Distinctio XXXIX — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XXXIX
Nunc de periurio videamus etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de mendacio, quod opponebatur quinto praecepto secundae tabulae. In hac vero parte intendit agere de periurio. Haec autem pars continet praesentem distinctionem et dividitur in partes tres.
In quarum prima inquirit Magister quid sit periurium.
In secunda vero determinat qualiter sit iurandum, ibi : Quaeritur etiam utrum liceat iurare per creaturam.
In tertia vero, quod iuramentum sit adimplendum etc., ibi : Nunc superest investigare utrum omne iuramentum sit iinplendum etc.
Prima pars dividitur in partes duas.
In quarum prima determinat de periurio per comparationem ad mendacium.
In secunda vero per comparationem ad iuramentum, ibi : Si autem quaeritur utrum iurare sit malum etc.
Hac secunda parte indivisa remanente, prima dividitur in partes tres.
In quarum prima inquirit utrum essentiale sit periurio esse mendacium et determinat secundum opinionem alienam.
In secunda vero determinat secundum opnionem propriam, ibi : Sed melius creditur etc.
In tertia vero removet dubitationem annexam, ibi : Cum vero quis iurat quod verum est etc.
Similiter secunda pars, in qua determinat quomodo sit iurandum, dividitur in partes duas.
In quarum prima determinat de forma iuramenti licita.
In secunda de forma iuramenti illicita, ibi : Post haec quaeritur utrum fide eius utendum sit etc.
Et hac parte remanente indivisa, prima dividitur in tres.
In quarum prima quaerit quae sit forma iuramento congrua.
In secunda, quae forma sit magis obligatoria, ibi : Si autem quaeritur quis magis teneatur.
In tertia vero determinat quae sit formae iurandi intelligentia, ibi : Hic quaeritur quid sit dicere : Per Deum iuro.
Per hunc etiam modum tertia pars principalis dividitur in partes duas.
In quarum prima determinat de iuramenti obligatione.
In secunda vero de honestate, ibi : Sancta Synodus decrevit etc.
Et illa parte remanente indivisa, prima dividitur in partes tres.
In quarum prima determinat utrum iuramentum illicitum sit obligatorium.
In secunda utrum iuramentum dolosum, ibi : Hoc etiam sciendum est quod quacumque arte verborum etc.
In tertia vero inquirit utrum iuramentum coactum sit obligatorium, ibi : Quaeritur etiam, si peccat qui hominem iurare cogit.
Sententia autem et subdivisio partium satis manifesta est in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis secundum ea quae Magister determinat incidit hic quaestio circa tria.
Primo quaeritur de culpa periurii.
Secundo quaeritur de forma iurandi.
Tertio vero quaeritur de obligatione iuramenti.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum omne periurium sit mendacium.
Secundo quaeritur, utrum omne periurium sit peccatum.
Tertio quaeritur, utrum omne periurium sit mortale peccatum.
ARTICULUS I
De culpa periurii.
QUAESTIO I.
Utrum omne periurium sit mendacium.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum omni periurio conveniat esse mendacium.
Et quod sic, videtur.
- Quia periurium prohibetur per quintum mandatum secundae tabulae : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium ; sed ibi prohibetur falsitas in verbo, quae scienter non potest esse sine mendacio : ergo videtur quod, cum ibidem prohibeatur periurium, quod omne periurium includat in se mendacium.
- Item. qui assumit summam Veritatem in testimonium veritatis recte eam assumit ; et qui recte assumit non peccat : ergo quando summa Veritas adducitur ad confirmationem veritatis, nullum est periurium : ad hoc ergo quod sit periurium, necesse est ipsam Veritatem adduci ad confirmandum mendacium : redit ergo idem quod prius.
- Item, qui asserit quod animo sentit non peccat, quia utitur sermone ad id ad quod institutus est ; si ergo periurans in assertione sua peccat, aliud ergo gerit in animo, aliud asserit in ore. Sed omnis talis est mendax : ergo mendacium est de esse periurii.
- Item, periurium est peccatum linguae ; sed linguam non facit ream nisi mens rea et male sibi conscia : ergo ad hoc quod commitatur periurii culpa, necesse est quod fallendi intentio praecedat. Sed illa facit hominem mentiri : ergo etc.
Sed contra :
- Hieronymus, super Ieremiam, dicit quod iuramentum tres habet comites, scilicet iudicium et iustitiam et veritatem ; et sicut ex defectu veritatis contingit fieri iuramentum inordinatum, ita ex defectu iudicii et iustitiae. Si ergo periurium generaliter complectitur iuramentum inordinatum, videtur quod non omne periurium sit mendacium.
- Item, aliquis, intendens facere adulterium et homicidium, hoc iuramento confirmat ; esto ita. Talis autem aut recte iurat aut periurat ; constat quod non recte : ergo periurat, et tamen non mentitur : ergo non est essentiale omni periurio esse mendacium.
- Item, qui iurat adducit Deum in testimonium veritatis. Esto ergo quod iuret falsum quod credit esse verum ; talis, cum adducat Veritatem in testimonium falsitatis, periurus est ; sed quia credit et intendit verum dicere, non est mendax : ergo non omnis periurus mentitur nec omne periurium est mendacium.
- Item, ad esse mendacii non tantummodo requiritur intentio fallendi, sed etiam falsitas sermonis ; sed contingit aliquem incurrere periurii crimen, si verum iuret et intendat falsum iurare et per iuramentum illud proximu laedere : ergo videtur quod alicubi reperiatur perfecta ratio periurii, ubi non reperitur plena ratio mendacii : ergo etc.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est triplex modus dicendi.
Quidam namque dixerunt quod periurium substernit sibi mendacium. Et isti dixerunt quod, si aliquis iurat falsum, quod credit esse verum, non periurat, quia non mentitur.
Sed haec positio improbatur per Augustinum, qui dicit quod cum homo iurat quod putat esse verum, et tamen est falsum, temere iurat. Et ex hoc habetur quod iuramentum illud est temerarium et inordinatum et ita periurium, et tamen non est ibi mendacium.
Ideo dixerunt alii quod non omne periurium est mendacium pro eo quod non solummodo contingit incurrere crimen periurii propter veritatis defectum, verum etiam propter defectum iustitiae et iudicii.
Sed instantia ista quae fertur videtur magis habere locum in iuramento obligatorio quam in iuramento assertorio : in illo enim proprie reperitur iudicium et iustitia. Et ideo adhuc remanet quaestio utrum omne periurium, quod opponitur iuramento assertorio, sit mendacium, cum sit veritatis privativum.
Propterea tertio potest adhuc responderi quod, sicut patuit ex praecedenti distinctione, aliquid est mendacium simpliciter et secundum rationem completam ; aliquid est mendacium secundum quid, videlicet quantum ad ipsius mendacii materiam ; aliquid est mendacium secundum quid, quia habet ipsius mendacii formam. Mendacium simpliciter est quod habet falsitatem in voce et in intentione. Mendacium vero secunctum quid et secundum materiam est quod habet falsitatem in voce, sed non in intentione. Mendacium secundum quid et secundum formam est quod habet falsitatem in intentione, sed non in voce.
Cum ergo quaeritur utrum periurium oppnsitum iuramento assertorio universaliter claudat in se mendacium, si large accipiatur mendacium, extenso nomine ad mendacium simpliciter et secundum quid, sic omne periurium in se includit mendacium. Et hoc est quod dicit Magister in littera quod periurium est vel iurando loqui falsum cum intentione fallendi vel iurando loqui falsum sine intentione fallendi vel iurando loqui verum cum intentione fallendi.
Si autem proprie accipiatur mendacium, sic non est essentiale omni periurio, nec periurio prout opponitur iuramento obligatorio, nec periurio prout opponitur iuramento assertorio, sicut dicit Magister in littera et rationes probant prius adductae ad partem istam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod periurium prohibetur in quinto mandato, dicendum quod non solum ibi prohibetur, immo etiam prohibetur in secundo primae tabulae, in quantum per ipsum periurium facit quis contumeliam summae Veritati, assumendo eam in vanum, dum assumit eam ad confirmationem falsi sciti vel falsi opinati vel etiam dubii.
Posset tamen dici quod in quinto mandato prohibetur falsum testimonium, non solum quantum ad falsitatem sermonis, sed etiam quantum ad falsitatem intentionis, et coniunctim et divisim ; et prout divisim prohibentur, non dicunt mendacium secundum plenam rationem, sed secundum semiplenam tantum, sicut patet ex praecedentibus.
- Ad illud quod obicitur, quod qui adducit divinam Veritatem in testimonium veritatis recte iurat, dicendum quod illud non est semper verum, quia potest eam adducere in testimonium veritatis, intendens eam adducere in testimonium falsitatis ; et illa, intentio perversa reatum periurii introducit, quamvis non habeat completam rationem mendacii. Praeterea, alius defectus est in ratione illa, quia non omne falsum est mendacium ; et propterea non sequitur, quodsi periurium includit falsum, quod propter hoc includat mendacium.
- Ad illud quod obicitur, quod qui asserit quod in animo sentit non peccat, dicendum quod verum est, si ita novit in animo quod possit exterius asserere in sermone, et hoc est quando est certus ; sed quando falsa credulitate decipitur, si exterius audeat affirmare per iuramentum, non excusatur, quia, secundum quod conscientia erronea in moribus non excusat factum iniustum, sic aestimatio falsa in his quae creduntur non excusat iuramentum falsum.
- Ad illud quod obicitur, quod lingua non est rea nisi mens prius sit rea, responderi potest dupliciter, quia illud verum est in sermonibus indifferentibus, sed in sermonibus malis et inordinatis et a Deo prohibitis excessus linguae introducit reatum mentis et conscientiae.
Aliter etiam potest dici quod mens et intentio rea dicitur non solumodo, quia in iurando intendit fallere, sed etiam, si intendat iurare id de quo non habet certitudinem, pro eo quod ipsi summae Veritati subtrahit debitum honorem.
QUAESTIO II.
Utrum omne periurium sit peccatum.
Secundo quaeritur, utrum omne periurium sit peccatum, et ostenditur quod aliquis· possit periurare sine peccato.
- Esto enim quod aliquis iuret falsum, quod putat esse verum, propter utilitatem proximi, iuramentum illud non est in divinae Veritatis contemptum nec est in proximi nocumentum. Ergo non repugnat mandato primae tabulae nec secundae : igitur non est peccatum ; et tamen est periurium, sicut in praecedentibus fuit ostensum : ergo non omne periurium est peccatum.
- Item, nullus venerando et amando Deum peccat ; sed Augustinus dicit quod illud, per quod quis iurat, veneratur et amat : cum ergo aliquis iurat falsum per Deum, veneratur et amat ipsum Deum : ergo non committit peccatum ; et tamen committit periurium : ergo periurium non est peccatum.
- Item, sicut peccatum opponitur bonitati, sic periurium opponitur veritati ; sed veritas spectat ad intellectum, bonitas ad affectum ; sic etiam falsum et malum differunt : cum ergo vitium et pecctum dicat oppositum virtuti et bonitati, quae se tenent ex parte affectus, et periurium sit oppositum veritati quae se tenet ex parte intellectus, non videtur quod aliquod periurium sit peccatum.
- Item, possibile est aliquem cogi ad hoc quod iuret falsum ; sed necessitas non habet legem, immo quae alias sunt illicita necessitas facit licita, sicut patet de eo qui furatur et est in extrema necessitate : ergo videtur quod saltem in tali casu periurium sit licitum, et sic non est essentiale ei esse peccatum.
Sed contra :
- Gravius vitium et magis deforme est periurium quam simplex mendacium ; sed necesse est omne mendacium esse peccatum, secundum quod Augustinus dicit et habitum est in praecedentibus : videtur ergo quod similiter sit circa ipsum periurium, immo multo fortius.
- Item, quicumque peierat iurat inordinate, et qui iurat inordinate iurat iniuste vel temerarie ; et omnis talis · peccat : ergo etc.
- Item, omnis qui peierat assumit nomen Dei in vanum, et omnis talis facit contumeliam divinae Veritati ; hoc autem est peccatum et malum secundum se : ergo necesse est omne periurium malum esse.
- Item, omne illud est malum cui debetur poena ; sed omni periurio debetur poena, secundum quod dicitur Proverbiorum 19, 5 : Testis falsus non erit impunitus : ergo, si periurium est falsa testificatio, videtur necessario quod omne periurium sit peccatum.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio periurium est malum, non solummodo in se, sed etiam secundum se, ita quod nullo modo potest fieri bene.
Ratio autem huius est duplex : una propter hoc quod plerumque periurium claudit in se mendacium ; quod est secundum se malum ; alia vero ratio est generalis, quia omnis periurans contumeliam facit summae Veritati, dum eam adducit ad eius confirmationem ad quod non deberet assumi. Et ideo, quia non tantum deordinat hominem ad proximum, sed etiam deordinat hominem ad Deum, inde est quod semper est malum.
Unde concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de eo qui iurat falsum quod putat esse verum, propter utilitatem proximi, dicendum quod talis peccat propter Veritatis contemptum. Quamvis enim non contemnat ipsam Veritatem ex certa scientia, adducendo eam in testimonium falsitatis, contemnit famen ex ipsa temeritate. Adeo enim est nomen Domini terribile et venerabile quod nullus debet ipsum in testimonium assumere, nisi noverit quid loquatur. Unde ignorantia non excusat in tali iuramento. Hoc enim debet unusquisque scire quod non, debet iuramento aliquid firmare nisi de illo sit certus. Unde, etsi talis ignoret rem de qua iurat, hoc ipso scit se male iurare, si eam iuramento affirmat ; et ideo non excusatur a culpa.
- Ad illud quod obicitur, quod illud per quod quis iurat veneratur et amat, dicendum quod illud verum est quando recte et ordinate per illud iurat ; sed quando falso et inordinate per ipsum iurat, etsi videatur venerari per cred ulitatem, potius contemnit et contumeliam sibi facit per inordinatam locutionem.
- Ad illud quod obicitur, quod periurium opponitur veritati, quae est in intellectu, dicendum quod secundum quod duplex est cognitio, speculativa et practica, sic dupliciter contingit loqui de ipsa veritate : aut prout est regula merae speculationis aut prout est regula ipsius locutionis et operationis. Veritas enim fidei et prudentiae dictat qualiter loquendum et quid agendum. Cum ergo dicitur quod mendacium et periurium opponitur veritati, hoc non intelligitur de veritate primo modo, sed de veritate secundo modo. Et ista veritas secundo modo dicta iuncta est bonitati et tenet rationem virtutis, et actus eius est in praecepto, secundum quod dicitur ad Ephesios 4, 25 : Loquimini unusquisque veritatem cum proximo suo.
Ipse autem obicit de veritate prout consistit in mera speculatione ; ideo ratio illa non valet.
- Ad illud quod obicitur de eo qui peierat necessitate compulsus, quod non peccat, dicendum quod falsum est. Est enim necessitas naturae et necessitas coactionis. Necessitas, inquam, naturae legem non habet et potest a toto excusare ; necessitas vero coactionis bon excusat a toto in his quae secundum se mala sunt, sed excusat solum a tanto, quia voluntas sufficienter cogi non potest. Et propterea, quia periurium secundum se malum est, quantumcumque quis compellitur ad illud, non omnino a peccato excusatur, immo sibi a canone poena imponitur. Dicit enim canon quod si quis peierat pro vita corporis servanda, quia magis dilexit corpus quam animam, ieiunet tres quadragesimas. Nec est simile de furto, quia furtum non est malum nisi propter rerum appropriationem ; extrema autem necessitas omnia facit communia ; nulla autem necessitas tollit periurii deformitatem, eo quod. nulla necessitate licitum sit nomen Dei in vanum assumere : et ita non est simile hinc et inde.
De obligatione tamen iuramenti coacti infra determinabitur magis plane.
QUAESTIO III.
Utrum omne periurium sit mortale peccatum.
Tertio quaeritur, utrum omne periurium sit mortale peccatum.
Et quod sic, videtur.
- Augustinus, in quodam Sermone de iuramento : Falsa iuratio perniciosa, vera periculosa, nulla secura. Sed quod est perniciosum est mortale peccatum : cum ergo omne periurium sit falsa iuratio, ergo periurium est mortale peccatum.
- Item, quod directe est contra mandatum et prohibitionem est peccatum morfale ; sed periurium directe est contra prohibitionem secundae tabulae et primae : ergo videtur quod semper sit mortale peccatum ; in utraque enim prohibetur periurium.
- Item, contemptus introducit mortale peccatum ; sed omnis peierans contemnit ipsam summam Veritatem, dum eam adducit in testimonium falsi : ergo omne periurium est peccatum mortale.
- Item, mendacium de se, quando seriosum est, peccatum grave est. Cum ergo iuramentum superadditum trahat ipsum mendacium in aliud genus, videtur quod qualecumque mendacium per iuramentum superadditum fiat mortale peccatum.
Sed contra :
- Sicut contingit aliquem iocose mentiri, sic etiam contingit aliquem iurare falsum ; sed quod ioco fit, non fit contemptu : si ergo aliquod periurium potest esse iocosum, non videtur quod omne periurium sit mortale peccatum.
- Item, sicut est aliquod mendacium quod nulli obest et alicui prodest, ita pote·st esse aliquod periurium ; sed tale periurium magis procedit ex pietate quam ex libidine : cum ergo libido sit radix omnis peccati mortalis, videtur quod non omne periurium necessario sit mortale peccatum.
- Item, sicut contingit aliquem impraemeditate loqui falsum, ita contingit aliquem impraemeditate iurare falsum ; sed peccatum non est mortale nisi fiat ex deliberatione et consensu : ergo non omne periurium est mortale peccatum.
- Item, sicut assumere nomen Dei, super falsum repugnat mandata Decalogi ita etiam assumere in vanum ; sed non semper, cum quis assumit nomen Dei in vanum, peccat mortaliter, ut patet de his qui iurant praeter necessitatem ; ergo videtur similiter quod non semper mortaliter peccet qui assumit nomen Dei super falsum : ergo non omne periurium est mortale peccatum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod periurium duo dicit, videlicet iurationem et inordinationem : est enim periurium iuramentum inordinatum et indebitum. Iuratio autem triplex est. Quaedam est deliberata et solemnizata, sicut quando testes iurant super sacrosancta Dei Evangelia in iudicis praesentia. Quaedam est deliberata, sed non solemnizata, quando quis in occulta iurat aliquid ex deliberatione, intendens illud per divinae Veritatis testimonium confirmare. Quaedam autem est nec deliberata nec solemnizata, sicut quando quis iurat in communi sermone, non attendens quem invocat et ad quid, sed ex quadam consuetudine.
Et secundum hoc periurium potest committi tripliciter. Et si committatur circa iurationem deliberatam et solemnizatam, sic est grave peccatum et enorme, ita quod reddit etiam hominem infamem.
Si vero committatur circa iurationem nec solemnizatam nec deliberatam, sic non est peccatum mortale, sed veniale, propter hoc quod lingua in lubrico posita est.
Si vero committatur circa iurationem deliberatam, licet non solemnizatam, tunc distinguendum est, quia aut deliberat de dicta et de iuramento, utrum videlicet dictum sit verum et utrum sit iuramento confirmandum : et tunc, si peierat, mortaliter peccat. Aut deliberat de dicto tantum, utrum sit verum, non tamen de iuramento superaddito : et tunc potest esse veniale peccatum. Valde tamen est cavendum, quia veniale illud periculosum est et multum appropinquat ad mortale peccatum.
Concedendum est igitur quod non omne periurium est mortale peccatum, sicut illud quod non est deliberatum. Concedendae sunt eiam rationes quae hoc ostendunt, licet aliquae ex eis non necessario cogant.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod falsa iuratio est perniciosa, dicendum quod Augustinus non intelligit generaliter de omni iuratione, sed de illa quae fit cum deliberatione ; et de illa verum est quod mortale peccatum est.
- Ad illud quod obicitur, quod omne periurium directe repugnat divinae prohibitioni, dicendum quod illud non est verum de quolibet, sed de illo solum quod fit cum plena deliberatione et consensu.
Et si tu obicias, quod omnis actus fornicationis et adulterii repugnat illi praecepto non moechaberis, et ideo est peccatum mortale, dicendum quod non est simile de verbo, quod facile evolat, et de perpetratione peccati carnalis, quoniam actus ille semper debet subiacere imperio rationis. Unde nunquam consummatur opus carnis quin homo reputetur consensisse pleno consensu. Ideo magis generaliter repugnat prohibitioni quam actus periurii.
- Ad illud quod obicitur, quod in omni periurio est contemptus summae Veritatis, dicendum quod, quando aliquis iurat ex quadam consuetudine vel ioco, non deliberans de excellentia Veritatis in testimonium invocatae, etsi aliquo modo possit dici contemnere, quia non adeo veneratur sicut debet, tamen proprie non contemnit, quia potius est ibi debiti honoris omissio quaedam et negligentia quam illatio contumeliae. Sed si ex deliberatione hoc faceret, absque dubio tunc graviter peccaret.
- Ad illud quod obicitur, quod iuramentum trahit mendacium in aliud genus, dicendum quod illud est verum quando iuramentum additur cum deliberatione ipsi mendacio ; tunc enim habet plenam rationem iuramenti et trahit in aliud genus peccati. Quando vero praeter deliberationem additur, tunc quaedam est circumstantia aggravans, non necessario trahens in genus mortalis peccati, pro eo quod iuramentum illud superadditum non introducit plenum veritatis contemptum nec est ipsius veritatis destructivum, licet aliquo modo disponat ad veritatis contrarium, quia consuetudo frequenter parit libidinem et contemptum. Ideo valde cavendum est periurium ; et quia propter incertitudinem sermonis frequenter periurium iuramento coniungitur : hinc est quod ipsum iuramentum in christianis viris, et maxime perfectis, debet esse valde rarum, secundum consilium Ecclesiastici, 23, 9, qui dicit : Iurationi non assuescat os tuum, sunt enim multi casus in illa.
ARTICULUS II
De forma iurandi.
Consequenter quaeritur de forma iurandi, et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum liceat iurare per Deum.
Secundo, utrum liceat iurare per aliquid creatum.
Tertio, utrum liceat recipere iuramentum ab idololatris factum.
QUAESTIO I.
Utrum licitum sit iurare per Deum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum licitum sit iurare per Deum.
Et quod sit simpliciter illicitum, videtur.
- Omne illud quod est prohibitum est malum et illicitum ; sed iurare per Deum est prohibitum, quia dicitur Matthaei 5, 34 : Nolite iurare omnino ; similiter Iacobi 5, 12 : Ante omnia, fratres mei, nolite iurare : ergo iurare per Deum est malum et illicitum.
- Item, omnis actus, qui est perniciosus vel periculosus, est de se malus et illicitus ; sed iuratio per Deum facta, secundum quod dicit Augustinus, in quodam Sermone, aut est perniciosa aut periculosa et nulla secura : ergo etc.
- Item, omne illud quod sibi relictum est malum, simpliciter loquendo, iudicandum est malum et illicitum ; sed iurare per Deum sine causa est malum et illi.citum : ergo, simpliciter loquendo, illicitum et maium est iurare per Deum.
- Item, omnis actus, cuius consuetudo est mala, est de se malus et illicitus ; sed consuetudo iurandi per Deum est mala et reprobanda : ergo iurare per Deum est malum et illicitum.
Sed contra :
- Augustinus, in Sermone De verbis Apostoli : Si peccatum esset iuratio, non diceretur in Lege : Reddes Domino iuramenta tua. Sed Domino reddimus iuramenta quando iuramus per Dominum : cum ergo hoc sit in Lege concessum, videtur quod iurare per Deum non sit illicitum.
- Item., nullus actus qui habet exemplar in Deo est malus et illicitus ; sed iuratio per Deum ha,bet exemplar in ipso Deo, quoniam ipse Deus iurat per semetipsum, secundum quod dicit Apostolus ad Hebraeos 6, 13 ; et in Psalmo 109, 4 : Iuravit Dominus etc., et Genesis 22, 16 : Per memetipsum iuravi etc. Ergo iurare per Deum non est illicitum,
- Item, nullus actus, in quo exhibetur honor et reverentia ipsi Deo, est illicitus ; sed, cum iuramus per Deum, exhibemus honorem et reverentiam ipsi. Deo : ergo etc. Minor probatur per Glossam Matthaei 5, 33 : Hoc, per quod iurat, quilibet veneratur, hoc amat, hoc timet : ideo praecipitur quod non iuretur nisi per Deum.
- Item, omnis actus transiens super materiam debitam est bonus et licitus ; sed iurare per Deum est actus transiens super materiam debitam, quia hoc est invocare divinam Veritatem in testimonium : ergo iurare per Deum est bonum et licitum.
- Item, omne illud, quod facit ad confirmationem veritatis et ad confutationem falsitatis et dolositatis, est bonum et licitum ; sed iuratio per Deum est huiusmodi, quia per testes boni expiantur et mali convincuntur et puniuntur : ergo iuratio per Deum est bona et licita.
Iuxta hoc quaeritur, utrum iuramentum bonum et licitum sit appetendum. Et quod sic, videtur, quia potest esse meritorium. Et si sic, quaeritur : quare iuramentum fuit a Domino prohibitum magis quam aliud bonum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt omne iuramentum esse illicitum, non solum per creaturam, sed etiam per ipsum Deum. Et haec fuit et est positio haereticorum Manichaeorum, qui sui erroris occasionem sumpserunt ex verbo Domini, Matthaei 5, 33, et ex eo quod dicitur Iacobi 5, 12. Quod quidem verbum male intellexerunt dupliciter. Primo, quia crediderunt quod Dominus ipsum iuramentum prohiber et tamquam de se malum. Secundo, quia intellexerunt per hoc quod dicitur : Non iurabis omnino, quod Dominus omne iuramentum prohiberet. Et in primo erraverunt, quoniam, si Lex evangelica non prohibet nisi quod malum est de se, iurare autem per Deum et adducere ipsam Veritatem in testimonium nec est contra rationem rectam nec contra consuetudinem bonam nec contra legem divinam - maxime cum lex divina dicat : Reddes Domino iuramenta tua, quam legem ipsi impii Manichaei dicunt a malo Deo esse latam - in hoc quod intelligebant Dominum iuramentum prohibere per se, errabant, quia credebant praecepta Evangelii repugnare praeceptis Legis Veteris, repugnare etiam rationi rectae et moribus bonis. Unde et ipsorum errorem elidens Augustinus dicit quod iuramentum non fuit prohibitum propter se, sed propter vitandum periurium. Ait enim, Ad Publicolam, sic : Dictum est in Novo Testamento ne omnino iuremus ; quod mihi propterea dictum videtur, non quod iurare sit peccatum, sed quia peierare est immane peccatum, a quo nos longe esse voluit qui, ne omnino iuraremus, commonuit.
In alio etiam errabant, quia credebant iurationem universaliter esse prohibitam. Et iste error venit ex manifesta ignorantia, quia nescierunt intelligere quod alium sensum facit negatio praeposita signo universali, alium sensum facit postposita. Praeposita enim facit aequipollere particulari negativo, sed postposita facit aequipollere suo contrario. Unde differt dicere : non omnis homo currit, et omnis homo non currit. Dominus autem non dixit : omnino non iurabis, sed dixit : non iurabis omnino. Unde non prohibuit omnem iurationem, sed prohibuit quod non esset omni modo et sine omni causa iurandum.
Et ideo, errore isto abiecto tamquam irralionabili et pernicioso, concedendum est quo licitum est iurare per Deum ; et hoc communiter tenet universitas fidelium.
Quia tamen non sic est licitum quin aliquo modo possit esse illicitum, dubium est inter doctores utrum iurare per Deum dicat actum bonum in genere aut actum indifferentem. Et aliquibus visum fuit quod iurare per Deum est actus bonus in genere, ratione tamen pronitatis ipsius iurantis malus est per occasionem. Dicunt enim illum actum esse bonum in genere, pro eo quod actus transit super materiam debitam, quia invocare in testimonium recte transit super ipsam Veritatem.
Aliis autem videtur quod iurare per Deum de se sit indifferens, quia divina Veritas potest invocari per iuramentum in testimonium veritatis et in testimonium falsitatis ; et unum est bonum et alterum est malum, quia in uno fit reverentia, in altero iniuria.
Unde nota quod quidam sunt actus qui pertinent ad divinum cultum, ut laudare Deum ; et isti sunt boni per se et secundum se. Quidam vero sunt actus qui sunt ad oppositum ; et isti sunt per se mali, ut blasphemare Deum. Quidam autem sunt medio modo ; sicut actus iurandi, qui, si fiat reverenter, est ad cultum Dei ; si fiat irreverenter, est ad oppositum.
Ideo dicunt quod iurare per Deum licitum est sicut indifferens, quod potest fieri bene et male. Et quia indifferens diversis ex causis potest esse occasio cadendi in malum et vitandi malum, hinc est quod Dominus aliquando monet et inducit homines ad iurandum per Deum, aliquando retrahit. In Veteri Lege inducebat ad iurandum per Deum, ut per hoc revocarentur a iuramento idolorum, cum dicebat : Reddes Domino iuramenta tua. In Nova Lege retrahit, ut ostendat periurium esse fugiendum.
Et pro tanto iuxta hune modum dicendi satis rationabiliter videtur quod iurare per Deum sit licitum tamquam indifferens. Sive autem sit indifferens sive bonum in genere, quia utrumque potest dici satis probabiliter, hoc pro certo tenendum est quod licitum est per Deum iurare ; et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod actus iste est prohibitus, dicendum quod non prohibetur actus-iste quia malûs est, sed quia occasio est mali ; nec etiam prohibetur universaliter, sed prohibetur ut quis non iuret irreverenter. Et hoc importat ipsius verbi sententia, secundum quod explanatum est supra.
- Ad illud quod obicitur, quod iurare per Deum vel est perniciosum vel periculosum, dicendum quod periculosum dicitur aliquid dupliciter : aut quia periculi causa aut quia periculi occasion. Iurare autem per Deum dicitur esse periculosum non quia causa periculi : potest enim esse meritorium et bonum ; sed quia occasio periculi in eo qui non diligenter observat qualiter iurat.
- Ad illud quod obicitur, quod omne illud, quod sibi relictum est malum de se, iudicandum est malum et illicitum, dicendum quod dupliciter contingit intelligere actum iurandi per Deum sibi relinqui : aut considerando ipsum iuramentum in se, et sic non est malum, sed vel est indifferens vel bonum in genere ; aut secundum quod fit in opere praeter causam et utilitatem, et sic malum est, pro eo quod est ibi privatio finis debiti et positio irreverentiae ex hoc quod aliquis praeter causam et utilitatem et necessitatem divinam Veritatem assumit in testem. Verumtamen ex hoc non potest concludi quod iurare per Deum simpliciter sit malum. Sicut enim non sequitur : loqui sine causa et utilitate est malum, ergo loqui est malum ; sic etiam non tenet illatio praedicta.
- Ad illud quod obicitur, quod omnis actus, cuius consuetudo est mala, de se est malus, dicendum quod hoc est falsum, quia multa sunt quae bona sunt pro loco et tempore, etsi frequenter generent vitiositatem, sicut bonum est aliquando ridere et laetari, sed non est bonum hoc frequentare, quia perducit in dissolutionem. Sic etiam et de iuramento intelligendum est, quia assuetudo iurandi minuit reverentiam veritatis et quodam modo disponit ad assertionem falsitatis.
Ad illud quod quaeritur, utrum iuramentum per Deum licite factum sit appetendum, dicendum quod non ; et hoc est propter occasionem mali adiunctam. Et est simile : sicut affluentia divitiarum, quia distrahit hominem ne cultui Dei intendat, non debet esse in appetitu, licet possit licite et meritorie possideri, sic etiam intelligendum est circa ipsum iuramentum. Et proptea beatus Iacobus dicit : Nolite iurare, non solum ostendens vitandum esse actum iurationis sine causa, sed etiam affectum. Unde etiam monemur circa actum iurationis, propter periculum periurii, vitare consuetudinem, vitare etiam actum praeter necessitatem et vitare affectum ; et ad iuramentum non debet quis ire ultroneus, sed coactus.
Et huius simile potest reddi in praesidentia praelationis. Quamvis enim bonum sit et licitum aliis praeesse, non tamen est appetendum, sed potius fugiendum ; et ad illud debet homo trahi quasi invitus, quia, cum amatur praelatio frequenter est ratio superbiendi et quodam modo apostatandi et recedendi a Deo. Similiter intelligendum est in proposito. Unde quamvis iuramentum licitum sit et meritorium, non tamen est appetendum ; et hoc vult innuere textus Evangelii et admonitio ipsius beati Iacobi.
QUAESTIO II.
Ulrum liceat iurare per aliquod creatum.
Secundo quaeritur, utrum liceat iurare per aliquod creatum.
Et quod non, videtur.
- Primo, per ipsum textum Matthaei 5, 34 : Nolite iurare neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram etc., ibi Glossa : Quod perfectionis, est docuit, cum dixit : Non iurare omnino ; quod vero superstitiosum est resecavit, cum subiunxit : Neque per caelum etc. Ergo iurare per creaturam est superstitiosum ; sed nihil tale est licitum : ergo etc.
- Item, Pius Papa, Causa XXII, quaestione 1 : Si quis per capillum Dei vel caput iuraverit, si in ecclesiastico ordine est, deponatur, si laicus, anathematizetur. Si ergo illicitum est iurare per membra Christi, cum ipsa sint sanctiora omnibus aliis creaturis, videtur quod per nullam aliam liceat iurare.
- Item, iurare per Deum est invocare Deum testem, ergo iurare per creaturam est invocare creaturam in testimonium ; sed irrationalis creatura non potest aliquo modo veritati testimonium perhibere : ergo stultum et vanum et inconveniens est per ipsam iurare.
- Item, qui iurat per idolum committit idololatriam, et hoc non est ob aliud nisi quia in iurando exhibet idolo quod debet exhibere Deo. Ergo iuratio spectat ad cultum latriae, qui debetur soli Maiestati divinae ; sed constat quod non est licitum creaturam aliquam venerari cultu latriae : ergo nullo modo est licitum per creaturam iurare.
Sed contra :
- Genesis 42, 15, Ioseph iuravit per salutem Pharaonis. Si ergo ipse tamquam sanctus homo licitum iuramentum fecit, et salus Pharaonis erat quid creatum·, videtur quod per creaturam iurare sit licitum et concessum.
- Item, Paulus, I ad Corinthios 15, 31 : Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres ; ubi, secundum quod dicit Augustinus, iuravit Apostolus ; sed gloria eorum erat quid creatum : ergo etc.
- Item, forma iuramenti, qua maxime utitur universitas fidelium, est iurare per sancta Dei Evangelia ; sed Evangelium est quid creatum : ergo licitum est iurare per creaturam.
- Item, quotidie fideles iurant per Sanctos, utpote per beatam Virginem et per beatum Petrum ; nec illud iuramentum arguitur : ergo videtur quod forma iuramenti licita non solum habeat fieri per Creatorem, sed etiam per creaturam.
Iuxta hoc quaeritur : quare magis iuratur per Evangelia quam per creaturas alias ?
Quaeritur etiam utrum qui iurat falsum per lapidem sit periurus. Et quod non, videtur, quia lapidi nulla est exhibenda reverentia. Contrarium autem huius dicit Augustinus, super illud ad Romanos 1, 9 : Testis est mihi Deus, et habetur in littera.
Quaeritur ergo quomodo et qualiter liceat iurare per creaturam.
Respondeo : Dicendum quod iuramentum assertorium dupliciter habet fieri : quoddam per imprecationem, quoddam per ipsius Veritatis testimonii invocationem.
Per imprecationem autem iuratur, cum dicitur : ita vivat filius meus vel pater, hoc est dicere : nisi ego implevero quod promitto vel nisi implevero quod iuro, non vivat filius vel pater meus. Et in hac forma iurandi creatura ad testificandum non invocatur, sed potius ipsi Creatori oppigneratur, secundum quod dicit Augustinus. Et hoc quidem est licitum, quia, quamvis omnis creatura sit ipsius Creatoris, tamen bonum vel solatium, quod ex creatura percipimus et a Deo nobis concessum est, Deo tamquam nostrum oppignerare possumus ; et ideo licita est haec forma, licet hoc iuramenti genus, secundum quod dicit Augustinus, in littera, sit gravissimum.
Illud vero iuramentum fit per ipsius Veritatis testimonii invocationem, quando aliquis iurat per aliquem ad invocandum illum in testem. Potest autem creatura dupliciter advocari in testimonium : aut secundum se aut in quantum est vestigium Veritatis divinae. Si secundum se, hoc modo non licet, quia sic crederetur quod aliquid numinis esset in ea, ratione cuius veritas dicti possit per huiusmodi testimonium confirmari. Secundo vero modo, in quantum in ea relucet vestigium divinae Veritatis, licitum est iurare per creaturam. Hoc enim nihil aliud est quam iurare per eum qui in creatura relucet ; et tunc non veneratur quis creaturam, sed Creatorem. Unde sicut honor, qui exhibetur imagini, refertur ad prototypum, id est ad exemplar primum, sicut dicit Damascenus, ita hoc modo iuratio facta per creaturam refertur ad ipsarum creaturarum auctorem. Et hoc est quod dicitur Causa XXII, quaestione 1 : Sciendum est quod Sancti non tam per creaturas quam per creaturarum auctorem iurabant, nec in creaturis aliud quam ipsarum Creatorem venerabantur, sicut Ioseph, qui, per Pharaonem iurando, hoc in eo venerabatur quod Dei iudicio positus erat in irtfinimis. Et quoniam in omni creatura isto modo relucet Deus, per omnem creaturam licite potest fieri hoc modo iuramentum. Quia vero principaliter relucet in Sanctis, et maxime in verbis evangelicae Legis, per quae divina nobis Veritas illuxit, hinc est quod per Sanctos et maxime per Evangelia consuevit frequentari forma iurationis, qua quidem iuratur per creaturam.
Concedendum est igitur quod per creaturam licitum est iurare, sive imprecando sive Creatorem eius in testimonium invocando. Et sic procedunt rationes ad hanc partem inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Dominus prohibet iuramentum per creaturas, et Glossa dicit illud iuramentum esse superstitiosum, dicendum quod hoc intelligitur secundum quod ipsae creaturae secundum se consideratae in veritatis testimonium invocantur ; et hoc modo est ibi superstitio, quia eis reverentia ultra debitum exhibetur. Et quantum ad hoc intelligi habet Glossa et textus.
- Ad illud quod obicitur de auctoritate Pii Papae, dicendum quod canon loquitur contra illos qui credebant Deum secundum divinitatem habere caput et capillos, et tales erant blasphemi ; aut certe contra illos qui irreverenter nominant membra Christi et qpodam exquisito modo iurandi dividunt ipsum quasi membratim ; qui valde rationabiliter sunt arguendi.
- Ad illud quod obicitur, quod qui iurat per aliquid invocat ipsum in testimonium, dicendum quod illud non est semper verum, immo aliquando invocat ipsum in testimonium, aliquando non ipsum invocat, sed illud potius ad quod ipsum refertur, vel etiam obligat et Deo oppignerat. Et his modis, non praemissis, licitum est et concessum iurare per irrationalem creaturam.
- Ad illud quod obicitur, quod qui iurat per idolum veneratur ipsum, dicendum quod hoc est quia ille qui iurat per idolum invocat ipsum in testimonium tamquam Deum ; et propterea est ibi idololatriae peccatum. Non sic autem est quando iurat per alias creaturas, quia iuramentum illud refertur totum ad Veritatem aeternam.
Ad illud vero quod ulterius quaeritur, quare magis iuratur per Evangelia quam per alias creaturas, iam patet responsio per ea quae dicta sunt. Sicut enim crucem Christi magis veneramur, propter hoc quod magis refertur ad ipsum Crucifixum ; et Sanctos, quia quadam maiori propinquitate se habent ad Deum : sic etiam intelligendum est in ipsis Evangeliis, quae directe et immediate ducunt in ipsam aeternam Veritatem.
Et si tu obicias, quod, licet creatura ducat in Creatorem, tamen propter hoc non quaelibet creatura est adoranda, sed illa sola quae est ad hoc instituta, sicut imago Crucifixi, dicendum quod non est simile, quia exhibitio honoris et cultus latriae respicit illud quod honoratur secundum illud quod est in eo dignissimum, et hoc est proprium et singulare ; sed invocatio in assertione respicit ipsius Veritatis infallibilitatem et luminositatem ; et haec in singulis creaturis relucet, sed secundum plus et minus. Ideo non est simile hinc et inde.
Ad illud quod quaeritur utrum ille qui iurat falsum per lapidem sit periurus, dicendum quod sic, secundum quod dicit Augustinus, quoniam iurans per lapidem aut in tendit ipsi lapidi reverentiam exhibere aut auctori lapidis. Et si ipsi lapidi intendat reverentiam exhibere, dupliciter peccat ; si vero auctori lapidis, tunc absque dubio peierat, quia ipsi Creatori lapidis contumeliam facit, dum nomen eius, per effectum creaturae intellectum, assumit in vanum.
Si quis ta.men non serio iuraret, sed quodam modo ludere intenderet, sicut mos est aliquibus per bottas suas iurare, non esset dicendum periurium, quia iurare non intendit, sed potius ludere ; est tamen talis modus loquendi satis reprehensibilis et caveri debet a viris perfectis.
QUAESTIO III.
Utrum liceat recipere iuramentum ab idololatris factum.
Tertio quaeritur, utrum liceat recipere iuramentum ab idololatris factum.
Et quod sic, videtur.
- Primo, exemplo Iacob, Genesis 31, 44. Recepit enim iuramentum a Laban ; et constat quod Laban idololatra erat, sicut patet, quia Rachel furata erat idola sua. Ergo, si Iacob recte fecit nec eum Scriptura reprehendit, videtur quod liceat ipsum quantum ad hoc imitari.
- Item, hoc ipsum ostenditur exemplo ludae Machabaei, I Machabaeorum 8, 17, ubi Iudas recepit iuramentum, quando iniit foedus et amicitiam cum Romanis ; et constat quod iuraverunt per idola quae colebant. Cum ergo Iudas Machabaeus non reprehendatur de contractu illius amicitiae, videtur etc.
- Item, Augustinus, Ad Publicolam : Quamvis, dictum sit ne iuremus, nunquam tamen in Scripturis sanctis me legisse memini ne ab aliis iuramentum recipiamus. Ergo, cum iuramentum recipere in Scriptura Sacra non prohibeatur, videtur quod nullum sit peccatum, a quocumque recipiatur.
- Item, licitum est cum infidelibus mercari et treugas inire ; sed fides mercationis et foederis confirmari habet per mutuum iuramentum : si ergo licet Christiano iuramentum exhibere fidei infideli et idololatrae, videtur quod similiter liceat ab ipso recipere.
- Item, ita mihi licet recipere eleemosynam quae datur mihi cum murmure sicut illam quae datur mihi cum bona voluntate : et hoc est, quia quod alius mala voluntate impendit, alius potest bona voluntate recipere. Ergo, licet idololatra peccet iurando per idola, videtur quod non peccet Christianus in suscipiendo eius iuramentum.
Sed contra :
- Ad Romanos 1, 32 : Non solum qui talia agunt digni sunt morte, sed etiam qui consentiunt facientibus ; ex quo verbo colligitur quod qui consentit peccanti mortaliter peccat mortaliter. Cum ergo recipiens iuramentum ab idololatra consentiat in illo iuramento, in quo idololatra peccat mortaliter, videtur quod ipse peccet mortaliter.
- Item, Augustinus dicit quod qui petit ab alio iuramentum, quem scit iuraturum falsum, animam illius occidit, secundum quod habetur in fine istius distinctionis. Cum ergo homo sciat idololatram male et damnabiliter iurare, qui ab eo iuramentum petit eadem ratione animam ipsius occidit ; sed non licet animam ipsius occidere : ergo non licet idololatrae iuramentum recipere.
- Item, magis debet quis diligere animam proximi quam aliquam utilitatem temporalem, quia, secundum beatum Augustinum, nihil post Deum et ipsum animum est adeo diligendum sicut proximi salus. Cum ergo idololatra iuret contra salutem animae suae, videtur quod ordinem caritatis pervertat qui eius iuramentum recipit pro aliquo commodo temporali. Sed non licet ordinem caritatis pervertere : ergo non licet ab idololatris iurantibus per idola iuramentum recipere.
- Item, idolum nihil est in mundo, ergo fides ab idolo nulla est ; sed quod nihil habet fidei non potest praebere confirmationem sermoni : cum ergo iuramentum per idolum faciat potius ad fidei subversionem quam ad cortfirmationem, videtur quod nullo modo sit recipiendum.
- Item, videtur quod non solum ab idololatris, sed etiam a nullis liceat recipere iuramentum, quia super illud Matthaei 5, 37 : Quod amplius est a malo est, dicit Glossa : Non tuo, sed illius a quo cogeris iurare. Ergo malum est alicuius iuramentum recipere et exigere.
Respondeo : Dicendum quod contingit idololatram iurare in forma concessa et in forma prohibita.
Si iurat in forma concessa, non iurat secundum quod idololatra ; et hoc modo in quodam casu licet ab eo iuramentum recipere, in quodam vero minime, quia ille qui exigit aut est persona publica aut privata. Si publica est, quantum est ex ordine iuris, potest et debet exigere secundum quod iudex. Si vero privata est, hoc tripliciter potest exigere : aut enim exigit ad veritatis confirmationem aut in veritatis subversionem aut ad suae dubitationis remotionem. Primo modo potest exigi iuramentum sine aliquo peccato, videlicet cum ad hoc exigitur solum ut firmior et stabilior sit ipsa promissio et veritatis assertio.
Cum autem exigit in veritatis subversionem, hoc non potest esse sine mortali peccato ; et illud est quando compellit aliquem iurare quem novit iurare falsum.
Cum vero exigit propter dubitationis suae remotionem, quia suspicatur ne homo sine iuramento dicat sibi falsitatem, tunc, si suspicio illa sistat in generali, sic talis exactio tenet potius rationem poenae quam culpae ; si vero descendat ad speciale, sic est peccatum veniale, dum de proximo suo malam habet suspicionem. Et propterea dicit Glossa : Quod amplius est a malo est, scilicet non credentis ; non, inquam, semper a malo culpae, sed etiam a malo poenae.
Et sic in forma concessa licet iuramentum recipere ab idololatris et infidelibus, sic etiam a Christianis et fidelibus.
Et hoc non quaeritur principaliter in proposita quaestione, sed quaestio principalis est de iura mento quo quis idololatra iurat per idolum et in forma non concessa, utrum illud sit recipiendum. Et ad huius intelligentiam est notandum quod in iuramento facto per idolum est duo considerare, videlicet ipsius idoli venerationem et exterioris verbi confirmationem. Habendo respectum ad primum, nulli licet iuramentum ab idololatra recipere nec exigere nec facere, quia idoli veneratio est omnino detestanda. Si vero habeatur respectus ad secundum, sic licitum est ab eis recipere iuramentum, maxime pro utilitate communi. Et sic recepit Iacob pro bono suae posteritatis, et Iudas pro pace gentis suae ; et sic Christiani a Saracenis recipiunt pro pace et utilitate communitatis. Unde, quamvis illicitum sit iurare per idolum, quia forma illa est prohibita, tamen, ubi necessitas vel communis utilitas hoc requirit, licitum est recipere iuramentum tale.
Unde et rationes concedi possunt quae hoc ostendunt. Illa tamen auctoritas Augustini, qua dicitur : Non est prohibitum in sanctis Scripturis recipere iuramentum, non cogit, quia hoc intelligitur in forma concessa ab ipsa Ecclesia.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod qui recipit iuramentum per idolum factum illi consentit, dicendum quod, cum duo ibi sint, sicut prius tactum est, non consentit idoli venerationi, sed veritatis confirmationi, ut firmum sit verbum et solidum maneat pactum. Et quantum ad hoc non est ibi peccatum, quia recipit quod suum est, quod vero ibi malum est detestatur ; sicut pauper indigens eleemosyna recipit eleemosynam cum murmure sibi datam, et non peccat, quia sic placet sibi eleemosynae datio, ita quod displicet sibi annexa murmuratio.
- Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, quod qui exigit iuramentum ab eo quem scit peierare animam eius occidit, dicendum quod non est simile, quia illud est in veritatis subversionem nec potest fieri bona intentione ; sed iuramentum ab idololatra factum per idolum facit ad veritatis confirmationem, quia frequenter idololatrae et infideles ita bene reputant se obligatos per iuramenta illicita sicut Christiani per licita et concessa.
- Ad illud quod obicitur, quod magis debemus amare animam proximi quam utilitatem temporalem, dicendum quod verum est de utilitate privata, sed non oportet intelligi de utilitate communi.
Alia etiam est ratio, quia sine iuramenti illius exptessione nihilominus idololatra idolum veneratur in corde. Unde positio vel privatio iurationis exterioris non ponit per se salutis defectum vel detrimentum ; ideo caritas de hoc non dicit esse multum curandum. Sed si ille vellet ab errore resipiscere et ad veram fidem converti, tunc nullatenus tale iuramentum deberet ab eo exigi.
- Ad illud quod obicitur, quod idolum nihil est, et fides in idolo nulla est, dicendum quod, quamvis nihil sit secundum veritatem, tamen idololatra aestimat aliquid esse ; et ex ipsa sua aestimatione et errore fortius adhaeret idololatra ipsi vanitati quam multi Christiani ex fide adhaereant ipsi veritati, sicut etiam videmus in haereticis ; et ex illa forti adhaerentia et erronea conscientia, cum per idola iurant, verba sua confirmant.
- Ad illud quod obicitur, quod nullum iuramentum licet recipere, quia quod amplius est a malo est, iam patet responsio, quia recipere iuramentum aliquando est culpae mortalis, aliquando venialis, aliquando contractae poenalitatis ; et secundum hoc malum in textu et Glossa habet differenter accipi : vel pro culpa mortali vel pro veniali vel pro ipso malo poenali. Nisi enim intervenisset incertitudo de veritate conscientiae alienae et pronitas ad decipiendum et male suspicandum, non esset necessarium iuramentum. Et ideo ex hoc non potest generaliter concludi quod iuramentum recipere sit illicitum.
ARTICULUS III.
De obligatione iuramenti.
Consequenter quaeritur de obligatione iuramenti ;
et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum obligatio contrahatur per iuramentum dolosum.
Secundo quaeritur, utrum contrahatur per iuramentum coactum.
Tertio quaeritur, utrum contrahatur per iuramentum incautum sive indiscretum.
QUAESTIO I.
Utrum obligatio contrahatur per iuramentum dolosum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum obligatio contrahatur per iuramentum dolosum.
Et quod sic, videtur.
- Per auctoritatem Isidori, quam Magister adducit in littera. Ait enim sic : Quacumque arte verborum quis iuret, Deus sic accipit sicut ille cui iuratur intelligit. Sed ille cui iuratur intelligit simpliciter et credit quod alius se velit per verbum obligare : ergo videtur quod Deus reputet ipsum obligatum : igitur secundum veritatem obligatur quis per iuramentum dolosum.
- Item, fraus et dolus nemini debet patrocinari ; sed, si ille qui dolose iurat ab obligatione esset absolutus, patrocinaretur ei fraus et dolus proprius : si igitur hoc est inconveniens dicere, videtur quod iuramentum dolosum obligationem introducat.
- Item, verba sunt in quibus consistunt contractus. Ergo, si forma verborum est obligatoria, necesse est intervenire contractum obligatorium : ergo, sive intendat sive non intendat, dum tamen verba iuramenti obligationem praetendant, iurans obligatur : ergo ita obligatur homo per iuramentum dolosum sicut per iuramentum simplex et verum.
- Item, si solummodo verba fidelia et pura obligarent in iuramento, cum nemini constet de fidelitate aliena, nemini constaret utrum aliquis esset obligatus per verba sua ; sed homo redditur certus de obligatione per iuramentum exhibitum : videtur ergo quod, sive per verba fidelia sive per fraudulenta iuramentum fiat, iurans aequaliter obligetur.
Sed contra :
- Gregorius : Verba diserviunt intentioni ; et Deus talia verba iudicat qualia ex intimis proferuntur. Ergo, si homo se non intendit obligare, quantumcumque exterius loquatur, videtur quod Deus non reputet eum obligatum.
- Item, secundum illud quod dicitur I Regum 16, 7 : Homo iudicatea quae parent, Deus autem intuetur cor ; unde quantumcumque sint opera exterius laudabilia, non sunt tamen Deo placita, nisi procedant ex mera intentione et pura. Ergo Deus obligationem iuramenti pensat secundum intentionem cordis : ergo, si homo non intendat se ipsum obligare, quidquid exterius loquatur, apud Deum non erit obligatus : ergo iuramentum dolosum secundum veritatem non est obligatorium.
- Item, obligatio iuramenti non est a lege naturali tantum, sed etiam a lege naturali et actu proprio ; sed nullus obligatur actu proprio nisi velit et intendat se ipsum obligare : si ergo iurans iuramento doloso non intendat se ipsum obligare, sed alium deludere, non videtur obligari secundum veritatem.
- Item, iuramentum non est obligatorium nisi quando habet suos comites, videlicet iudicium et iustitiam et veritatem ; sed dolosum iuramentum caret veritate : ergo non videtur quod introducat obligationem.
Iuxta hoc quaeritur, quando verba iuramenti sunt duplicia et iurans intendit in uno sensu et recipiens in alio, cuius intentioni sit standum. Et quod magis standum sit intentioni recipientis, videtur per auctoritatem Isidori prius habitam ; quod vero magis intentioni iurantis, videtur per auctoritatem Gregorii prius habitam, qua dicit quod verba illi intentioni deserviunt, ex qua proferuntur.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est duplex modus dicendi.
Quidam namque dicere voluerunt quod iuramentum dolosum simpliciter obligat, quoniam, etsi dolosus intendat alium decipere, intendit tamen dicere verba obligatoria ; et dum illa voluntarie exterius profert, simpliciter se ipsum obligat. Nec aliquo modo excusatur per cordis fraudulentiam, quia non solummodo recipiens, sed etiam ipsa Veritas accipit verba secundum sensum quem faciunt, et ita non solummodo in conspectu hominum, immo etiam secundum veritatem dicunt quod iuramentum dolosum est obligatorium.
Sed quoniam obligatio iuramenti est obligatoria sicut obligatio voti et matrimonii, ideo videtur aliis dicendum quod sicut matrimonium non est verum nisi intersit interior consensus, nec est votum obligatorium nisi sit intentio obligandi : sic etiam nec ipsum iuramentum dolosum dicendum est esse simpliciter obligatorium, in quo quis sic iurat ut tamen per illa verba se ipsum obligare non intendat. Et propterea secundum istos distinguitur duplex forum, videlicet forum Ecclesiae et forum conscientiae. Secundum forum Ecclesiae iuramentum tale est obligatorium. Ecclesia enim iudicat de his quae exterius obligare possunt ; unde, cum verba illa obligationem exprimant, iudicat sic iurantem ad id quod verba insinuant obligari. In foro autem Dei, qui iudicat secund um secreta conscientiae et secundum veritatem, iste quidem non obligatur, quia non voluit obligare se ipsum. Quia tamen dolose iuravit et nomen Dei in vanum assumpsit, statim in actu ipso commisit crimen periurii. Nec reportat commodum de malitia, quia apud Deum ex illo iuramento iudicatur dignus poena aeterna.
Et iste quidem modus dicendi satis probabilis esse videtur. Et secundum ipsum patet responsio ad quaestionem propositam ; etiam pro magna parte patet responsio ad obiecta. Nam rationes, quae probant illud iuramentum non esse obligatorium, ostendunt hoc non simpliciter, sed in foro Dei, qui iudicat secundum intentionem, secundum quam dolose iurans non intendebat se ipsum obligare : Rationes autem quae ad oppositum inducuntur procedunt secundum forum ecclesiasticum, aliter non concludunt.
[Ad obiecta] :
- Unde ad auctoritatem Isidori, qua dicit quod Deus accipit verba secundum intentionem recipientis, dicendum quod hoc dicit, non quia ipse Deus ad hoc reputet hominem obligatum, sed quia ex hoc quod ille non intendit iurare, sicut ille intendebat recipere, Deus, qui hoc requirebat ex veritate et iustitia, reputat ipsum obligatunt ad poenam.
Vel potest ille sermo causaliter intelligi, ut dicatur quod Deus sic accipit, quia sic vult accipi ab ipsa Ecclesia et sic vult etiam iudicari.
- Ad illud quod obicitur, quod fraus et dolus nemini debent patrocinari, patet responsio per iam dicta, quia fraus et dolus non patrocinantur isti in foro Ecclesiae, immo compellitur ab ipsa Ecclesia iuramentum tenere ac si iurasset vere et fideliter ; non patrocinantur etiam in foro Dei, quia ex hoc ipso obligatur et reus efficitur magna poena. Unde si veniat ad poenitentiam, est ei gravis poenitentia imponenda ; et sanum consilium est et decens, ut merito culpae sibi imponatur ut iuramentum compleat in quo proximum decipere intendebat, licet non possit sibi probari in facie ipsius Ecclesiae.
3-4. Ad duo sequentia similiter patet responsio, quia verborum obligatio et certificatio per iuramentum superadditum respiciunt forum ecclesiasticum ; et ideo obligationem concludunt, non simpliciter, sed quantum ad illud forum. Et hoc quidem est concedendum.
Ad illud vero quod quaeritur, quando sunt verba duplicia ita quod dolus non intervenit, cuius intentioni standum sit, dicendum quod verba illa multiplicia aut magis praetendunt unum illorum sensuum secundum usum communem aut aequaliter praetendunt utrumque. Si magis praetendunt unum sensum, illi intentioni standum est quae illum sensum intellexit. Si vero indifferenter se habent ad utrumque, cum neutrum probari possit, standum est iudicio bonorum virorum, qui, pensatis coniecturis et rationibus, condescendere debent saniori et puriori intentioni.
Illa tamen auctoritas Isidori non facit ad propositum, quia Isidorus vocat illum arte iurare cuius iuratio est dolosa ; non oportet autem dolum vel artem intervenire semper, quando verba sunt multiplicia.
QUAESTIO II.
Utrum omne iuramentum coactum sit obligatorium.
Secundo quaeritur de iuramento coacto, et est quaestio, utrum omne iuramentum coactum sit obligatorium.
Et quod sic, videtur.
- Omne iuramentum, quod habet iudicium et iustitiam et veritatem, est obligatorium ; sed iuramentum coactum potest haec tria habere : ergo videtur quod sit obligatorium.
- Item, coacta voluntas, ut vult Augustinus, vere voluntas est ; sed iuramentum dicitur coactum, quia fit a voluntate coaeta : ergo iuramentum coactum a vera volun. tate est. Sed, cum quis voluntate aliquid iurat, nisi sit malum, se ipsum obligat : ergo etc.
- Item, peccatum ex coactione perpetratum inducit obligationem ad poenam aeternam. Si ergo iuramentum de sui natura obligat ad veritatem servandam, sicut peccatum obligat ad poenam perferendam, videtur per simile quod iuramentum coactum sit obligatorium.
- Item, hoc ipsum videtur auctoritate Augustini. Quidam coactus iuravit cuidam concubinae quod eam dllceret in uxorem et ulterius non exhiberet parentes suos. Respondet beatus Augustinus ex consilio beati Ambrosii quod matrimonium teneret et poeniteret de residuo. Ergo videtur, secundum sententiam beati Augustini, quod iuramentum coactum sit obligatorium.
Sed contra :
- Vota coacta non obligant, quia votum est promissio spontanea ; sed iuramenti obligatio similiter a voluntate nostra procedit : ergo non videtur quod iuramenta coacta sint obligatoria.
- Item, praetor dicit, et Tullius etiam, in Rhetoricis, quod vi vel metu factum est ratum non habeo. Si ergo lex habet ratam omnem obligationem iustam, videtur quod iuramenta coacta non sint obligatoria.
- Item, causa metus mortis cadit in virum constantem ; sed metus qui cadit in virum constantem excusat a toto, secundum quod iurisperiti dicunt : ergo videtur quod iuramentum, quod fit ex tali metu, non sit obligatorium.
- Item, coactio excludit contractum matrimonialem ; sed tanti roboris et obligationis est ipsum matrimonium, quanti et iuramentum : si ergo matrimonium ex coactione contractum non est obligatorium, eadem ratione videtur quod nec iuramentum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est duplex modus dicendi.
Quidam enim dicunt quod, cum duplex sit iuramentum, videlicet promissorium et assertorium, respectu iuramenti assertorii coactio non excusat a toto, sed a tanto. Si quis enim coactus iurat et asserit falsum esse verum, incurrit crimen periurii. In iuramenlo vero obligatorio sive promissorio coactio, quae surgit ex metu qui potest cadere in constantem virum, a toto excusat : tale enim iuramentum licitum est et non est contra Deum, quo quis promittit aliquid alicui se daturum vel facturum ; et ideo respectu talis iuramenti potest intervenire coactio sufficiens ad inclinandum etiam constantem virum. Et quia coactio sufficiens intervenit, voluntas illa non est iudicanda voluntas ; ac per hoc nec iuramentum illud est vere obligatorium, ut dicunt.
Sed, quoniam verba Augustini et consilium etiam eius videtur esse in contrarium - videtur enim beatus Augustinus iudicare tale iuramentum obligatorium - ideo est alius modus dicendi, ut distinguatur duplex forum, videlicet ecelesiasticum et divinum, ita quod obligatio iuramenti coacti e contrario se habet obligationi iuramenti dolosi respectu huius duplicis fori. Nam in foro Ecclesiae iuramentum coactum non est obligatorium, tum quia Ecclesia praesumit quia iste qui coacte iuravit non iuravit voluntate implendi iuramentum, sed potius evadendi periculum ; tum etiam quia ille qui iurare compulit, cum malitiose et dolose processerit, nullum ius acquisivit nec de malitia commodum reportare debuit ; unde nullum habet ius repetendi.
In foro autem Dei iuramentum coactum obligatorium est, quia, cum Deus aspiciat voluntatem interiorem, et voluntas non possit cogi coactione sufficiente, sed inducente, et ita voluntas coacta voluntas sit, iudicat Deus talem hominem obligari. Et ideo in foro conscientiae, secundum theologos, consulendum est ei qui sic iuravit, nisi relaxationem inveniat, iuramentum implere ; et hoc dico, si iuramentum illud fuit respectu rei licitae.
Unde rationes concedi possunt quae sunt ad partem istam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur in contrarium de obligatione voti, dicendum quod non est simile, quia votum respicit obligationem ad Deum, qui vult sacrificia non coacta, sed voluntaria. Si quis tamen coactione inducente cogatur ut votum emittat, videlicet ut in periculo mortis existens a Domino liberetur, non videtur absurdum dicere eum esse obligatum.
- Ad illud quod obicitur de praetore et lege, quod non reputat ratum iuramentum factum per metum, dicendum quod lex loquitur in foro iudiciali, quia non intromittit se de foro conscientiae. Unde, secundum illud forum, verum est quod iurantentum coactum non obligat. Ex hoc tamen non potest concludi quod non obliget quantum ad Deum.
- Ad illud quod obicitur, quod metus qui potest cadere in constantem virum excusat a toto, dicendum quod, licet respectu actuum humanorum possit cadere metus sufficiens in virum constantem, tamen quantum ad ea quae iustitiae sunt non potest cadere metus sufficiens in virum constantem. Quantum enim ad illa dicit Dominus : Nolite timere eos qui corpus occidunt. Ideo apud Deum talis metus non reputatur causa suftïciens ad excusandum hominem a reatu peccati vel ab obligatione iuramenti.
- Ad illud quod obicitur de obligatione matrimonii, dicendum quod non est simile, quia matrimonium hoc habet ex ratione significationis et institutionis, ut contrahatur ex mera et libera voluntate. Significat enim coniunctionem Christi et Ecclesiae, Dei et animae, in qua nulla intervenit coactio, sed mera benignitatis dilectio. Non sic autem est ex parte iuramenti.
Et si tu quaeras de illo qui coactus iuravit contrahere matrimonium, utrum teneatur, dicendum quod tenetur, nisi ex causa superveniente absolvatur : Si tamen contrahat cum alia, in contrahendo peccat mortaliter nec amplius obligatur, sed pro culpa periurii est ei poenitentia imponenda. Et de hoc amplius habetur in quarto, in tractatu de matrimonio.
QUAESTIO III.
Utrum iuramentum incautum sit obligatorium.
Tertio quaeritur, utrum iuramentum incautum sit obligatorium. Iuramentum autem incautum dico quod vergit in exitum malum vel in exitum minus bonum.
Et quod iuramentum incautum, quod vergit in exitum malum, sit obligatorium, probatur.
- Primo, per exemplum Iosue, de quo dicit Ambrosius, in libro De officiis : Iosue pacem, quam dederat, revocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti religione, ne, dum alienam perfidiam redargueret, suam fidem solveret. Tenebatur ergo Iosue iuramentum, quod fecerat, observare ; sed illud iuramentum fuit incautum et vergebat in exitum malum, quia contra Dei praeceptum, quo praeceperat Dominus ne cum gentibus illis foedus iniret : ergo videtur quod tale iuramentum sit obligatorium.
- Item, Augustinus dicit quod meretrix iurans se servaturam fidem suo leccatori, peior est, si non servat fidem, quam si observaret ; sed iuramentum illud habet malum exitum, et tamen obligat, alioquin non esset peior in non observando quam in observando : ergo iuramentum, quod simpliciter vergit in exitum malum, est obligatorium.
- Item, hoc ipsum, videtur de iuramento quod vergit in exitum minus bonum, utpote qui iurat se non intraturum religionem, quia aliquis per matrimonii vinculum potest se obligare ut non intret religionem, ita quod matrimonium illud vere est obligatorium. Ergo pari ratione videtur quod et per ipsum iuramentum.
- Item, licitum est alicui nolle intrare religionem, et quod licitum est nolle licitum est confirmare, et quod licitum est confirmare licitum est iurare ; sed iuramentum licitum est iuramentum obligatorium : videtur ergo quod, cum aliquis iuret se non intraturum religionem, quod per illud iuramentum obligatur. Sed tale est iuramentum incautum quod vergit in exitum minus bonum : ergo videtur quod iuramentum illud sit obligatorium.
Sed contra :
- Beda dicit, et Magister adducit in littera : Si quid nos incautius iurare contigerit, quod observatum peiorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus. Ergo secundum hoc iuramentum incautum, quod vergit in exitum malum vel minus bonum, non est obligatorium.
- Item, Isidorus : Non est observandum sacramentum, quo malum incaute promittitur. Si tu dicas quod auctoritas ista intelligitur solum quando quis iurat quod est malum et iniustum, sed non quando quis iurat se non facturum bonum perfectum ; ad quod non tenetur, obicitur contra hoc, quia nullum iuramentum est iustum quod impugnat iustitiae perfectionem ; sed iuramentum, quo quis iurat se non intraturum religionem nec aggressurum perfectionem, est perfectae iustitiae impugnativum : ergo et iuramentum iniquum. Sed nullum tale est obligatorium : ergo videtur quod nullus obligetur per iuramentum incautum, quod vergit in exitum minus bonum.
- Item, nullum iuramentum est discretum quod est contra Spiritus Sancti consilium ; sed, cum quis iurat se non intraturum religionem, iuramentum illud est contra Spiritus Sancti consilium ; sed nullum tale iuramentum habet in comitatu iudicium, et nullum tale est obligatorium : ergo idem quod prius.
Iuxta hoc quaeritur, si quis iurat se nunquam recepturum praelationem, utrum per tale iuramentum obligetur. Et quod sic, videtur, quia licitum est praelationem fugere : ergo licitum est quod quis iuret eam non recipere. In contrarium est quod maioris perfectionis est, ut communiter dicitur, status praelationis quam religionis, et bono privato praeferenda est utilitas communis.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod multipliciter contingit iuramentum esse incautum. Primo modo, quando iuratur aliquid quod simpliciter vergit in salutis detrimentum, sicut cum aliquis iurat se facturum aliquid quod non potest sine peccato mortali consummari. Secundo modo dicitur iuramentum esse incautum, cum quis iurat aliquid quod vergit in salutis suae dispendium et perfectionis impedimentum, ut puta cum iurat quis se nunquam intraturum religionem. Tertio modo dicitur iuramentum incautum, cum quis iurat aliquid in omnem eventum, quod, uno casu contingente, vergit in salutis dispendium, alio casu contingente, vergit in salutis profectum ; sicut cum iurat aliquis se nunquam recepturum praelationem, quod quidem est in salutis dispendium, si utilis sit et canonice eligatur et a maiori sibi iniungatur ; tunc autem vergit in salutis profectum, si sit persona inutilis sibi et aliis ad statum illum promoveri.
Si ergo loquamur de iuramento primo modo, sic absque dubio non est licitum nec obligatorium, immo qui ipsum observai committit peccatum.
Si vero loquamur de iuramento incauto secundo modo, sic nec est licitum nec obligatorium, licet ipsum observare non sit peccatum, quia non est peccatum non intrare religionem ; grave tamen peccatum est iurare se nunquam ascensurum ad gradum perfectionis, quia in hoc quodam modo impugnat ipsius iustitiae perfectionem et Spiritus Sancti inspirationem.
Si vero loquamur de iuramento tertio modo, sic, uno casu contingente, est observandum, videlicet quando vergit in salutis profectum ; alio vero casu contingente, est illicitum et non observandum, videlicet cum vergit in salutis detrimentum.
Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam. Concedendum est enim quod iuramentum incautum, quod vergit in salutis detrimentum vel quod directe vergit in perfectionis impedimentum, non est obligatorium, sicut rationes ad hanc partem inductae ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de Iosue, dicendum quod iuramentum illud observatum non vergebat in malum exitum, immo in bonum. Triplex enim ratio fuit quare Gabaonitae fuerunt reservati et non interfecti. Una videlicet litteralis, quia melius erat ut damnarentur perpetua servitute quam punirentur morte, maxime cum prompti essent servire et mortem sustinere, sicut ex ipso textu apparet.
Alia vero ratio est moralis, quia in hoc significatur quod, quantumcumque Deus minetur alicui et indignetur in praesenti vita, si tamen ad ipsum revertatur toto corde, non claudit misericordiae viscera.
Tertia vero ratio est figuralis, quia in hoc significatur quod semper in nobis duo sunt populi secundum quod duo fuerunt in terra promissionis, videlicet Amorrhaeorum et filiorum Israel, hoc est motuum rationalium et brutalium ; secundum quod dicit Bernardus : Quantumcumque labores, necesse est ut intra fines tuos habitet lebusaeus.
Unde multiplici ratione observatio iuramenti illius non vergebat in exitum malum, sed potius in bonum.
Et quod obicitur de mandato Domini, quod Dominus praeceperat quod cum eis foedus non iniret, dicendum quod hoc intelligendum est quantum ad eos qui erant incorrigibiles.
- Ad illud quod obicitur de meretrice, quae iurat leccatori suo fideliter adhaerere, dicendum quod in iuramento est duo considerare ; unum, quod meretrix iurat se consensuram in nefarium actum cum suo leccatore ; aliud, quod iurat se alteri non daturam. Et primum quidem est illicitum, et ad hoc non obligatur ; secundum quidem licitum, et quantum ad hoc obligatur. Et ideo dicit Augustinus quod peior est non servando quam si iuramentum servaret. Per hunc etiam modum intelligendum est, si aliquis latro iuraret alii se praedam cum illo divisurum et postea retineret totum.
- Ad illud quod obicitur de eo qui iurat se nunquam religionem intraturum, quod licite potest iurare sicut licite potest contrahere matrimonium, dicendum quod non est simile hinc et inde, duplici ex causa. Prima est, quia matrimonium non tantummodo dicit privationem boni, quin potius dicat boni positionem ; sed iuramentum, quo quis iurat se nunquam religionem intraturum, de sua principali intentione est boni perfecti privatorium et impeditivum ; ideo non est iudicandum obligatorium, sed potius illicitum et iniquum.
Alia etiam ratio est, quia qui matrimonium contrahit, sive ex consensu uxoris sive ex morte, potest aliquando aggredi perfectionem. Qui autem iurat se nunquam religionem intraturum, quantum est de se, reddit se in sempiternum inhabilem.
- Ad illud quod obicitur, quod licitum est nolle intrare religionem, ergo et iuramento firmare, dicendum quod non sequitur, quia nolle intrare religionem est imperfectionis, sed hoc iuramento firmare est cuiusdam obstinationis et impugnationis gratiae Spiritus Sancti, quae de tepidis et negligentibus facit fervidos et perfectos. Et ideo, quamvis illud sit licitum, istud tamen est illicitum.
Ad illud quod quaeritur ulterius de eo qui iurat se non recepturum praelationem, iam patet responsio per illud quod iam dictum est, quia iuramentum illud in casu obligat, videlicet cum vergit in damnum proprium et alienum ; in casu vero non, videlicet cum non tantum est persona sibi utilis, verum etiam aliis.
Attamen, si iuramentum praecesserit, non debet quis se auctoritate propria a vinculo eius absolvere, sed superioris voluntatem, mandatum et auctoritatem super hoc requirere, cuius voluntati magis quam propriae debet in hoc casu obedire.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. 1.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Advertendum est quod iusiurandum tres habet comites : veritatem, iustitiam et iudicium. Videtur enim quod ibi sit superfluitas. Quicumque enim iurat cum iudicio discrectionis vere et iuste iurat : ergo ex quo ponitur ibi iudicium, superfluit veritas et iustitia.
Item, cum omnia opera nostra debeant fieri cum discretione et rectitudine et veritate, quaeritur : quare potius iuramentum dicitur habere tres comites quam aliud verbum nostrum et factum ?
Iuxta hoc quaeritur : penes quid accipitur numerus istorum trium comitum ?
Respondeo : Dicendum quod iuramentum comparatur ad tria, videlicet ad iurantem a quo procedit, ad rem de qua fit et ad causam pro qua. Secundum comparationem ad eum a quo egreditur, debetur sibi iudicium ; secundum. comparationem ad rem de qua fit, debetur sibi veritas, ut sit adaequatio rei et sermonis ; secundum vero comparationem ad causam pro qua fit, debetur sibi iustitia, ut pro iusta causa fiat. Et quoniam omne iuramentum habet istas tres comparationes, ideo omne rectum iuramentum habet istos tres comites.
Et per hoc patet responsio ad illud quod ultimo quaeritur.
Ad illud vero quod obicitur, quod ubi est unum, videlicet iudicium, ibi sunt reliqua, ergo alia sunt superflua, dicendum quod illa ratio non valet. Deficit enim talis modus loquendi in his quae se habent per connexionem. Quia enim virtutes connexae sunt, si una habetur, habentur et omnes ; et tamen non sequitur, quodsi una habetur, quod ceterae superfluant.
Alibi etiam deficit, videlicet cum aliqua se habent per additionem. Posito enim posteriori, ponitur et prius, sicut posita rationali potentia in homine, ponitur sensibilis et vegetabilis ; et tamen, ex quo rationalis habetur, non propter hoc aliae superfluunt. Sic et in proposito intelligendum est. Quoddam enim iuramentum fit iuste, quod tamen non fit vere ; et aliquod fit iuste et vere, et tamen non discrete, quia sine praemeditatione. Et ideo ratio illa non valet.
Ad illud quod quaeritur, quare magis iuramentum habet istos comites quam alius actus noster, dicendum quod hoc est quia iuramentum est in assertione nostri sermonis ; sermo autem noster dubietatem habet, secundum quod dicitur Sapientiae 9, 14 : Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Ideo ad hoc quod sermo noster per divinam Veritatem confirmetur directe et convenienter, indiget comitibus ipsum regentibus, ne inveniatur dissimilis Veritati invocatae.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod magis tenetur qui iurat per Deum quam qui iurat per creaturas vel per Evangelium. Et rationem huius assignat, quia tanto firmius est iuramentum, quanta sanctius est illud per quod iuratur. Sed contra : iurans per creaturam non iurat nisi per Deum, quia non intendit invocare creaturam testem, sed Creatorem. Si ergo idem est utrobique per quod iurat, ergo eadem est obligatio et uniformis : ergo unum non est maius altero.
Item, quanto solemnius est iuramentum, tanto transgrediens est infamior et tanto obligatio maior ; sed cum maiori solemnitate consuevit fieri iuramentum quod fit per Evangelium quam quod fit per Deum : ergo etc.
Item, maius est contemnere plura bona quam unum ; sed qui iurat per creaturam, si peierat, contemnit Creatorem simul et creaturam ; qui vero iurat per Deum et peierat contemnit alterum tantum : ergo iuramentum quod fit per creaturam est magis obligatorium quam iuramentum quod fit per Deum.
Respondeo : Dicendum quod responsio Magistri et confirmatio Chrysostomi regulariter vera est, quia, quanto sanctius est per quod iuratur, tanto iuramentum est magis obligatorium ; et hoc dico ceteris paribus, ubi solemnitas observatur. Unde, sicut dicit Chrysostomus, magis obligatorium est iuramentum quod fit per Deum quam quod fit per creaturam.
Ad illud vero quod obicitur, quod iurando per creaturam iurat homo per Deum, dicendum quod, cum quis iurat per creaturam, intentio fertur ad Deum, sed hoc tantum habitualiter ; cum vero quis iurat per Deum, non tantum fertur habitualiter, sed etiam actualiter. Et quia amplior est conversio actualis quam habitualis, hinc est quod secundum ipsam maior attenditur obligatio et maioris culpae est ipsa transgressio.
Ad illud, quod obicitu de iuramento facto per Evangelium, quod est solemnius, responderi potest dupliciter. Primo, quia non tantum fit iuramentum per Evangelia, sed per Evangelia Dei ; ita quod non tantummodo conversio fit ad ipsum habitualis ratione sui effectus, sed etiam actualis in se et ad assumptam humanitatem et ad propalatam veritatem ; et ideo tale iuramentum rationabiliter debet fieri cum maiori solemnitate et ampliorem inducit obligationem.
Alio modo potest dici quod hoc accidit propter solemnitatem superadditam, quam omnes in forma illa observant.
Ad illud quod obicitur, quod plus est contemnere duo quam unum, dicendum quod creatura comparatione Creatoris nihil est, unde quasi nihil addit supra divinam excellentiam, et per hoc nec contemptus eius super contemptum Dei. Praeterea, non adeo contemnitur Deus in creatura sicut contemnitur in se ipso.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod iurare per Deum, hoc est adhibere testem Deum. Si enim hoc verum est, tunc videtur quod forma ista iurandi : Deus mihi testis est, et iuro per Deum, non sint diversae formae iurandi.
Iuxta hoc quaeritur : cum aliquando iuremus per hanc praepositionem “per”, aliquando per hanc praepositionem “in”, secundum quod dicit Apostolus ad Romanos 9, 1 : Veritatem dico in Christo Iesu et non mentior, quae sit inter has differentia.
Item, quaeritur : cum in Veteri Testamento iuraretur hoc modo : Vivit Dominus, et hoc mihi facial et hoc addat, in primitiva vero Ecclesia hoc modo : Testis est mihi Deus, et in tempore moderno iuretur per Deum ; unde veniat ista formarum differentia secundum diversa tempora.
Respondeo : Dicendum quod in forma iuramenti introducitur ipsa Veritas in testimonium. Et hoc potest esse multipliciter : aut in quantum tenet rationem principiantis, et sic iuratur per Deum, ita quod per importat habitudinem principii ; aut in quantum importat habitudinem principiantis et cognoscentis, et sic est ista forma : Testis est mihi Deus, sive scit Deus, quod idem est ; aut in quantum importat habitudinem retribuentis respectu bonorum, et sic iuratur : Vivit Deus, qui vitam aliis tribuit ; aut in quantum importai habitudinem retribuentis respectu malorum, et sic iuratur hac forma : Hoc facial mihi Deus et hoc addat.
Et quoniam ipsa Veritas nunc manifeste adducitur ad confirmationem veritatis tamquam omnis veritatis principium et exemplar, hinc est quod in Nova Lege dupliciter iuratur. Et quia tempore primitivae Ecclesiae Veritas nondum erat manifesta, sed indigebat maiori evidentia, hinc est quod tenebatur tunc ista forma : Testis est mihi Deus. Quia vero in Veteri Testamento consideratur divina Veritas ut vindicans et ulciscens, quia sub ratione severitatis et aequitatis, hinc est quod duplicem formam in Veteri Testamento servabant, scilicet vivit Deus, et hoc faciat mihi Deus et hoc addat.
Et ex hoc patet praedictarum differentiarum distinctio et sufficientia et usus earum secundum diversa tempora.
Ad illud quod quaeritur : quae differentia importatur per hanc praepositionem per et per hanc praepositionem « in », dicendum quod per magis dicit ipsam Veritatem sub ratione testificantis et principiantis ; haec autem praepositio in importat habitudinem divinae Veritatis sub ratione testificantis et exemplantis. Unde secundum rem idem est iurare in Deo et per Deum et dicere : Testis et mihi Deus, licet sit differentia ex parte modi dicendi.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sine dubitatione minus malum est per deos falsos iurare veraciter quam per Deum verum fallaciter. Sed contra : maius peccatum est idololatria quam periurium, sive verum sive falsum est ; idololatra in iurando committit idololatriam, quia idolum veneratur per ipsum iurando. Ergo qui iurat verum per falsos deos magis peccat quam qui iurat falsum per verum Deum.
Respondeo : Dicendum quod in iuramento illo, quo quis iurat per falsos deos, duo sunt, videlicet illud quod asseritur et illud, per quod asseritur. Respiciendo illud quod asseritur, sic est minus malum, et sic loquitur Augustinus, quia ex illa parte asseritur verum et ex alia parte falsum. Respiciendo vero ad illud per quod iuratur, maius malum est iurare verum per falsos deos quam falsum per verum Deum ; et secundum istam viam procedit obiectio.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui provocat hominem ad iurationem et scit eum falsum iurare vincit homicidam. Contra hoc est, quia iudex, sciens aliquem iurare falsum tenetur nihilominus ex officio ab eo exigere iuramentum : ergo e videtur quod faciendo illud ad quod teneur peccat mortaliter occidendo proximum.
Respondeo : Dicendum quod exigens iuramentum aut est persona publica aut privata. Si publica, sic tenetur exigere secundum iuris ordinem, sive sciat sive nesciat ipsum falsum iurare, quia non imputatur sibi. Verbum autem Augustini intelligitur de persona privata, quae non compellitur ex iuris ordine iuramentum exigere, sed ex propria voluntate.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod sancta Synodus decrevit quod omnes fideles ieiuni ad sacramentum accedant ; appellat enim sacramentum ipsum iuramentum. Sed contra hoc obicitur, quia iuramentum non est opus privilegiajum, immo potius pertinet ad imperfectos quam ad perfectos : ergo non videtur quod circa ipsum sit huiusmodi solemnitas ieiunii observanda.
Respondeo : Dicendum quod hoc non est propter privilegium, sed magis propter periculum, quia post cibum et potum homo pronior est ad multiloquium ; et ideo facilius caderet homo in periurium.
Praeterea, ideo institutum est ut ieiuno stomacho fiat iuramentum, quatenus per hoc insinuetur quod cum magna reverentia nomen divinum est in testimonium invocandum et non passim pro quacumque causa. Excipitur autem bonum pacis propter hoc quod ipsum est maxime appetendum et eius oppositum maxime fugiendum. Unde, quia in reformando pacem mora trahit periculum ad se, propter hoc in casu isto non ita servatur ieiunium.
