Distinctio I — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO I
Cum venit igitur plenitudo temporis etc.
DIVISIO TEXTUS
Quoniam igitur in hoc libro, qui sic incipit : Cum igitur venit plenitudo temporis etc., intendit Magister determinare qualiter Deus nos Christo convivificavit, liber iste dividi habet in quatuor partes secundum quatuor quae praedicta sunt.
In quarum prima Magister determinat de unione naturarum in Christo, per quam dicimur convivificari in Christo.
In secunda vero determinat qualiter se nostris infirmitatibus conformavit, ex quo dicimur convivificari cum Christo.
Et incipit haec secunda pars infra, distinctione duodecima : Solet etiam quaeri, utrum alium hominem vel aliunde etc.
In tertia vero determinat qualiter per mortem suam nos a morte. liberavit, ex quo nos dicimur vivificari per Christum, infra, distinctione decima nona : Nunc quaeramus, quomodo per mortem ipsius etc.
In quarta vero et ultima determinat qualiter habitus virtutum in Christo f uerint et qualiter esse debeant in eius imitatoribus, ex quo dicitur quod Deus nos secundum Christum vivificavit, infra, distinctione vigesima tertia : Cum vero supra habitum sit, Christum etc.
Vel aliter : quoniam in hoc libro agitur qualiter Deus nos convivificavit Christo et Christus nos vivificavit assumendo vitam nostrae naturae et impartiendo nobis vitam gratiae, ideo liber iste habet partes duas.
In prima agitur de vita quam pro nobis Christus assumsit ; in secunda, vero de vita, quam nobis contulit, infra, distinctione vigesima tertia : Cum vero supra habitum sit etc., ubi agitur de virtutibus, donis et praeceptis.
Prima pars habet duas, in quarum prima determinat Magister de incarnatione Verbi sive de vitae nostrae assumtione facta a Verbo in se sive absolute ;
in secunda vero prout ordinatur ad nostram redemptionem, infra, distinctione duodecima : Solet etiam quaeri, utrum alium hominem etc.
Prima pars, ubi Magister determinat de unione naturarum in Christo, dividitur in tres partes.
In prima ostendit Magister quod in Christo fuit unio naturarum diversarum.
In secunda vero inserit uniendi et assumendi modum, infra, distinctione quinta : Praeterea inquiri oportet.
In tertia vero qualiter per illam unionem fiat communicatio idiomatum et proprietatum, infra, distinctione octava : Post praedicta inquiri oportet etc.
Prima pars dividitur in duas.
In prima agitur de unione naturarum ;
in secunda de Christi conceptione, infra, distinctione tertia : Quaeritur etiam de carne Verbi.
Prima pars dividitur in duas partes.
In prima determinat de unione naturarum in Christo ex parte personae assumentis ;
in secunda ex parte naturae assumtae, infra, distinctione secunda : Et quia in homine tota humana natura.
Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in tres partes.
In prima ostendit Magister incarnationem factam esse in persona Filii, auctoritate Apostoli.
Secundo vero inquirit huius rationem, in secundo capitulo, ibi : Diligenter vero annotandum est etc.
In tertia vero removet dubitationem, ibi : Si vero quaeritur, utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus etc.
Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam vero huius partis incidit hic quaestio circa incarnationem quantum ad duos articulos.
Primo quaeritur de ipsa incarnatione quantum ad unionis possibilitatem.
Secundo quaeritur de incarnatione quantum ad unionis congruitatem.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum divina natura potuerit uniri cum humana natura.
Secundo quaeritur, utrum una persona potuerit uniri sine alia.
Tertio vero quaeritur, utrum una persona potuerit uniri simul cum alia.
Quarto quaeritur, utrum quaelibet trium personarum potuerit incarnati per se ipsam.
ARTICULUS I
De incarnatione quantum ad unionis possibilitatem.
QUAESTIO I
Utrum divina natura potuerit uniri cum humana natura.
Circa prim um sic proceditur et quaeritur, utrum divina natura potuerit uniri cum humana natura.
Et quod non, videtur.
- Uniri est pati, sicut unire est agere ; ergo quod impossibile est pati impossibile est uniri ; sed divinam naturam impossibile est pati : ergo impossibile est cum alia natura uniri.
- Item, quaecumque ad invicem uniuntur, aliquo modo componuntur ; ergo quod impossibile est alteri componi, impossibile est alteri uniri ; sed divinam naturam impossibile est alteri componi, cum sit simplicissima et perfectissima : ergo etc.
- Item, omne unibile et non unitum est ad actum et complementum unionis possibile, omne autem possibile ad actum et complementum est mutabile et imperfectum ; sed in Deo nulla potest esse mutatio, nulla imperfectio : ergo nulla temporalis unio.
- Item, quaecumque sunt unibilia, sunt ad invicem proportionabilia, quoniam inter illa nulla est unio, inter quae nulla cadit proportio ; sed Dei, qui infinitus est, ad creaturam, quae finita est, nulla cadit proportio : ergo nulla potest esse illarum naturarum coniunctio.
- Item, plus distat Creator a creatura quam distent duo opposita, pro eo quod omnia opposita communicant in aliquo genere proximo vel remoto ; Deus autem et creatura nullum genus commune participant ; ergo facilius est unire aliqua opposita quam sit unire divinam naturam cum humana. Sed Deus non potest facere quod idem sit homo et asinus vel quod idem sit album et nigrum aut certe quod idem sit et non sit : ergo non potest facere quod idem sit homo et Deus.
Sed contra :
- 1. Plus potest Deus facere quam homo potest dicere, iuxta illud Lucae 3, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne ver Si igitur homo potest illud credere et dicere quod Deus sit humanitati nostrae unitus, videtur quod hoc non sit apud Deum impossibile.
- Item, plus potest Deus facere quam nos petere, iuxta illud ad Ephesios 3, 20 ; Deus, qui potest facere superabundanter quam petimus aut intelligimus ; sed homo potuit petere Filium Dei incarnari : ergo Verbum Dei fieri carnem vel incarnari non fuit Deo impossibile.
- Item, quando duo sic se habent quod unum est materiale respectu alterius et illi conforme, possibile est uniri unum alteri ; sed anima plus habet de possibilitate respectu Dei quam habeat corpus respectu animae ; plus etiam habet de ratione conformitatis, cum anima sit substantia spiritualis et imago Dei : ergo, si Deus animam potuit unire corpori, videtur quod similiter possit substantiam humanam unire sibi.
- Item, omne quod est alteri maxime intimum et amabile, est ei unibile unione maxima ; sed Deus est animae intimus et amabilissimus : ergo videtur quod substantiae rationali perfecte uniri possit Spiritus increatus.
- Item, si divina natura non po test sibi unire humanam, aut hoc est propter impedimentum ex parte naturae suae aut propter impedimentum ex parte creaturae. Si propter impedimentum ex parte naturae suae, ergo, cum illud sit opus perfectissimum et nobilissimum, videtur quod divina natura non sit consona omnimodae perfectioni et nobilitati. Si propter impedimentum creaturae, ergo videtur quod creatura non sit in perfecta obedientia respectu Creatoris ; hoc autem derogat divinae omnipotentiae : ergo impossibile est quod respectu talis unionis interveniat impedimentum ex parte aliqua. Et si hoc, restat quod Deus potuit creaturam rationalem sibi unire.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio possibile fuit naturam humanam uniri divinae in persona Filii.
Ratio autem huius est ista : quia omnia illa attribuenda sunt divinae potentiae quae sibi non derogant, et talia sunt quae posse est potentiae. Divinam autem naturam uniri humanae in unitatem personae non est aliud quam divinam personam, quae ab aeterno fuit hypostasis respectu divinae naturae, esse hypostasim respectu humanae naturae in tempore ; hoc autem non dicit aliquam imperfectionem, sed potius dignitatem et nobilitatem.
Sicut enim, cum Deus sit bonus ab aeterno, in nullo fit derogatio bonitati suae, dum est causa bonitatis creatae in tempore, quamvis unitas creata longe sit inferior bonitate increata, sic, cum persona Filii Dei sit hypostasis intellectualis et spiritualis et increata ab aeterno, in nullo derogat ei si sit hypostasis rationalis naturae creatae in tempore.
Et quemadmodum Deus de non-creante fit creans in actu absque aliqua sui mutatione vel innovatione, sed solum facta immutatione ex parte naturae creatae, sic persona filii Dei, quae non erat hypostasis humanae naturae in actu, habet esse eius hypostasis absque aliqua sui mutatione vel innovatione, sola facta mutatione ex parte naturae assumtae. Et quemadmodum Deus, cum est in creatura per essentiam, praesentiam et potentiam, in nullo dependet ab ipsa, sed potius dependet creatura ab ipso tamquam a causa conservante et sustentante, sic et Deus, cum est in creatura rationali per unionem, non dependet ex ipsa, sed potius e converso rationalis natura dependet ex hypostasi divina et habet substantificari in illa, sicut natura substantificatur in persona.
Et sic patet quod unio divinae naturae cum humana in nullo derogat nobilitati divinae ; et ideo, cum omnia attribuenda sint Deo quae non derogant omnipotentiae eius, indubitanter ponendum est eius incarnationis mysterium esse Deo possibile. Propter quod dixit angelus ad Mariam, in eius primordio aperiens incarnationis mysterium : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Unde et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod uniri est pati, dicendum quod, sicut dicit Priscianus, quaedam sunt verba, quae in voce activa significant passionem, et quaedam sunt verba, quae in voce passiva significant actionem ; et hoc modo intelligendum est, cum dicitur divinam naturam humanae uniri, non quia divina natura aliquid patiatur, sed quia ipsa divina natura humanam naturam unit sibi in propriam personam sive hypostasim.
Posset etiam aliter dici quod sicut generare et generari non significat in divinis actionem vel passionem, sed relationem, sic etiam uniri, dictum de divina natura vel persona, non dicit actionem aliquam, sed relationem potius, quae quidem relatio dicit dependentiam solum in natura creata, sicut haberi potest ex his quae in primo libro determinata sunt, cum agebatur de divinis nominibus, quae dicunt respectum ad creaturam, distinctione trigesima.
- Ad illud quod obicitur, quod quae uniuntur componuntur, dicendum quod, si proprie accipiatur verbum componendi in plus est unio quam compositio. Unio enim dicit coniunctionem duorum in tertio, sive uniantur ad constitutionem tertii sive non. Compositio vero dicit coniunctionem aliquorum, ita quod veniunt ad constitutionem tertii ; et omne tale aliquo modo est materiale respectu alterius. Et ideo compositio semper importat imperfectionem in componentibus, unio vero non. Et propterea non sequitur, quodsi divina natura non potest alteri componi, quod non possit alteri uniri.
- Ad illud quod obicitur, quod omne unibile non unitum est ad complementum unionis possibile, dicendum quod illud verum est de illo unibili quod habet perduci ad actum unionis per aliquid acquisitum in ipso ; de illo autem quod est unibile solum per aliquid acquisitum in altero, non habet veritatem ; et hoc modo est unibilis divina natura humanae naturae per mutationem factam in creatura. Et ideo ex hoc non sequitur quod aliqua sit possibilitas imperfectionis vel mutationis ex parte divinae naturae, sed solum ex parte naturae creatae. Et ratio huius est, quia unio dicit relationem, relatio introduci habet in esse per mutationem factam in uno extremo, altero omnino immobili remanente, sicut patet : si ego sim albus et generetur alius qui sit albus, statim incipit mihi esse similis, nulla in me facta mutatione, sed solum in ipso. Similiter exemplum ponit Boethius de dextro et sinistro. Sic i ntelligendum est in proposito. Et potest etiam huius simile inveniri in unione radii et crystalli. Si enim. crystallus superinducatur radio iam domum illuminanti, crystallus, illuminari dicitur et a radio pertranisiri et ei copulari absque mutatione facta ex parte radii, sed solum ex parte crystalli. Sic suo modo, sed longe spiritualius, intelligendum est in natura assumta et persona Verbi.
- Ad illud quod obicitur, quod omne unibile est proportionabile, dicendum quod verum est, si intelligatur de proportione quae attenditur in convenientia ordinis. Si autem intelligatur de proportione quae est in commensuratione quantitatis, veritatem non habet, pro eo quod, si aqua maris infinita esset, adhuc posset spongia immergi sicut nunc immergeretur, et uniri ; et ideo sufficit ad unionem proportio quae surgit ex convenientia ordinis. Et talis est convenientia quae est inter creaturam rationalem et Deum, pro eo quod natura rationalis, eo ipso quod est imago Dei, nata est ordinari ad ipsum immediate, sicut in primo et secundo libro f uit ostensum.
- Ad illud quod obicitur, : quod maior est convenientia oppositorum quam sit Dei ad creaturam, et ita quod magis sunt unibilia, dicendum quod, etsi maior sit convenientia propter alicuius communis participationem, nunquam tamen ita est convenientia secundum possibilitatem et ordinem unius ad alterum, quia unum oppositum non habet ordinari ad suum oppositum sicut ad causam et complementum, sicut creatura rationalis habet ordinari ad Deum. Convenientia autem in participatione alicuius communis non facit aliqua esse unibilia, nisi sit aliqua convenientia secundum rationem inclinationis et ordinis, sicut patet. Magis enim est anima unibilis corpori quam sit una anima unibilis alteri ; et sicut non tenet illud argumentum anima non potest alteri animae uniri : ergo non potest corpori uniri, sic nec illud argumentum concludit oppositum non potest uniri opposito : ergo creatura non potest uniri Deo.
QUAESTIO II
Utrum una persona possit unm humanae naturae sine altera.
Secundo quaeritur, utrum una persona possit uniri sine altera.
Et quod non, videtur.
- Primo per Damascenum, qui dicit quod in divinis omnia sunt unum praeter generationem, ingenerationem et processionem. Sed incarnatio non est aliquid horum : ergo, si incarnari convenit uni personae, necesse est quod conveniat alteri.
- Item, opera Trinitatis sunt indivisa : ergo opus quod convenit uni personae, necesse est quod conveniat alteri : ergo, si incarnatio est opus Dei, impossibile est quod conveniat uni personae sine alia.
- Item, incarnatio est opus recreationis, sicut hominis formatio fuit opus creationis ; sed impossibile est hominem formari ab una persona quod non ab alia : ergo impossibile est hominem reformari ab una persona quod non ab alia. Ergo una persona non potest incarnari sine alia.
- Item, perfectiori modo est Deus in aliquo quando est per unionem quam cum est per gratiam in habitantem ; sed impossibile est unam personam inhabitare in aliquo sine alia : ergo impossibile est unam personam uniri carni quod non uniatur et alia.
- Item, impossibile est Filium venire in mentem quin simul cum eo veniat et Pater et Spiritus Sanctus, sicut dicitur Ioannis 14, 23 : Ad eum veniemus etc. Ergo impossibile est Filium venire in carnem quin simul veniat Pater et Spiritus Sanctus ; si ergo mitti in carnem est incarnari videtur etc.
- Item, impossibile est aliquid absolutum convenire uni quod non conveniat alteri, pro eo quod solum relationibus distinguuntur. Ergo, si esse incarnatum vel esse hominem est praedicatum absolutum, ergo impossibile est quod conveniat uni quod non conveniat alteri. Ergo una persona non potest sine altera incanari.
Sed contra :
- Ioannis 1, 14: Verbum caro factum est ; sed Verbum, sicut in primo habitum est, nominat proprietatem personae : ergo, si attribuitur ipsi Verbo incarnatio, videtur quod alicui personae poterit convenire.
- Item, incarnari non est aliud quam incarnem mitti ; sed mitti potest convenire uni personae sine alia, quia Filius mittitur et unquam Pater legitur esse minus : ergo et incarnari.
- Item, incarnatio est unio in persona : ergo, si alia est persona Patris, alia Filii, videtur quod, si unio sit in persona una, non sit necesse fieri in alia ; et si unio potest fieri, similiter et incarnatio.
- Item, quamvis una sit veritas Patris et Filii et Spiritus Sancti, tamen persona Patris significari potest per aliud signum quam persona Filii vel Spiritus Sancti, sive loquamur de signo vocali sive reali ; sed qua ratione signum potest copulari per uni personae sine aliis significationem, eodem modo potest aliquod creatum copulari secundum unionem personalem : ergo, si una persona potest sine altera significari, similiter potest una sine altera incarnari.
Respondeo : Dicendum quod sine nes hoc ostendentes concedendae dubio una persona incarnari potest sunt, ita quod non alia incarnetur, sicut operis evidentia manifestat.
Et ratio huius est ista, quia, cum contingat dupliciter comparari creaturam ad Creatorem, videlicet secundum susceptionem alicuius completionis et secundum habitudinem relationis, una comparatio necessario respicit tres personas indistincte et indivisim, pro eo quod in eis est una perfectio essentialis ; comparatio vero secundum habitudinem relationis potest esse respectu alicuius personae determinate et distincte, pro eo quod istae personae relationibus distinguuntur.
Similiter Deus dupliciter habet comparari ad creaturam, videlicet in ratione principii causantis et in ratione suppositi substantificantis. In prima comparatione necessario quam in carnem mitti ; sed mitti communicant tres personae, pro eo quod in Deo unica est natura et unica est virtus operativa, per quam Deus creaturarum est causa. Secunda vero comparatio potest respicere aliquam personam distincte, pro eo quod, etsi una persona conveniat cum altera in natura et eius virtute, distinguitur tamen ab alia in supposito et personali proprietate.
Quoniam igitur in unione naturarum sive incarnatione persona divina fit suppositum sive hypostasis humanae naturae, ita quod unio sive incarnatio non tantum dicit habitudinem Dei ad creaturam per modum causae, immo etiam per modum suppositi, similiter ex parte creaturae non dicit comparationem solum quantum ad susceptionem completionis, sed etiam quantum ad habitudinem relationis : hinc est quod incarnatio potest convenire uni personae ita quod non conveniat alteri.
Unde rationes hoc ostendentes concedendae sunt.
[Ad obiecta]
- Ad illud vero quod primo obicitur, quod in divinis omnia sunt unum praeter ingenerationem etc., dicendum quod verum est. Sed cum dicitur quod incarnatio non est aliquid horum, dicendum quod, etsi non sit aliquid horum, tamen aliquid horum includit. Includit enim intellectum personalis distinctionis ; incarnatio enim in eis est unio carnis ad naturam divinam in personam distinctam.
- Ad illud quod obicitur, quod indivisa sunt Trinitatis opera, dicendum quod verum est. Sed cum dicitur quod incarnatio est operatio Trinitatis, dicendum quod incarnatio, secundum quod dicit operationem, est communis tribus personis ; sed quia praeter hoc importat relationem, ideo uni personae sine alia potest attribui. Et est exemplum : si tres puellae vestiant unam, vestis induitio est atribus, non tamen tres induuntur, sed una sola. Similiter tres personae operatae sunt incarnationem, et tamen una sola dicitur incarnari.
- Ad illud quod obicitur de opere creationis, dicendum quod non est simile, quia hominis formatio dicit actionem et operationem tantum, non relationem ad personam, et ideo communis est tribus ; non sic est de incarnatione.
- Ad illud quod obicitur, quod Filius non potest esse in aliquo per inhabitantem gratiam, quod non sit tota Trinitas, dicendum quod non est siinile, quia Deum inhabitare in aliquo dicit effectum in creatura quem necesse est esse a tota Trinitate ; sed uniri dicit respectum ad personam, et hoc potest esse ad unam personam sine alia, sicut prius ostensum est.
- Ad illud quod obicitur de missione in carnem et mentem, dicendum quod non est simile, quia missio Filii in mentem solum est secundum operationem essentialem, non secundum unionem personalem ; non sic est de missione Filii in carnem.
- Ad illud quod obicitur, quod esse incarnatum est praedicatum absolutum, dicendum quod, quamvis sit praedictum absolutum exterius, est tamen relatio interius, et ratione relationis implicitae potest alicui personae convenire distincte. Et hoc patet, quia nihil aliud est Filium incarnari Filium sibi carnem unire ; nihil aliud est Deum esse hominem quam unam et eamdem personam esse hypostasim divinae et humanae naturae.
QUAESTIO III
Utrum persona una possit simul uniri cum alia, assumendo unam et eamdem numero naturam.
Tertio quaeritur, utrum persona una possit simul uniri cum alia, assumendo unam et eamdem naturam numero.
Et quod non, videtur :
- Anselmus, in libro Cur Deus homo, capitula 9 : Plures personae nequeunt unum et eumdem hominem assumere ; quare tantum in una persona fieri necesse est.
- Item, si personae plures unirentur uni et eidem naturae, aut ergo in unitate essentiae aut in unitate suppositi. In unitate essentiae non, quia impossibile est Creatorem et creaturam convenire in una essentia. In unitate personae non, quia tres personae in persona non conveniunt, sed personaliter distinguuntur. Ergo videtur quod nullo modo plures personae possint unum hominem accipere.
- Item, unio divinae naturae ad humanam facit sibi mutuo communicare propria idiomata. Ergo, si tres personae assumerent unum hominem, ille homo esset Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; et ex hoc sequeretur, propter communicationem idiomatum, quod Pater esset Filius et Spiritus Sanctus et e converso ; et si hoc, tunc periret personalis distinctio.
- Item, si tres personae assumerent unum et eumdem hominem, aut ergo unica unione aut pluribus. Si unica, ergo, cum Pater et Filius et Spiritus Sanctus non communicant nisi in essentia, unio illa esset in aliquo essentiali, quod est impossibile. Si pluribus, ergo plures essent incarnationes. Sed contra : impossibile est esse plures incarnationes respectu unius carnis, quia incarnatio non habet inceptionem nisi ratione carnis, ergo pari ratione nec numerari habet nisi ratione carnis. Ergo nec pluribus incarnationibus nec unica plures personae possent assumere unam et eamdem naturam.
Sed contra : 1. Humana natura idoneitatem habet ad hoc ut assumatur a persona, in quantum est imago ; sed una et eadem anima est imago trium personarum simul et semel : ergo videtur quod a tribus personis possit simul et semel assumi.
- Item, una persona potest assumere plures naturas, et nihil impedit quod Dei Filius non possit assumere unum alium hominem, cum arctatus non sit ad illam singularem naturam quam assumsit : ergo pari ratione videtur quod plures personae possirit assumere unam et eamdem naturam, cum ita possint plures personae super unam naturam, sicut persona una in plures naturas.
- Item, gratia habet conformari naturae ; sed plures personae divinae communicant per naturam in una substantia et essentia simpliciter una : ergo pari ratione communicare possunt in una natura per unionem gratuitam. Ergo plures personae possunt unam et eamdem naturam assumere.
- Item, aut una natura, quae assumitur ab una persona, potest assumi ab alia aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, quaero quid impedit ? Cum non sit ibi nisi natura creata et persona divina, aut ergo erit impedimentum ex parte naturae creatae aut ex parte personae divinae. Sed ex parte naturae creatae non potest, cum illa subiaceat omnino potentiae divinae personae. Ex parte divinae personae non, quia inter divinas personas nulla est resistentia, nulla est repugnantia, cum una aliam circumincedat et una sit cum alia. Ergo, si nullum est impedimentum, videtur simpliciter quod plures personae possint hominem unum assumere.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Anselmus, plures personae non possunt unum et eumdem hominem assumere, non propter defectum potentiae, sed propter repugnantiam contradictionis implicitae. Si enim plures personae assumerent unum hominem ad unitatem talem quae faceret communicationem idiomatum, ergo aut assumerent in unitatem quae quidem esset unitas quae se teneret ex parte assumentis aut assumti. Si in unitatem quae quidem se teneret ex parte assumentis, cum ex parte assumentis non sit reperire nisi unitatem personalem et unitatem essentialem, tunc plures personae assumerent unam naturam in unitatem essentiae vel unitatem personae ; sed utrumque horum simpliciter est impossibile. Nam plures personae divinae non possunt convenire in una persona nec natura creata et increata possunt transire in unam naturam. Si autem assumerent in unitatem quae quidem se tenet ex parte assumti, cum illa sit unitas individualis, assumerent ergo in unitatem individui ; sed illud adhuc est impossibile, quia assumens non trahitur ad unitatem assumti, sed potius trahit assumtum ad unitatem propriam : nam assumere est ad se sumere.
Et sic patet quod, si dicatur tres personas assumere unum et eumdem hominem, omnibus modis implicatur contradictio, sive intelligatur quod assumtio fiat in unitatem naturae sive in unitatem personae. Nam si fit talis assumtio in unitatem naturae, ergo ex divina natura et humana constituitur una natura : ergo non est distinctio assumentis ad assumtum, ergo nec assumtio vera. Si autem fit assumtio in unitatem personae, ergo plures personae communicant in unam personam : ergo plures personae non sunt plures personae Si autem fit assumtio in unitatem individui, cum illa unitas non se teneat ex parte assumentis, sed assumti, assumens non assumit naturam aliam ad propriam unitatem : ergo non assumit ad se, sed ad aliud ; et si non assumit ad se, non assumit : assumtio igitur in unitatem individui non est assumere vere et proprie, sicut nunc loquimur de assumtione.
Propter igitur contradictionem implicitam, plures personas assumere unam et eamdem naturam nec est possibile nec est intelligibile.
Rationes igitur hoc ostendentes sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
- Ad primum quod obicitur in contrarium, quod una anima est imago trium, dicendum quod imago de ratione sui dicit expressam repraesentationem, non secundum totum illud in quo imago est, sed secundum aliquid sui. Unio autem quae quidem est in incarnatione totam humanam naturam in atomo et secundum totum facit uniri divinae personae, ita quod tota substantificatur in una tamquam in una propria hypostasi. Non est autem inconveniens quod aliquid repraesentet plures personas secundum differentes proprietates et potentias ; inconveniens autem est quod unum et idem uniatur pluribus personis in personae unitatem ; et ideo non sequitur, quodsi una anima potest esse imago trium, quod simul et semel possit uniri tribus personis.
- Ad illud quod obicitur, quod una persona potest assumere plures naturas, ergo similiter plures personae unam naturam, dicendum quod non est simile, quia, cum unio illa incarnationis fiat in unitatem personae, non in unitatem naturae, pluralitas naturarum non sic repugnat unioni incarnationis sicut pluralitas personarum.
- Ad illud quod obicitur, quod plures personae possunt communicare in eadem essentia per naturam etc., dicendum quod non est simile, quoniam unitas personarum in una substantia dicit convenientiam in natura ; convenientia autem in natura non repugnat distinctioni in persona sicut nec econtra diversitas in natura repugnat unitati in persona. Sed unio gratuita non dicit convenientiam in natura, sed in persona ; et ideo pluralitas personarum repugnat unitati unionis. Et propterea ratio praedicta non tenet, quia non est simile hinc inde.
- Ad illud quod quaeritur, quid impediat, dicendum quod nec persona impedit per se nec natura humana per se, sed modus unionis. Quia enim divina natura unitur humanae in unione personae, incompossibile est quod in ma unione sit unitas ex parte extremorum et pluralitas ex parte medii, in quo attenditur illa unio. Unde sicut est incompossibile quod plures personae sint una persona, non propter repugnantiam personarum, sed propter inclusionem duorum oppositorum, sic in proposito est intelligendum.
Haec autem dicta sunt de incarnatione ipsa secundum eum modum secundum quem facit idiomatum communicationem, per quem modum Filius Dei factus est homo. Et isto modo impossibile est intelligere plures personas assumere unum et eumdem hominem, sicut ostendit Anselmus et ostendunt rationes praemissae. In hoc tamen non excluditur omnis alius modus assumtionis, quia, cum multa possit Deus facere, quae intellectus noster non potest capere, quis audebit asserere quod tres personae non possint unum et eumdem hominem assumere ? Nihil enim videtur impedire quin tres personae possint per gratiam illud efficere ut sint personae unius singularis naturae in tempore, cum illa natura sit possibilis et omnino obediens respectu cuiuslibet personae in Trinitate.
Et pro tanto voluerunt aliqui dicere non irrationabiliter quod poterant tres personae assumere unum hominem in unitate individui ; quod si rationabiliter intelligatur, satis rationabiliter potest sustineri. Nec repugnat verbum Anselmi nec ea quae praedeterminata sunt. Non enim volunt dicere quod illa assumtio terminaretur ad unitatem individualem ex parte assumentis, sed quod tres personae, si unum hominem assumerent, essent unus homo, ita quod in illis tribus personis esset communis unitas singularis naturae assumtae, non unitas personae.
Quidquid autem sit de hoc, illud pro indubitanti habendum est quod modo assumendi praedeterminato impossibile est plures personas unum et eumdem hominem assumere propter implicationem contradictionis implicitae, quia sequeretur quod Filius esset Pater.
QUAESTIO IV
Utrum quaelibet trium personarum possit incarnari per se ipsam.
Quarto quaeritur, utrum quaelibet trium personarum possit incarnari per se ipsam.
Et quod sic, videtur.
- Tantumdem distat creatura a persona Filii quantum a persona Patris et Spiritus Sancti : igitur qua ratione persona Filii incarnari potest, distantia non impediente, eadem ratione videtur quod et persona Patris et Spiritus Sancti.
- Item, posse incarnari spectat ad dignitatem, alioquin non conveniret Filio ; sed quidquid potest Filius ad dignitatem spectans, potest et Pater, cum totum posse habeat Filius a Patre : ergo, si persona Filii potest incarnari et carnem sibi assumere, videtur quod hoc possit et Pater consimili ratione.
- Item, ad incarnationem faciendam non plura exiguntur quam extrema unibilia et unitas in persona et immensitas in potentia, quae extrema illa coniungat ; sed natura Patris ita est unibilis sicut natura Filii, cum sit una et eadem, et persona Patris ita est una sicut persona Filii, et potentia immensa : ergo etc.
- Item, si persona Filii potest incarnari, aut eo ipso quo est Filius aut eo ipso quo est persona. Non eo ipso quo est Filius, quia Filius solum dicit respectum ad Patrem, non ad creaturam : ergo, si potest incarnari eo ipso quo est persona divina, ergo, cum Pater et Spiritus Sanctus sit persona divina, sequitur necessario quod persona Patris et Spiritus sancti ita possit incarnari sicut persona Filii.
Sed contra :
- Si persona Patris vel Spiritus Sancti incarnaretur, tunc duo essent Filii in Trinitate ; sed hoc est inconveniens, quodlibet autem inconveniens, sicut dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo, apud Deum est impossibile. Ergo videtur similiter esse impossibile personam Patris incarnari vel Spiritus Sancti.
- Item, incarnari non est aliud quam in carnem mitti, sicut vult Augustinus ; sed impossibile est Patrem mitti, cum non habeat alium a quo sit : ergo impossibile est Patrem incarnari.
- Item, quod est proprium unius personae impossibile est alteri convenire ; sed incarnari est proprium Filii et sibi soli convenit : ergo impossibile est quod alteri personae conveniat.
- Item, maiorem convenientiam habet natura assumta a Verbo cum aliis personis quam alia natura quae non est assumta. Ergo, si aliae personae non possunt illam naturam assumere quae assumta est a Verbo, videtur quod nec aliquam aliam. Sed illam non possunt assumere, sicut in praecedentibus monstratum est : ergo videtur quod nullam aliam assumere valeant.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt quod nulla persona incarnari potuit nisi persona Verbi. Et rationem huius assignant : quia, si alia persona incarnaretur, nasceretur quaedam Trinitatis confusio, dum plures in Trinitate Filii dicerentur. Nasceretur etiam quaedam aequalitatis diminutio, dum duo Filii essent in Trinitate, quorum unus haberet excellentiorem nativitatem quam alter. Nasceretur etiam quaedam oppositorum indistinctio, quia tunc unus et idem Filius genitus et ingenitus diceretur, si Pater incarnaretur. Et haec omnia sunt inconvenientia ; et quia nihil inconveniens potest poni in Deo et circa Deum, ideo dixerunt quod nulla alia persona a persona Filii poterat incarnari, non propter defectum potentiae, sed propter dignitatem potentiae, quae non admittit aliquod indecens circa opus suum.
Sed licet videantur in hac positione sequi beatum Anselmum, ipsum tamen veraciter non sequuntur, pro eo quod nec Anselmus vult hoc dicere esse impossibile apud Deum aliam personam a Filio incarnari, sed vult hoc ostendere quod non est ita decens de alia persona sicut de persona Filii ; et hoc verum est, sicut melius videbitur infra.
Quod autem Pater aut Spiritus Sanctus incarnari possit absque aliqua repugnantia, planum est. Posset enim formare corpus, quod sibi uniret de genere humano, non per viam generationis, sicut formavit corpus Evae, quae non dicitur esse filia Adae.
Praeterea, esto quod alia persona assumsisset carnem de Virgine sicut assumsit Verbum, adhuc non esset ibi confusio nec aequalitatis diminutio secundum rem, quia ex hoc nulla fieret transmutatio circa personas divinas. Nulla enim est confusio, quando nos credimus quod unus et idem est temporalis et aeternus, immortalis et mortuus, immensus et circumscriptus. Nullum etiam . est inconveniens, cum dicimus Filium esse aequalem Patri et minorem Patre secundum .naturarum dualitatem.
Et ideo concedendum est, sicut Magister dicit in littera, quod quaelibet trium personarum potest et potuit incarnari.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quodsi Pater incarnaretur, quod tunc duo essent Filii, dicendum quod ista ratio procedit hoc supposito quod Deus non possit aliter assumere carnem quin eam assumeret de muliere tamquam ex matre. Hoc autem est falsum, quia aliter posset Deus carnem sibi assumere, si sibi placeret.
Praeterea, esto quod alia persona assumsisset carnem de Virgine et esset filius Virginis, hoc in nullo derogaret Deo, quia nihil perderet ibi divina persona ; et ideo, si est inconveniens, hoc est solum propter nostram reputationem et ratiocinationem
Cum autem dicit Anselmus quod quantumcumque parvum inconveniens in Deo est impossibile, dicendum quod hoc intelligitur de eo quod est inconveniens in Deo secundum se ; et tale est inconveniens quod nullo modo potest esse conveniens, et ideo est impossibile. De eo autem non habet veritatem quod est inconveniens secundum nostram aestimationem, quia Deus posset illud facere conveniens. Unde sicut concedimus de aliquo malo quod potest Deus facere illud, pro eo quod illud potest bene fieri, sicut est malum in se ; de aliquo vero non, quod est secundum se malum, quod nullo modo potest bene fieri : sic etiam in proposito est intelligendum, cum dicitur quod quodlibet inconveniens in Deo est impossibile.
- Ad illud quod obicitur, quod incarnatio non est aliud quam in carnem mitti, dicendum quod verum est, prout incarnatio dicitur de Filio. Sed incarnari secundum suum intellectum generalem non dicit plus quam uniri carni in unitate personae. Et quamvis persona Patris non possit mitti, potest tamen uniri ; et ideo ratio illa non tenet, pro eo quod procedit ab inferiori ad superius destruendo.
- Ad illud quod obicitur, quod incarnari est proprium Filii, dicendum quod sicut, si Petrus sit unicus filius Pauli, esse filium Pauli est proprium Petri, non quia non possit convenire alii, sed quia nunc non convenit alii : sic etiam in proposito intelligendum est, quod incarnari dicitur esse proprium personae Filii, non quia alia persona non possit carni uniri, sed quia nulla alia persona actualiter uriitur carni a persona Filii.
- Ad illud quod obicitur, quod natura assumta a Verbo plus convenit cum aliis personis quam non assumta, dicendum quod, sicut in praecedentibus dictum est, etsi plus conveniat natura talis cum aliis personis ratione eminentiae et dignitatis, tamen minus convenit convenientia ordinis, quia, cum sit actualiter a persona Verbi assumta, non habet possibilitatem ad ulteriorem assumtionem. Non sic autem est de natur quae assumta non est ; et propterea illa ratio non concludit.
ARTICULUS II
De incarnatione Verbi quantum ad congruitatem.
Consequenter quaeritur de secundo principali, videlicet de incarnatione Verbi quantum ad congruitatem.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum in opere incarnationis servetur debita congruentia.
Secundo, quae sit incarnationis ratio praecipua.
Tertio, quae sit personarum trium ad incarnationem magis idonea.
Quarto quaeritur, quae hora temporis magis fuerit congrua.
QUAESTIO I
Utrum in opere incarnationis servetur debita congruentia ex parte Dei.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in opere incarnationis servetur debita congruentia ex parte Dei.
Et quod sic, videtur.
- Infinita potentia, sapientia et bonitas debet se perfecte manifestare ; sed non potest se perfecte manifestare nisi per effectum aliquo modo infinitum ; nihil autem est infinitum actu nisi solus Deus : ergo ad hoc quod divinae potentiae, sapientiae et bonitatis infinitas manifestetur, congruum fuit aliquem effectum fieri, cui attribueretur esse Deum, quod est bonum infinitum. Sed hoc fuit, cum Deus unitus est carni : ergo etc.
- Item, perfectissimum agens debet perducere actionem suam ad statum et complementum ; sed status et complementum rerum est coniunctio primi cum ultimo ; principium autem, per quod facta sunt omnia, est Verbum sive Deus ; ultimum autem in operibus est homo : ergo ad hoc quod perfecta esset operatio procedens a perfecta potentia, congruebat quod divina natura uniretur cum humana.
- Item, contingit pluralitatem naturarum reperire in una persona ; sed quod una natura reperiatur in pluribus personis nullo modo multiplicata, hoc spectat ad dignitatem divinae naturae : ergo pari ratione quod una persona in tribus naturis vel substantiis nullo modo subsistat composita, hoc spectat ad dignitatem personae. Sed omnis proprietas dignitatis praecipue congruit divinae personae : ergo valde congruum est quod persona divina in se habeat tres naturas. Hoc autem fit per sacramentum incarnationis : ergo videtur quod in incarnatione servetur debita congruentia.
- Item, decet largissimum remuneratorem diligentes se remunerare perfecte ; sed homo, qui est amator Dei, non beatificatur perfecte nisi in ipso Deo, qui est tota merces, nec beatificatur perfecte nisi totaliter beatificetur et ex parte corporis et ex parte .animae et ex parte sensus exterioris et ex parte sensus interioris ; sensus autem exterior non potest beatificari nisi in re corporali : ergo, cum deceret Deum perfecte hominem beatificare et Deus beatificat hominem in se ipso, dando se in praemium, decebat eum habere naturam, non solum spiritualem, sed etiam corporalem. Et hoc est ex incarnatione : ergo etc.
- Item, decebat Deum hominem, qui infirmitate peccavit, sibi reconciliare ; sed ubi est conveniens reconciliatio, ibi convenit esse reconciliatorem et mediatorem ; mediator autem debet cum utroque extremorum communicare ; hoc autem non est nisi per unionem divinae naturae et humanae in unitate personae : ergo videtur quod opus incarnationis maxime congruum fuit pietati divinae.
Sed contra :
- Nihil quod spectat ad contemptibilitatem et abiectionem decet summam Maiestatem ; sed carnem assumere, quae est de limo formata, dicit contemptibilitatem : ergo videtur quod hoc nullo modo deceat Dei maiestatem.
- Item, sicut vituperabilis est nimia elatio, ita vituperabilis est nimia deiectio ; sed tanta est deiectio, cum Deus fit homo, quanta est elatio, cum homo appetit esse Deus : ergo ita. vituperabilis est una sicut et altera. Si ergo nihil quod est vituperabile decet Deum, patet etc.
3 Item, nullo modo decet sapientissimum Conditorem facere aliquam rem excedere terminos quos sibi statuerat per naturam. Ergo, cum omnis creatura, quantum est de natura creationis, semper sit infra Deum et intra terminos creaturae, videtur quod nullo modo congruat quod Deus faciat creaturam Deum esse : ergo non videtur opus incarnationis sibi congruere, per quod dicitur hominem Deum esse.
- Item, nomen, quod est super omne nomen, debet uni soli naturae convenire. Ergo non videtur quod congruat Deo tale nomen creaturae communicare : ergo non videtur quod congruat sibi hominem in unitatem personae assumere.
- Item, quicumque adorat Deum in sculpta imagine facit Deo iniuriam. Ergo pari ratione qui credit Deum habere humanam effigiem iniuriatur divinae naturae : videtur ergo quod non congruat divinae naturae incarnari sive humanari. Per hunc modum consuevit argui ab infidelibus.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio congruum fuit et Deum decuit incarnari ; et hoc propter suae potentiae, sapientiae et bonitatis eminentem manifestationem, quae quidem facta est in humani generis assumtione. Congruum etiam fuit propter divinorum operum excellentem consummationem, quae quidem facta est, cum ultimum coniunctum est primo. Ibi enim est perfectionis consummatio, sicut apparet in circulo, qui est perfectissima figurarum, qui etiam ad idem punctum terminatur a quo incepit.
Decebat etiam propter superabundantem pretii solutionem ad liberationem hominis captivi, quia sola persona divina erat quae praeponderabat toti humano generi.
Postremo decebat propter supereffluentem hominis glorificationem, ut non tantummodo inveniret homo in Deo pascua interius, immo etiam pascua exterius.
Et sic patet quod opus incarnationis multum quidem per omnem modum Deum congruebat et quantum ad eius infinitatem et quantum ad eius perfectionem et quantum ad pietatem et quantum ad liberalitatem : ad infinitatem in se ipso, ad perfectionem in operando, ad pietatem in liberando et quantum ad liberalitatem in remunerando. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes sacramentum incarnationis Deo congruere.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod non decet divinam maiestatem humiliari, dicendum quod Deum humiliari potest intelligi dupliciter : aut in se aut ratione sibi uniti. In se quidem, cum sit omnino invariabilis, nec potest humiliari nec potest exaltari. Ratione autem sibi uniti potest humiliari ad maiorem manifestationem suae altitudinis, sicut potest infirmari ad maiorem manifestationem suae fortitudinis. In hoc enim quod Deus carnem humilem et infirmam assumsit, superbissimum diabolum deiecit et hominem humilem exaltavit ; fortissimum adversarium confregit, hominem infirmum stabilivit. Et in hoc eminenter facta est manifestatio potentiae et sapientiae. Si enim quod infirmum est Dei potentius est omnibus hominibus, et quod stultum est Dei sapientius est omnibus hominibus et etiam daemonibus, planum est quod eius potentia et sapientia superexcellunt omnia in infinitum. Et ideo, etsi incarnationis opus in se non videatur facere ad divinae manifestationis honorem, si tamen consideratur ad id ad quod est, facit elegantissime. Et ideo haereticis et infidelibus caecis velatum est sacramentum incarnationis, dicentibus opus incarnationis facere ad divinae maiestatis ignominiam, cum ex opposito faciat ad excellentissimam gloriam.
- Ad illud quod obicitur, quod nimia fuit ibi humiliatio, responderi potest, ut dictum est, quod divina natura non fuit humiliata aliqua deiectione, sed cum creatura appetiit esse Deum, inflata fuit aliqua elatione ; et ideo nimietas ex parte ista non sonat in vitium, sicut ex parte illa.
Praeterea, in alio deficit similitudo, quia exinanitio, quae facta est in assumtione humanae naturae, fuit ex excessu caritatis et amoris ; sed elevatio, qua homo voluit Deo assimilari, fuit ex excessu praesumtionis. Et quia nimietas praesumtionis et elationis vituperabilis est et nimietas dilectionis in summo Deo laudabilis est, hinc est quod exinanitio Christi non fuit vituperabilis, sed laudabilis, sicut vituperabilis fui elatio primi parentis ; procedebat enim ex nimia caritate, de qua supra habitum est in auctoritate : Deus propter nimiam caritatem, qua dilexit nos etc.
- Ad illud quod obicitur, quod non debet creaturam trahere extra terminos suos, dicendum quod creatura in Christo remanet intra terminos creaturae ; ratione tamen personae, in qua substantificatur, habet communicationem idiomatum et participat nomen divinum, pro eo quod illa unio facit communicationem idiomatum, salvis proprietatibus assumentis et assumti.
- Et per hoc patet responsio ad sequens, quod obicitur de communicatione nominis excellentissimi, quia Deus nec nomen nec gloriam suam communicat alii. Unus enim et idem qui est Christus, est homo et Deus ; unde, cum nomen divinitatis attribuitur homini, hoc est ratione divinae hypostasis. Similiter intelligendum est de honore latriae, sicut inferius apparebit.
- Ad illud quod obicitur, quod Deo facit iniuriam qui credit ipsum habere effigiem, dicendum quod verum est, quando credit ipsum habere effigiem in propria natura, quia talis credit ipsum esse quid corporeum, cum ipse sit spiritus nobilissimus. Incarnatio autem non facit eum habere in se effigiem, sed uniri ei qui habet effigiem, salva nihilominus Dei spiritualitate et nobilitate. Qui igitur sic ponit Deum incarnari, cum nihil detrahatur eius nobilitati et perfectioni, et multum addatur exaltationis et dignitatis generi humano, non tantum Deo non derogat, sed etiam Dei bonitatem multum commendat ; et econtra Dei bonitatem, quantum in se est, diminuit qui hoc negat.
QUAESTIO II
Quae fuerit incarnationis ratio praecipua
Secundo quaeritur, quae fuerit incarnationis ratio praecipua.
Et quod humani generis redemptio, ostenditur.
- Ad Galatas 4, 4-5, cum dicitur : Cum venit igitur plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. Si igitur Apostolus principalem assignat rationem missionis Filii Dei in carnem, videtur quod nostra redemptio sit eius ratio praecipua. Si tu dicas quod hoc non dicit Apostolus tamquam causam principalem, obicitur contra hoc illud quod idem dicit Apostolus ad Hebraeos 2, 14-16, ubi loquens de Christo : Ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum etc. ; et post : Nusquam enim angelos apprehendit, Glossa : Participavit, ut homines sanctificaret et liberaret ; et recte haec causa ponitur, quia, si non esset eos liberaturus, non eis participaret : quod in angelis apparet, quia nusquam angelos apprehendit. Sed illud, quo posito ponitur et quo remoto removetur, assignatur tamquam causa principalis et praecipua : ergo videtur quod principaliter incarnatio facta fuit propter reparationem generis humani.
- Item, in Psalmo [68, 3] : Infixus sum in limo profundi, Glossa Augustini : Utinam maneret homo in eo quod Deus fecit ; si enim manere in eo quod Deus fecit, non in limo infixus esset quem Deus genuit igitur, si homo stetisset, incarnatio facta non fuisset : igitur incarnationis ratio praecipua videtur esse hominis reparatio.
- Item, Augustinus, Super Ioannem, tractans illud Ioannis 11, 3 : Ecce, quem amas infirmatur : Si peccatores Dominus non amaret, ad terram de caelo non descenderet. Ergo videtur quod praecipua ratio incarnationis fuerit liberatio peccatoris.
- Item, si Deus assumsit humanam naturam, aut hoc fuit propter humanam dignitatem aut necessitatem. Si propter dignitatem, cum dignior sit natura angelica quam humana, magis debuit assumsisse angelicam. Si propter necessitatem, et necessitas indigentiae non sit nisi propter peccatum, videtur quod praecipua ratio fuit, quod hominem assumsit, redemptio generis humani.
- Item, opus incarnationis fuit maximae gratiae de qua homo maxime tenetur ad gratiarum actionem ; sed magis tenetur homo esse gratus Deo et maior fit ei gratia, quando aliquod beneficium praestatur sibi quo indignus est, in statu, in quo indignus est, et pro eius liberatione, quam si alias esset ei praestandum : ergo, si homo lapsus pro beneficio incarnationis est maxime Deo obnoxius, videtur quod, si ipse non esset lapsus, ipse non esset incarnatus, et nec huiusmodi beneficium esset sibi praestitum.
Praecipua ergo ratio incarnationis videtur esse redemptio generis humani.
Sed contra :
- Augustinus, De spiritu et anima : Totum hominem assumsit, ut totum beatificaret. Sed homo debebat totus beatificari, et ita plene beatificari, si non esset lapsus, sicut si esset lapsus : ergo, si homo non esset lapsus, Deus esset incarnatus. Ergo non videtur quod praecipua ratio incarnationis sit liberatio generis humani.
- Item super illud ad Hebraeos 2, 16 : Nusquam angelos apprehendit, Glossa : Non angelicae naturae data est haec dignitas ut ei persona divina uniretur. Si igitur haec dignitas data fuit naturae humanae, et humanae naturae nihil datum est frustra, ergo, si non peccasset, talis dignitas non remaneret vacua : ergo adhuc uniretur cum divina natura. Ergo liberatio generis humani non est ratio praecipua.
- Item, ita decebat Deum manifestare suam infinitatem et perfectionem et liberalitatem, si homo stetisset, sicut si lapsus esset. Ergo, si omnia ista facit in opere incarnationis, videtur quod incarriatio fuisset, etiam si homo lapsus non f uisset ; et ita idem quod prius.
- Item, tantae nobilitatis et difficultatis est vindicare sive acquirere sibi infinitum bonum sicut satisfacere pro offensa, quae est contra bonum infinitum. Si ergo homo non poterat satisfacere pro se de offensa, qua offenderat Deum, sic nec per se potest mereri habere Deum. Ergo sicut opportunum fuit Filium Dei incarnari, homine cadente, ut pro homine satisfaceret, sic videtur quod opportunum fuit Filium Dei incarnari, homine stante, ut homo per eum mereri posset.
- Item, quae solummodo propter occasionem peccati introducta sunt exierunt a Deo, non principaliter, sed occasionaliter. Ergo, si incarnatio facta est principaliter propter peccati expiationem, anima Christi facta est non principali intentione, sed quasi quadam occasione. Si ergo inconveniens est nobilissimam creaturam occasionaliter esse introductam, cum agens principaliter intendat opera nobiliora, videtur quod inconveniens sit dicere incarnationem factam esse propter hominis reparationem.
- Item, in incarnatione Filii Dei humana natura plurimum est exaltata. Si ergo Deus incarnatur ex hoc quod humana natura peccavit, videtur quod homo reportet commodum de malitia ; ergo, si hoc non decet divinum retributorem, patet etc.
- Item, Christus est caput Ecclesiae, non solum secundum divinam naturam, sed etiam humanam, sicut ostendit Augustinus, Super Ioannem ; sed, si homo non peccasset, adhuc esset corpus Ecclesiae : igitur vel Dei Filius incarnaretur aut corpu·s Ecclesiae remaneret acephalum. Igitur, si illud est impossibile, restat quod Deus incarnaretur, si homo non peccasset : ergo idem quod prius.
- Item, si homo lapsus non esset, nihilominus fuisset sacramentum matrimonii. Si igitur sacramentum matrimonii in coniunctione sexuum dicit sive significat coniunctionem Christi et Ecclesiae quantum ad naturarum unionem, prapter inseparabilitatem, ut dicitur ad Ephesios 5, 32 : Hoc sacramentum magnum est ; ego autem dico in Christo et in Ecclesia : ergo, si homo stetisset, aut sacramentum matrimonii esset falsum aut Dei Filius esset incarnatus. Sed primum est impossibile : ergo restat etc.
- Item, quadruplex est modus educendi hominem in esse. Contingit enini hominem educi de viro et muliere ; contingit educi sine viro et muliere ; contingit educi de viro sine muliere ; et de muliere sine viro. Sed tres istorum modorum fuissent, si homo stetisset, sicut planum est : ergo videtur quod et quartus fuisset, quo eductus est de sola muliere. Sed hic quartus est in incarnatione : ergo, si homo stetisset, incarnatio fuisset ; aut si non, tunc unus modus productionis hominum deficeret, et sic universum perfectum non esset ; et hoc est maximum inconveniens. Dicit enim Augustinus quod universum habet tantam perfectionem quod nemo potest in eo imperfectum rationabiliter aliquid invenire nec rationabiliter aliquid addere, sicut et ipse dicit, in libro De libero arbitrio, quod nihil potest intellectus noster intelligere quod subterfugeret illam supernam artem.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc duplex est magistrorum opinio. Quidam enim dicere voluerunt quod de incarnatione est loqui dupliciter. Est enim incarnatio carnis assumtio ; de carne autem assumta est loqui dupliciter : aut quantum ad substantiam aut quantum ad def ectum passibilitatis. Si fiat sermo de ipsa quantum ad defectum passibilitatis et mortalitatis, dicunt quod incarnationis praecipua ratio fuit humani generis redemptio. Nisi enim homo peccasset et lapsus et redimendus esset, Christus carnem mortalem non assumsisset.
Si autem loquamur de incarnatione secundum quod dicit assumtionem humanae naturae, loquendo simpliciter, sic dixerunt quod praecipua ratio incarnationis non est liberatio generis humani, quia, etiam si homo non peccasset, Christus incarnatus esset ; sed huius ratio est perfectio multiplex surgens ex dignitate illius operis. Incarnatio enim facit ad perfectionem hominis, et per consequens ad perfectionem totius universi, in hoc quod complet et completionem dat humano generi, secundum illud quod respicit naturam et secundum illud quod respicit gratiam et secundum illud quod respicit gloriam. Secundum illud quod respicit naturam, quia in incarnatione est consummatio modorum educendi hominem in esse. Est etiam consummatio in comparatione ad perfectionem agentis in hoc quod in incarnatione homo, qui est ultimus, coniungitur cum suo principio unione qua sub Deo nulla est maior.
Facit etiam ad perfectionem hominis quantum ad illud quod respicit gratiam, quia in incarnatione assumit Christus humanam naturam, ratione cuius plene habet esse caput totius Ecclesiae, cuius corporis membra uniri habent ratione caritatis et gratiae. Et simul cum hoc facit ad perfectionem meriti, quia omnia merita pendent et meliorantur merito Christi.
Facit etiam ad perfectionem gloriae in eo quod homo in Deo suo invenit pascua quantum ad partem corporalem et quantum ad partem spiritualem, sive ingrediatur sive egrediatur, quod non faceret, si Deus non esset incarnatus.
Completus etiam est totius humanae naturae appetitus, dum per opus incarnationis nobilissima idoneitas, quae erat in humana natura, secundum quam unibilis erat divinae, ad actum perfectum reducitur. Et ratione huius multiplicis perfectionis, quae surgit ex opere incarrtationis, congruum fuit Deum incarnari. Et quia haec multiplex perfectio non tantum respicit statum naturae lapsae, immo etiam respicit statum naturae bene institutae, ideo, si homo lapsus non fuisset, nihilominus Deus incarnatus esset, quia ita competebat hominem perfectum esse et secundum naturam et secundum gratiam et secundum gloriam, sicut si esset in statu lapso, et quodam modo amplitis, et secundum istam opinionem.
Et qui hanc opinionem sequuntur concedunt rationes quae ad hanc partem adducuntur. Rationes vero ad oppositum et auctoritates per hoc effugiunt, quia dicunt eas intelligi secundum quod incarnatio dicitur carnis mortalis et passibilis assumtio. Loquitur enim Scriptura et Sancti de incarnatione secundum eum modum qui fuit post lapsum, non per eum modum qui fuisset, homine persistente in statu innocentiae.
Aliorum vero opinio fuit quod praecipua ratio incarnationis est reparatio humani generis, quamvis aliae multae sint rationes congruentiae huic annexae. Ista enim est praecipua respectu omnium, quia, nisi genus humanum fuisset lapsum, Verbum Dei non fuisset incarnatum.
Et ratio huius est, quia incarnatio Dei est superexcedentis dignationis ; et ideo, cum sit ibi quidam excessus, non fuisset introductum incarnationis mysterium, nisi praecessisset excessus oppositus per ipsum corrigendus et restaurandus. Unde nisi Deus ovem suam perdidisset, non de caelo ad terram descendisset.
Quis autem horum modorum dicendi verior sit novit ille qui pro nobis incarnari dignatus est. Quis etiam horum alteri praeponendus sit difficile est videre, pro eo quod uterque modus catholicus est et a viris catholicis sustinetur. Uterque etiam modus excitat animam ad devotionem secundum diversas considerationes.
Videtur autem primus modus magis consonare iudicio rationis ; secundus tamen, ut apparet, plus consonat pietati fidei : primo, quia auctoritatibus Sanctorum et sacrae Scripturae magis concordat. Nam tam Novum quam Vetus Testamentum, ubi de Filii Dei descensu loquuntur, humani generis liberationem rationem reddunt, quod patet per singula discurrendo. Sancti etiam hoc dicunt, sicut patet in auctoritatibus supra positis. Et ideo, si divina eloquia nobilissimam et praecipuam incarnationis rationem assignant et nihil etiam a nobis dicendum est praeter ea quae nobis ex sacris Eloquiis claruerunt, magis videtur pietati fidei consonum quod praecipua incarnationis ratio sit liberatio humani generis quam aliter sentire. Et hoc aperte dicit Augustinus, in libro De verbis Apostoli, sermone 70, tractans illud Matthaei 18, 11 : Venit enim Filius hominis salvum facere quod perierat : Si homo non periisset, Filius hominis non venisset. Et expressius ibidem, tractans illud I ad Timotheum 1, 15 : Venit in hunc mundum peccatores salvos facere : Nullam aliam ob causam nisi peccatores salvos facere. Et ibidem plura dicit ad hoc pertinentia. Et in illa oratione, quae incipit : 0 cella aromatica, quae dicitur esse Augustini, hoc ipsum habetur expressissime. Ad hoc etiam concordant verba Bernardi et Glossa super dictum locum Epistolae ad Timotheum.
Secundo vero praedictus modus magis concordat pietati fidei, quia Deum magis honorificat quam praecedens. Nam praecedens dicit quod Deum conveniebat incarnari ad perfectionem universitatis ; et ideo quodam modo Deum intra perfectionem universi concludit et quamdam necessitatèm incarnationis ponit ei, cum dicit opera eius aliter ad perfectionem non perduci. Hic autem modus dicendi, cum dicit quod incarnationis mysterium est supra omnem perfectionem, ponit Christum esse supra omnem perfectionem universitatis, sive quantum ad naturam sive quantum ad gratiam sive quantum ad gloriari. Et in hoc recte acit, quia, sicut dicit Philosophus, in XI Primae Philosophiae, Deus supra omnem universi ordinem ponendus est, sicut non dicitur esse dux de exercitu, sed supra exercitum.
Tertio, modus iste dicendi incarnationis mysterium magis commendat, dum dicit hoc mysterium tantum esse quod non debuit fieri nisi ex maxima causa, utpote propter placandam divinam iram et restauranda omnia, sive quae in caelis sunt sive quae in terra. Et ideo dicunt quod tantum mysterium non fuisset introductum, nisi praecessisset lapsus nobilissimae creaturae et offensio maiestatis divinae.
Quarto, etiam fidelem affectum magis inflammat. Plus enim excitat devotionem animae fidelis quod Deus sit incarnatus ad delenda scelera sua quam propter consummanda opera inchoata.
Quoniam igitur hic modus dicendi, etsi non videatur esse ita subtilis sicut praecedens, plus consonat pietati fidei in hoc quod auctoritatibus Sanctorum magis concordat et Deum magis honorificat, etiam incarnationis mysterium magis commendat et affectum nostrum ardentius inflammat : ideo concedendum est, ut praedictae auctoritates et rationes ostendunt, quod praecipua ratio incarnationis fuit redemptio humani generis, quamvis multae rationes aliae congruentiae huic rationi sint annexae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod hominem totum assumsit ut totum beatificaret, dicendum quod ista non est ratio praecipua, sed annexa principali, pro eo quod, etsi nunquam Deus incarnatus esset, homo glorificatione corporis sui et visione Dei perfecte et totaliter beatus esset. Visio enim Christi corporalis spectat non ad essentialem completionem beatitudinis, sed ad quoddam accidentale gaudium. Et hoc patet, quia alii sensus beatificantur ut visus, et tamen obiecta sibi correspondentia non habebunt, ut tactus, gustus.
Praeterea, aspectus Christi non minus erit beatus conversus ad alia corpora videnda quam aspectus aliorum conversi ad videndum corpus ipsius. Gloria enim sensuum exteriorum erit per redundantiam delectationis venientis a parte superiori ex visione Dei, cuius visio adeo reficit, cum perfecte apparet, ut nihil ultra necessarium sit animae ad eius beatitudinem, quoniam omne aliud bonum et pulcrum, ad illud comparatum, quasi nihil est nec intendere potest essentiale gaudium.
Unde multum derogare videtur summo Bono qui dicit ipsum non sufficere absque bono creato sibi adiuncto ad hominem perfecte beatificandum, nisi hoc dicat venire propter imperfectionem sensus, qui ad ipsum non potest pertingere. Sed tunc plura obviabunt, sive ratione sensuum aliorum, qui non habent obiecta sua sicut visus, et tamen perfecte beatificati sunt ; sive ratione aspectus Christi, qui ad alios Sanctos aspicit ; sive etiam ratione perfectionis beatitudinis, quae non facit hominem aliquid extrinsecus mendicare ; sive etiam, quia oppositum non posset intelligi, quod gloriosus homo posset a Christi praesentia absentari absque gloriae suae detrimento.
- Ad illud quod obicitur, quod in humana natura data est congruitas vel idoneitas ad incarnationem, dicendum quod illa idoneitas attenditur ex parte reparabilitatis hominis principaliter, quamvis ratione dignitatis et aliarum conditionum aliquo modo attenditur ; et ideo, sicut homo non fuisset reparatus, si non cecidisset, quamvis esset reparabilis, sic Divinitati non esset unitus, quamvis esset unibilis. Non tamen frustra fuisset illa potentia, quia multae sunt potentiae et idoneitates, quae ad actum non perducuntur ; nec tamen frustra sunt, quia nobilitati et dignitati naturae attestantur. Nec dicitur potentia frustra, si non reducitur ad actum, sed tunc frustra est, cum ad actum non reducitur et tamen ad actum exigit eam reduci tempus et locus.
- Ad illud quod obicitur, quod decet Dei potentiam et sapientiam in statu innocentiae manifestari, dicendum quod satis sufficienter se manifestabat per opus creationis et distinctionis et ornatus ; et ideo, si illa perstitissent, cum valde bona essent, non oportuisset novum modum agendi superaddere ad manifestationem ; quemadmodum opera miraculosa facta sunt post hominis lapsum, quae non oportuit fieri ante, quia Dei potentia, sapientia et bonitas nota esset et satis in suis effectibus reluceret. Nunc autem congruum est et decens Deum multa opera facere miraculose ad manifestationem suae potentiae et confirmationem fidei nostrae. Sic etiam in proposito intelligendum est, sicut dicunt Sancti, quod, quia homo per peccatum interius lumen obfuscatum habebat et conversus fuerat ad sensibilia et illa amabat, ideo Deus invisibilis factus est visibilis secundum carnem, ut per visibilia reduceret ad invisibilia cognoscenda et amanda. Et hoc est quod dicit Gregorius, in quadam Praefatione : ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc invisibilium amore rapiamur.
- Ad illud quod obicitur, quod ita difficile est promereri vitam aeternam sicut satisfacere pro offensa, dicendum quod falsum est, quia ad meritum vitae aeternae sufficit complacentia ex parte merentis, ad hanc autem complacentiam sufftcit divina gratia. Et quia gratiam divinam poterat homo habere per missionem Spiritus Sancti et Filii in mentem absque Filii missione in carnem, hinc est quod ad perfectionem meriti vitae aeternae non oportuit incarnationem intervenire.
Ad satisfaciendum autem non solum requiritur quod satisfaciens placeat, sed quod damnum recompensare valeat et honorem Deo sublatum restituat ; sicut melius videbitur infra ; et ideo non tanta fuit necessitas incarnationis propter necessitatem merendi, sicut propter necessitatem satisfaciendi. Et quod illud sit verum, planum est in angelis, quorum natura non est unita Verbo et tamen meruerunt vitam aeternam.
Praeterea, esto quod tantae difficultatis sit, tamen non oportet quod propter hoc necessaria sit incarnatio, pro eo quod Spiritus Sanctus ipse, qui per caritatem movet animam, dignam eam facit glqria sempiterna. Unde neutrum fit sine missione alicuius personae ; sed ad satisfaciendum necessaria est missio in carnem, quia, sicut infra patebit, congruentissimus modus fuit satisfaciendi per mortem et passionem, sicut congruentissimus modus est ad merendum per caritatem et dilectionem.
- Ad illud quod obicitur, quod anima Christi educi debuit principali intentione, dicendum quod Deus, quia ab aeterno praescivit lapsum humani generis, ideo fecit, quia se recuperaturum cognovit ; et ideo principalius in intentione fuit reparatio lapsi quam conditio eius ad lapsum possibilis. Et propter hoc non sequitur quod Deus non praedesti averit Christum principaliter sicut et alios, immo multo principalius. Hoc enim teneret, si Deus in conditione generis humani non praecognovisset eorum lapsum ; tunc enim quasi praeter intentionem subsecutum fuisset.
- Ad illud quod obicitur, quod humana natura est exaltata propter incarnationem, dicendum quod absque dubio verum est ; sed ex hoc non sequitur quod reportaverit ex malitia commodum, quia hoc non fuit ex sua malitia, sed ex summa benignitate divina et sapientia. Quia enim sapientia Dei vincit malitiam, hinc est quod non patitur esse malum aliquod, de quo non eliciat bonum et etiam maius bonum ; alioquin non perfecte malitiam vinceret. Et propterea contra praevaricationem Adae, qui totum genus humanum interfecit, statuit rectitudinem secundi Adae, qui pro toto genere humano posset satisfacere et cuius obedientia multo plus sibi placeret quam inobedientia primi Adae potuit displicere.
Similiter hoc fuit ex bonitate divina, ex qua beus plenus est dilectione et misericordia. Et ideo diligentibus se, quos Sanctos vocavit. secundum propositum suum, omnia facit eis operari in bonum ; unde Filium Dei incarnari non fecit nostra malitia, sed Dei caritas nimia et misericor· dia, secundum quod dictum est in auctoritate prius posita : Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem etc.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus est caput Ecclesiae secundum humanam naturam, dicendum quod duplex est capitis proprietas : una, quae attenditur secundum conformitatem ad membra ; alia, quae attenditur secundum donorum gratuitorum influentiam. Ratione primae proprietatis Christus caput est in quantum homo ; ratione secundae Christus caput est in quantum Deus et ratione huius principaliter tenet rationem capitis. Et ideo, esto quod incarnatus non esset, adhuc Ecclesia capite non careret, quia caput viri esset Deus, et ita Ecclesia hominum caput haberet Deum, sicut habet Ecclesia angelorum. Et ideo non sequitur quod corpus Ecclesiae esset acephalum, quamvis non haberet caput secundum omnem proprietatem quam habet modo ; haberet enim tunc caput Deum, sicut nunc habet Ecclesia angelorum.
- Ad illud quod obicitur, quod matrimonium significat coniunctionem naturarum, dicendum quod matrimonium duplicem habet signiffcationem. Significat enim coniunctionem Dei ad Ecclesiam secundum caritatem et significat etiam coniunctionem secundum unionem in personae unitate, et utramque harum significationum habet secundum statum lapsus, alteram autem habuisset, si stetisset ; et ideo non esset falsum signum. Sicut enim matrimonium nunc est in officium et remedium, tunc autem solum in officium, sic matrimonium nunc duplex habet significatum, tune autem unum.
- Ad illud quod obicitur, quod quadruplex est modus productionis hominum, dicendum quod ille quartus modus producendi hominem non est de perfectione universi, sed supra perfectionem universi. Et ideo Ieremias [31, 22] vocat illud novum, cum ait : Novum faciet Dominus super terram ; hoc autem novum Dominus non fecisset, nisi aliqua veteratio praecessisset. Et ideo non sequitur quod, si homo stetisset, et talis modus producendi hominem esset. Nec ex hoc sequitur quod universum sua perfectione careret, sicut etiam non potest argui imperfectio universi quantum ad suscitationem mortui, quam Deus non fecisset, si homo perstitisset.
Posset etiam dici quod de illo modo productionis non potest argui veritas incarnationis, quia Deus posset producere hominem de muliere absque viro, qui tamen non esset Deus.
Haec autem omnia absque praeiudicio dicta sunt. Non enim volo bonitatem Dei coarctare, sed nimietatem caritatis suae erga hominem lapsum commendare, ut affectus nostri excitentur ad amanum ipsum, dum attendimus nimiae dilectionis eius excessum.
QUAESTIO III.
Quae trium personarum fuerit ad incarnationem magis idonea.
Tertio quaeritur, quae trium personarum fuerit ad incarnationem magis idonea. Et ostenditur primo, quod persona Patris.
- Illius enim est recreare, cuius est creare ; sed creatio maxime attribuitur et convenit potentiae Patris, ergo et recreatio : ergo pari ratione videtur quod et incarnatio.
- Item, illius est filios adoptare cuius est generare ; sed incarnatio ordinatur ad adoptionem, sicut dicitur ad Galatas 4, 5 : ergo videtur quod maxime competit ei cui convenit generare : ergo maxime convenit Patri. incarnari.
- Item, Filius totum quod habet, habet a Patre : ergo magis decet Patrem habere aliquid quod non habeat Filius, quam Filium quod non habeat Pater. Si igitur incarnatio facit humanam naturam haberi a persona quae incarnatur, videtur quod hoc magis competat personae Patris quam personae Filii.
Quod autem magis competat personae Spiritus Sancti, ostenditur.
- Quia quod maxime habet rationem gratiae maxime competit missioni Spiritus Sancti ; sed quod Deus factus est homo, hoc est summa gratia, sicut vult Augustinus, XIII De Trinitate : ergo videtur quod hoc magis debuerit esse in persona Spiritus Sancti quam in persona Filii.
- Item, Spiritus amoris facit nos filios Dei adoptivos, secundum illud ad Romanos 8, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum etc. Ergo, si incarnatio est ut fiamus filii Dei adoptivi, videtur quod incarnatio maxime debuerit esse in persona Spiritus Sancti.
- Item, mitti dicit subauctoritatem in misso, ergo ei magis convenit mitti in quo magis reperitur ratio subauctoritatis ; sed ratio subauctoritatis· magis reperitur in persona Spiritus Sancti quam Filii : ergo, si incarnatio est in carnem missio, videtur quod magis conveniat Spiritui Sancto quam Filio.
Quod autem magis competat Filio, videtur.
- Magis decet personam mediam tenere rationem mediatoris quam aliam ; sed incarnatio est ordinata ad effectum mediatoris, persona autem media in Trinitate est persona Verbi : ergo etc.
- Item, magis decet Filium Dei esse hominis filium quam aliam persoµam ; sed per incarnationem ille qui incarnatur efficitur Virginis filius : ergo videtur qtiod personam Filii incarnari sit magis decens et congruum.
- Item, convenientius est Filium supplicare Patri quam aliam personam ; sed incarnatio ad hoc ordinatur ut sit aliquis mediator, qui pro hominibus intercedat ad Deum : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod persona Verbi ad incarnationem inter ceteras personas fuit magis idonea, sive loquamur de ipsa incarnatione in se sive prout ordinata est ad humani generis redemptionem.
Si enim loquamur de ipsa incarnatione in se, magis congruum fuit personam Filii incarnari, et in quantum est Imago et in quantum est Verbum et in quantum est Filius. In quantum est Imago, quia homo assumtibilis erat ratione dignitatis imaginis ; et quia Filius est Imago Patris, ideo magis conveniens _erat Filii personam assumere creaturam.
Rursus, quia Filius Dei Verbum est Patris, sic procedit ab ipso ut Pater se manifestet per ipsum ; et ideo, sicut ad intentionis manifestationem verbum intelligibile copulatur voci sensibili, sic ad divinitatis revelationem Verbum Patris congruum fuit uniri carni.
Postremo, quia Filius est semel genitus ab aeterno et sic congruebat Deum carnem assumere ut esset de genere hominum, et ita hominis filium, et ideo decebat ipsum magis incarnari quam Patrem vel Spiritum Sanctum. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De Trinitate, et Magister, in littera, quod Dei Filius non quaesivit nisi matrem in terris, quia iam habebat Patrem in caelis. Magis igitur decens fuit Filium incarnari quam aliam personam, si loquamur de ipsa incarnatione in se.
Fuit etiam magis congruum, si loquamur de ipsa incarnatione per comparationem ad generis humani redemptionem ; et hoc apparet, si consideremus hominis lapsum et reparandi modum et reparationis fructum. Si consideremus hominis lapsuni, videbimus quod lapsus f uit appetendo falsam Dei similitudinem et aequalitatem ; et quia Filio primo attribuitur aequalitas, hinc est quod quasi ex ipso sumsit homo lapsus occasionem ; et ideo inde sumere debuit reparationem. Et hoc dicit Bernardus, explanans illud quod dicitur Ionae 1, 12 : Propter me orta est haec tempestas ; tollite me et mittite in mare. Aut certe in hoc quod homo praesumserat Dei similitudinem, directe contra Filium peccavit ; et ideo Filio magis competebat vindicta et indulgentia. Et hoc est quod dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo : Homo, pro quo erat oraturus, et diabolus, quem erat expugnaturus, ambo falsam Dei similitudinem praesumserant. Unde. specialius adversus Filium peccaverunt. Illi itaque, cui specialiter fit iniuria, convenientius attribuitur culpae vindicta et indulgentia.
Rursus, si consideremus modum reparationis, magis competit Filio. Reparati enim sumus per mediatoris obedientiam et supplicationem ; et quia magis competit fillum supplicare patri et obedire, hinc est quod magis competit personae Filii incarnari quam alii. Unde Anselmus, in libro Cur Deus homo : Convenientius sonat Filium supplicare Patri quam aliam personam. Postremo, si consideremus reparationis fructum vel effectum, magis competebat Filio incarnari, quia incarnatio ad hoc ordinatur ut simus filii Dei. Si ergo posterius per illud habet reduci quod est prius in eodem genere, congruum fuit ut filii Dei efficeremur per eum qui est Filius naturalis. Unde Augustinus, in IV De Trinitate : Ut homo ex Deo nasceretur, primo ex ipsis natus est Deus. Oportuit enim ut per eum efficeremur filii adoptivi qui est Filius naturalis.
Et sic patet per omnem modum quod convenientius fuit Fitium incarnari quam alium. Unde concedendae sunt rationes quae ad hoc inducebantur.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod Patri magis convenit opus recreationis, sicut creationis, dicendum quod Pater sic est auctor recreationis sicut et creationis ; et sicut per Verbum omnia fecit, sic et per Verbum omnia refecit. Sed ex hoc non sequitur quod Pater magis debuerit incarnari, quia incarnatio non respicit personam auctoris, sed mediatoris. Et quia ratio mediationis non convenit Patri, sed potius Filio, hinc est quod non sequitur quod incarnatio magis conveniat Patri quam Filio, immo potius e conversa.
- Ad illud quod obicitur de adoptione, dicendum quod verum est quod adoptio convenit Patri tamquam principali auctori ; sed. hoc non debet facere nisi per Filium, cuius tota est hereditas et per quem alii ad hereditatem debent admitti.
- Ad illud vero quod obicitur, quod Filius habet a Patre quidquid habet, dicendum quod Filius dicitur aliquid habere per naturalem originem, aliquid per gratuitam unionem. Et si primo modo intelligatur, quidquid habet, habet a Patre, ita quod idem quod est in Filio a Patre, est in Patre a se ipso, in essentialibus loquendo. Si autem loquamur de eo quod habet per gratuitam unionem, sic habet a Patre tamquam a principio effectivo, non tamquam a generante, quia secundum illud Filius est minor Patre, et quia magis decet Filium secundum humanam naturam esse minorem Patre, hinc est quod isto modo magis competit Filium habere aliquid quod non habeat Pater, quam e conversa.
- Ad illud quod obicitur, quod magis convenit Spiritui Sancto, quia haec est summa gratia, dicendum quod per illam rationem non concluditur quod incarnatio debeat fieri in persona Spiritus Sancti, sed quod optis incarnationis debeat attribui Spiritui Sancto ; et hoc melius videbitur infra. Et similiter respondendum est ad hoc quod sequitur de adoptione.
- Ad illud quod obicitur de missione, dicendum quod missio in carnem fuit ad redimend um a servitute ; et quia oportet prius hominem liberari a servitute quam adoptari in filium, hinc est quod missio in carnem ei personae competebat cui primo competebat mitti ; et quia persona Filii habet mitti solum a Patre, persona Spiritus Sancti habet mitti ab utroque, hinc est quod primo decebat Filium mitti in carnem, ut, redemptione facta, idem ipse cum Patre mitteret Spiritum Sanctum in mentem Et hoc est quod dicit Apostolus ad Galatas 4, 4-6 : Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum etc. ; et post : Ut adoptionem filiorum Dei etc. ; et post : Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Propterea non sequitur quod, si maior ratio subauctoritatis est in Spiritu Sancto quam in Filio, quod propterea debuerit in carnem mitti, immo potest inferri contrarium. Pater enim, quia a nullo est, rion debuit mitti. Et hoc est quod dicit Augustinus, IV De Trinitate: Conveniens non erat ut Pater ab alio mitteretur, quia ab alio non erat. Conveniens autem fuit ut primo Filius mitteretur, quia a solo Patre est, deinde Spiritus Sanctus, qui est a Patre et a Filio. Primo Filius venit, ut homines liberarentur ; deinde Spiritus Sanctus, ut homines beatificarentur.
QUAESTIO IV
Quo tempore fuerit magis congruum Filium Dei incarnari.
Quarto et ultimo quaeritur, quo tempore fuerit magis congruum Filium Dei incarnari.
Et videtur quod in primordio temporum.
- Primo, per illud quod dicitur Genesis 2, 2 : Consummavit Deus sexto die opus suum ; sed consummatio operum maxime competit in opere incarnationis, sicut superius tactum est : ergo videtur quod incarnari debuerit in aliquo illorum sex dierum.
- Item, magnitudo amoris non tantum facit dona multiplicari, sed accelerari ; sed Deus propter nimiam caritatem suam misit Filium suum in similitudinem carnis peccati : ergo videtur quod congruum f uerit Filium Dei incarnari statim cum homo indiguit. Sed homo statim indiguit cum lapsus .fuit : ergo etc.
- Item, si Christus ab initio temporis venisset, multi ad viam veritatis venissent, sicut dicitur Matthaei 11, 21 : Olim si in Tyra et Sidone etc. ; sed ad divinae benignitatis magnitudinem spectat quod velit omnes homines salvos fieri : ergo multo magis videtur quod congruum fuerit Filium Dei incarnari in primordio temporum.
- Item, aegro in periculo mortis succurri debet sine mora ; sed homo, cum peccavit, periculosissime aegrotavit : si ergo homini aegrotanti succurritur per Filii incarnationem, videtur quod statim debuit incarnari.
Sed contra :
- Ecclesiastis 3, 1 : Omnia tempus habent ; et hoc ipsum dicitur Ecclesiastici 39, 40 : Omnia tempore sua comprobabuntur. Ergo, si nullum tempus est adeo congruum beneficio plenissimo sicut tempus plenitudinis, videtur quod Filius Dei debuerit tune incarnari, cum venit plenitudo temporis : non ergo in primordio temporis.
- Item, Deus in omnibus operibus suis maxime servat ordinem ; et sicut est ordo et gradus in profectu aetatis, sic est gradus et ordo in profectu mundi. Ergo sicut homo magis dispositus est ad sapientiam in aetate provecta quam in aetate iuvenili, quia in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia, videtur quod maior sit congruitas quod divina sapientia incarnetur et de caelis mittatur missione perfecta in plenitudine temporum quam in principio.
- Item, opus incarnationis et redemptionis magis se tenent cum opere glorificationis quam cum opere primae conditionis ; sed opus glorificationis habet esse in fine temporis, opus conditionis habet esse in principio : ergo videtur quod opus incarnationis magis debuerit perfici in approximatione ad finem temporum quam in initio.
- Item, beneficium incarnationis nulli est utile nisi ei qui illud recognoscit et pro illo est gratus ; sed dilatio beneficii facit ad eius cognitionem et acceptionem : ergo videtur quod Dei Filius non debuerit statim a primordio temporum incarnari, sed post longa tempora, in quibus posset exspectari et desiderari.
Respondeo : Dicendum quod, sicut rationes ostendunt et ipsa divina operatio comprobat, magis congruum fuit Filium Dei incarnari quasi in fine saeculorum quam in principio. Potest autem huius quadruplex ratio assignari quare tantum incarnari distulerit.
Prima, est propter peccatum hominis puniendum. In hoc enim manifestatur divinae ultionis severitas, quae tantos clamores et luctus hominum tanto tempore sustinuit, antequam vellet descendere ; et ipse Adam cum posteritate sua tanto tempore exspectavit in limbo exulans a paradiso ; et hoc propter manifestationem divinae iustitiae, quae nihil inultum dimittit.
Secunda ratio fuit propter morbum melius curandum. Morbus enim spiritualis non curatur debite nisi infirmus prius eum cognoscat et pro curatione eius gratus existat. Plus enim homo aegrotat per ingratitudinem pro curatione quam per culpae commissionem ; et ideo debuit Deus beneficium incarnationis differre, ut homo convinceretur de impotentia et ignorantia antequam incarnaretur et in Lege indita et in Lege scripta ; et sic convictus confugeret ad divinam gratiam et confugiens curaretur efficaciter.
Tertia ratio est propter ordinem universi servandum. Quia enim hoc erat plenum et maximum beneficium, differri debuit usque ad plenitudinem dierum. Et propter hoc dicit Apostolus ad Galatas 4, 4 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium etc.
Quarta ratio fuit propter incarnationis beneficium amplius commendandum. Quod enim amplius differtur et diutius desideratur, pretiosius reputatur ; et ideo beneficium incarnationis, quod est inter Dei beneficia pretiosissimum, prius debuit esse desideratum et exspectatum quam exhibitum.
Et propterea magis congruum fuit Filium Dei incarnari in fine temporum.
Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur primo in contrarium de consummationne divinorum operum, dicendum quod in opere incarnationis non attenditur consummatio, quae quidem sit de opere primo universi, sed consummatio om nem consummationem superexcedens ; et ideo non spectat ad opera sex dierum, in quibus universum conditum est et fabricatum, quantum ad ea quae spectant ad complementum primarium.
- Ad illud quod obicitur, quod magnitudo amoris facit beneficia accelerari, dicendum quod verum est, quando acceleratio doni prodest ei quem amat ; sed quando dilatio magis prodest quam acceleratio, tune amor potius facit differre quam accelerare.
Praeterea, amor divinus non operatur secundum impetum, sed secundum dispositionem et regulam sapientiae ; et ideo dona non accelerat nisi servato debito et congruo ordine. Et propter hoc, quia ordinis congruitas exigebat dilationem, ideo amoris immensitas non faciebat accelerationem.
- Ad illud quod obicitur, quod multi salvati essent, si Deus venisset citius, dicendum quod Deus bonum commune praeponit bono privato et bonum totius universitatis praeponit bono personae singularis ; et ideo, cum ordinis exigentia hoc requireret ut Deus in fine temporum incarnaretur, usque ad sextam aetatem fuit dilatum. Nec propter utilitatem aliquarum personarum existentium in prioribus aetatibus accelerari debuit divinum beneficium. Placuit enim universitatis Conditori in aliis servare severitatem iustitiae, in aliis manifestare benignitatem misericordiae.
- Ad illud quod obicitur de aegro, quod statim debet succurri, dicendum quod nunquam defuit divinus succursus. Nam ipsa exspectatio et fides futuri adventus erat eis in remedium salutare et sustentationem, quousque veniret ille qui consummaret ; unde omni tempore fuerunt aliqua sacramenta, quae attulerunt aegris remedium salutare, licet alia et alia in diversis fuerint temporibus instituta, sicut in quarto Iibro expressius habetur manifestatum.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram.
Et primo quaeritur de verbo Apostoli, quod dicitur : At ubi venit plenitudo temporis etc. Contra : Videtur quod non f uerit plenitudo temporis in adventu Filii Dei, I ad Corinthios 13, 9 : Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus ; sed plenitudo evacuat quod ex parte est : ergo videtur quod plenitudo temporis nondum pervenerit. Item, Matthaei 13, 47 : Sagena, quam cum impleta, Glossa : In fine mundi. Ergo non videtur quod ante finem mundi sit .temporis plenitudo.
Respondeo : Dicendum quod tempus incarnationis dicitur tempus. plenitudinis multiplici de causa. Primo, quia Deus implevit quod praefinierat. Unde super illud ad Galatas 4, 4 : At ubi venit plenitudo temporis, Glossa : Completum est terilpus, quod praefinierat Pater, quando mitteret Filium suum.
Alia ratio est propter impletionem promissionis, quia ille nobis datus est, qui fuerat repromissus. Unde super illud Ioannis 1, 14 : Plenum gratiae et veritatis, Glossa : Quantum ad impletionem promissorum.
Tertia ratio est quantum ad completionem figurarum, quia in Christi adventu figurae illae, quae erant in Veteri Testamento, impletae sunt veritate, Matthaei 5, 11 : Non veni Legem solvere, sed adimplere.
Quarta ratio est propter plenitudinem gratiae quae f uit in Christo, quae fuit principium omnium plenitudinum. Unde ad Colossenses 2, 9 : In Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Quinta ratio est propter plenitudinem generationis, quia, cum sit quadruplex modus generationis : prima quidem nec de viro nec de muliere, sed de terra ; secunda muIieris de solo viro ;· tertia vero prolis de viro et muliere ; quarta vero viri de sola muliere ; ista quarta est consummata in Christi incarnatione.
Sexta vero ratio est, quia tempus incarnationis esttempus sextae aetatis, in qua quidem est plenitudo et perfectio, ut, sicut mundus in sexta die est consummatus, sic in sexta aetate sit reparatus ; ita quod prima aetas fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Moysen, quarta a Moyse usque ad David, quinta a David usque ad Christum, sexta a Christo usque ad finem.
His igitur sex rationibus dicitur tempus incarnationis tempus plenitudinis.
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod non est plenitudo usque ad gloriam, dicendum quod est plenitudo naturae et plenitudo gratiae et plenitudo gloriae. Et illae duae rationes procedunt de plenitudine gloriae ; auctoritas autem Apostoli intelligitur de plenitudine gratiae
Propter quod notanda est quaedam distinctio de plenitudine, quod quaedam est plenitudo naturae, quaedam gratiae, quaedam gloriae. Plenitudo naturae est in duplici differentia : prima quantum ad rerum conditionem, de qua Genesis 2, 2 : Complevit Deus die septimo opus suum ; secunda quantum ad rerum multiplicationem, de qua Psalmus [23, 1] : Domini est terra et plenitudo eius.
Similiter plenitudo gratiae duplex est : quaedam in capite, et de hac Ioannis 1, 14 : Plenum gratiae et veritatis ; quaedam in membris, et de hac Actuum 2, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu Sancto ; et ad Ephesios 1, 9 : Proposuit etc.
Similiter plenitudo gloriae duplex est : vel quantum ad numerum electorum, de hac Apocalypsis 6, 11 : Sustinete modicum tempus, donec impleatur etc. ; aut quantum ad perceptionem aeternorum bonorum, Ecclesiastici 24, 16 : In plenitudine Sanctorum detentio mea.
Dubium II
Item quaeritur de hoc quod dicit : Factum de muliere, quia in Symbolo negatur : Genitum, non factum etc. Item, si de muliere factus est, non videtur quod mulier sit eius mater, sed solum materia. Propter quid ergo dicit magis factum quam genitum ?
Respondeo : Dicendum quod Christus secundum divinam naturam ita est genitus quod non factus, quia non est creatura. Secundum humanam vero ita est genitus quod factus, quia conceptus fuit a Virgi ne, faciente divina virtute. Qualis autem fuerit Virginis virtus, adhuc melius manifestabitur suo loco ; per hoc autem quod dictum est patet responsio ad obiecta.
Dubium III
Item quaeritur de hoc quod dicit : Factum sub Lege , quia dicitur I ad Timotheum 1, 9 : Iusto non est lex posita : si ergo Christus iustissimus erat, videtur etc.
Item, Christus non tenebatur implere mandata Legis : ergo non videtur quod sub Lege esset factus.
Respondeo : Dicendum quod esse sub Lege dicitur tribus modis : vel quantum ad causam vel quantum ad observationem vel quantum ad motivum. Quantum ad causam sunt illi qui nati sunt sub peccato. Quantum ad observationem sunt iusti, qui Legem observant. Quantum ad motivum sunt illi qui timore serviunt.
Christus igitur non f uit sub Lege quantum ad causam vel quantum ad motivum, sed solum quantum ad observationem ; aliter tamen quam alii homines, quia esse sub Lege quantum ad observationem potest e.sse dupliciter : vel quantum ad obedientiam obligatoriam vel quantum ad obedientiam spontaneam. Et primo modo sunt homines, secundo modo fuit Christus, qui se mera liberalitate legali observantiae, ut exemplum daret verae obedientiae, subdidit.
Et sic patet responsio ad obiecta.
Dubium IV
Item quaeritur de hoc quod dicit : In specie columbae descendisse Spiritum Sanctum. Sed contra : Tota columba illa et quidquid in ea erat, erat simul a Patre et Filio : ergo videtur quod tota Trinitas in illa columba descenderet, sicut descendebat Spiritus Sanctus.
Item, nunquam descendit Spiritus Sanctus in hominem quin descendat simul Pater et Filius : ergo videtur quod, nec in columba.
Respondeo : Dicendum breviter quod in columba illa non erat aliter Spiritus Sanctus quam Pater et Filius, nec aliter operabatur ; sed tamen solus in ea significabatur, quia significatio relationem dicit sicut incarnatio ; ideo solus poterat in ea significari, quamvis non solus in ea possit operari. Et sic patet quod exemplum Magistri est rectum et idoneum ; sed hoc magis declaratum est in primo libro, de missione Spiritus Sancti, distinctione decima sexta.
