Distinctio XXXII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XXXII
Praemissis adiiciendum est de dilectione Dei etc
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de caritate quantum ad definitionem et quantum ad diligibilium distinctionem et quantum ad diligendi ordinem et quantum ad meriti perfectionem et etiam quantum ad durationem. In hac parte agit de eadem per comparationem ad divinam dilectionem.
Dividitur autem pars ista in partes tres.
In quarum prima determinat de ipsa dilectione Dei, quid sit ipsa Dei dilectio.
In secunda vero determinat quantum diligit ; ibi : Cumque eius dilectio sit immutabilis et aeterna.
In tertia vero determinat quos diligit, ibi : De reprobis vero, qui non sunt praeparati ad vitam aeternam.
Prima et ultima parte remanentibus indivisis, media pars dividitur in tres partes.
In quarum prima Magister proponit quod Deus non omnia aequaliter diligit.
In secunda vero ostendit pro quanto dicatur unum diligere magis quam alterum, ibi : Cum autem dilectio Dei immutabilis sit etc.
In tertia vero determinat quare unum et eumdem hominem secundum diversa tempora dicitur diligere plus et minus, ibi : Si vero quaeratur de aliquo uno etc.
Subdivisiones autem partium satis manifestae sunt in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis possunt hic quaeri sex dubitabilia de dilectione divina
Primum est, utrum Deus dilexerit creaturas aeternaliter.
Secundum est, utrum diligat omnes creaturas universaliter.
Tertium est, utrum omnes diligat aequaliter.
Quartum est, utrum magis diligat hominem quam angelum.
Quintum est, utrum magis dilexerit genus humanum quam Christum.
Sextum et ultimum est, utrum magis loannem dilexerit quam Petrum.
ARTICULUS UNICUS
De dilectione ipsius Dei.
QUAESTIO I.
Utrum Deus dilexerit creaturas aeternaliter.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Deus dilexerit creaturas aeternaliter.
Et quod sic, videtur.
- Ad Ephesios 1, 4 : Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in ipso ; sed nemo eligit nisi quod diligit : si ergo ab aeterno ante mundi constitutionem nos elegit, videtur quod ab aeterno nos dilexerit.
- Item, Augustinus, V De Trinitate : Absit ut Deus aliquid temporaliter diligat. Si ergo quod diligit, diligit aut temporaliter aut aeternaliter ; et non temporaliter, constat : ergo quod diligit, diligit aeternaliter.
- Item, Magister dicit in littera quod dilectio est usia sive substantia. Si ergo substantia Dei non potest non esse aeterna, videtur quod dilectio Dei similiter aeterna sit : ergo quidquid diligit, aeternaliter diligit.
- Item, aut dilectio Dei praecedit ipsas res aut sequitur. Si praecedit ergo ante fuit quam res essent : ergo Deus dilexit res ante earum productionem, ergo non ex tempore, sed ab aeterno. Si sequitur ergo videtur quod dilectio Dei causetur ab ipsis rebus. Quodsi hoc est inconveniens, restat quod Deus ea quae diligit, diligit aeternaliter.
- Item, si Deus de non-potente efficeretur potens et de non-sapiente sapiens, mutatus esset et imperfectus. Ergo pari ratione, si de nonamante fieret amans, cum amor respiciat quod intra est, esset in eo mutatio et imperfectio ; quodsi hoc est impossibile, necesse est Deum ea quae diligit, aeternaliter diligere.
Sed contra :
- Dilectio est amor boni ; sed bonum et ens convertuntur. Ergo quod non : est ens non est amabile : ergo, si res, antequam producerentur, non fuerunt, videtur quod, antequam producerentur, a Deo non diligerentur.
- Item, amor est copula amantis et amati ; sed si copula est, necesse est esse extrema : ergo impossibile est quod Deus creaturam diligat quousque creatura habet actualem existentiam. Sed hoc est solum ex tempore : ergo videtur quod Deus non dilexerit creaturam aliquam aeternaliter.
- Item, Deus non dicitur aliquem diligere affectu : ergo, si diligit, hoc est quia diligit effectu ; sed effectus divinae bonitatis est solum ex tempore : ergo Deus neminem diligit nisi temporaliter.
- Item, dilectio Dei est causa sufficiens et proxima et immediata boni creati ; sed, posita causa efficiente proxima et immediata et sufficiente, ponitur effectus : ergo, si res creatae solum sunt ex tempore, videtur quod Deus solum modo diligat eas temporaliter.
- Item, si Deus diligit creaturas, aut diligit fruens aut utens ; sed constat quod non diligit fruens, quoniam non est creatura fruendum, sicut in primo libro fuit ostensum, cum illud quo fruendum est sit summum Bonum : restat ergo quod, si creaturam diligat, diligit ut utens. Sed constat quod non contingit uti nisi eo quod est actu : ergo nunquam Deus diligit creaturam nisi actu entem : non ergo diligit aliquam creaturam aeternaliter.
Respondeo : Dicendum quod quaedam verba dicuntur de Deo respectu creaturae, quae connotant effectum in actu, sicut verbum creandi ; quaedam, quae connotant effectum in habitu, sicut vocabulum praedestinandi ; quaedam, quae indifferenter utroque modo, sicut vocabulum diligendi. Dicitur enim Deus aliquem diligere vel quia actu communicat ei bonum vel quia proponit communicare. Et quoniam communicatio est effectus in tempore, propositum vero com municandi est ab aeterno, hinc est quod diligere de Deo aliquando dicitur aeternaliter, aliquando dicitur temporaliter. Unde bene concedi potest quod creaturae non solum temporaliter, sed etiam aeternaliter a Deo diliguntur, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt.
Verumtamen illa ratio, quam adducit quasi per simile de potentia et sapientia, non valet, quoniam non est simile. Posse enim et scire, quantum est de vi vocabuli, non ita connotat effectum in actu secundum quod diligere. Nam verbum diligendi impositum est ab ipsa liberalitate affectionis se ipsam alteri communicantis.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod bonum et ens convertuntur, dicendum quod verum est de bono in actu et ente in actu. Sed cum dicitur quod dilectio est solummodo boni, dicendum quod non est verum solummodo de bono quod est in actu, sed etiam de bono quod est in causa. Sicut enim ad cognitionem : sufficit veritas rei in sua causa, sic ad diligendum sufficit bonitas secundum quod res habet esse in suo principio producente, etiam antequam exterius producatur. Unde artifex non solummodo diligit bonum quod fecit, sed etiam bonum quod proponit et disponit facere.
- Ad illud quod obicitur, quod amor est copula amantis et amati, dicendum quod illud est verum secundum quod amor est quaedam affectio et vinculum amicitiae quo aliqui ad invicem colligantur ; sed hoc modo non accipitur in proposito, cum dicitur quod Deus diligit creaturam ; dilectio enim Dei est eius usia , non est affectio aliqua unitiva, sicut dicit Magister in littera : et ideo non cogit illa ratio.
- Ad illud quod obicitur quod Deus non dicitur diligere affectu, sed effectu, dicendum quod diligere effectu potest esse dupliciter, secundum quod effectus potest dupliciter connotari : actu vel habitu. Et quia res est in habitu et in potentia, antequam sit in actu, hinc est quod dilectio Dei, quae connotat effectum in habitu, potest esse ante productionem ipsarum rerum. Et propterea ex hoc non habetur, si Deus dicitur diligere effectu, quod tunc solum incipiat diligere quando effectus in esse producitur.
- Ad illud quod obicitur, quod dilectio Dei est causa sufficiens, proxima et immediata boni creati dicendum quod verum est ; sed quemadmodum voluntas divina dicitur causa immediata, quia non intervenit alia causa, non tamen quod semper ponat effectum, sed solum pro tempore pro quo vult sicut ab aeterno voluit ; sed statim fecit, cum venit tempus pro quo voluit : sic et in ipsa dilectione Dei oportet intelligi.
- Ad illud quod obicitur, quod si diligit, aut ut fruens aut ut utens, dicendum quod dilectio Dei una est qua diligit se et qua diligit creaturam ; et haec quidem, relata ad ipsum Deum, est fruitio, comparata vero ad creaturam est usus. Cum ergo dicit quod, non contingit uti nisi eo quod est, dicendum quod, si usus accipiatur pro exteriori actione, verum est ; sed si accipiatur pro interiori et habituali ordinatione in finem alicuius effectus producendi, sic non habet veritatem, quia efficiens longe ante refert ad finem illud quod intendit facere quam etiam producat in re.
QUAESTIO II.
Utrum Deus omnes creaturas diligat generaliter.
Secundo quaeritur, utrum Deus omnes diligat generaliter.
Et quod sic, videtur.
- Sapientiae 11, 25 : Diligis omnia, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti. Nihil hoc expressius dici potest.
- Item, Genesis 1, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona ; sed summum Bonum non potest non diligere bona : ergo Deus diligit omnem creaturam.
- Item, omne quod factum est, a Deo factum est, Deus autem nihil facit nisi volens ; sed velle bonum, hoc est amare : ergo nihil procedit a Deo quod non ametur ab ipso : si ergo omnia a Deo exeunt, videtur quod omnia a Deo diligantur.
- Item, amor est donum, in quo omnia alia donantur ; sed nullum creatum est quod non suscipiat influentiam divinae liberalitatis : si igitur huiusmodi influentiae communicatio non est nisi mediante dilectione, videtur quod dilectio Dei sit respectu omnis creaturae.
- Item, omnia exoptant summum Bonum, secundum quod dicit Boethius et Dionysius, sed tunc Deus dicitur diligere creaturam aliquam, quando illam ad se convertit per dilectionem : magis enim dicitur diligere effectu quam affectu : ergo videtur quod dilectio Dei se extendat ad omne creatum.
Sed contra :
- Cum Deus sit summa caritas, omne quod diligit, ex caritate diligit ; sed ex caritate non sunt diligenda nisi tria diligibilium genera, videlicet Deus et spiritus rationalis et corpus humanum, secundum quod dicit Augustinus : ergo non videtur quod Deus diligat omnem creaturam.
- Item, amor, sicut dicit Hugo de Sancto Victore, transformat amantem in amatum ; et quanto perfectior est amor, tanto magis conformat unum alteri. Cum igitur amor Dei sit perfectissimus, nihil diligit nisi quod est ei conformabile per se ; hoc autem non est nisi creatura rationalis, quae facta. est ad imaginem suam : ergo videtur quod Deus non diligat omnem creaturam, sed solum rationalem.
- Item, videtur quod non omnem rationalem diligat, quia quidam sunt reprobi et quidam electi, quidam boni et quidam mali ; sed impios et reprobos non diligit, secundum quod scribitur Malachiae 1, 2 : Iacob dilexi, Esau autem odio habui ; et Sapientiae 14, 9 : Similiter abominabilis est Deo impius et impietas eius. Si ergo Deus non diligit impietatem, videtur quod non diligat impios : non ergo diligit omnes et singulos.
- Item, dilectio est ratio electionis, ergo illos solum Deus diligit quos ab aeterno elegit ; sed non elegit omnes indifferenter : ergo non dilexit omnes generaliter.
- Item, diligere est velle bonum, ergo illos tantum diligit quibus vult bonum ; sed cuicumque vult bonum. facit bonum : ergo illos tantum diligit Deus quibus bona facit. Sed damnatis facit multa mala : ergo videtur quod potius eos odiat quam diligat : non ergo diligit generaliter omnem creaturam.
Respondeo : Ad huius intelligentiam est notandum quod Deus non dicitur creaturam diligere ratione affectionis animi, sed ratione communicationis alicuius boni, ita quod dilectio Dei potius dicitur esse dilectio effectus quam affectus. Communicatio autem bonitatis divinae attenditur in duplici genere effectus, videlicet in effectibus naturae et effectibus gratiae ; et effectus naturae omnibus est communis, effectus vero gratiae non.
Hinc est quod dilectio Dei, quantum ad effectum naturae, est omnibus communis et generalis ; et secundum hanc dicitur diligere omnem creaturam. Quantum autem ad effectum gratiae est specialis ; et quantum ad istum quosdam diligit, quosdam odit, quia quidam habent in se effectum gratiae, quidam defectum culpae et poenae.
Rationes ergo omnes, quae inducuntur ad primam partem et probant Deum omnem creaturam diligere, quia probant de dilectione communi, quae attenditur quantum ad communicationem boni generalis, utpote bonitatis naturalis, verum concludunt ; et ideo concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod Deus omnia quae diligit, ex caritate diligit, dicendum quod hoc dupliciter potest intelligi : aut ita quod haec praepositio ex dicat habitudinem principii motivi et productivi respectu effectus creati : et sic omnia quae diligit, ex caritate diligit : caritas enim Dei principium est omnium effectuum, quos producit ; aut ita quod non solum dicat habitudinem principii producentis, verum etiam exemplaris repraesentantis, et sic solum illos ex caritate diligit quibus communicat caritatem creatam, cuius illa suprema caritas est exemplar. Nam caritas increata est exemplar caritatis creatae sub ratione caritatis ; aliorum vero non est exemplar sub hac ratione. Cum ergo dicitur quod solum tria sunt diligenda ex caritate, hoc non dicitur secundum quod ex dicit solum habitudinem principii moventis et imperantis ; sed prout dicit habitudinem formalis et elicientis ; et sic non potest concludi quod Deus non diligat omnem treaturam se ipso, qui est caritas summa, ex qua procedunt omnia bona creata.
- Ad illud quod obicitur, quod amor transformat amantem in amatum, dicendum quod illud verum est de amore affectionis, qui facit in alterum tendere ; sed amor divinus non est amor affectionis inclinans ad alterum, sed potius alia inclinans et trahens ad se ipsum. Unde amor divinus potius transformat et conformat amata ipsi amanti quam e converso. Secundo autem quod duplex est conformatio ipsarum rerum ad Deum, videlicet secundum similitudinem vestigii et secundum similitudinem expressam, quae est ratio imaginis, sic dilectio Dei potest dupliciter accipi, ut praedictum fuit, videlicet generaliter, et sic non connotat ibi nisi quamdam generalem assimilationem ; et specialiter, et sic connotat quamdam expressam unitionem. Et ideo prima dilectio est respectu omnis creaturae ; secunda vero non est nisi eius creaturae cui Deus communicat caritatem, ita quod per caritatem illam adhaeret Deo unione permaxima, ut sic per caritatem in Deo maneat, et Deus in eo.
3-5. Ad tria vero sequentia quae opponuntur, quibus ostenditur quod Deus non diligit malos, unica est responsio, quia procedunt de dilectione speciali, non de generali. Et quantum ad illam dilectionem specialem verum est quod Deus non diligit malos et reprobos, immo potius odit, quia non habent in se gratiam, sed culpam ; quantum vero ad naturam non odit, sed diligit, quia solem suum super bonos et malos oriri facit. Et per hoc potest ad tria ultima responderi.
QUAESTIO III.
Utrum Deus diligat omnes creaturas aequaliter.
Tertio quaeritur, utrum Deus diligat omnes aequaliter.
Et quod sic, videtur.
- Sapientiae 6, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter est ei cura de omnibus ; sed eo modo diligit quo modo est ei cura : ergo videtur quod omnes aequaliter diligat.
- Item, secundum quod dicit Philosophus, Primum uno modo se habet ad omnia ; sed Deum diligere creaturam hoc est Deum aliquo modo ad creaturam se habere : ergo, si uniformiter se habet ad omnia, uniformiter et aequaliter se habet ad ea : non ergo diligit unam magis quam aliam.
- Item, eadem dilectione, qua Pater diligit Filium, diligit creaturam ; sed dilectio, qua diligit Filium, est dilectio permaxima : ergo omnem creaturam diligit dilectione summa. Si ergo in summo non est ponere magis et minus, sed solum aequale, videtur quod omnem creaturam diligat aequaliter.
- Item, sicut Deus cognoscit creaturas, ita diligit ; sed omnes creaturas cognoscit aequaliter, non magis unam quam alteram : ergo omnes aequaliter diligit.
- Item, sicut limpiditas cognitionis facit ad eius nobilitatem, sic magnitudo dilectionis facit ad eius commendationem ; sed, quia cognitio Dei est nobilissima, omnem creaturam limpidissime cognoscit : ergo similiter, cum dilectio Dei sit excellentissima, omnem creaturam maxime diligit : ergo, si in maximo non est ponere magis et minus, videtur quod aequaliter amet cuncta quae diligit.
Sed contra :
- Augustinus dicit, et habetur in littera : Quis digne exprimat quantum Deus diligat membra unigeniti Filii sui et quanto amplius ipsum Unigenitum ? Si igitur amplius diligit ipsum Unigenitum quam ipsius membra, videtur quod non omnia aequaliter diligat.
- Item, Deus diligit bonum, quia bonum, ergo magis bonum magis diligit ; sed non omnia sunt aequaliter bona : ergo non omnia sunt a Deo aequaliter dilecta.
- Item, caritas nostra est ordinata : si ergo ordo est de eius complemento, videtur multo fortius quod caritatis summae et increatae sit res diligere ordinate, cum illa sit exernplar caritatis creatae : si ergo Deus diligit res ordinate, videtur quod non aequaliter.
- Item, secundum quod Deus diligit, secundum hoc dona sua distribuit ; sed non omnibus aequaliter dona sua distribuit : ergo non omnes aequaliter diligit.
- Item, si aequaliter omnes diligeret, aequaliter omnibus propitius esset ; sed non aequaliter omnibus propitiatur, immo cui vult miseretur, et quem vult indurat : ergo non aequaliter diligit omnes creaturas.
Respondeo : Dicendum quod de dilectione Dei est loqui dupliciter, videlicet secundum essentiam et secundum efficaciam, sive secundum actum essentialem et secundum effectum consequentem. Si loquamur de dilectione quantum ad essentiam sive quantum ad actum essentialem, sic non tantum aequali dilectione diligit omnia, immo tantum uno et eodem actu simplici et indivisibili, nullo variato, nullo multiplicato, qui quidem ; est divina usia, diligit se et omnia alia.
Si vero loquamur de dilectione quantum ad efficaciam sive quantum ad effectum consequentem, sic, cum effectus ab ipsa dilectione Dei procedentes sint ordinati et sese excedentes, dicere est quod Deus non omnes creaturas diligit aequaliter.
Aliter potest dici, et quasi in idem redit, quod, cum diligere idem sit quod velle bonum, aequalitas dilectionis potest attendi dupliciter : aut ex parte actus volendi aut ex parte boni voliti. Si ex parte actus volendi, sic omnia diligit aequaliter, quia non magis intense vult Deus bonum alicui rei quam alteri, immo ipso summo amore suo vult bonum cuicumque vult.
Si autem ex parte boni voliti, sic, cum maius bonum velit uni quam alteri, non est dicere quod omnia diligat aequaliter, sed quaedam maxime, quaedam vero minime, secundum quod vult communicare alicui bonum parvum vel magnum vel maximum.
Et quia secundum istam viam procedunt rationes ostendentes quod Deus non diligit omnia aequaliter, sicut aspicienti patet, ideo sunt concedendae.
Verumtamen illa ratio quae sumpta est ex ordine caritatis nostrae non valet, quia dilectio nostra diversis motibtis movetur circa diversa diligibilia, qui possunt esse intensi et remissi ; non sic autem est ex parte Dei.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur de Sapientiae 6, 8, quod aequaliter est ei cura de omnibus, dicendum quod aequalitas illa non excludit ordinatam boni communicationem, sed excludit personarum acceptionem, quae quidem est inaequalitas non solum deficiens ab unitate aequalitatis, verum etiam a pulcritudine ordinis ; et ideo reprehensibilis est nec habet in Deo reperiri.
- Ad illud quod obicitur, quod prima causa uno modo se habet ad omnia, dicendum quod illud verum est quantum ad id quod est ex parte Dei ; sed tamen creaturae, sicut ipse dicit, non uniformiter se habent ad ipsum ; et quoniam diligere Dei non tantum dicitquod est ex parte ipsius, sed etiam effectum creatum, hinc est quod ratione illius potest attendi inaequalitas.
- Ad illud quod obicitur, quod eadem dilectione diligit Deus Filium suum et creaturam, dicendum quod, quamvis dilectio sit eadem quantum ad rationem principalis significati, tamen connotatum est aliud et aliud. Nam, cum dicit quod diligit Filium, non connotatur ibi aliquod bonum creatum, immo notatur communicatio Boni summi et infiniti ; cum vero dicitur quod diligit creaturam, connotatur communicatio boni creati et finiti ; et ex hac parte dictum est quod inaequalitas potest attendi.
- Ad illud quod obicitur, quod sicut cognoscit, sic diligit, dicendum quod, si diligere accipiatur pro ipso diligendi actu, sic veritatem habet, quia idem est Deo diligere et cognoscere. Si vero pro connotato effectu, sic non habet veritatem, quia cognoscere non connotat effectum, sicut diligere. Et ideo non potest attendi gradus et ordo in cognitione Dei ratione connotati secundum quod in dilectione.,
- Ad illud quod obicitur, quod de perfectione et nobilitate dilectionis est magnitudo sive immensitas, sicut de perfectione cognitionis est ipsa limpiditas, dicendum quod verum est quantum est ex parte ipsius actus diligendi ; unde unumquodque diligit Deus dilectione permaxima, nec magis delectatur Deus in dilectione unius quam in dilectione alterius. Deus enim in diligendo : se ipsum et se ipso fruendo diligit cetera, ita quod omnia diligendo se ipso fruitur et summe in se ipso delectatur ; hac tamen dilectione maxima et summa quibusdam communicat maiora bona, quibusdam minora. Unde sicut dilectio Dei in se est fruitio, ipsa tamen relata ad creaturam potest dici usus ratione connotati ; sic, quamvis in se sit summa, ratione tamen éffectus connotati contingit dici aliquid plus, aliquid. minus ab eo diligi.
QUAESTIO IV.
Utrum Deus magis diligat hominem quam angelum an e converso.
Quarto quaeritur, utrum Deus magis diligat hominem quam angelum an e converso.
Et quod magis angelum, videtur.
- Quia tanto aliquis est Deo amabilior, quanto est ipsi similior : si ergo natura angelica est Deo similior quam humana, videtur quod ab eo sit magis dilecta.
- Item, maior dilectio et minor attenditur secundum maiorem et minorem communicationem divinae liberalitatis ; sed Deus pro uno solo motu angelum glorificavit, quod non facit hominibus : ergo exstitit eis liberalior quam nobis : igitur magis diligit genus angelicum quam humanum.
- Item, angeli magis diligunt Deum quam nos, pro eo quod nullam habent retardationem, qua praepediantur ne totaliter possint tendere in Deum. Ergo, si Deus magis diligit magis se diligentes, videtur quod magis diligat angelos quam homines.
- Item, angeli sunt mediatores inter nos et Deum, secundum quod vult Augustinus, VIII De civitate Dei ; sed medium magis unitur extrema et ei est familiarius quam unum extremum respectu alterius : ergo videtur quod Deus magis diligat angelos quam homines.
Sed contra :
- Ad Hebraeos 2, 16 : Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae ; sed illud fuit potissimum signum dilectionis et familiaritatis divinae quod assumeret naturam creatam in unitatem personae suae : ergo videtur quod magis dilexerit humanam naturam quam angelicam.
- Item, Ioannis 15, 13 : Maiorem caritatem nemo habet etc. ; sed Deus posuit animam suam pro hominibus, non posuit eam pro angelis : ergo magis homines quam angelos dilexit.
- Item, illam naturam magis Deus diligit quam in altiori gradu honoris constituit ; sed Deus humanam naturam in utroque sexu angelicis spiritibus superposuit, videlicet Christum et eius nobilissimam Matrem : ergo videtur quod humanam naturam magis diligat et magis dilexerit.
- Item, magis diligit quis aliquem, cum diligit eum in statu amicitiae et inimicitiae quam solum cum diligit in statu amicitiae ; sed Deus humanum genus diligit in statu amicitiae et in statu inimicitiae, quia, cum essemus peccatores et inimici Dei, dilexit nos, angelos vero malos nec dilexit nec diligit : ergo videtur quod prae angelis genus humanum dilexerit.
Respondeo : Dicendum quod, cum Deus dicatur diligere creaturas effectu, secundum quod duplex est effectus principalis Dei respectu creaturae rationalis, secundum hoc potest dilectio Dei maior et minor dupliciter considerari. Est enim effectus conditionis et effectus reparationis. Et in effectu conditionis praecipue manifestatur Dei potentia, in effectu reparationis praecipue manifestatur Dei misericordia, in utroque autem manifestatur Dei sapientia.
Si ergo loquamur de dilectione Dei quantum ad effectum conditionis, sic magis dilexit angelos, quia meliora contulit eis naturalia et magis patentes eos fecit et in eis inagis manifestatur divina potentia.
Si autem loquamur quantum ad effectum reparationis, sic magis dilexit homines quam angelos, quoniam angelos deseruit, sed homines relevavit. Et sic patet quod secundum diversos effectus homo et angelus in dilectione Dei mutuo se excedant.
Si autem quaeras, quae istarum dilectionum magis excedat reliquam, tunc respondendum est quod est loqui de excessu dilectionis ut nunc vel simpliciter, sive secundum statum praesentem vel secundum statum finalem. Si loquamur de excessu dilectionis secundum statum praesentem, sic concedendum est quod magis diligit angelos quam homines. Si vero loquamur secundum statum finalis gratiae, in quo erit reparatio consummata, sic videtur satis rationabiliter posse dici quod magis diligat homines. De pluribus enim habebit homo in paradiso unde gratus et devotus existat Deo quam angelicus ordo : tum propter beneficium incarnationis, tum propter beneficium redemptionis, tum propter beneficium eminentis glorificationis, quae non tantum manifestant erga nos divinae caritatis magnitudinem ; sed etiam eius nimietatem, secundum illud quod dicitur ad Ephesios 2, 4 : Deus, qui est dives in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccato, convivificavit nos Christo.
Et sic patet responsio ad quaestionem propositam. Patet etiam responsio ad obiecta, quia utraeque rationes verum concludunt secundum diversas vias. Illae enini rationes, quae probant quod magis diligat genus humanum, procedunt secundum effectum reparationis, habito respectu ad finalem statum ; et ideo verum concludunt et concedendae sunt. Rationes vero, quae in oppositum adducuntur, alia via procedunt,, sicut patet aspicienti.
[Ad obiecta] :
- Nam quod primo obicitur, quod angelus et Deo similior, hoc verum est quantum ad ea quae sunt naturae, sed non oportet quantum ad dona gratiae. Dilectio autem Dei magis pensat dona naturae superaddita quam ea quae sunt naturaliter insita. Et si tu obicias, quod gratia correspondet naturae, ad hoc satis in secundo libro responsum est.
- Ad illud vero quod obicitur, quod Deus liberalior est in angelis, quia uno motu eos beatificavit, dicendum quod illud non concludit de diledione simpliciter, sed de dilectione ut nunc, quae statum praesentem respicit. Praeterea, maius fuit Unigenitum suum pro impiis dare quam angelis merentibus aeternam mercedem retribuere ; hoc enim fuit iustitiae, illud vero misericordiae et pietatis abundantissimae.
- Ad illud quod obicitur, quod angeli magis diligunt, quia nullum habent retardativum, dicendum quod illa ratio concludit solum secundum statum praesentem, in quo corpus, cum corrumpitur, aggravat spiritum ; secundum statum vero futurum, cum corpus erit spirituale effectum, homo non habebit aliquod impedimentum et habebit praecipuum gratiae adiutorium.
- Ad illud quod obicitur, quod sunt mediatores, similiter patet responsio. Mediatores enim nostri sunt secundum statum praesentis miseriae, in quo propter multiplicem defectum necessarium est nobis multiplex adiutorium, et propter magnam elongationem nostri a Deo indigemus miediatorum auxilio.
QUAESTIO V.
Utrum Deus magis dilexerit genus humanum quam Christum.
Quinto quaeritur, utrum Deus magis dilexerit genus humanum quam Christum.
Et quod sic, videtur.
- Ioannes 3, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret ,· sed qui dat aliquid pro aliquo, magis diligit illud pro quo dat quam illud quod commutat : si ergo Deus Filium suum dedit pro salute generis humani, videtur quod magis genus humanum quam Christum dilexerit.
- Item, Christus homo est bonitatis finitae, genus humanum, cum sit multiplicabile de se in personas innumerabiles, habet quodam modo bonitatem infinitam ; sed quo plus habet de ratione boni plus habet a Deo diligi : ergo videtur quod Deus magis diligat totum humanum genus quam illum hominem solum.
- Item, propter quod unumquodque, et illud magis ; sed Filius Dei incarnatus fuit propter genus humanum salvandum, et humana illa natura fuit assumpta pro redimenda tota natura humana : ergo magis diligebat Deus ipsam naturam, propter quam carnem assumpsit, quam illam quam assum psit : ergo idem quod prius.
- Item, stultus est qui commutat rem maioris valoris pro re minoris valoris. Si ergo Deus in redimendo genus humanum non usus est stultitia, immo potius sapientia, non perdidit, sed lucratus est : ergo maius bonum fuit illud quod redemit quam illud per quod redemit. Et quod magis est bonum, magis diligit : si ergo Deus humanum genus per Christum redemit, videtur quod magis ipsum genus totum quam Christum dilexerit.
Sed contra :
- Ad Philippenses 2, 9 : Dedit illi nomen, quod est super omne nomen ; sed secundum dignitatem communicati nominis attenditur praerogativa amoris : ergo, si Christo etiam secundum humanam naturam nomen super omne nomen communicavit, videtur quod ipsum super omnia dilexerit.
- Item, Ioannis 3, 34 : Datus est ei spiritus non ad mensuram. Si ergo aliis omnibus datur spiritus ad mensuram, et secundum quod Deus excellentius spiritum tribuit, secundum hoc eminentius diligit, videtur ergo quod magis dilexerit Christum quam totum genus humanum.
- Item, aut Deus appretiabatur illum hominem tantum quantum genus humanum totum aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, ergo non reputavit sufficiens pretium : ergo per mortem Christi non fuit ei satisfactum. Quodsi hoc est manifeste falsum, quia abundantissime satisfactum fuit Deo per mortem Filii sui, videtur quod maioris pretii fuit Christus quam totum genus humanum.
- Item, in infinitum maius est esse Deum quam habere Deum ; sed Deus sic dilexit Christum quod fecit ipsum esse Deum, alios vero sic diligit quod facit eos suum habitaculum : ergo in infinitum plus dilexit Christum quam totum genus humanum.
Respondeo : Dicendum quod Christus nominat personam in duabus naturis, quarum una est nobilitatis et dignitatis infinitae, et ipsa persona in se ; et natura unita ratione personae habet quamdam nobilitatem et dignitatem singularem et inaestimabilem. Ergo absque omni calumnia potest concedi et dici quod Deus magis dilexerit et diligat Christum quam totum genus humanum. Et hoc satis expresse colligitur ex verbis Anselmi, ubi ostendit quod vita illius hominis praeponderabat toti mundo, immo etiam mille mundis.
Propterea rationes, quae ad hanc partem inducuntur, concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod carius habetur illud quod emitur quam pretium quo emitur, dicendum quod illud est verum quando pretium ab emente omnino alienatur et transfertur in dominium alienum. Sic autem non est in proposito, quia Pater non tradebat Christum sine spe rehabendi ipsum, immo sic tradidit eum ad mortem temporalem, ut sine morae dispendio suscitaret eum ad vitam immortalem. Unde quamvis Christus vitam suam pro nobis posuerit, non tamen illam amisit, quia eadem virtute, qua animam posuit volendo pati, ipsam resumpsit volendo resurgere.
- Ad illud quod obicitur, quod genus humanum est bonitatis infinitae, cum sit in infinitum multiplicabile, respondendum est per interemptionem utriusque. Quamvis enim genus humanum sit in infinitum multiplicabile, quantum est de se, per generationis successionem, si tempus et motus in infinitum duraret, tamen, quantumcumque multiplicetur, semper est actu finitum et bonitatis finitae. Humana vero natura in Christo ratione gratiae unionis, per quam datur spiritus non ad mensuram, quodam modo habet immensitatis dignitatem, ob quam totum genus humanum excedit quasi improportionabiliter. Et ideo ad illam rationem respondendum est per interemptionem.
- Ad illud quod obicitur : propter quod unumquodque, et illud magis, dicendum quod illud verum est secundum quod « propter » dicit habitudinem causae finalis principalis, non prout dicit habitudinem rationis inducentis. Humanum vero genus respectu incarnationis et nativitatis Christi non fuit ratio finaliter movens, sed quodam modo inducens. Non enim Christus ad nos finaliter ordinatur, sed nos finaliter ordinamur ad ipsum, quia non caput propter membra, sed membra propter caput. Ratio tamen inducens ad tantum bonum fuit nostrae reparationis remedium, sicut in principio huius tertii libri fuit ostensum. Sed ex hoc non sequitur quod genus humanum sit meIius, quia minus bonum potest inducere ad faciendum maius bonùm.
- Ad illud quod obicitur ultimo, quod stultus est mercator qui emit rem carius quam valeat, dicendum quod illud non habet veritatem nisi in eo mercatore qui habet indigentiam pretii et potius intendit in mercando se ipsum ditare quam alienam inopiam relevare. Non sic autem est in Deo, qui dives est in misericordia et bonorum nostrorum non indiget, qui non mercatur propter suam utilitatem augendam, sed propter nostram inopiam relevandam ; qui etiam non mercatur ad suae utilitatis promotionem, sed potius ad liberalitatis ostensionem. Et propterea maiori pretio voluit nos redimere quam nos valeremus, ut, eius liberalitatem circa nos cognoscentes, ex totis praecordiis eidem adhaereremus, ut eum diligeremus et pretiositatem etiam nostram ex tanti pretii immensitate melius cognosceremus.
Praeterea, Deus non redimebat ab alio, sed a se ipso. Manus enim misericordiae redimebat a manu iustitiae, in qua redemptione non tantum considerabatur pretiositas rei emptae, sed etiam dignitas ipsius iustitiae, cui illatum fuerat damnum et offensa. Et quia offensio divinae iustitiae immensae quamdam habebat immensitatem, ideo, quamvis homo redemptus non esset valoris infiniti, necessarium tamen fuit ipsum redimi pretio multo maioris et immensioris valoris quam sit valor generis humani.
QUAESTIO VI.
Utrum Christus magis dilexerit Ioannem quam Petrum.
Sexto et ultimo quaeritur, utrum magis dilexerit Ioannem quam Petrum.
Et quod sic, videtur.
- Primo, per textum Evangelii, Ioannis 19, 26 : Hic est discipulus ille quem diligebat Iesus ; sed hoc non dicltur per discretionem, quia alios non diligeret. Iesus : ergo dicitur per excellentiam, quia ipsum prae ceteris diligebat.
- Item, hoc videtur per verbum Ecclesiae, quod trahitur de verbis Bedae ; cantat enim Ecclesia : Hic est Ioannes, qui privilegio amoris praecipui ceteris altius a Domino meruit honorari .
- Item, hoc ipsum videtur per testimonium Glossae super ultimum, 20 Ioannis, ubi dicit Glossa Augustini quod Petrus magis amabat, sed Ioannes magis amabatur.
- Item, hoc videtur per signum familiaritatis divinae. Si enim Christus Ioanni se familiariorem exhibebat et maiora signa dilectionis ostendebat, cum nihil per fictionem faceret, videtur quod ipsum Ioannem non solum magis quam Petrum, sed etiam prae ceteris diligebat.
Sed contra :
- Ioannis ultimo, 15 : Dixit Dominus Petro : Simon Ioannis, diligis me plus his ? Sed constat quod·non sic quaereret Dominus nisi sciret quod eum Petrus plus amaret : unde et Glossa dicit quod tacite hoc innuit Iesus, dum, interrogans de amore, dicit hic quod non alibi ; sed Deus magis diligit eos qui magis se diligunt : ergo etc.
- Item, Deus dicitur diligere quantum ad effectum, et magis diligere quantum ad excellentiorem effectum. Si ergo caritas est excellentissimus effectus divinae bonitatis, si ergo maiorem caritatem dederat Petro, quia Petrus magis ipsum amabat, sicut aperte innuit Glossa, ergo videtur quod magis dilexit Petrum quam Ioannem.
- Item, Christus specialissime dilexit Ecclesiam et eam commisit Petro gubernandam. Ergo videtur quod non solum quantum ad effectum, sed etiam quantum ad signum magis dilexerit Petrum.
Iuxta hoc quaeritur : quis erat melior, utrum Petrus an Ioannes ? Si enim Petrus magis diligebat, et qui magis diligit melior est, ergo melior erat Petrus quam Ioannes. Rursus, si Christus magis diligebat Ioannem quam Petrum, et qui magis diligitur, ille est melior, ergo melior erat Ioannes quam Petrus ; quae duo simul stare non possunt.
Respondeo : Ad huius intelligentiam est notandum quod hic est triplex modus respondendi, quorum unus facit ad explicationem alterius. Primus est secundum Augustinum, alter secundum Bernardum et tertius secundum communem modum dicendi.
Augustinus enim ad istam quaestionem, Super Ioannem, dicit respondens quod est dilectio in signo exteriori et dilectio in effectu interiori. Si loquamur de dilectione in signo exteriori, magis diligebat Christus Ioannem, quia maiorem familiaritatem ei exhibebat, sicut patet, quia super pectus eius recubuit in coena. Si vero loquamur de dilectione quantum ad effectum interiorem, qui est effectus gratiae, sic magis diligebat Petrum, quia maius munus gratiae sibi dederat.
Et si tu obicias, quod Deus illi debebat maiora signa dilectionis ostendere quem magis diligebat secundum veritatem, respondet Augustinus quod per Ioannem et Petrum significatur duplex vita : per Petrum activa quae transit, per Ioannem contemplativa quae manet. Unde Petro dictum est : Sequere me ; de Ioanne vero : Sic eum volo manere. Et quoniam activa laboriosior est et fructuosior, contemplativa vero purior et iucundior, ideo ad significandam differentiam huius duplicis vitae familiarius se exhibebat Dominus Ioanni quam Petro. In cuius rei signum commisit Dominus Ioanni Matrem custodiendam, Petro vero pastoralem curam. Et ex hoc dicit Augustinus quod Petrus erat melior, sed Ioannes felicior.
Et secundum istum modum dicendi satis patet responsio ad obiecta, quia procedunt secundum diversas vias.
Alius modus respondendi secundum Bernardum est quod Petrus dilexit ferventius et diligebatur fortius, Ioannes vero dilexit dulcius et diligebatur familiarius. Et sic secundum diversas vias de utroque potest concedi quod magis diligebat et etiam quod magis diligebatur, secundum quod rationes ad utramque partem inductae ostendunt.
Tertius est modus dicendi quod Petrus magis dilexit Deum in proximo, Ioannes magis dilexit Deum in se. Unde Petrus accepit curam regiminis, sed Ioannes gratiam contemplationis ; unde Petrus efficaciorem habuit gratiam ad laborem actionis ; Ioannes vero efficaciorem ad quietem contemplationis.
Omnes autem hi modi dicendi sunt satis congrui et unus magis explicat alterum. Ideo enim Ioannes dilexit dulcius et Petrus ferventius, quia Ioannes accepit specialiter gratiam ad amandum Deum in se per contemplationis saporem ; Petrus vero praecipue ad diligendum Deµm in proximo per actionis laborem. Et hinc est quod Petrus diligebatur a Christo fortius quantum ad effectum gratiae interioris ; Ioannes vero familiarius quantum ad signa exterioris conversationis.
Haec autem signa familiaritatis Dominus exhibebat Ioanni non solum propter significationem, sed etiam propter qualitatem personae. Diligebat enim Dominos Ioannem, sicut dicit Chrysostomus, magis familiariter propter ingenitam mansuetudinem et propter virginalem puritatem et etiam propter iuventutem, quae etiam, ceteris paribus, facit hominem diligi magis tenere.
His visis, patet responsio ad quaestionem et ad obiecta, quoniam isti duo in dilectione Dei secundum diversas considerationes se mutuo excedebant. Hinc est quod secundum quod aliqui diversimode afficiuntur, praeponunt Ioannen Petro, quidam vero sentiunt e converso.
Sed quis eorum apud Deum finaliter fuerit carior, hoc melius sciemus in gloria et melius est exspectare quam hic temere definire. Hoc tantum dixisse sufficiat, quia ille altior est in caelis qui finaliter maiorem caritatem habuit in terris ; et hoc dico quantum ad magnitudinem praemii substantialis. Nam quantum ad decorem aureolae, quae respondet continentiae virginali, non est inconveniens Ioannem Petro praeponi.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo dubitatur de situ huius partis. Cum enim agere de dilectione Dei spectet ad primum librum, videtur quod tractatus iste male in hoc tertio situetur. Quodsi tu dicas quod Magister hoc facit, quia eadem est dilectio qua nos diligimus Deum et qua Deus diligit nos, tunc obicitur, quod tota ista pars, quae est de caritate, male hic situetur. Si enim caritas non est habitus virtutis, sed potius donum increatum, quod est Spiritus Sanctus, videtur quod de ipsa non debeat determinari inter alias virtutes.
Respondeo : Dicendum quod ordo situationis istius capituli attenditur secundum opinionem Magistri, qua posuit, sicut tangit in littera, quod eadem est dilectio qua Deus diligit nos et qua nos diligimus Deum. Et si tu obicias, quod tunc non debuit determinare de caritate inter alias virtutes, respondetur pro ipso, quod hoc non fecit quia caritas sit species virtutis, sed quia caritas est radix virtutum. In dono enim amoris, quod est Spiritus Sanctus, ceteri virtutum habitus donantur.
Potest etiam aliter dici quod hic per accidens introducitur illud capitulum. Quia enim dilectio Dei est exemplar nostrae dilectionis, ideo ad maiorem evidentiam introducitur hic tractatus de ipsa ; vel certe, ut assignetur hic differentia dilectionis divinae ad dilectionem nostram sive praecellentia, quia, cum dilectio nostra sit affectio ordinata, dilectio Dei non est nisi divina substantia vel usia.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod dilectio Dei est divina usia. Si ergo dilectio Dei est substantia et essentia, ergo videtur quod Deum diligere est Deum esse : cum ergo Deus non sit aliud a se, videtur quod nec aliud a se diligat.
Item, Deus incipit aliquem diligere : ergo, si dilectio eius est eius essentia, videtur quod Deus incipiat esse.
Item, nullum aeternum est temporale, et nullum temporale aeternum ; sed dilectio. Dei, qua diligit viros iustos, est temporalis, Dei substantia est aeterna : ergo Dei dilectio non est divina substantia.
Respondeo : Ad haec et consimilia breviter est dicendum quod dupliciter est loqui de dilectione Dei : aut a parte principalis significati aut a parte connotati. Si loquamur de ipsa quantum ad principale significatum, sic est Dei essentia et est quid aeternum nec est aliud quam Deus. Si vero loquamur quantum ad connotatum, sic connotat quid temporale et habet respectum ad extrinsecum, quod est a Deo diversum et quod non est Dei substantia, sed cuius Dei substantia est causa ; et quantum ad hoc currunt illa tria obiecta. Et sic patet responsio ad omnia.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Absit, ut Deus aliquem temporaliter diligat. Videtur enim falsum. Aliquis enim, qui modo est malus, incipit esse bonus ; sed Deus malos odit et bonos diligit : ergo, cum iste desinat esse malus in tempore et incipiat esse bonus, videtur quod Deus istum temporaliter desinat odire et incipiat ipsum diligere.
Item, in Deo idem est velle quod facere, sicut dicit Augustinus, et in libro primo fuit habitum : ergo idem est velle alicui bonum et facere ei bonum ; sed Deus temporaliter alicui bonum facit : ergo videtur quod temporaliter ei bonum velit, ergo temporaliter diligit.
Respondeo : Dicendum quod est dilectio electionis et dilectio approbationis. Prima. est aeterna sicut et voluntas Dei ; secunda vero ratione connotati potest esse ex tempore. Et de prima intelligit Augustinus, ipse autem opponit de secunda.
Vel aliter. Hoc quod est « temporaliter » potest referri ad verbum « diligendi », ratione actus principalis vel ratione connotati. Si ratione actus principalis, sic est falsum. Hic est enim actus divinae voluntatis, qui est aeternus ; et hoc modo intelligit Augustinus, sicut patet per litteram sequentem. Ait enim sic : Absit ut Deus temporaliter aliquem diligat quasi nova dilectione, quae in ipso ante non erat. Si autem intelligatur quantum ad connotatum, sic concedi potest quod Deus temporaliter aliquem diligit ; et in hoc sensu opponit.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod de non electis non est simpliciter concedendum, quod eos dilexerit, quia omnem hominem, quem Deus diligit in tempore, ab aeterno dilexit, cum dilectio Dei sit causa omnis boni ; sed multi praesciti sunt qui habent praesentem iustitiam et gratiam, quam eis Deus ab eterno praeparavit et dare disposuit : ergo videtur quod ab aeterno eos dilexerit.
Iuxta hoc quaeritur, utrum Deus magis diligat peccatorem praedestinatum quam iustum praescitum. Et quod magis peccatorem praedestinatum videtur quoniam sapientis est magis considerare finem et exitum rei quam initium vel progressum ; sed Deus istum peccatorem, qui tamen est praedestinatus, scit ipsum futurum amicum suum finaliter, alium vero minime : ergo magis diligit eum.
Praeterea, isti vult dare aeternam beatitudinem et proponit quod est summum Bonum, alii vero non : ergo magis diligit peccatorem praedestinatum quam iustum praescitum.
Sed contra hoc est quia iste peccator magis est Deo dissimilis quam iustus : ergo minus est amabilis.
Item, iste magis diligit Deum : ergo magis a Deo diligitur, cum Deus magis diligat diligentes se.
Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est prius, est dilectio approbationis et est dilectio electionis. Dilectio approbationis, cum sit temporalis, respicit statum praesentem ; dilectio vero praeelectionis, cum sit aeterna, respicit illum statum in quo homo debet aeternaliter permanere. Et quoniam reprobi, etsi boni sint, non tamen finaliter permanere in bono dicuntur, ideo non vult Magister quod a Deo aeternaliter diligantur, nisi verbum « diligendi » a ratione propria distrahatur. Unde Magister bene concedit cum determinatione ; sine vero determinatione dicit eam non esse concedendam, quia eius intellectus falsitati appropinquat.
Et per hoc patet responsio ad illud quod quaerebatur consequenter, quia, quantum ad dilectionem temporalem, quae respicit statum praesentis iustitiae, magis diligit Deus iustum praescitum ; quantum vero ad alium modum diligendi, magis diligit peccatorem praedest inafüm, si tamen est dicere ibi magis.
Quodsi quaeras, simpliciter loquendo, quem magis diligit, respondendum est quod simpliciter magis diligit eum quem praedestinat quam eum quem reprobat, quia non est quaestio de homine quantum ad qualitatem culpae, sed quantum ad ordinem naturae respectu gratiae et gloriae.
