sic potest sumi sufficientia ex parte virium animae in mandatis secundae tabulae.

 

Ex parte autem actus potest sumi sic. Ordinari enim habemus ad proximum secundum innocentiam et secundum beneficentiam. Si secundum beneficentiam, sic est illud mandatum : Honora patrem tuum et matrem tuam. Si secundum innocentiam, hoc est tripliciter : aut secundum actum cordis aut oris aut operis. Si secundum actum operis, aut hoc est in prohibendo deordinationem, quae est contra ipsius esse individui, et sic est illud : Non occides. Aut contra debitam conservationem speciei, et sic est illud : Non moechaberis. Aut contra possessionem temporalis subsidii, et sic est illud : Non furtum facies.

Si autem ordinemur ad proximum secundum actum oris, sic est illud mandatum : Non falsum testimonium dices.

Si vero secundum actum cordis, qui quidem consistit in affectu, hoc contingit dupliciter : aut liberaliter contra cupiditatem aut honeste contra voluptatem ; et secundum hoc sunt duo mandata : unum contra voluptatis concupiscentiam, et sic est illud : Non concupisces uxorem ; aliud vero contra cupiditatem et avaritiam, et sic est illud : Non concupisces rem.

 

Et sic per omnem modum patet numerus et sufficientia mandatorum Decalogi, quoniam tria sunt quae ordinant hominem respectu summae Trinitatis et septem sunt quae ordinant hominem respectu totius inferioris universitatis ; ut sic non tantum sit congruentia numeri ex parte rei, sed etiam ex parte ipsius numeralis proportionis, quam rectissime contingit in denario invenire, secundum quod docet Augustinus, in libro Musicae, ubi ostendit in denario quamdam excellentem esse perfedionem, ob quam status est in numero illo et ultra in numerando non procedimus nova numeratione, sed redimus ad caput : et ideo in numero illo decebat terminari et comprehendi divina praecepta, quae sunt. via deveniendi ad perfectionem summam.

Concedendum est igitur quod decem sunt mandata Decalogi, secundum quod Lex dicit, nec plura nec pauciora.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod qui diligit proximum Legem implevit, dicendum quod, quamvis in dilectione proximi claudantur mandata ordinantia ad proximum in quadam generalitate, nihilominus propter obnubilationem peccati opportunum erat et congruum mandata illa, per quae evitantur speciales deordinationes, explicari in speciali. Unde sicut unitas generis non excludit multitudinem specierum nec unitas finis excludit multitudinem eorum quae sunt ad finem, sic ex unitate mandati dilectionis in proximum non potest concludi quod non sit pluralitas mandatorum ad proximum ordinantium.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Lex prohibendo concupiscentiam prohibet omnia mala, dicendum quod cohcupiscentia sumitur generaliter et specialiter. Generaliter concupiscentia dicitur quilibet appetitus libidinosus et immoderatus ; specialiter vero dicitur esse appetitus delectabilis secundum gustum et tactum. Et primo quidem modo in prohibitione concupiscentiae dicuntur omnia mala prohiberi ; secundo autem modo tenet rationem specialis mandati et numeratur inter mandata Decalogi.
  3. Ad illud quod obicitur, quod qui peccat mortaliter se ipsum occidit, dicendum quod in prohibitione homicidii non prohibetur deordinatio cuiuscumque vis, sed deordinatio potentiae irascibilis, quae est in actu exteriori vel ad actum exteriorem aliquo modo habet ordinari. Unde, quamvis prohibeatur ibi homicidium operis et voluntatis, non tamen prohibetur omne peccatum. Et propterea ex hoc non potest concludi superfluitas aliorum mandatorum Decalogi.
  4. Ad illud quod obicitur, quod Lex prohibet manum et non animum, dicendum quod. hoc non dicitur quod Lex non prohibeat peccatum cordis, sed hoc dicitur, quia peccatum cordis non punit poena mortis, secundum quod peccatum operis, quod potest exterius probari ; unde per prohibitionem intelligere possumus poenae inflictionem. Et ex hoc non potest haberi quod peccatum cordis non debeat prohiberi in mandatis Decalogi.
  5. Ad illud quod obicitur, quod deberent esse plura, quia plura debemus Deo quam homini, dicendum quod omnia quae debemus homini quodam modo debemus et solvimus Deo ; ideo plura sunt quae debentur et redduntur Deo quam proximo. Quia tamen ad Deum ordinamur secundum vitam contemplativam, ad proximum secundum vitam activam, et in vita contemplativa quaeritur unitas, in activa vero versatur multiplex rerum varietas : hinc est quod plura sunt mandata quae directe obligant ad proximum quam quae directe obligant ad Deum. Hinc est etiam quod plura sunt peccata quibus directe peccatur in proximum quam quibus directe peccatur in Deum.
  6. Ad illud quod obicitur, quod tot modis contingit alicui benefacere, quot etiam modis contingit male, dicendum quod, quia corruptio concupiscentiae in nobis, quantum est de se, ad malum inclinat, ideo sumus difficiles ad bonum faciendum, quia proni sumus ad malum perpetrandum. Hinc est quod plura sunt praecepta negativa ordinantia ad proximum quam affirmativa ; plura sunt in quibus prohibetur ne fiat malum quam in quibus praecipitur ut fiat bonum.
  7. Ad illud quod obicitur, quod ita debet prohiberi superbia et invidia sicut avaritia et luxuria, dicendum quod illa duo magis habent prohiberi explicite, quia propter improbitatem libidinis citius progrediuntur in actum exterioris operis ; nihilominus tamen et alia peccata capitalia in mandatis Decalogi habent prohiberi. Nam superbia prohibetur in adoratione Dei et in honorificatione proximi ; invidia vero et ira in fuga homicidii ; accidia in sanctificatione Sabbati ; avaritia vero in prohibitione furti ; luxuria et gula sibi coniuncta in prohibitione moechiae et adulterii, ubi prohibetur omnis illicitus coitus et immoderata delectatio carnalis.

Et si obiciat, quod ita debet prohiberi in speciali superbia vitae sicut concupiscentia carnis et oculorum, dicendum quod non est simile, quoniam, sicut iam patet, non ita radix illa est progressiva in actum exteriorem secundum quod aliae

  1. Ad illud quod obicitur, quod ita contingit homicidium perpetrare corde et opere sicut adulterium et furtum, dicendum quod non est simile duplici ex causa : tum quia irascibilis non est adeo corrupta secundum quod concupiscibilis, quae propter suam immoderatam corruptionem dicitur corrupta et infecta et magis ad malum prona ; tum etiam quia ira ortum habet ex concupiscentia, secundum quod dicit Damascenus, quia ira est vindex laesae concupiscentiae. Et ideo, dum prohibetur concupiscentia in sua origine, quodam modo prohibetur et ira ; ideo non sic oportuit geminari mandatum quod respicit actum irascibilis sive ipsam iram, sicut mandatum quod respicit actum concupiscentiae sive ipsam concupiscentiam. Et ex hoc eodem potest haberi quare non oportuit duplicari alia mandata.

 

 

QUAESTIO II.

De ordine mandatorum Decalogi ad invicem.

 

Secundo quaeritur de ordine mandatorum Decalogi.

Et videtur quod mandata Decalogi male ordinentur.

  1. Quia prius est illud quod est via ad alterum quam illud ad quod ducit ; sed mandata ordinantia ad proximum sunt via respectu mandatorum ordinantium ad Deum : ergo priori loco deberent ordinari.
  2. Item, quanto aliquid universalius, tanto prius ; sed praecepta negativa sunt universalioris obligationis quam affirmativa : ergo negativa deberent praeponi affirmativis ; cuius contrarium fit in secunda tabula, quia praeceptum de honorando proximo, quod est affirmativum, praemittitur aliis.
  3. Item, prior est actus cordis quam oris et operis : ergo mandatum illud, in quo prohibetur deordinatio circa actum cordis, debet praecedere illud in quo prohibetur deordinatio circa actum operis ; cuius contrarium reperitur in ordine mandatorum, quia illa mandata, in quibus prohibetur concupiscentia cordis, ultimo loco nominantur.
  4. Item, prior est actus potentiae rationalis quam concupiscibilis et quam irascibilis : ergo mandatum illud in quo prohibetur deordinatio rationalis debet praecedere illud in quo prohibetur deordinatio irascibilis et concupiscibilis ; cuius contrarium. invenitur in ordine mandatorum, quia prius mandatum est de non committendo homicidium quam de non dicendo falsum testimonium.
  5. Item, videtur quod sit ibi ordinis repugnantia inter mandata ordinantia ad Deum et mandata ordinantia ad proximum, quia inter mandata ordinantia ad Deum negativa praemittuntur et affirmativum subiungitur, illud videlicet : Memento, ut diem Sabbati sanctifices ; econtra vero est in mandatis ordinantibus ad proximum, quia affirmativum praemittitur et negativa subiunguntur.
  6. Item, hoc videtur alia ratione, quia mandatis primae tabulae nobilissimum ponitur ultimo loco, in mandatis vero secundae ponitur primum. Si dicas quod hoc non est inconveniens, quia aliter habet homo ordinari ad Deum, aliter ad proximum, contra hoc est, quia imago debet correspondere ei cuius est imago et exemplum exemplari ; ergo ergo idem ordo, qui servatur in mandatis ordinantibus ad Deum, debet observari in mandatis ordinantibus ad proximum.
  7. Item, in mandatis secundae tabulae praecepta respicientia actum cordis ponuntur ultimo, in mandatis vero primae tabulae est e contrario : ergo videtur quod sit ibi ordinis praeposteratio. Et huius ratio sumitur ex hoc quod dilectio proximi conformari debet dilectioni Dei : ergo eodem ordine, quo ordinantur mandata primae tabulae, debent ordinari mandata secundae.
  8. Item, videtur quod nullus ordo sit ibi observandus, quia a quolibet ipsorum mandatorum potest quis incipere bene facere et a quolibet potest incipere peccati transgressionem. Ergo qua ratione unum debet praeponi, eadem ratione et quodlibet : ergo non videtur aliqua vis facienda esse in ordine.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut in mandatis Decalogi consideratur numerus sufficiens, ita etiam reperitur ordo conveniens, secundum quem ordinem ipse Legislator ordinat ea convenientissime. Illius autem ordinis convenientiam dupliciter possumus advertere, videlicet secundum regulam fidei dirigentis et secundum regulam iustitiae exsequentis.

 

Fides autem dictat nos primo ordinari ad Deum et deinde ad proximum secundum conformitatem ad Deum. In ordine autem ad Deum primo dictat fides nos ordinari ad Patrem, exhibendo sibi debitam reverentiam ; secundo ad Filium, refugiendo eius iniuriam, ut non credamus eum esse creaturam ; tertio ad Spiritum Sanctum, praeparando sibi habitationem sanctam. Et hic est rectus ordo, quia Pater a nullo, Filius a Patre solo, Spiritus Sanctus vero procedit simul a Patre et Filio.

Iuxta hunc ordinem docet ordinari ad proximum, in quantum habet conformitatem ad Deum. Unde secundum quod conformatur Patri, primo docet exhiberi sibi reverentiam. Secundum quod conformatur Filio, docet vitare eius iniuriam ; quod potest fieri quadrupliciter : per homicidium, per adulterium, per furtum et per falsum testimonium. Postremo, secundum quod homo habet conformari Spiritui Sancto, dictat fugiendam esse concupiscentiam, per quam inquinatur cordis habitaculum, et hoc quidem fit per duo mandata postrema.

Et sic patet ordo ipsorum mandatorum Decalogi secundum regulam dictaminis ipsius fidei.

 

Alio etiam modo considerare possumus congruentiam ordinis mandatorum Decalogi, videlicet secundum exigentiam obligationis iustitiae. Et quoniam iustitia magis dictat nos obligari Deo quam proximo, ideo praemittuntur mandata ad Deum ordinantia tamquam digniora et excellentiora et magis obligantia.

Rursus, quia plus est obligari ad actum operis quam ad actum oris, et ad actum oris quam ad actum cordis, hinc est quod praeceptum adorationis in opere respectu Patris est primum ; praeceptum vero confessionis in ore respectu Filii est secundum ; praeceptum vero sanctificationis in corde respectu Spiritus Sancti est tertium.

Similiter, quia plus est obligari ad beneficentiam quam ad innocentiam, praeceptum illud, per quod obligamur ad benefaciendum alii, praecedit illa per quae obligamur ad non nocendum.

Et iterum, quia magis obligamur vitare maius nocumentum proximi ; et magis nocumentum est in homicidio quam in adulterio, et in adulterio quam in furto, et in furto quam in falso testimonio, et in his omnibus quam in concupiscentia cordis, et in concupiscentia cordis magis respectu uxoris quam respectu rei temporalis, et hoc ordine ordinantur mandata Decalogi : hinc est quod convenientem habent ordinem secundum regulam obligationis ipius iustitiam.

Concedendum est igitur quod mandata Decalogi recto ordine ordinantur, sive consideremus regulam fidei dictantis, sive regulam iustitiae exsequentis.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero primo obicitur in contrarium, quod via prior est quam illud ad quod ducit, dicendum quod, quamvis impletio mandatorum secundae tabulae praecedat in exsecutione perfectam impletionem mandatorum primae tabulae, in consideratione tamen et in intentione est e contrario. Ordo autem mandatorum magis attenditur penes ordinem dignitatis quam nostrae exsecutionis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod quanto aliqua universaliora, tanto priora, dicendum quod, etsi illud sit verum secundum aliquod genus prioritatis, nihil tamen prohibet alio genere prioritatis esse e contrario, utpote quantum ad prioritatem electionis et dignitatis. Quamvis enim flos sit prior fructu tempore et origine, fructus tamen est prior electione et dignitate. Et sic in proposito est intelligendum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod prior est actus cordis quam oris, dicendum similiter quod, quamvis prior sit origine actus cordis quam operis, nihil tamen prohibet hominem magis obligari ad vitandum actum operis quam cordis. Ordo autem praeceptorum magis respicit maioritatem quam prioritatem originis.
  4. Ad illud quod obicitur, quod prior est actus rationalis quam irascibilis vel concupiscibilis, dici potest, secundum praehabitam viam, quod hoc est verum de prioritate originis.

Aliter etiam potest dici quod nihil prohibet secundum aliquam appropriationem actum irascibilis praecedere, secundum quod ille actus correspondet personae Patris, quae est prima persona in Trinitate ; et secundum illam correspondentiam assignatur ordo in mandatis quae spectant ad secundam tabulam.

  1. Ad illud quod obicitur, quod est ibi ordinis repugnantia inter mandata primae tabulae et secundae, quia inter mandata primae tabulae negativa praeponuntur affirmativo, dicendum quod hoc est falsum, quia, quamvis primum mandatum videatur esse negativum quantum ad modum, affirmativum tamen est quantum ad rem. Prohibentur enim adorari sculptilia, et in hoc clauditur quod unus solus Deus debeat adorari et coli.
  2. Ad illud quod obicitur, quod in mandatis primae tabulae nobilissimum ponitur ultimo loco, responderi potest per interemptionem, quia non est maius Sabbatum sanctificare quam Deum adorare.

Aliter etiam responderi potest quod, esto quod nobilissimum poneretur tertio loco, adhuc non est deordinatio, quia illud respondet bonitati, quae appropriatur Spiritui Sancto, cuius personam ipsa fides in Trinitate ordinat tertio loco. Non sic autem est reperire circa mandata secundae tabulae.

Posset etiam dici quod maioris difficultatis est ultimum de mandatis secundae tabulae quam primum, quia maioris perfectionis est rem alienam non concupiscere quam patri benefacere. Et si tu obicias tunc, quod deberet primo ordinari, non valet, tum quia mandatum illud non respondet Patri, sed Spiritui Sancto, tum quia non est in eo tanta obligatio.

  1. Ad illud quod obicitur quod in mandatis primae tabulae praeceptum cordis ponitur primo et praeceptum operis ultimo, respondendum est per interemptionem, quoniam, etsi mandatum de sanctificatione Sabbati respiciat operationem exteriorem, utpote opus servile, non respicit positive, sed potius negative ; actum vero cordis interiorem, qui attenditur in vacando Deo, positive respicit ; in mandato vero primo non tantum praecipitur cultus cordis interior, verum etiam adoratio exterior.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nullus est ibi ordo, quia a quolibet potest fieri inchoatio, dicendum quod ordo non attenditur in mandatis Decalogi secundum exsecutionem nostrae impletionis vel omissionem nostrae praevaricationis, sed secundum dictamen ipsius fidei et obligationem iustitiae, sicut praetactum est ; et ideo ratio illa non valet.

 

 

QUAESTIO III.

De numero et ordine mandatorum quoad tabularum distinctionem.

 

Tertio quaeritur de numero et ordine mandatorum per comparationem ad tabularum distinctionem ; et cum diversimode a diversis dicantur fuisse scripta mandata in tabulis, quaeritur, quis verius dixerit. Nam Iosephus dicit quod quinque fuerunt scripta in una et quinque in altera ; Origenes, quod quatuor in una et sex in altera ; Augustinus vero, quod tria in una et septem in altera.

 

I. Et quod verius dixerit Iosephus, videtur.

  1. Primo, quia illae tabulae aequales fuerunt quantum ad magnitudinem, secundum quod satis est probabile, cum non legatur contrarium. Ergo videtur quod tot debuerit una tabula continere, quot et altera.
  2. Item, hoc ipsum videtur auctoritate Apostoli, ad Romanos 13, 8, ubi dicit Legem impleri in dilectione proximi, et hoc probat inducendo solummodo in quinque mandatis. Ergo videtur, quodsi Apostolus sufficientem facit inductionem, quod in quinque mandatis sufficienter exprimat continentiam saltem unius tabulae.
  3. Item, sicut denarius numerus convenit perfectioni, sic quinarius numerus convenit statui carnali, quoniam status ille per quinque habet designari propter quinarium quinque sensuum, secundum quod expositores dicunt. Ergo sicut decebat totam Legem contineri intra Decalogum, sic decebat scribi in tabulis per quinarium et quinarium. Ergo videtur quod dictum Iosephi sit verum et congruum ; quod si ita est, tunc alii dixerunt falsum.

 

II. Sed quod Origenis dictum fuerit magis verum, ostenditur.

  1. Primo, per ipsum textum, quia mandatum primum, quod spectat ad Dei venerationem, distinguit in affirmativum et negativum, cum dicit : Ego sum Dominus Deus tuus ; et postea adiungit : Non facies tibi sculptile ; mandatum vero de concupiscentia coniungit ; unde interponit concupiscentiam uxoris inter concupiscentiam rerum, Exodi 20, 17. Ergo videtur quod praecepta ordinantia ad proximum sint tantum sex, praecepta ordinantia ad Deum sint quatuor. Si ergo illa quae ordinant ad Deum debuerunt scribi simul, videtur quod Origenes melius distinxerit per quaternarium et senarium.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Hieronymi, qui confirmat verbum ipsius Origenis. Ait enim Hieronymus super Osee [10, 10] : Propter duas iniquitates etc. : Hae duae iniquitates sunt contra duo Decalogi praecepta, quibus dicitur : Ego sum Dominus Deus tuus ; et : Non erunt tibi alii dii praeter me. Ergo videtur quod quatuor mandata sint quae ad Deum spectant : ergo quatuor sunt in prima tabula.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur per illud quod dicitur, in libro De quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, qui dicitur esse Augustini, ubi post enumerationem quatuor mandatorum dicitur : Haec quatuor verba proprie ad Deum pertinent et in prima tabula continentur. Ergo videtur secundum hoc quod dictum Origenis fuerit magis verum.

 

III. Sed quod Augustinus verius dixerit omnibus aliis, videtur.

  1. Primo, quia scriptura tabularum exterior debet respondere scripturae interiori ; sed in tabulis cordis interius mandata ordinantia ad summam Trinitatem scribuntur in superiori parte rationis ; haec autem non sunt nisi tria, secundum quod tria sunt appropriata ; reliqua vero, quae ordinant ad proximum, scribuntur in inferiori parte, quae tenet quasi rationem alterius tabulae. Cum ergo tabulae exteriores respondeant interioribus, videtur similiter quod ita in tabulis exterioribus debeat esse quod tria scriberentur in una, et septem in altera.
  2. Item, melius distinguit mandata qui distinguit ea secundum speciem quam secundum materiam ; sed mandatum de non concupiscendo uxorem et de non concupiscendo res formaliter distinguuntur, quia illa est concupiscentia carnis, ista est concupiscentia oculorum ; mandatum vero de non colendo deos alienos et de non faciendo sculptilia non diversificantur nisi secundum materiam. Cum ergo Augustinus hoc modo distinguat, videtur quod assignatio eius sit magis idonea.
  3. ltem, cum omnia mandata ordinent ad unius Dei cultum, videtur quod, quantum est de se, debuerint simul in unum colligi et ordinari. Si ergo fuerunt per tabulas divisa, hoc non fuit nisi ad commendandum duo caritatis praecepta, quorum unum ordinat ad Deum, alterum ordinat ad proximum. Cum ergo tria sint ordinantia ad Deum et septem ordinantia ad proximum, sicut patet ex sufficientia mandatorum superius assignata, videtur quod assignatio Augustini sit magis recta, ut tria scripta fuerint in prima tabula et septem in secunda.

 

IV. Item, obicitur contra omnes assignationes prius habitas, quoniam, si per mandata Decalogi prohibetur omne peccatum, et contingit hominem peccare in Deum et in proximum et in se ipsum, videtur quod secundum multiplicationem personarum contra quas peccare contingit, debuerit multiplicari numerus tabularum. Ergo Lex debuit scribi in tabulis tribus, non in duabus ; alioquin videtur quod mandata Decalogi aut sint insufficienter tradita aut inconvenienter per tabulas distincta.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod scriptura mandatorum in tabulis dupliciter habet distingui, videlicet secundum sensum litteralem et secundum mysticum. Si fiat distinctio illius scripturae secundum sensum litteralem, sic quinque fuerunt in una tabula et quinque in alia ; et hoc modo distinguit Iosephus, qui fuit historiographus et qui ad sensum litteralem principaliter respiciebat.

Si autem fiat distinctio secundum spiritualem sive mysticum sensum, sic distinxerunt doctores Sacrae Scripturae dicentes mandata ordinantia ad Deum pertinere ad primam tabulam, mandata vero ordinantia ad proximum pertinere ad secundam. Illa enim distinctio tabularum fiebat ad geminam caritatem commendandam et insinuandam. Et quoniam mandata ordinantia ad Deum et ad proximum dupliciter possunt distingui et diversificari, videlicet diversitate formali et materiali : hinc est quod adhuc doctores nostri fuerunt diversificati Considerando enim distinctionem materialem, quatuor sunt mandata quae ordinant hominem ad Deum. Materialiter enim loquendo, in hoc quod dicitur non adorabis deos alienos, et non facies tibi sculptile, duo mandata includuntur. Et hunc modum distinguendi et assignandi servat Origenes.

 

Si vero consideretur distinctio mandatorum secundum rationem formalem, sic mandata ordinantia ad Deum non sunt nisi tria, tribus appropriatis trium personarum correspondentia, secundum quod tactum est supra ; mandata autem ordinantia ad proximum sunt septem, ita quod illud quod est de concupiscentia uxoris alienae distinguitur ab illo quod est de concupiscentia rerum, secundum quod alia et alia est concupiscentia secundum formam et speciem. Et hoc modo consideravit Augustinus. Ait enim sic, super Exodum : Convenientius enim mihi videtur accipi illa tria et ista septem, quia et Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare. Et quod dictum est : Non erunt tibi dii alieni praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur figmenta coli.

Sic igitur respiciendo ad sensum litteralem, bene distinxit Iosephus. Respiciendo vero ad intellectum spiritualem et distinctionem materialem, bene distinxit Origenes. Respiciendo autem ad sensum spiritualem et distinçtionem formalem, bene distinxit Augustinus et excellentius quam Origenes. Nec est ibi aliqua contradictio, quia diversus modus distinguendi spiritualiter et litteraliter non repugnant ; similiter diversus modus distinguendi materialiter et formaliter non repugnant.

Et secundum hoc rationes et auctoritates, probantes unumquemque bene distinguere secundum suam rationem, satis possunt concedi.

 

[Ad obiecta] :

III. 1. Verumtamen ad illud quod obicitur, quod debeant scribi in tabulis exterioribus sicut scribuntur in tabulis interioribus, dicendum quod, etsi debeat esse similitudo ipsius figurae ad veritatem et signi visibilis ad intellectum invisibilem, non tamen debet esse omnimoda similitudo, immo sic est similitudo in uno quod sit dissimilitudo in altero, ut per hoc appareat quod illud est umbra et istud est veritas. Ideo non oportuit quod omnino scriberentur exterius secundum quod scribuntur interius ; immo, quia populo carnali tradebantur secundum litteralem sensum, ideo distinguuntur per quinarium et quinarium. Quia vero secundum spiritualem intellectum duo praecepta caritatis insinuabantur, ideo scribebantur in duplici tabula ; unde quodam modo est ibi similitudinis convenientia, quodam modo discrepantia.

II. 3. Ad illud vero quod obicitur ad confirmationem dicti Origenis de est auctoritate Quaestionum Veteris et Novi Testamenti, responderi potest quod Augustinus aliquando loquitur secundum opinionem propriam, aliquando secundum opinionem alienam : et ibi distinguebat mandata secundum opinionem alienam, non secundum suam.

Aliquibus autem videtur quod ille liber non sit Augustini, pro eo quod plura ibi dicuntur quae verbis beati Augustini repugnare videntur, quod melius patet diligente inspicienti librum illum.

IV. Ad illud quod ultimo obicitur, quod deberent scribi in tribus tabulis, dicendum quod sicut in mandato de dilectione Dei et proximi clauditur mandatum de dilectione sui, sic in praeceptis, per quae intelligitur homo ordinari ad Deum et ad proximum, clauditur ordinatio sui ad se ipsum ; et ideo non oportuit tabulas triplicari, sicut etiam non oportuit triplicari mandata caritatis.

Alia etiam est ratio, quia mandata distinguuntur secundum regulam iustitiae ; iustitia autem ad alterum ordinat : et ideo non oportuit tertiam tabulam intervenire, secundum quam insinuaretur ordinatio hominis ad propriam personam.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de his quae dicuntur in explicatione primi mandati. Dicit enim Origenes quod idolum est quod nihil habet simile sui. Hoc enim videtur esse falsum, quia idolum est fabricatum ab artifice, artifex autem non fabricat nisi secundum similitudinem quam habet in anima ; sed nihil est in intellectu quod prius non fuerit in sensu : nihil autem est in sensu quod non fuerit in re extra : ergo videtur quod idolum nullum sit quod non habeat similitudinem in rebus exterioribus.

Item, videtur falsum dicere in hoc quod subdit quod idolum nihil est, quia nihil habet simile, quoniam, si aliquis artifex facit aliquod novum, cuius non est reperire similitudinem extra, non propter hoc non est aliquid.

Item, omne artificiatum est aliquid ; sed idolum est artificiatum : ergo est aliquid. Quomodo ergo dicitur quod idolum nihil est ?

Item, facere idola et sculptilia, hoc est solum artificum : ergo videtur quod mandatum illud non se extendat nisi ad artifices.

Respondeo : Dicendum quod Dominus in mandato primo praecipit se adorari et se solum adorari ; ideo praecipit latriam et prohibet idololatriam. Et quoniam idololatria dupliciter consuevit apud antiquos committi : vel in hoc quod fingebant novam sculpturam, cuius non erat reperire omnino simile extra, ut ostenderetur quod specialis et singularis cultus esset ei exhibendus ; vel quando fiebat aliqua imago, quae esset repraesentatio alicuius rei extra, quam quis crederet in illa imagine esse venerandam : ideo, ut haec duo prohibeat, tangit illa duo in prohibitione idololatriae, secundum quod Magister dicit in littera.

 

Ad illud vero quod obicitur, quod nihil est in anima quod prius non fuerit susceptum a sensu, dicendum quod illud verbum intelligendum est quod anima non habet aliquam similitudinem quam non susceperit ab extra vel secundum totum vel secundum partem. Cum ergo dicitur quod forma idoli non habet similitudinem extra, hoc intelligitur secundum totum, habet tamen secundum partem, sicut patet de chimaera et hircocervo et monte aureo. Anima enim facit novas compositiones, licet non faciat novas res ; et secundum quod fingit interius, sic etiam depingit et sculpit exterius.

Ad illud quod obicitur, quod idolum non debet dici nihil, immo aliquid, cum sit artificiatum, dicendum quod dupliciter est loqui de idolo : aut quantum ad materiam et figuram quam sibi artifex imprimit aut quantum ad divinitatis excellentiam, quam ipsi idolo idololatra credendo attribuit. Primo modo dicitur nihil esse in mundo ab Origene, non quia nihil omnino sit in se ipso, sed quia nihil habet sibi simile correspondens in universo. Quantum autem ad excellentiam divinitatis quam ei idololatra assignat, omnino nihil est nisi in sola fictione et falsa aestimatione idololatrantis, quae omnino super vanum et nihil fundata est, quia idolum nihil omnino habet divinitatis.

Ad illud quod obicitur, quod illud praeceptum videtur solum pertinere ad artifices, dicendum quod in verbo illo Dominus non solum intendit prohibere idoli fabricationem, sed omnem idoli venerationem ; et in hoc etiam includit quod vult omnem latriae cultum sibi soli deferri, et ideo praemittitur : Deus tuus Deus unus est ; unus enim solus Deus et verus est adorandus. Unde praeceptum illud plus habet affirmationis quam negationis. Nec implet illud mandatum quis, si solummodo desistat ab idololatria, quia ibi praecipitur adoratio, quae soli Deo est exhibenda.

Quid sit autem illa adoratio et qualiter et cui sit exhibenda, hoc haberi potest ex his quae supra determinata sunt, distinctione nona, ubi quaesitum est de latria. Et ex bis quae hic tanguntur et ibi dicta sunt aliqualiter potest haberi primi mandati recta intelligentia.

 

Dub. II.

Item quaeritur de bis quae dicuntur in expositione secundi mandati, quod sic exponit Magister : Non assumes nomen Dei fui in vanum ; quod est dicere secundum litteram : non iurabis pro nihilo nomen Dei. Sed contra hoc obicitur, quia illud videtur pertinere ad quintum mandatum secundae tabulae, ubi prohibetur periurium : ergo videtur quod vel illud mandatum vel istud sit superfluum.

Item, vanum est, ut dicit Philosophus, quod non includit finem ad quem est ; talis autem est sermo otiosus, ex quo nullus sequitur fructus : ergo videtur quod quicumque nominat Dominum in verbis otiosis, cum assumat nomen Dei in vanum ; faciat contra illud mandatum : ergo peccat mortaliter.

Si tu dicas quod non intelligitur de quacumque assumptione, sed de assumptione in iuramento, obicitur contra hoc quod, si quis iurat in communi sermone ubi non est necessitas vel utilitas ; facit contra illud mandatum : ergo peccabit mortaliter scienter iurando ; quod videtur valde absurdum.

Item, obicitur contra secundam expositionem, quam ponit Magister, cum subdit : Allegorice praecipitur, ut non putes esse creaturam Dei Filium, quia, cum multipliciter contingat errare circa Filium, non solum sicut erravit Arius, sed etiam sicut erravit Sabellius, videtur quod non solum illa haeresis, sed etiam aliae deberent prohiberi.

Item, fides Trinitatis non erat tempore Legis omnibus explicita. Si ergo omnes tenebantur ad omnia mandata Decalogi, videtur quod, nihil praecipiebatur quod spectaret ad aliquam personam determinate.

Respondeo : Dicendum quod sicut per primum mandatum ordinatur homo tespectu summae Maiestatis, quae. appropriatur Patri, sic etiam per secundum ordinatur homo respectu summae Veritatis, quae appropriatur Filio. Ordinatio autem ista attenditur in ipsius Veritatis confessione sine alicuius falsitatis admixtione, ita quod nec de ipsa falsum credatur nec ipsa ad confirmandum falsum assumatur. Unde prohibetur in mandato illo secundum litteralem sensum falsitas iurationis per nomen Dei, secundum spiritualem vero prohibetur falsitas erroris circa fidem Veritatis. Et his duobus modis Magister in littera exponit secundum litteram et secundum allegoriam.

Ad illud ergo quod obicitur, quod periurium est contra quintum mandatum secundae tabulae, dicendum quod duo est considerare in falso testimonio, unum videlicet quod fit iniuria summae Veritati, quae in falsum testimonium advocatur ; aliud, quod fit iniuria proximo, qui ex falso testimonio damnificatur. Et ratione primi prohibetur periurium in secundo mandato primae tabulae ; ratione secundi in quinto mandato secundae.

Ad illud quod obicitur, quod vanum est illud quod frustra fit, dicendum quod aliquando est quid vanum quantum est de se et de propria intentione, aliquando est aliquid vanum ex accidenti. Tunc autem nomen Dei assumitur in vanum, quando assumitur ad confirmationem alicuius sermonis, qui, quantum est de se, non est ordinatus ad aliquam utilitatem, sicut ad confirmationem sermonis falsi ; et qui hoc modo assumit peccat contra illud mandatum. Quando vero assumitur ad confirmationem alicuius veri, quamvis sermo ille sit otiosus, tamen assumptio illa non est usquequaque in vanum, quia ordinatur ad hoc ut quis adhibeat fidem verbo loquentis, quam etsi quis non assequatur in altero, non tamen omnino operatur frustra, sicut nec rhetor, si per compositos et ordinatos sermones non semper persuadeat

Verumtamen frequens iuratio nominis Dei, ubi nulla est necessitas vel utilitas expressa, non omnino caret culpa, immo valde est reprehensibilis, maxime in viris perfectis, sicut melius patebit infra, cum agetur de iuramento et periurio, ubi clarius manifestatur intelligentia huius secundi mandati.

Ad illud quod obicitur contra secundam expositionem, dicendum quod, secundum quod ipse Magister dicit, expositio illa data est per allegoriam et expositionem quamdam. Unde et in exclusione illilis erroris per consequens intelliguntur alii excludi ; nec respicit omnem statum, sed statum fidei manifestatae et propalatae.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit in expositione tertii mandati : Memento, ut diem Sabbati sanctifices ; ubi secundum litteram praecipitur Sabbati observantia. Sed contra hoc obicitur, quia Sabbati observantia est caerimonialis, secundum quod dicitur in Ezechiele [20, 12] : Dedi eis Sabbata mea, ut sint in signum inter me et eos. Ergo videtur quod inter moralia non deberet praecipi Sabbati observantia.

Item, moralia praecepta semper manent ; sed Sabbati observantia est evacuata : ergo videtur quod Sabbati observantia non debuit praecipi inter mandata moralia. Si dicas quod observantia Sabbati commutata fuit in diem dominicum, quaeritur : quare in aliam diem mutata fuit ?

Item, si mutata est Sabbati observantia in Dominicam, cum Iudaei tenerentur in Sabbato non ambulare, videtur quod peccant qui in diebus dominicis itinerantur.

Iuxta hoc etiam quaeritur, a quibus cessandum sit in diebus dominicis et solemnibus.

Quaeritur etiam : propter quid in isto mandato mutatur modus loquendi et dicitur memento magis quam in alio mandato, cum illa mandata ita bene debeant haberi in memoria, sicut et illud ?

Respondeo : Dicendum quod in mandato Sabbati erat duo considerare, videlicet cessationem ab opere servili, ut homo Deo libere vacaret et intenderet ; aliud erat ibi considerare, videlicet significationem diei et determinationem operum exteriorum a quibus erat cessandum. Quantum ad primum, mandatum de Sabbato erat morale ; hoc enim omni tempore Dominus requisivit, ut homo sibi habitaculum cordis praepararet et eidem aliquando vacaret, ut per dilectionem eidem adhaereret. Et quantum ad hoc non tantum erat morale, sed etiam quodam modo faciebat ad aliorum moralium integram impletionem, quia, dum homo vacat sibi et Deo, melius cognoscit quid agendum et quid fugiendum. Et propterea isti mandato specialiter praemittitur memento, quia in eius memoratione cetera memorantur.

Aliud vero est ibi diei significatio et determinatio operis. Et quantum ad hoc caerimoniale est et figurale significans, a quo cessandum est, quoniam ab opere peccati ; et quid credendum et exspectandum videlicet quies passionis Christi in sepulcro. Et quantum ad hoc reponi habet inter caerimonialia. Et haec est ratio quare mandatum illud frequentius in Lege exprimitur quam aliquod aliorum, quia secundum diversas sui conditiones spectat ad diversa genera mandatorum. Unde aliquando nominatur inter caerimonialia et aliquando inter moralia ; et, in quantum morale est, manet in Lege Nova ; in quantum caerimoniale, evacuatum est, veritate adveniente. Unde observantia Sabbati evcuata est in Lege Nova.

Observantia vero diei dominicae et aliarum solemnitatum alia causa est introducta, videlicet in memoriam beneficii redemptionis et in praefigurationem futurae resurrectionis et in amotionem erroris, quia secundum gentiles dies dominicus primus est, cum in principio illius diei incipiat dominari principalis planeta, ut dicunt, scilicet sol ; propter quod vocabant eum diem solis et exhibebant ei venerationem. Ut igitur ille error excluderetur et reverentia cultus soli Deo exhiberetur, praefixa fuit dies dominica, in qua populus christianus specialiter vacaret ad cultum Dei et praetermitteret terrena negotia, quae animam distrahunt ne Deo intendat. Unde illa opera praecipue inhibentur ab ipsa Ecclesia ; et talia dicuntur opera servilia, illa maxime in quibus homo inhiat terrenis lucris et quae sunt praeter necessaria, per quae anima maxime detinetur circa haec inferiora ne se nec Deum suum recolat.

 

Nec tantum huiusmodi opera servilia prohibentur, immo magis et diligentius opera carnalia, sicut ebrietates, lites et iurgia, quae maxime libertati spiritus repugnant. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De decem chordis : Dicitur tibi ut spiritualiter observes Sabbatum, non quomodo Iudaei observant carnali otio ; vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas. Metius enim faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile quam in theatris seditionibus insisteret. Et melius feminae eorum in die Sabbati lanam facerent quam tota die in neomeniis suis impudice saltarent. Hoc autem dicit Augustinus, non quia non sit cessandum in diebus solemnibus a negotiis actuum exteriorum, sed quia ipsi sacerdotes et praelati Ecclesiae, quorum est huiusmodi festa indicere et determinare quomodo et qualiter sit cessandum ab exteriori opere, magis debent revocare ab his quae maiorem peccandi praebent occasionem. Unde propter vitandum otium vel ineptum solatium, dicit Augustinus quod exercere magis se debent in operibus pietatis et misericordiae quam negotiis inordinatis et lascivis intendere. Propter quod in diebus illis debent ecclesias frequentare, Missas audire, beneficia Dei recolere, verba praedicationis audire et spiritualibus documentis se ipsos imbuere ; et hoc est Deo sabbatizare.

Per hoc potest ad obiecta responderi et aliqualis intelligentia haberi de praedicto mandato. De cessatione vero Sabbati et aliorum caerimonialium aliquid habetur in quarto libro, distinctione tertia.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit in expositione primi praecepti secundae tabulae. Dicit enim quod illud est primum praeceptum tabulae secundae : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, scilicet viventium ; et subiungit modum : Parentes sic sunt honorandi, ut eis debita reverentia exhibeatur, et necessaria ministrentur. Contra hoc obicitur : primo, quia magis debent sollicitari parentes circa filios quam e converso : ergo magis deberet patribus imponi quod filiis ministrarent quam quod filii ministrarent parentibus.

Item, cum non tantum obligemur ad ministrandum et benefaciendum parentibus, sed etiam aliis hominibus, videtur praedictum mandatum insufficienter esse datum, cum mentionem faciat de solis parentibus.

Item, cum parentibus debeamus honorem et beneficia, propter quid magis praecipitur honorare quam benefacere ?

Item, cum omnibus mandatis respondeat beatitudo aeterna, quaeritur quare huic mandato promittitur longaevitas vitae et magis isti mandato quam alii.

Respondeo : Dicendum quod in hoc mandato praecipitur ordinatio hominis ad proximum suum secundum beneficentiam. Et quoniam exhibitio beneficentiae attenditur secundum ordinem caritatis, et in ordine caritatis priores sunt parentes : hinc est quod Dominus, simul volens insinuare obligationem et caritatis ordinem, potius expressit de parentibus quam de aliis proximis, nomine parentum alios etiam proximos volens intelligi.

Alia etiam est ratio, quia, cum aliis personis debeamus beneficentiam, parentibus nostris non tantum debemus beneficentiam, sed etiam honoris reverentiam ; ideo, ut simul utrumque in unum clauderet, maluit Legislator parentes quam alios homines exprimere.

Tertia etiam ratio est, quia parentes post generationem filiorum frequenter perveniunt ad senium et ad aetatem decrepitam ; et maxime pro illo tempore indigent foveri et sustentari et aliis sunt graves et onerosi : ideo propter servandum caritatis ordinem et insinuandam iuris obligationem et propter necessitatis et indigentiae relevationem maluit parentes exprimere quam alios homines.

Et per hoc patet responsio ad illud quod obicitur de filiis. Illud enim non oportuit expresse explicari, quia homines per naturam sunt satis proni.

Et similiter ad aliud patet responsio de aliis proximis ; et ad illud similiter quod obicitur de verbo honorandi.

Ad illud vero quod quaeritur quare huic mandato specialiter promittitur longaevitas vitae, dicendum quod in isto mandato praecipitur opus pietatis, de qua dicit Apostolus, I ad Timotheum 4, 8, quod promissionem habet vitae, quae nunc est et futurae. Unde populo carnali promittebatur vita praesens, spirituali vero non tantum praesens, sed etiam futura.

Et si quaeras quare magis pietati promittitur quam alii, dicendum quod hoc est propter commendationem ipsius misericordiae, in cuius actu maxime meretur homo Dei misericordiam et gratiam.

Et magis promittitur vita quam aliud donum, propter hoc quod illa est quae maxime amatur ; et ut homo, exspectans longaevitatem vitae, non abhorreat longam vitam parentum.

Alia etiam ratio potest reddi de ista promissione ; quia Iudaei maxime proni erant ad idololatriam et avaritiam, quae est quaedam idololatria ; ideo praecepto illi, quod est de idololatria, subiungitur comminatio ; et praecepto illi, quod est de beneficentia, quae est contra avaritiam, subiungitur promissio ; ut per comminationem retraherentur a malo et per promissionem traherentur ad bonum.

Posset etiam dici quod comminatio posita circa primum praeceptum primae tabulae refertur ad alia ; similiter et promissio circa primum praeceptum secundae, et ideo non oportuit iterare.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit in expositione secundi mandati secundae tabulae quod in hoc praecepto : Non occides, prohibetur actus homicidii, secundum spiritum voluntas occidendi. Et obicitur contra hoc, quia peior est voluntas occidendi quam sit voluntas moechandi ; sed voluntas moechandi non solummodo prohibetur secundum spiritum, immo etiam secundum litteram : ergo pari ratione et voluntas occidendi.

Item, Exodi 22, 18 : Maleficos non patieris vivere ; in quo mandato praecipitur interfectio : ergo videtur quod repugnantia sit inter mandatum morale et iudiciale.

Item, cum prohibetur occisio, aut intelligitur generaliter de quolibet vivo aut intelligitur specialiter de proximo. Si generaliter de quolibet vivo, ergo peccat qui occidit muscam et pediculum ; quod absurdum est et erroneum. Si specialiter de proximo, ergo non videtur peccare qui occidit semetipsum vel qui occidit bovem alienum.

Est igitur quaestio, quid in hoc mandato prohibeatur et quid etiam huic mandato in Evangelio superaddatur.

Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de intelligentia huius mandati, videlicet secundum intellectum Legislatoris vel secundum intellectum populi carnalis. Si secundum intellectum Legislatoris, sic utique prohibetur homicidium exterius et voluntas deliberativa ordinata ad laedendum proximum ex iracundia. Unde prohibetur ira cum consensu deliberativo in animo et cum expressione exterius in verbo et signo et cum perpetratione in facto.

Si vero intelligatur secundum intellectum carnalis populi, qui solum reputabat illud prohiberi pro quo inferebatur poena ab ipsa Lege, sic intelligebatur prohiberi ira progrediens ad opus homicidii.

Et hunc intellectum dicit Magister litteralem, non quia intellectus alius non esset de principali intentione ferentis Legem, sed quia claudebatur ibi implicite. Et quoniam illius explicatio facta est in lege Evangelii, ideo dicit Magister superadditionem illi mandato esse factam, non quia novum aliquid praecipiatur, sed quia intellectus praedicti mandati explicatur, dum non tantum datur intelligi in praedicto mandato prohiberi perpetrationem homicidii in opere, sed etiam consensum in corde, ostensionem in signo et expressionem in verbo. Propter quod tria dicit : Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit raca, reus erit consilio. Qui autem dixerit fatue, ubi est expressio verbi ; reus erit gehennae ignis ; ubi dat intelligere triplicem gradum peccati iracundiae praecedentem homicidii consummationem.

Et per hoc patet responsio ad primum obiectum.

Ad illud vero quod obicitur, quod in iudicialibus praecipitur interficere maleficos, dicendum quod nulla est ibi contradictio, quia in uno prohibetur homicidium innocentis et iusti, in alio praecipitur occisio malefici. In uno etiam prohibetur homicidium ex propria auctoritate, in alio iniungitur ex auctoritate Legis ; et ista duo non habent oppositionem nec repugnantiam.

Ad illud quod quaeritur cuius occisio prohibetur ibi, dicendum quod prohibetur ibi occisio viventis vita rationali, sive sui sive alterius ; unde qui semetipsum interficit facit contra praedictum mandatum. Unde nimis extendunt haeretici praedictum mandatum ad vitam cuiuscumque animalis bruti. Illa enim licet occidere, pro eo quod data sunt homini in escam et subsidium temporale, secundum quod dicitur 9, 3 Genesis.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit in expositione tertii mandati, ibi : Non moechaberis, id est, ne cuilibet miscearis, excepto foedere matrimonii. Videtur enim quod non sit recta expositio Magistri. Si enim ex prohibitione gravioris non intelligitur prohibitio minus gravis, cum adulterium sive moechia gravius peccatum sit quam fornicatio, videtur quod in hoc non intelligatur prohibitio fornicationis.

Item, cum graviora , sint peccata contra naturam quam peccatum adulterii, videtur quod potius deberet illa prohibere inter praecepta Decalogi quam peccatum adulterii.

Item, super illud Matthaei 5, 28 : Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, dicit Glossa quod ibi omnis libido carnalis, qua fornicatur anima, a Deo intelligitur prohiberi. Cum igitur hoc fiat per omne peccatum, videtur quod omne peccatum ibi prohibeatur : videtur ergo quod isto mandato habito, cetera superfluant.

Respondeo : Dicendum quod in mandatis Decalogi prohibentur peccata, maxime in mandatis secundae tabulae, secundum quod sunt ad nocendum proximo ordinata. Et quoniam quantum ad peccatum carnis maxime offenditur proximus per adulterium : hinc est quod illud praecipue prohibetur. In illo tamen intelligitur prohiberi omnis illicitus coitus et membrorum illorum abusus, secundum quod dicit Magister, sive per peccatum fornicationis sive per peccatum contra naturam.

Et per hoc patet responsio ad duo prima obiecta.

Ad illud vero quod obicitur de illa Glossa, dicendum quod Glossa illa intelligitur moraliter de fornicatione spirituali ; sed secundum litteralem intellectum in mandato illo prohibetur illicitus usus membrorum genitalium extra legem matrimonii. Omnis autem seminis effusio deliberativa praeter legem matrimonii est illicita et intelligitur hic esse prohibita per adulterium, quod directe matrimonio repugnat.

Utrum vero fornicatio simplex sit peccatum mortale et ex qua causa, invenitur quaesitum in tractatu de matrimonio ; ex quo cum his quae hic dicuntur potest aliquatenus haberi intellectus huius mandati.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de quarto mandato, quod est : Non furtum facies, ubi dicit Magister quod prohibetur sacrilegium, rapina et usura. Et est quaestio quae sit differentia inter illa tria. Et videtur quod sacrilegium non sit specialis differentia furti, quoniam sacrilegium dicitur esse, cum quis aufert non sacrum de loco sacro : videtur ergo quod, cum circumstantia loci sit accidens, quod non faciat speciem peccati diversam.

Item, obicitur de usura, quia furtum est contrectatio rei alienae invito domino ; sed usura est contrectatio rei domino volente : ergo non videtur quod usura contineatur sub furto.

Item, qui adiuvat furem ad furandum currit cum fure et peccat mortaliter : ergo, si usura furtum est, quicumque dat usuram peccat mortaliter ; quod quidem videtur valde inconveniens.

Item, si quis daret alicui alii pecuniam pro accommodatione domus vel etiam sine aliquo obsequio sibi facto, ille qui acciperet non committeret furtum nec aliquod peccatum : ergo multo fortius videtur quod qui accommodat alii pecuniam, de qua lucratur et facit ei servitium, quodsi recompensationem recipit, non committat aliquod peccatum.

Propter hoc est quaestio quare magis committitur usura in accommodatione denariorum quam in locatione domorum et aliarum rerum.

Respondeo : Dicendum quod in praecepto illo intelligitur prohiberi omnis illicita usurpatio rei alienae ; et illa potest fieri per violentiam vel per fraudulentiam, et hoc vel simpliciter vel ubi adiacet consecratio aliqua. Unde prohibetur hic furtum simplex et sacrilegium, quod est furtum perpetratum circa rem sacram vel locum sacrum ; et rapina, quae fit per violentiam ; et etiam usura, pro eo quod in usura est quaedam violentia et quaedam fraudulentia : fraudulentia in hoc quod vendit homini rem suam. Tenetur enim unusquisque subvenire proximo in mutuo ex divino mandato ; dum ergo vendit ei illud quod tenetur ei facere, ipsum fraudat et decipit.

Rursus, dum ex pactione aliquid ab eo exigit, quodam modo ad id ad quod non debet ipsum compellit. Unde omni tempore usura fuit prohibita sicut et furtum, secundum quod innuit Magister in littera.

Ad illud vero quod primo obicitur de sacrilegio, dicendum quod circumstantia loci et personae bene potest transferre in aliud genus peccati, sicut corruptio sanctimonialis ratione consecrationis transfert in novum genus peccati. Similiter et in proposito intelligendum est. Quod enim est accidens actioni in genere naturae potest esse complementum in genere moris.

Ad illud vero quod obicitur de usura, quod usurarius non contrectat rem alienam invito domino, dicendum quod est voluntas absoluta et conditionalis. Et cum dicitur quod usurarius contrectat res quas recipit ultra sortem, volente domino, dicendum quod hoc est verum de voluntate conditionali, sed tamen invito quantum ad voluntatem absolutam. Magis enim vult pecunia carere quam beneficium mutui perdere, licet voluntate absoluta vellet quod impenderetur sibi mutui gratia sine mercimonia.

Ad illud quod obicitur, quod tunc usurarius currit cum fure, si usura continetur sub furto, dicendum quod, si quis dat usuras praeter necessitatem, non est immunis a culpa ; cum vero ex necessitate usuras dat, non peccat, quia licitum est unicuique redimere iuris sui vexationem. Unde sicut illi qui dat vestes suas latroni, antequam permittat se interfici, non dicitur currere cum latrone, sic qui solvit usuram in necessitate non dicitur currere cum fure. Quantam autem necessitatem quis debeat exspectare, hoc est unctionis et rationis rectae determinare, pro eo quod secundum diversas conditiones personarum diversimode necessitates debent pensari.

Ad illud vero quod obicitur, quod licet dare pecuniam pro accommodatione domus et etiam gratis, dicendum quod non est simile. Primum, quia, ubi pecunia datur liberaliter extra omnem pactionem, est ibi liberalis donatio ; et ideo non est illicita contrectatio. Non sic autem est ubi intervenit illicita pactio.

Similiter non est simile de aliis possessionibus et de pecunia, et hoc ex triplici causa. Prima quidem est, quia in mutuatione pecuniae transfertur pecunia in dominium alienum. Et huius signum est quia non tenetur illam eamdem numero reddere, sed illi consimilem ; in accommodatione autem dontus vel equi dominium non transfertur.

Alia vero ratio est, quia pecunia, dum in usum vertitur, non consumitur nec deterioratur ; non sic autem est de aliis rebus quae, secundum quod magis et diutius eis utimur, magis tendunt ad defectum.

Tertia vero ratio est, quia pecunia, quantum est de se, per se ipsam non fructificat, sed fructus venit aliunde ; non sic autem est circa res alias, quae de se ipsis afferunt fructum et utilitatem : et ideo non est simile.

Possent autem hic plura quaeri de usura et furto et rapina et sacrilegio, sed pro causa brevitatis ista sufficiant.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Contra hoc obicitur, quia non solum peccat qui falsum testimonium fert contra proximum, sed etiam contra se ipsum : ergo non solum illud deberet prohiberi, sed etiam istud.

Item, si quis falsum testimonium fert ad utilitatem proximi, constat quod absque dubio peccat ; et non peccat contra proximum, immo contra Deum : ergo videtur quod prohibitio falsi testimonii non spectet ad secundam tabulam, immo ad primam.

Item quaeritur, cum periurium sit in iniuriam Dei et in iniuriam proximi, propter quid Magister dicit periurium magis prohiberi in isto mandato quam in secundo mandato ? Et quare magis agit de periurio in expositione istius mandati quam in expositione secundi ?

Respondeo : Dicendum quod in hoc praecepto prohibetur falsitas oris, praecipue prout ordinatur in nocumentum proximi, et per consequens nihilominus in quantum ordinatur ad nocumentum sui. Verbum enim ad alterum est, et qui falsum alteri loquitur, quodam modo, etsi non noceat aliquid auferendo, fallit tamen decipiendo.

Et per hoc potest responderi ad illud quod primo obicitur.

Ad illud vero quod obicitur, quod quis mentitur contra Deum, dicendum quod mendacium quod est in doctrina fidei et religionis et est contra veritatem divinam et ordinatur ad nocumentum proximi, ex diversis causis potest prohiberi, et in mandatis primae tabulae et in mandatis secundae, sicut dictum est de periurio. Et quia cognitio periurii pendet ex cognitione mendacii : periurium enim includit mendacium ; hinc est quod, quamvis prohibeatur et in secundo mandato primae tabulae et in quinto secundae, Magister reservat determinare de periurio in explicatione quinti mandati.

Et per hoc potest ad obiecta responderi.