Distinctio XIII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XIII
Praeterea, sciendum est Christum secundum hominem etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de humana natura assumpta a Christo quantum ad conditionem naturae. In hac vero parte agit de eadem quantum ad plenitudinem gratiae et sapientiae. Dividitur autem pars ista in duas.
In quatum prima agit de plenitudine gratiae et sapientiae simul.
In secunda vero specialiter de plenitudine scientiae, infra, distinctione decima quarta : Hic quaeri opus est, cum anima Christi etc.
Prima pars in duas dividitur.
In quarum prima determinat veritatem.
In secunda removet dubitationem sive dissolvit obiectionem quae videtur veritati determinatae contraire, ibi : Huic autem videtur obviare etc.
Prima pars indivisa potest remanere ob brevitatem ;
sed secunda pars potest dividi in tres partes.
In quarum prima Magister dissolvit et explanat auctoritatem Evangelii quae contraire videtur praedeterminatae veritati.
In secunda vero opponit contra suam solutionem et expositionem per auctoritatem Ambrosii, ibi : Alibi tamen scriptum reperitur etc.
In tertia et ultima determinat, qualiter praedicta Ambrosii verba sane et pie possunt intelligi, ibi : Haec verba Ambrosii pia diligentia etc. Subdivisiones autem partium satis possunt trahi ex littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de gratia Christi, quoniam infra quaeretur de scientia ; et cum in praecedentibus habitum sit de gratia unionis, restant hic duo quaerenda.
Primum est de gratia Christi ut singularis personae.
Secundum est de gratia, secundum quam est caput Ecclesiae.
Circa primum tria principaliter sunt quaerenda.
Primum est, utrum gratia singularis personae in Christo sit creata.
Secundo, dato quod sit creata, utrum sit finita et mensurata.
Tertio, dato quod sit finita, quaeritur, utrum sit gratia plena.
ARTICULUS I.
De gratia Christi ut singularis personae.
QUAESTIO I.
Utrum in Christo gratia singularis personae sit creata vel increata.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in Christo gratia singularis personae sit gratia creata vel increata.
Et quod sit creata, videtur.
- In nullo incipit habitare Spiritus Sanctus nisi per aliquem effectum gratiae, qui de novo detur animae ; sed in anima Christi habitavit Spiritus Sanctus, et hoc non semper, sed ex tempore : ergo anima Christi habuit in se effectum gratiae, per quem sive secundum quem dicitur Spiritus Sanctus inhabitare. Sed illud donum dicitur gratia singularis personae et est donum creatum : ergo etc.
- Item, nulla anima placet Deo, nisi Deo conformetur et assimiletur per gratiam informantem ipsam et efficientem deiformem ; sed gratia animam informans et Deo conformans non potest esse nisi gratia creata : ergo nulla anima Deo placet, nisi gratiam creatam in se habeat. Sed anima Christi Deo placuit per gratiam illam quam dicimus gratiam singularis personae : ergo etc.
- Item, meritum dicit ordinationem ad aliquod maius per aliquod quod reddit Deo acceptum ; sed quod reddit acceptum non potest esse sine gratia quod vero ordinatur ad maius non potest esse nisi creatum : ergo meritum non est nisi per donum gratiae creatae. Sed meritum fuit in Christo : ergo habuit gratiam creatam per quam meruit ; et illa est gratia singularis personae : ergo etc.
- Item, Christus habuit duas voluntates, sicut inferius patebit, creatam scilicet et increatam, et constat quod utraque fuit pedecta ; sed perfectio voluntatis creatae est per gratiam creatam, quae, inquam, dicitur gratia singularis personae : ergo in Christo non tantum gratiam increatam, sed etiam creatam necesse est ponere.
Sed contra :
- Gratia creata non est nisi in substantia creata. Ergo, cum gratia singularis personae sit in persona, gratia singularis personae creata non est nec potest esse nisi in persona creata ; sed persona Christi non est creata, sed increata : ergo in Christo non est gratiam creatam reperire, quae, inquam, sit gratia singularis personae.
- Item, quia Christus est filius naturalis, non potest esse filius per gratiam adoptionis ex parte naturae assumptae. Ergo, cum Christus sit a Patre dilectus ut persona coaeterna, videtur quod nulla sit ponenda in eo gratia creata, per quam fiat acceptus ut singularis persona.
- Item, ad hoc datur nobis gratia singularis personae, ut per illam efficiamur Deo similes ; sed ille non tantum est Deo similis, immo etiam Deus : ergo videtur quod non egeat dono creatae gratiae.
- Item, Verbum increatum, unitum animae Christi et eius potentiis, potest eas efficacissime regere et ad bona perficienda elevare ; sed non oportet fieri per plura quod sufficienter et perfecte fieri potest per pauciora : videtur ergo quod in Christo non sit ponenda gratia creata.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio in Christo est ponere donum gratiae, quae quidem gratia dicitur gratia singulis personae ; et hoc quidem donum esse creatum.
Et ratio huius est, quia tale donum gratiae animam Deo assimilat et ad bonas operationes et meritorias elevando habilitat. Quoniam igitur anima Christi fuit deiformis et ad bene operand um habilis, alioquin nec fuisset idonea ad unionem nec ad meriti perfectionem, ideo necesse fuit in Christi anima reperiri donum talis gratiae.
Et ex eadem causa necesse fuit ipsum esse creatum, ut animam posset informare tamquam perfectio suum perfectibile informare habet, et ut potentias habilitare posset sicut qualitas suum subiectum habet qualificare.
Et ideo sunt concedendae rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud autem quod primo obicitur, quod gratia singularis personae creata est in persona creata, dicendum quod gratia singularis personae non dicitur quod sit in persona secundum rationem personalitatis in quantum persona, sed quia inest ei ratione alicuius partis, ita tamen quod gratia sic dicta respicit illius personae merita propria. Quamvis autem in Christo sit personalitas increata, tamen illa persona habet naturam creatam, animam videlicet et carnem ; et nihil impedit quin gratia creata possit esse in Christo secundum eius animam, quae creata est et quae est eius pars ratione humanae naturae. Ipse autem obicit ac si talis gratia esset in persona, non ratione alicuius partis, sed. ratione personalitatis.
- Ad illud quod obicitur, quod filiatio adoptionis non potest stare cum filiatione per naturam etc., dicendum quod non est simile, quia filiatio est proprietas quae respicit ipsam personam ; et iterum adoptio importat aliquam extraneitatem et imperfectionem ; et sic non est de gratia singularis personae, quae respicit ipsam animam, et non imperfectionem et extraneitatem, sed magis completionem et deiformitatem importat. Et propterea nullam omnino habet oppositionem ad illam aeternam acceptationem, sicut adoptio respectu filiationis naturalis. Et ideo non est simile.
- Ad illud quod obicitur, quod, cum Christus sit Deus, non indiget Deo assimilari, dicendum quod ille non esset Deus, nisi corpus eius et anima assumeretur a Verbo ; nec anima esset idonea ut assumeretur a Verbo, nisi esset, deiformis et Deo assimilata perfecte per gratiam : et ideo hoc quod ille homo est Deus, deiformitatem gratiae et gloriae non excludit, quin potius praesupponit.
Et si tu obicias de carne, ad quam non requiritur gratuita dispositio ad hoc quod uniatur Verbo, ad hoc fuit supra responsum, quoniam caro habet congruentiam ad unionem ex ordinatione sui ad animam. Ideo non oportet quod dispositionis congruentia reperiatur primo in carne, sed sufficit quod sit ex parte animae.
- Ad illud quod obicitur de Verbo unito, quod potest regere, dicendum quod verum est quantum est ex parte ipsius Verbi uniti, sed defectus est ex parte liberi arbitrii, quod indiget debita dispositione ad hoc quod regimini ipsius Verbi se valeat conformare ; indiget etiam dispositione debita ut possit ipsi Verbo uniri in una persona. Unde absque dubio deiformior est illa anima per abundantiam gratiae sibi datam quam sit alia. creatura ad hoc quod ad unionem sit idonea.
Ad haec autem intelligenda valent illa quae determinata sunt in primo libro de caritate, et in secundo de gratia, ubi ostensum est quae necessitas vel utilitas est ponere gratiam creatam.
QUAESTIO II.
Utrum in Christo sit gratia finita vel immensa.
Secundo quaeritur, utrum in Christo sit gratia finita vel immensa.
Et quod in Christo fuerit gratia sine mensura, videtur sic.
- Ioannis 3, 34 : Non ad mensuram dat Deus spiritum; et Augustinus dicit quod illi homini datus est Spiritus non ad mensuram ; sed quod caret mensura est immensum et infinitum : ergo etc.
- Item, Magister, in littera : Sane dici potest ipsum tantam gratiae accepisse plenitudinem, ut ei conferre Deus plenius non potuerit. Sed omni finito potest Deus aliquid maius facere : ergo videtur quod ille acceperit gratiam infinitam.
- Item, tanta est gratia, quantum est meritum procedens ex ipsa ; sed meritum Christi fuit infinitum, quia nullatenus potest exhauriri et suffecisset infinitis millibus hominum, sicut dicit Anselmus : ergo gratia, per quam meruit, videtur habere immensitatem.
- Item, finitum non excedit aliud finitum in infinitum in eodem genere. Si ergo gratia Christi est finita, ergo proportionaliter excedit gratias aliorum hominum : ergo, si alii hbmines possent continue proficere, videtur quod Christo passent adaequari per gratiam et ipsum excedere. Quodsi nullus unquam ad perfectionem eius potest attingere, quantumcumque proficiat, videtur quod eius gratia sit immensa.
- Item, tanta est gratia disponens, quantum est illud ad quod disponit secundum rectam habitudinem et proportionem ; sed gratia illius hominis disposuit ipsum ad hoc quod ess Deus ; gratiae aliorum hominum disponunt ad hoc quod fruantur Deo : si ergo esse Deum est bonum infinitum, et maius in infinitum esse Deum quam habere Deum, videtur quod gratia illius hominis sit infinita in se et quod omnes gratias in infinitum excedat.
- Item, anima Christi aut potest ampliorem gratiam desiderare aut non. Si potest desiderare ampliorem gratiam, ergo videtur quod non sit perfecta, cum ei possit fieri additio. Si non potest, cum ergo omni finito possit aliquid maius desiderari, videtur quod eius gratia sit immensa.
Sed contra :
- Omne creatum habet certum pondus, numerum et mensuram, secundum illud quod dicitur Sapientiae 11, 21 ; sed gratia illius hominis, scilicet Christi, est creata : ergo etc.
- Item, quamvis gratia non semper respondeat naturalibus per aequalitatem, respondet tamen secundum debitam proportionem, ubi non est defectus a parte suscipientis ; sed naturalia Christi non sunt infinita nec excedunt in infinitum naturalia cuiuslibet hominis : ergo nec gratuita.
- Item, infinitas in creatura tollit bonum et perfectionem, quia qµod est infinitum caret fine et termino : ergo bonitate et complemento ; sed gratia Christi haec duo praecipue habuit : ergo videtur quod conditio finitatis ei praecipue competat.
- Item, infinito nihil maius est. Ergo, si gratia Christi, secundum quod homo, esset infinita, ergo gratia increata non esset maior illa : ergo Creator et creatura aequarentur in nobilitate et excellentia ; quodsi hoc est impossibile, restat etc.
Respondeo : Dicendum quod aliquid mensura carere sive immensum esse dupliciter est : vel absolute in se vel in comparatione. Si igitur loquamur de gratia Christo collata secundum quod est singularis persona, in se, sic, cum dicat donum creatum, necessario finitum est et mensuratum. Finitas enim et mensuratio circa creaturam potius dicit complementum quam imperfectionem.
Si autem loquamur de ipsa in comparatione ad gratias aliorum hominum, sic improportionabiliter excedit ratione unionis ad personam Verbi, ad quam unionem gratia illa diposuit animam Christi. Gratia enim illa propter coniunctionem.summam cum verbo aeterno habet excedere in infinitum, id est incommensurabiliter, gratias aliorum hominum tripliciter, scilicet quantum ad virtutum habitus et quantum ad usus et quantum ad effectus. Quantum ad habitus : nunquam enim aliqua creatura potest tantum proficere quod tam nobilis et perfecti habitus sit capax sicut anima coniuncta Deo in unitate persoriae.
Quantum ad usus virtutum, quia omnes virtutes in Christo habuerunt usus suos, qui spectant ad perfectionem, et propterea dicuntur fuisse in eo omnes sensus, quia usum habuit completum omnium donorum excellentiori modo quam unquam ad hoc pertingi possit ab aliquo. Quantum ad effectum similiter improportionabiliter excedit gratia Christi, quia propter hoc quod ille homo erat Dei Filius, meritum illius pensatur secundum dignitatem illius personae a qua exit opus ; et propterea meritum passionis suae in infinitum excedit merita passionum nostrarum ; et ob hoc quod Deus erat, mors eius pensata fuit a Deo quantus erat ille qui moriebatur. Et ideo, quantum ad sufficientiam, si infinita millia hominum essent reatu originalis astricta, per illius passionis effectum potuissent esse liberata.
Concedendum est igitur quod gratia Christi, secundum quod homo, est finita et mensurata, quia creata est in numero, pondere et mensura. Et concedendae sunt rationes ad partem istam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud autem quod obicitur primo, quod datus est Christo spiritus non ad mensuram, dicendum quod, si intelligatur de datione aeterna vel de datione per idiomatum communicationem, tunc privatur ibi mensura simpliciter. Si autem per spiritum datum intelligamus ipsam donationem donorum Spiritus Sancti, sic non privatur ibi mensura simpliciter, sed commensuratio respectu nostri, quibus datur Spiritus Sanctus ad usus aliquorum donorum determinate secundum spiritus distributionem, quemadmodum dicitur I ad Corintios 12, s : Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae etc. Sed Christo omnia data sunt illa dona sine aliqua arctatione ; et pro tanto dicitur ei dedisse spiritum sine mensura.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus non potuit dare plenius, dicendum quod Deus non possit aliquid maius facere, hoc potest intelligi triplici ex causa : quoniam aut est ratio ex parte Dei operantis aut ex parte producti aut certe propter limitationem suscipientis. Cum ergo dicitur quod non potuit plenius conferre, hoc non est intelligendum propter immensitatem rei collatae vel finitatem divinae potentiae, sed propter limitationem potentiae susceptivae, quia, cum sit creata, est capacitatis finitae et non potest nisi finitum suscipere.
Et si tu obicias, quod potuit dare capacitatem maiorem, dicendum quod necesse est quod creatura, eo ipso quod creatura est, habeat capacitatem finitam ; et rursus, quia creatura est in tali specie vel genere, limitationem habet ultra quam genus illud vel species se non potest extendere. Et sic in proposito intelligendum est.
- Ad illud quod obicitur, quod meritum Christi est infinitum, dicendum quod infinitas meriti consurgit ex unione illius animae ad personam divinam ob quam unionem non tantum homo, sed etiam Deus mori dicitur. Propter quod meritum illud est infinitum, non ratione gratiae creatae in se, sed ratione infinitae dignitatis personae. Unde et hoc vult Anselmus dicere, cum dicit quod oportuerit illum, qui satisfacere posset, esse Deum et hominem.
- Ad illud quod obicitur, quod finitum non excedit aliud finitum nisi finite, dicendum quod illud habet veritatem quando omnino sunt eiusdem generis. Nam, si non sunt eiusdem generis proximi, falsitatem habet, sicut patet quod linea in infinitum excedit punctum et superficies lineam. Gratia autem Christi non tantum disponit ad fruitionem secundum quod aliae gratiae, verum etiam ad unionem. Et hinc est quod, cum uniri cum deitate sit novus et singularis modus divinae existentiae et habitationis in creatura, quantum ad hoc potest attendi excessus sine mensura.
- Ad illud quod obicitur, quod tanta est gratia, quantum est illud ad quod disponit, dicendum quod illud habere potest veritatem, si disponat per modum necessitatis sive condignitatis, sicut meritum ad praemium ; sed gratia singularis personae disponit ad unionem dispositione congruitatis. Illa enim unio non tantum gratuita fuit, sed inter omnes gratias, ut dicit Augustinus, potissime tenuit rationem gratiae, sicut habitum est supra, distinctione quarta, quia nulla merita sufficientia potuerunt eam praevenire. Propter hoc non oportet, quodsi esse Deum sit bonum infinitum simpliciter, quod gratia ad hoc praeparans sit infinita.
Posset etiam et aliter dici quod esse Deum dupliciter dicitur de aliquo : aut praedicatione per essentiam aut per unionem. Si praedicatione per essentiam, tune praedicatum praedicat infinitum bonum in rectitudine. Si per unionem, tune praedicat infinitum bonum non circa illud de quo praedicatur, sed circa illud quod praedicatur. Unde cum dicitur iste homo est Deus vel iste homo est bonum infinitum, idem est ac si diceretur : iste homo est unitus Deo immenso in unitatem personae ; et tamen homo remanet in sua finitate et Deus in sua immensitate. Quamvis enim humana natura exaltetur, non tamen desinit esse creatura.
- Ad illud quod quaeritur, utrum anima Christi possit ampliorem gratiam appetere, dicendum quod non, quia adeo per illam gratiam Deo unita est ut omnis eius appetitus sit in ipso bono immenso quietatus et terminatus quietatione perfecta.
Quod ergo obicit, quod omni finito potest aliquid maius appeti, dicendum quod verum est de finito in se, sed de illo finito quod ordinat et unit bono infinito iunctura et ordinatiorie perfecta non habet veritatem, quia quietare potest et stabilire ratione eius a quo et ad quod. Unde sicut gratia, quamvis sit vanitas in quantum creatura, habet tamen animam stabilire ratione eius boni a quo procedit et a quo non separatur nec recedit, sic etiam quietare potest ratione eius eui immediate et inseparabiliter coniungit.
QUAESTIO III.
Utrum gratia singularis personae in Christo fuerit plena gratia atque perfecta.
Tertio quaeritur, utrum gratia singularis personae in Christo fuerit gratia plena atque perfecta.
Et quod sic, videtur.
- Isaiae 11, 3 : Replebit eum spiritu timoris Domini, dicitur de Christo ; constat quod secundum humanam naturam ; sed cetera dona gratiae sunt aequalia : ergo pari ratione replevit ipsum spiritu amoris, gratiae et sic de aliis. Sed dona talia spectant ad gratiam singularis personae : ergo etc.
- Item, Ioannis 1, 14 : Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis ; sed Christus secundum divinam naturam non est susceptibilis gratiae, immo eius principium effectivum : ergo hoc dicitur secundum humanam naturam quod habuerit in se gratiam plenam.
- Item, capacitas carens plenitudine caret et perfectione : ergo ubi est ponere perfectionem, est ponere plenitudinem ; sed in Christo, secundum quod est singularis persona, est ponere omnimodam perfectionem virtutis et gratiae : ergo et gratiae plenitudinem.
- Item, nullus potest aliis gratiam perfecte communicare et influere sine defectu et diminutione, nisi prius in se perfectam habeat gratiae plenitudinem ; sed de Christi plenitudine omnes accepimus, et omnes, si plures essent, possent accipere, nec aliquis defectus intervenit : ergo videtur quod Christus in se plenitudinem gratiae habuerit.
Sed contra :
- Plenitudo gratiae consistit in omnibus habitibus virtutum ; sed Christus non habuit fidem et spem : ergo Christus non habuit omnis gratiae plenitudinem.
- Item, status viatoris est ordinatus ad proficiendum : sed Christus fuit in statu viatoris : ergo potuit proficere. Sed qui potest proficere in gratia nondum est gratia plenus : ergo videtur quod Christus in hac vita plenitudinem gratiae non habuerit.
- Item, Filius Dei ideo naturam humanam assumpsit, ut daret nobis exemplum perveniendi ad patriam ; sed via perveniendi ad gloriam est per ascensum de virtute in virtutem ; sed qui de virtute in virtutem ascendit, proficit paulative et non habet gratiae plenitudinein : ergo etc.
Si dicas quod Christus videbatur proficere exterius, sicut dicit Gregorius et Magister, et ideo exemplum dabat - contra : aut ergo secundum veritatem proficiebat interius aut non. Si sic, ergo non erat plenus gratia. Si non, ergo aliter ostendebat quam res se haberet : ergo mendax erat. Sed hoc est inconveniens circa ipsam veritatem mendacium ponere : ergo etc.
- Item, Christus multa bona opera faciebat : aut ergo veraciter in eo crescebat donum gratiae aut non. Si non, ergo, cum bonitas operum ordinetur ad profectum spiritus, frustra operabatur. Si proficiebat, ergo a plenitudine deficiebat.
- Item, sicut anima Christi unita fuit Deitati, ita et corpus ; et sicut ad perfectionem unionis requiritur perfectio gratiae, ita ad perfectionem naturae perfectio aetatis ; sed Christus secundum corpus crescebat veraciter et implebatur quotidie nec habuit a principio plenitudinem naturae sive aetatis : ergo nec plenitudinem gratiae.
- Item, de nulla re potest capacitas aliqua impleri, ex cuius adventu capacitas non minuitur, sed augetur ; sed gratia adveniens non minuit, sed auget capacitatem animae : ergo videtur quod nunquam posset ipsam implere : ergo nec in Christo nec in alio est reperire gratiae plenitudinem.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio in Christo secundum humanam naturam ab ipsius conceptionis primordio fuit gratiae perfecta et consummata plenitudo. Non enim decebat Verbum increatum uniri animae perfectissima unione, qualis est unio in unitatem personae, quin anima esset deiformis secundum quod erat possibile. Et ideo non tantum deiformitatem habuit gratiae et gloriae, sed etiam super omnem : gratiam et gloriam. Nec tantum fuit in eo plenitudo sufficientiae, sicut in Sanctis, de qua plenitudine dicitur Actuum 6, 8 : Stephanus plenus gratia et fortitudine ; nec tantum plenitudo praerogativae, sicut in Virgine Maria, de qua plenitudine dicitur Lucae 1, 28 : Ave Maria, gratia plena etc. ; nec tantum plenitudo numerositatis et copiae, sicut est in tota Ecclesia, de qua plenitudine ad Ephesios 4, 10 : Ascendit super caelos, ut adimpleret omnia etc. ; sed etiam plenitudo superabundantiae ; de qua Ioannis 1, 14 : Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis : plenum, inquam, plenitudine superabundantiae ; propter quod subdit ad hoc probandum : Et de plenitudine eius nos omnes accepimus.
Concedendae sunt igitur rationes hoc ostendentes, Christum ab instanti conceptionis fuisse gratia plenum et habuisse in se plenitudinem gratiae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, quod non habuit fidem et spem, dicendum quod fides et spes habentsecum iunctam im perfectionem, habent et nihilominus aliquid perfectionis ; et ratione eius quod habent de imperfectione, plenitudini plus obviant quam ad plenitudinem faciant : unde evacuantur in gloria ; sed ratione eius quod perfectionis est in eis, si quid est reperiri, habent esse in Christo. Et ideo illarum virtutum absentia plus attestatur plenitudini quam diminutioni.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus fuit in statu viatoris, dicendum quod Christus fuit simul in statu viatoris et comprehensoris, sed in statu comprehensoris secundum partem superiorem, in statu viatoris secundum partem inferiorem et secundum carnem. Et quoniam gratia secundum suam essentiam et complementum respicit partem superiorem et mentem, hinc est quod Christus magis habuit gratiam perfectam quam diminutam, quia gratia magis respiciebat statum perfectum.
- Ad illud ergo quod obicitur de exempta Christi, dicendum quod Christus dedit nobis exemplum in operibus exterioribus et in operibus virtutis perfectae ; sed illa opera in Christo erant perfectionem indicantia, in nobis vero sunt ad perfectionem perducentia. Et, quamvis opera exteriora praetenderent eius profectum, non tamen erat mendax, quia nullam perfectionem indicabant quae non esset in eo. Si vero per opera non indicabat perfectionem suam summam, hoc non erat falsitatem praetendere, sed veritatem occultare ; quod quidem licet et expedit propter nostram utilitatem.
- Ad illud quod obicitur, quod multa bona opera faciebat, dicendum quod propter illa in gratia non crescebat ; nec tamen operabatur frustra, quia non propter suum incrementum, sed propter nostrum illa fadebat, unde et nos maximum commodum reportamus.
- Ad illud quod obicitur, quod corpus habuit defectum plenitudinis in aetate, dicendum quod non est simile, quia defectus aetatis in corpore faciebat ad humiliationem et verae naturae ostensionem, et sic ad fidei confirmationem ; sed defectus gratiae in anima in nullo nobis prodesset nec Deum deceret ; et ideo non et simile. Praeterea, alia ratio est, quia dispositio ad unionem se tenet ex parte animae, non ex parte carnis, sicut prius ostensum est ; ideo magis perfectam oportuit esse animam quam carnem.
- Ad illud quod obicitur, quod gratia ampliat capacitatem, dicendum quod capacitatem ampliari contingit dupliciter : aut ratione possibilitatis maioris in suscipiendo aut ratione virtutis in cooperando. Eadem enim est potentia quae gratiam suscipit et gratiae susceptae cooperatur. Si ioquamur de ampliatione capacitatis quantum ad virtutem cooperandi, sic verum est quod gr.atia adveniens auget liberum arbitrium sive voluntatis bonam habilitatem et capacitatem. Si vero loquamur de possibilitate in suscipiendo, sic habet falsitatem, quoniam gratia est sicut actus et complementum, et quanto plus datur alicui de actualitate, tanto plus recedit a possibilitate ; unde et nos dicimus quod quae multum habent de specie, cui competit agere, parum habent de materia, cui competit pati et suscipere. Et quoniam in Christo ipsa habilitas ad bonum est per gratiam perfectam ad complementum producta, hinc est quod eius capacitas est impleta, sicut dicimus de forma caeli quod complet appetitum materiae, quia materia eius non appetit esse sub ulteriori forma ; adeo forma ipsam statuit in actualitate completa. Sic in gratia Christi suo modo intelligendum est. Unde hic seducit mata imaginatio, quia non impletur anima dono gratiae sicut locus vacuus impletur corpore, sed potius sicut possibilitas materiae completur actualitate formae.
ARTICULUS II
De gratia capitis.
Consequenter quaeritur de gratia capitis, de qua quaeruntur tria.
Primo quaeritur de ipsa quantum ad essentiam, quid sit.
Secundo quantum ad differentiam, utrum differat ab alia gratia.
Tertio quantum ad influentiam utrum redundet in totam Ecclesiam.
QUAESTIO I.
Utrum gratia capitis sit quid creatum vel increatum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, quid sit gratia capitis secundum essentiam, utrum videlicet sit quid creatum vel increatum.
Et quod sit quid creatum, videtur.
- Omnis gratia, quae coepit esse in Christo, est quid creatum ; sed gratia capitis coepit esse in Christo, quia Christus coepit esse caput, secundum quod dicltur ad Ephesios 1, 22 : Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam : ergo etc.
- Item, omnis gratia, quae est in Christo secundum quod homo, est gratia creata ; sed gratia capitis est huiusmodi : ergo etc. Maior patet ; minor probatur per hoc quod gratia capitis inest Christo secundum quod caput ; sed unius naturae sunt caput et membra : ergo Christus est caput secundum humanam naturam : ergo etc.
- Item, illa est gratia capitis, de cuius plenitudine accepimus ; sed de gratia Christi creata accepimus gratiam pro gratia ; ipse enim omnibus meruit et pro omnibus satisfecit : ergo etc.
- Item, illa est gratia capitis, secundum quam attenditur universitas sensuum : in Christo enim sicut in capite omnes, sensus reperiuntur ; sed gratia, secundum quam attenditur diversitas sensuum et secundum quam colliguntur in Christo, est gratia creata : ergo etc.
Sed contra :
- Nihil creatum influit motum et sensum gratiae in membra ; sed gratia capitis est secundum quam est influentia motus et sensus in membra Christi : ergo gratia capitis non potest esse quid creatum.
- Item, nihil creatum unum numero est omnino incircumscriptum ; sed Christus, in quantum est caput, est a quodlibet suorum membrorum indivisus : ergo non potest esse caput secundum aliquid creatum. Si ergo caput est secundum aliquam gratiam, videtur quod illa sit gratia increata.
- Item, caput est membrorum principium et origo ; sed Christus non potest esse animarum principium nisi secundum divinam naturam : ergo est caput secundum illam. Ergo, si caput dicit quid increatum, videtur similiter quod gratia capitis quid increatum sit secundum suam essentiam.
- Item, caput est simul cum membris vel antecedit membra. Ergo gratia capitis gratiam membrorum vel praecedit vel concomitatur ; sed gratia Christi creata non antecessit gratiam membrorum - natura enim humana in Christo non prius fuit quam esset in multis Sanctis, sed longe post - ergo gratia capitis non potest esse gratia creata.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod caput in spiritualibus transumtive dicitur a capite in corporalibus ; omnes autem transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt ; et ideo caput in spiritualibus dicitur secundum concomitantiam ad aliquam proprietatem capitis materialis. In capite autem materiali haec tria reperimus, scilicet quod est membris conforme, est membrorum principium, est etiam influxivum sensus et motus. Et propterea in ipso reperiuntur omnes sensus perfectiori modo quam in aliis membris.
Omnes autem has proprietates est in Christo reperire respectu bonorum ; et ideo valde rationabiliter sancta Scriptura dicit Christum esse caput Ecclesiae.
Sed prima proprietas, scilicet conformitas, competit ei ratione humanae naturae. Unde Augustinus, Super Ioannem : Unius naturae sunt vitis et palmites. Propter quod, cum Deus esset, cuius naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cuius et nos esse palmites possemus ; omnino enim idem est de capite quod de vite intelligendum.
Secunda autem proprietas, scilicet principiandi, competit ratione divinae naturae secundum quod est omnium principium. Unde ad Colossenses 1, 18 : Ipse caput corporis Ecclesiae qui est principium etc. ; ibi Glossa : Qui est principium secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiae, quia omnes iusti, qui ab Abel usque ad ultimum iustum generantur, virtute divinitatis illuminantur.
Tertia vero proprietas, scilicet influendi motum et sensum, competit ei ratione divinitatis et ratione humanitatis. Dupliciter enim contingit sensum et motum gratiae influere : aut per modum praeparantis aut per modum impartientis. Super modum praeparantis, sic est ipsius Christ ; ratione humanae naturae, in qua passus est propter nos et patiendo satisfecit et removit inimicitias et disposuit ad suscipiendam gratiam perfectam. Si per modum impartientis et conferentis, sic est ipsius Christi ratione divinae naturae, qui solus Deus est, qui illuminat pias mentes, solus est qui baptizat interius, pro eo quod mens nostra immediate ab ipsa Veritate formatur, sicut saepe dicit Augustinus. Et ita influere per modum praeparantis est Christi hominis, per modum impartientis est Christi Dei.
Vel per alia verba, et in idem redit, influere per modum merentis, Christi hominis ; per modum efficientis, Christi Dei ; vel influere quantum ad remissionem poenae, Christi hominis ; quantum ad remissionem culpae, Christi Dei. Et sic influentia uno modo respicit Christum secundum naturam creatam, alio modo secundum naturam increatam.
Si ergo gratia capitis dicitur illa gratia, secundum quam Christus habet influere motum et sensum in membra, restat hoc esse ponendum quod gratia capitis uno modo nominat gratiam increatam, alio etiam modo nominat non tantum increatam, sed etiam cteatam, sicut ostendunt rationes ad primam partem ; et ideo sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur, quod non potest esse gratia creata, quia non posset influere, iam patet responsio, quia, quamvis non possit influere effective et causative, potest tamen influere meritorie et dispositive secundum naturam humanam.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus, secundum quod caput, est indivisus, dicendum quod est unio per unitatem naturae et est unio per fidem et dilectionem. Dicendum est igitur quod unio Christi ad corpus Ecclesiae est per fidem et dilectionem. Cum ergo dicitur quod caput est indivisum a membris, dicendum quod indivisio non privat distantiam localem sive separationem corporum, sed separationem et disconvenientiam mentium et affectionum. Et ideo ex hoc non ponitur quod Christus, secundum quod caput, sit incircumscriptus, quia idem potest esse in uno loco tantum et tamen per cognitionem et amorem in cordibus diversorum. Unde ad Ephesios 3, 17 : Habitare Christum per idem in cordibus nostris.
- Ad illud quod obicitur, quod caput est membrorum principium, dicendum quod ut caput sit principium quantum ad esse naturae, hoc est de veritate capitis et expressa proprietate ; nec hanc est reperire in Christo secundum humanam naturam, sed secundum divinam, ut praedictum est supra.
Posset tamen dici aliquo modo Christus principium membrorum suorum quantum ad esse gratiae etiam secundum humanam naturam, quia nunquam aliquis fuit gratiam assecutus, nisi haberet Christum in corde ut fundamentum, quod collocatur per fidem. Fundamentum enim aliud nemo potest in membris Christi ponere praeter illud quod positum est, quod est Christus Iesus, et sine hoc fundamento nemo potuit habere gratiam, quia nunquam fuit alicui salus sine fide Mediatoris. Et hoc est quod dicitur ad Colossenses 1, 18 : Qui est principium etc., Glossa : Secundum humanitatem dici potest principium Ecclesiae, quia super fidem humanitatis eius Ecclesia. fundata est.
- Ad illud quod obicitur, quod gratia capitis vel concomitatur vel praecedit, dicendum quod, sicut dictum est de unione, quod caput spirituale non oportet uniri materialiter et naturaliter, sed spiritualiter per cognitionem et amorem, sic etiam intelligendum est de antecessione. Unde ad hoc quod Christus sit caput iustorum praecedentium non oportuit, quod comitaretur re, sed fide ; et sic utique fuit, quia fides Christi praecessit in cordibus salvandorum.
Et sic patet quod capitis ratio et gratia similiter quantum ad perfectam similitudinem respici in Christo aliquid increatum ; respicit etiam aliquid creatum, ita quod ad perfectam rationem capitis intelligendam necesse est utrumque concurrere.
QUAESTIO II.
Utrum gratia capitis sit alia quam gratia singularis personae et unionis.
Secundo quaeritur de gratia capitis quantum ad differentiam, utrum videlicet sit alia quam gratia singularis personae et gratia unionis.
Et quod sit alia, videtur.
- Communiter secundum doctores in Christo consuevit differentia gratiae poni, scilicet gratia singularis personae, gratia unionis et gratia capitis. Si ergo divisio esse debet per opposita. vel saltem disparata, videtur quod ista differentia gratiae ab aliis sit diversa.
- Item, gratia capitis aliis communicatur ; gratiam vero singularis personae vel unionis Christus aliis non communicat, quia respiciunt ipsum solum : ergo sunt differentes gratiae.
- 3. Item, quod sit alia quam gratia singularis personae, videtur, quia, esto quod humanitas separetur a divinitate, adhuc tamen remanet gratia singularis personae ; sed non remanet gratia capitis nec gratia unionis : ergo gratia capitis differt a gratia singularis personae.
- Item, quod sit alia quam gratia unionis, videtur, quia gratia unionis non habuit esse nec efficaciam nisi in plenitudine temporum, gratia capitis a primordio habuit ef fectum in Sanctis : ergo necesse est eas ab invicem differre.
Sed contra :
- In unica anima una est gratia gratum faciens sicut una est vita : ergo, si anima Christi est una, aut gratia capitis non est gratum faciens aut non differt a gratia unionis et singularis personae. Sed est gratum faciens : ergo etc.
- Item, idem est habitus scientiae quo quis novit in se et quo potens est docere alios ut magister : ergo pari ratione idem est habitus gratiae, quo in se perficitur et Deo unitur et quo influit in membra et eis unitur ; sed primus habitus gratiae dicitur gratia singularis personae et unionis, secundus vero dicitur gratia capitis : ergo gratia capitis et unionis sunt una gratia cum gratia singularis personae.
- Item, eo ipso est ille homo caput Ecclesiae quo assumptus est a Verbo in unitatem personae ; sed hoc est per gratiam unionis : ergo gratia unionis et capitis sunt una gratia. Minor manifesta est ; maior probatur per illud quod dicitur ad Ephesios 1 ; 22 : Ipsum dedit caput etc., Glossa : Nullum maius donum praestare posset Deus hominibus quam ut Verbum suum, per quod condidit omnia, faceret illis caput, ut esset filius Dei et ftlius hominis, unus Deus cum Patre ; unus homo cum hominibus . Ex hoc expresse habetur quod eo est ille homo caput quo a Verbo Dei assumptus in unitatem personae.
- Item, quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit ; sed gratia unionis est summa gratia, ut dicit Augustinus, XIII De Trinitate, et habetur in principio praecedentis distinctionis : In rebus per tempus ortis etc. ; gratia capitis est summa, sicut habetur in auctoritate praemissa : ergo gratia capitis non differt a gratia unionis.
- Item, quod nec a gratia singularis personae, videtur, quoniam Christus est caput secundum illam gratiam secundum quam est in ipso sensuum integritas et perfectio ; et hoc est secundum gratiam singularis personae : ergo etc.
- Item, secundum illam gratiam Christus est caput, secundum quam pro nobis satisfecit nobisque promeruit gratiam quantum ad motum et sensum ad nos derivari ; sed hoc fuit secundum gratiam personae singularis, quia quantum ad illam attenditur meritum : ergo idem quod prius.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod gratia singularis personae proprie nominat habitum, secundum quem anima est Deo similis et accepta. Sed gratia unionis dicitur tripliciter, sicut praedictum fuit supra. Uno namque modo dicitur gratia unionis gratia faciens unionem ; et sic : nominat divinam essentiam, quae sola est illius unionis causa. Alio modo gratia unionis dicitur gratia disponens ad unionem de congruo ; et sic nominat qualitatem creatam, scilicet habitum animae. Tertio modo dicitur gratia unionis, id est ipsa unio gratis facta ; et sic nominat ipsam relationem.
Secundum hoc etiam intelligendum quod gratia capitis potest his tribus modis accipi. Uno modo potest nominare principium effectivum sensus et motus spiritualis in membris Christi ; et sic nominat ipsum Deum et per appropriationem Spiritum Sanctum. Alio modo nominat ipsum quod disponit per modum meriti et praeparationis ad influentiam motus et sensus respectu cuiuslibet membri ; et sic nominat habitum animae Christi, per quem Christus nobis meruit. Tertio modo gratia capitis potest dici ipsa gratuita praesidentia, quam Deus gratis fecit ; dum Verbum suum nobis praeposuit sicut caput membris. Omnibus his modis in diversis Sanctorum auctoritatibus et Glossis invenitur gratia capitis accipi.
Si igitur gratia capitis et unionis nominat principium effectivum illius coniunctionis et nostrae sanctificationis spiritualis, sic idem nominant et idem sunt quantum ad principale significatum, scilicet ipse Deus vel Spiritus Sanctus ; et est differentia solum quantum ad connotatum ; quia gratia unionis connotat effectum circa Christum, gratia capitis effectum eirca membra Christi ; et differunt a gratia singularis personae, sicut increatum a creato, sicut divina essentia ab habitu gratiae quem infundit.
Si vero dicatur gratia unionis et capitis ipsa unio gratuita et praesidentia, sic sunt diversae relationes et comparationes, quae tamen non sunt fundatae super aliud et aliud, sed super idem. Homo enim ille eo ipso est caput aliorum hominum quo est Verbo Dei unitus. Et hoc modo differt gratia unionis et capitis a gratia singularis personae, sicut illud ad quod ordinatur dispositio differt ab ipsa dispositione. Gratia enim singularis personae sua perfectione reddit illam naturam idoneam ut Deo uniatur ac per hoc ceteris Sanctis praeficiatur sicut caput membris.
Si vero gratia unionis et capitis dicatur habitus disponens ad unionem et aliorum sensificationem, sicut gratia singularis personae dicitur habitus faciens animae et Dei assimilationem, hoc modo ista triplex gratia non est triplex ratione diversitatis habituum, sed ratione diversae comparationis eiusdem habitus. Nam ille habitus dicitur gratia singularis personae in quantum disponit ad Dei assimilationem et in quantum facit animam deiformem et per hoc ipsum consequenter disponit ad unionem personalem, et dicitur gratia unionis ; et consequenter per hoc ipsum disponit ad redundantiam sive influentiam motus et sensus in cetera membra Christi, et sic dicitur gratia capitis.
Et sic patet quod gratia capitis, in quantum habitus, non differt a gratia singularis personae vel unionis secundum habituum diversitatem, sed secundum comparationum multiplicitatem.
Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod in Christo ponitur gratia secundum triplicem differentiam, dicendum quod illa divisio non est data penes differentiam gratiae quantum ad diversitatem habituum, sed quantum ad diversitatem comparationum atque respectuum sive effectuum consequenter se habentium, qui non diversificant essentialiter habitus.
- Ad illud quod obicitur, quod gratia capitis communicatur, dicendum quod gratia capitis non sic communicatur aliis ut eis sit gratia capitis, sed sic ut efficaciam habeat circa alios. Et hoc quidem absque dubio competit gratiae singularis personae et unionis, quia ratione eius nobis meruit et pro nobis satisfecit. Quamvis autem gratia Christi, quocumque modo dicta, efficaciam habeat in nos, tamen non quocumque nomine datur intelligi eius efficacia in nos, sed solum per hoc nomen quod est gratia capitis. Sic enim nominatur propter virtutem et efficaciam influendi.
- Ad illud quod obicitur, quod remaneret gratia singularis personae si deponeretur natura assumpta, sed non gratia capitis, dicendum quod verum est ; sed ex hoc non sequitur quod gratia capitis ab illa differat per essentiam ; sed verum est quod aliquam comparationem et efficaciam dicit, quam, inquam, non esset reperire post separationem. Gratia enim capitis, quae attenditur in influentia et praesidentia Christi respectu aliorum, naturali ordine praesupponit unionem, ratione cuius ille homo ceteris ineffabiliter antecellit.
- Ad illud quod obicitur, quod gratia unionis habet efficaciam solum in fine temporum, dicendum quod, si efficacia gratiae unionis attendatur in hoc quod animam Christi reddat idoneam ad unionem, verum est quod solum in plenitudine temporum efficaciam habuit. Si autem efficacia gratiae unionis attendatur quantum ab aliis creditur, qui mediante illa fide iustificantur, sic efficaciam habuit a principio, et hoc ipso gratia capitis potest appellari.
Et sic patet quod gratia capitis secundum unam suam acceptionem, quae communior est, secunctum essentiam habitus non differt ab aliis, sed solum secundum comparationem, ut visum est.
QUAESTIO III.
Utrum Deus mediante gratia capitis influat sensum in omnem creaturam habentem gratiam, sive angelicam sive humanam.
Tertio. quaeritur de gratia capitis quantum ad influentiam. Et est quaestio, utrum mediante illa gratia Deus influat sensum in omnem aliam creaturam habentem gratiam, sive angelicam sive humanam.
Et quod sic, videtur.
- Ad Ephesios 1, 9 : Proposuit omnia instaurare in Christo, quae in caelis et quae in terris sunt, Glossa : Quae in caelis sunt, id est numerum angelorum diminutum implere ; et quae in terris, id est homines, qui per peccatum depravati erant, renovare. Sed illi mediante Christo sensum et motum suscipiunt, qui per ipsum instaurantur in esse perfecto ; ergo, si haec sunt caelestia et terrestria, homines et angeli mediante ipso suscipiunt gratiam, et gratia capitis in hos et illos redundat.
- Item, paulo post, ibidem : Ipsum dedit caput.super omnem Ecclesiam, sed caput influit in omnia membra : ergo Christus homo per suam gratiam in totam Ecclesiam habet influentiam. Sed Ecclesia communicat suas illuminationes angelis, sicut dicitur ad Ephesios 3, 10 : Ut innotescat Principatibus et Potestatibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei : ergo videtur quod influentia gratiae Christi ad omnes electos habeat extendi.
- Item, malitia principis tenebrarum non tantum se extendit ad daemones, immo magnam efficaciam habet in homines : unde illorum per superbiam efficitur princeps. Si ergo bonitas gratiae Christi est multo excellentior et efficacior et communior, videtur quod ad omnes electos se extendit per efficaciam, sive sint homines sive angeli sive viatores sive beati.
- Item, iste est ordo divinae sapientiae et legis, ut dictat ratio et vult Dionysius, scilicet infima reduci per media, et media per suprema ; unde et angeli ordinum inferiorum suscipiunt purgationes et perfectiones ab angelis superiorum ordinum. Sed Christus est super omnes tam angelos quam archangelos : sedet enim a dextris Dei, tanto melior angelis effectus, quanto prae illis differentius nomen hereditavit. Si ergo omnibus electis praeeminet excellentia perfecta, videtur quod in omnes gratia eius habeat efficaciam et influentiam.
Sed contra :
- Caput non influit in cor, sed magis e converso. Si ergo secundum rectam transsumtionem gratia illa, quae in alios redundat, dicitur gratia capitis, non videtur quod influat in totum corpus Ecclesiae ; aut, si in totum influit, potius deberet gratia cordis quam capitis appellari.
- Item, gratia capitis non influit nisi in eos qui iam sunt membra ; et nulli sunt membra nisi coniungantur ei per fidem et caritatem : ergo in nullos influit nisi in habentes fidem et caritatem. Sed habentes fidem et caritatem habent motum et sensum : ergo videtur quod gratia capitis in nullos influat nec motu m nec sensum ; nec est aliud date quod influat : ergo etc.
- Item, gratia capitis in eos solos influit respectu quorum habens gratiam est caput ; sed Christus secundum humanam naturam non est caput angelorum, quia unius naturae sunt caput et membra : ergo nullam habet in angelos influentiam.
- Item, esto quod Filius Dei non esset incarnatus, angeli essent beati ; nec propter Christi incarnationem sunt aliqui ex eis redempti et liberati. Ergo videtur quod nihil eis conferat gratia Christi.
- Item, nihil agit nisi dum est ; sed Christi gratia non fuit ante adventum Christi : ergo videtur quod in illos, qui Christi adventum praecesserunt, gratia illa nullum habuit effectum.
- Item, si ita influebat ante adventum Christi in Sanctos qui praecesserunt sicut nunc in nobis habet effectum, ergo sicut illud dicitur tempus gratiae propter redundantiam a plenitudine Christi, ita videtur quod tempus illud deberet tempus gratiae dici ; quod si non dicitur, videtur quod influentia gratiae Christi non se extendat ad illos qui praecesserunt.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sensus in spiritualibus attenditur quantum ad cognitionem, motus vero quantum ad affectionem et dilectionem, quae est pondus inclinans unumquemque spiritum et trahens ad locum sibi debitum. Influere ergo motum et sensum est causare in nobis fidem et dilectionem, sive fidem operantem per dilectionem sive congnitionem et amorem. Attendendum autem quod cognitio et dilectio est in triplici differentia : quaedam, quae respicit statum meriti, et haec dicitur gratuita ; quaedam vero in qua consistit substantia praemii, et haec dieitur gloriosa ; quaedam quae est utrique annexa, quae nec est de essentia meriti nec praemii, sed de bene esse.
Secundum hanc triplicem differentiam cognitionis et dilectionis est dicere quod gratia capitis influat in membra gratia increata effective, sed gratia creata meritorie et dispositive. Nam propter meritum passionis Christi promissum Patribus praecedentibus dedit Deus gratiam reconciliationis ; et propter exhibitum dat nobis gratiam reconciliationis abundantius, in qua quidem gratia est sensus cognitionis et motus affectionis. Et rursus, propter illam passionem aperta est ianua, ut omnibus membris Christi detur dilectio et cognitio gloriosa, in quibus consistit perfectio motus et sensus.
Ex hoc eodem angelis mysteria multa revelantur et gaudia multa conferuntur de restauratione sua, quae invenitur facta per Christum. Et ideo etiam ipsi acçipiunt motum et sensum, non, inquam, illum qui est de essentia gratiae et gloriae, sed qui est de bene esse ac perfectione.
Concedendum est igitur quod gratia capitis redundat in omnes cives supernae Ierusalem, licet secundum plus et minus : nam magis in homines qui redimuntur quam in angelos qui reintegrantur ; magisque in eos qui sequuntur eius adventum quam in eos qui praecesserunt, quia clarius vident et credunt et charismatum donis amplius perfunduntur, propter hoc quod, si passio promissa tantum illis valuit ut illos per viam salutis perduceret, amplius passio exhibita et soluta hoc debuit facere.
Propter hoc concedendae sunt rationes ad primam partem inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud · vero quod obicitur, quod generalior est influentia cordis quam capitis, dicendum quod generalior est secundum veritatem. Sed tamen influentia capitis generalior est secundum manifestationem, pro eo quod in capite omnes sensus apparent et eminentiorem situm habent et in eo sunt cellulae aptae ad cognoscendum et nervi apti ad sentiendum et movendum, ita quod nervi apti ad sentiendum a parte anteriori videntur egredi et nervi apti ad motum a parte posteriori. Et quoniam transsumptio ad manifestandas proprietates spirituales latentes sumi debet a re manifesta, hinc est quod propter generalem influentiam magis dicitur Christus caput quam dicatur cor. Propter quam etiam evidentiam medici discordant a naturalibus. Dicunt enim physici quod principium motus et sensus est in capite, licet naturales, qui considerant principia rerum intimius, dicant quod horum principium est cor. Et sic patet illud.
- Ad illud quod obicitur, quod caput non influit nisi in unita membra, dicendum quod hoc habet veritatem in eo capite quod habet determinatam potentiam et non potest sibi membra unirre et de non-membro membrum facere. Et ideo hoc non habet locum in capite Christo, qui potest secundum divinam naturam de non-membro membrum facere et secundum humanam naturam potest hoc mereri et impetrare et ita primo sensum et motum influere et continuare.
- Ad illud quod obicitur, quod angeli non sunt membra, quia non sunt conformes in natura, dicendum quod, etsi angeli non debeant dici membra, tamen nihilominus influentia potest esse a Christo in angelos, non solum secundum divinam naturam, secundum quam est caput omnium, sed etiam secundum naturam humanam, per accidens tamen, quia influendo et redimendo membra sua reparat Christus ruinam. angelicam. Quando ergo dicitur quod gratia capitis non influit nisi in membra, si intelligantur membra proprie, sic non habet veritatem, nisi arctetur influentia ad influentiam proprie dictam, cuiusmodi est influentia gratiae et gloriae.
- Ad illud quod obiitur, quod angeli essent beati etiam si Christus non esset incarnatus, dicendum quod hoc non cogit quod Christus nullo modo influat, sed quod non influit primum motum et sensum, qui sunt essentiales gratiae et gloriae. Aliquo tamen modo potest influere quod facit ad bene esse, sicut prius ostensum est.
- Ad illud quod obicitur, quod illud non potest influere quod non habet esse, dicendum quod verum est de influentia per modum principii effectivi, de influentia autem per modum meriti non habet veritatem. Sufficit enim quod sit in fide et dilectione credentis ; ac per hoc, dum creditur et amatur, ab ipso credens et amans vivificetur, et dum etiam promittitur, ex ipsa promissione divina severitatis rigor aliquatenus placetur, ut benevolentiam suam reddat.
- Ad illud quod obicitur, quod tempus praecedens deberet dici tempus gratiae, dicendum quod in tempore praecedenti gratia Christi non defuit ; attamen non debet illud tempus gratiae, sed umbrae dici, quia non erat tanta redundantia gratiae, quae velamen figurarum effugaret et onus Legis alleviaret. Nunc autem, cum manifesta est veritas et per amorem alleviata sunt mandata ; vere dicendum est tempus gratiae advenisse. Unde Christus efficaciam habuit in his qui praeibant et sequebantur, ut botrus in palo portabatur ab antecedentibus et sequentibus, sed praeeuntes ferebant et non videbant, sequentes vero et ferebant et aperte videbant : sic similitudinarie in proposito intelligendum est.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Christus est caput, in quo sunt omnes sensus, in Sanctis vero quasi solus tactus. Sed contra : Origenes, Super Leviticum, distinguit quinque sensus spirituales correspondentes quinque corporalibus. Et ibidem dicit quod omnes illi sensus sunt in viris saqctis et spiritualibus : ergo nihil dicit quod in Sanctis est solus tactus.
Item, in spiritualibus tactus est sensus. nobilior et perfectior, pro eo quod magis iungit de proximo ei in quo est summa nobilitas, utpote Deo. Ergo videtur quod multo magis quam tactus deberent alii sensus in viris sanctis reperiri.
Est igitur quaestio, quid Augustinus hic vocet quinque sensus spirituales ; et, iuxta hoc, quid sint sensus spirituales et qualiter distinguantur.
Respondeo : Dicendum quod sensus nominat usum alicuius potentiae existentis in re vivente et a re vivente secundum naturam. Per hunc etiam modum in spiritualibus sensus dicit usum donorum gratuitorum, quae quidem dona sunt eo vitalia quo sunt gratuita.
Potest igitur sensus accipi large pro quocumque usu gratiae perfecto et evidenti. Et sic accipi Augustinus in littera, cum dicit quod in Christo fuerunt omnes sensus, in aliis vero solus tactus , quia Christus habuit dona gratiarum quantum ad habitus et eorum usus in omnimoda plenitudine numerositatis et perfectionis. ; alii vero habent quantum sufficit ad usum vitae spiritualis. Et, quia tactus est sensus maxime necessarius vitae, ideo dicit quod in aliis Sanctis est solus tactus. Unde sicut animal perfectum excedit animalia imperfecta in nobilitate vitae et integritate sensuum, sic Christus in gratiae plenitudine excellentiam habet respectu omnium Sanctorum.
Alio modo sensus potest dici stricte ; et sic sensus spiritualis dicitur usus gratiae interior respectu ipsius Dei secundum proportionem ad quinque sensus. Et sic accipit Origenes et Bernardus, qui distinguunt quinque sensus interiores, quorum numerum facile est assignare. Quilibet enim illorum sensuum, sicut vult Bernardus, radicem habet in intellectu et affectu, pro eo quod cognitionem experimentalem dicant. Sed quidam se magis tenent ex parte intellectus ut visus et auditus ; quidam ex parte affectus, ut odoratus, gustus et tactus. Et sufficientia patet sic : quia ex parte intellectus contingit dupliciter circa cognitionem alicuius exerceri : aut proprio intuitu, et sic est visus ; aut aliena excitatione sive instructione, et sic auditus.
Circa affectionem vero triplicem contingit reperire statum : aut in remotione, et sic odoratus ; aut in approximatione, et sic gustus ; aut in unione, et sic tactus, qui est perfectior inter omnes sensus et spiritualior propter hoc quod maxime unit ei qui est summus spiritus ; propter quod dicitur 1 ad Corinthios 6, 17 : Qui adhaeret Deo unus spiritus est.
Ex his patet littera et responsio ad quaesita. Aliter enim Augustinus accipit sensus quam Origenes et Bernardus. Patet etiam illud quod ultimo quaerebatur.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quoci dicit quod Sanctis dat Deus spiritum ad mensuram. Contra, Iacobi 1, 5 : Qui dat omnibus affluenter etc. : Glossa : Omnia dat omnibus non in mensura. Ergo etc.
Item, eadem largitate et liberalitate dat gratiam membris qua dat gratiam capiti ; sed primum fecit largitate immensa : ergo et secundum.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur Deus dare spiritum non ad mensuram sive non in mensura, hoc dupliciter potest intelligi : vel quia fiat privatio mensurae respectu doni dati ; et sic accipit Augustinus, cum dicit quod Sanctis non convenit illud quod dicitur de Christo, quod datus sit ei spiritus non ad mensuram. Alio modo potest intelligi privatio mensurae respectu largitatis ipsius im partientis ; et sic intelligitur illa Glossa praedicta, quoniam non intendit dicere quod gratia collata unicuique sit sine mensura, cum dicat Apostolus : Unicuique, sicut mensus est Deus mensuram fidei ; sed hoc vult dicere quod illa gratia confertur ex liberalitate immensa, cuius signum est quod omnibus dat affluenter et non improperat. Et sic patet responsio ad obiecta.
Posset etiam dici quod Augustinus intelligit respectu singularis personae, sed praedicta Glossa respectu totius Ecclesiae ; et ideo non est controversia, quoniam in Ecclesia est plenitudo numerositatis, quae excedit mensuram cuiuslibet Sancti, sicut dictum est supra.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Acceperunt de plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem. Videtur enim falsum dicere, quoniam secundum hoc posset dici quod accepimus de plenitudine gratiae Petri secundum similitudinem ; habuimus enim gratiam similem ei.
Item, huic expositioni videtur littera sequens in textu Evangelii repugnare, cum additur : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est ; sed Moyses illam eamdem Legem communicavit aliis quam suscepit : ergo Christus eamdem gratiam.
Item, nos particimus carni et sanguini eius per veritatem et substantiam : ergo pari ratione et gratiae ; aut si non, quaeritur quare non ?
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur aliquis accipere de aliquo ; de potest importare habitudinem partis ad totum, sicut aliquis accipit de vino quod est in dolio ; vel potest importare habitudinem principiati ad principium, sicut, si aliquis accendat candelam ad ignem alterius candelae, dicitur accepise de eius lumine. In utraque autem harum comparationum haec praepositio de importat aliquam unitatem et convenientiam ; sed in prima notat convenientiam in substantia et natura, in secunda vero notat convenientiam in conformitate quadam quae attenditur secundum aliquod commune.
Quoniam ergo gratia Christi non fuit transfusa in nos per decisionem partis a parte, sed efficaciam habuit ut Deus nobis consimilem gratiam daret merito gratiae Christi, hinc est quod Magister dicit nos accepisse de gratia Christi, non quantum ad essentiam, sed quantum ad similitudinis convenientiam, nolens per hoc excludere redundantiam et influentiam gratiae capitis, sed volens auferre divisionem et transmutationem gratiae ab uno subiecto in aliud, ne falso intelligatur illud verbum evangelicum.
Nec est simile de Lege et corpore Christi respectu gratiae, quia tam Lex quam Christi corpus potest transferri de manu in manum, non sic gratia de subiecto in subiectum. Et per hoc patet totum.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sane potest dici, ipsum secundum hominem a conceptione accepisse gratiae plenitudinem ; quoniam super illud Lucae 4, 21 : Hodie impleta est Scriptura, dicit Glossa : Prae omnibus Sanctis unctus est unctione spirituali, quando descendit super eum Spiritus Sanctus in specie columbae. Sed hoc fuit, quando iam erat triginta annorum : ergo non ab ipsa conceptione.
Item, si ab ipsa conceptione habuit plenitudinem, frustra ergo descendit super eum Spiritus Sanctus, dum baptizatur a Ioanne, sicut dicitur Lucae 3, 21 et Matthaei 3, 16.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de plenitudine secundum existentiam et secundum apparentiam et secundum redundantiam. Dico ergo quod in Christo ab instanti conceptionis fuit plenitudo secundum existentiam, quia omnem habuit gratiae perfectionem.
Secundum autem apparentiam fuit in descensu columbae, ubi testimonium habuit de supernis quod ipse esset unigenitus Filius Dei ; et tunc apparuit quod omni gratia plenus fuit, cum Spiritus Sanctus in columbae specie super eum requievit. Unde in temporibus retroactis per opera exteriora apparebat proficere, sed tunc apparuit omni bono repletus esse.
Secundum redundantiam fuit ex tunc et deinceps, quia ex tunc aliquos sanctificavit et verba vitae disseminavit et nostrae postmodum reparationis mysterium consummavit.
Et sic patet quod non est controversia, quoniam illa Glossa intelligitur quantum ad redundantiam vel apparentiam, non sic littera praesens.
Dub. V.
Item quaeritur de illa responsione Magistri, qua explanat verba Ambrosii, ultimo capitulo dicens : Proficiebat humanus sensus in eo secundum ostensionem et aliorum hominum opinionem. Videtur enim insufficienter dicere quod ita possit dici de sensu Dei quod proficiebat secundum ostensionem.
Item, non videtur ista expositio sufficere ad intellectum Ambrosii, quia Ambrosius vult probare duas naturas et duos sensus in Christo per hoc quod Christus proficiebat. Si ergo veritas naturae non probatur nisi per veritatem profectus, omnino videtur velle intelligere Ambrosius quod Christus profecerit veraci profectu.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio Magister veritatem dicit, sed aliquid plus voluit dicere Ambrosius, non tamen tantum voluit dicere quantum verba sonare videntur. Videtur enim in his verbis sensisse quod Christus secundum humanam naturam habuit ignorantiam, quae expulsa fuit per scientiam acquisitam. Propter quod sciendum quod non vult illud dicere, sed hoc vult dicere quod sensus exterior profecerit veraciter quanum ad cognitionem experientiae. Unde, si dicat illum puerum ignorasse, non est aliud dicere quam inexpertum esse ; et per hoc satis probatur veritas humanae naturae quia talis experientia competit ei secundum naturam asumptam. Sed haec melius erunt manifestanda, cum agetur de Christi scientia, quod quidem fiet in distinctione proxima.
