Distinctio XX — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

Si vero quaeritur, utrum alio modo etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de passionis efficacia. In hac vero parte agit de passionis congruentia.

Dividitur autem ista pars in duas partes.

In quarum prima comparat passionem Christi ad causam propter quam passus est.

In secunda vero comparat ipsam ad causam a qua fuit passio in ipso, ibi : Christus ergo sacerdos, idemque hostia etc.

 

Prima pars dividitur in duas partes,

in quarum prima ostendit quod modus iste redimendi, scilicet per passionem, valde fuit congruus et rationabilis, ostendens quare isto modo ; scilicet per passionem, genus humanum redimere voluit

In secunda parte ostendit quod alio modo, si voluisset, redimere potuit, ibi : Si enim illi tres in causam veniant etc.

 

Similiter secunda pars dividitur in duas partes.

In quarum prima inquirit a quo sit passio Christi, ostendens quod traditus fuit a Patre, a se ipso, a Iuda et a Iudaeis.

In secunda vero inquirit utrum fuerit bona vel mala, ibi : Et fuit actus Iudae et Iudaeorum malus, actus vero Christi et Patris bonus. Sive, ut melius dicatur, inquirit causarum illarum differentiam penes bonitatem et malitiam. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de congruentia nostrae redemptionis factae per passionem Christi.

Et circa hoc sex dubitabilia possunt quaeri.

Primo enim quaeritur, utrum congruum fuerit reparari humanam naturam.

Secundo vero quaeritur, utrum magis congruum fuerit reparari humanam naturam per satisfactionem quam per aliam viam.

Tertio quaeritur, utrum aliqua creatura satisfacere potuerit Deo pro humano genere.

Quarto quaeritur, utrum purus homo possit satisfacere pro se.

Quinto quaeritur, utrum Deus satisfactionem per mortem Christi debuerit acceptare.

Sexto et ultimo quaeritur, utrum alio modo genus humanum potuerit liberare.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De congruentia nostrae redemptionis factae per passionem Christi.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum congruum fuerit humanam naturam a Deo reparari.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum congruum fuerit humanam naturam a Deo reparari.

Et quod sic, videtur per quatuor suppositiones manifestas, quae elici possunt ex dictis Anselmi, in II Cur Deus homo.

Prima est haec : Nullatenus decet summam stabilitatem permittere suum propositum infirmari.

Secunda est haec : Nullatenus decet summam benignitatem pro peccato unius hominis totam posteritatem eius sempiternaliter damnari.

Tertia est haec : Nullatenus decet summam sapientiam nobilissimam creaturam permittere universaliter fine suo fraudari.

Quarta est haec : Nullatenus decet summam virtutem permittere servum suum ab alio in sempiternum iniuste detineri.

 

  1. Ex prima arguitur ita : Si non decet Dei propositum infirmari, et Deus proposuerat hominem perducere ad beatitudinem, et perduci non habet quamdiu manet in statu ruinae, ergo indecens est hominem in tali statu relinqui. Ergo, ab oppositis, decens est ipsum reparari et relevari.
  2. Ex secunda arguitur sic : Non decet totam posteritatem sempiternaliter damnari pro peccato unius hominis ; sed tota sempiternaliter damnaretur, nisi reparatio interveniret : ergo congruum fuit et decens ut Deus hominem repararet.
  3. Ex tertia arguitur sic : Non decet summam sapientiam permittere universaliter nobilissimam creaturam fine suo fraudari ; sed, ni si reparatio interveniret, omnes homines fine suo essent fraudati, et ita vane omnes filii hominum essent constituti ; quod divinae sapientiae non congruit, quae nihil incongruum facit : ergo restat quod valde congruum fuit genus humanum reparari.
  4. Ex quarta arguitur sic : Non decet summam virtutem permittere servos suos iniuste et violenter ab adversario detineri ; sed, nisi reparatio intervenisset, multi servi Dei et Sancti detinerentur in limbo : ergo congruum fuit et decens per reparationis beneficium subveniri generi humano.

 

Sed contra hoc obicitur sic :

  1. Si indecens fuisset genus humanum non reparari et inconveniens, et quodlibet minimum inconveniens, sicut dicit Anselmus, in I Cur Deus homo, Deo est impossibile, ergo fuit impossibile Deum genus humanum non reparare. Et ex hoc elicitur duplex inconveniens : unum, quod Deus non reparavit genus humanum propter misericordiam, sed potius propter vitandam indecentiam ; aliud, quod non reparavit ex liberalitate, sed ex necessitate. Quod si verum est, non tenemur ei ad tantas gratiarum actiones ; quod impium et crudlissimum est dicere.
  2. Item, nobilior creatura est angelus quam homo et propter beatitudinem est facta sicut homo ; sed non decuit Deum relevare angelum a suo lapsu : ergo nec decuit reparare genus humanum.
  3. Item, sicut decet divinam sapientiam et bonitatem relevare cadentem, sic etiam decet sustentare stantem ; sed non decuit Deum tenere genus humanum ne laberetur : ergo videtur quod non decuit ipsum relevare post ipsum lapsum.
  4. Item, non decet Deum facere contra suam iustitiam ; sed homo, cum peccavit, meruit a Deo in aeternum separari : si ergo per reparationem Deo habet coniungi, videtur quod nunquam decuit genus humanum reparari.
  5. Item, sicut homo meruit per peccatum mortem carnis, ita etiam meruit mortem sempiternae damnationis ; sed non decuit Deum sic reparare genus humanum ut non moreretur morte carnis : ergo non decuit sic reparare ut non moreretur morte sempiternae damnationis.
  6. Item, non decet Deum facere contra dispositionem suae sapientiae ; sed Deus taleni fecerat hominem, ut, si vellet stare, staret, et si vellet cadere, caderet : ergo sicut non decet Deum facere : de stante ut cadat, ita non decet ipsum facere de cadente ut resurgat : ergo non decet eum reparare humanam naturam.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio congruum est et decens reparari genus humanum ; congruum, inquam, est et decens non solum ex parte Dei, sed etiam ex parte hominis. Ex parte Dei, quia  decet Dei potentiam, sapientiam et misericordiam, sicut in opponendo monstratum est supra.

Ex parte vero hominis congruentia est similiter, si consideretur dignitas hominis conditi et modus labendi et status lapsi.

Dignitas namque hominis tanta erat ut propter ipsum facta sunt universa. Si ergo homo careret suo fine, iam omnia essent suo fine defraudata.

Modus vero habendi fuit quod humana natura totaliter cecidit, alio peccante et alio suggerente ; et ideo decens fuit ipsam per alium relevari, ut, sicut filii peccaverunt in parente, et parens peccavit diabolo suggerente, sic etiam homo repararetur Domino relevante.

Status etiam hominis lapsi reparationi congruit, quia in illo statu simul fuit poenitentia cum miseria ; et poenitentia quodam modo placabat divinam iustitiam, miseria vero provocabat misericordiam.

 

Et sic patet quod per omnem modum congruum fuit reparari genus humanum, congruum, inquam, ex parte opificis et congruum ex parte operis. Sed congruitas ex parte operis pura congruentia est, ita quod non ponit necessitatem. Congruitas vero ex parte opificis ponit necessitatem, necessitatem, inquam, non inevitabilitatis, quae dividitur in coactionem et prohibitionem, sed necessitatem immutabilitatis, quae consurgit ex stabilitate et immutabilitate divinae dispositionis. Haec autem non arctat divinam potentiam ad oppositum, sed eam determinat ad tale propositum. Unde Anselmus, in II Cur Deus homo : Cum dicimus Deum aliquid facere necessitate, intelligendum est quod hoc facit necessitate servandi honestatem ; quae necessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis.

 

Ex his quae dicta sunt patet responsio ad propositam quaestionem. Si enim quaeratur, utrum congruum sit reparari genus humanum, concedendum est simpliciter quod verum est. Si vero quaeratur, utrum sit necessarium, non est simpliciter respondendum, sed distinguendum. Est enim necessarium ex parte Dei, non ex parte nostri ; et ex parte Dei, non quacumque necessitate, sed necessitate immutabilitatis, quae non opponitur libertati voluntatis, ac pet hoc nec gratiae nec liberalitati.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et per hoc patet responsio ad primum obiectum. Non enim sequitur, si Deus reparat necessitate suae immutabilitatis, quod propter hoc non reparet ex liberalitate suae benignitatis ; haec enim simul possunt stare.
  2. Ad illud quod obicitur, quod creatura angelica nobilior est etc., dicendum quod, quamvis angelus nobilior sit creatura, non tamen est adeo ad reparationem idoneus sicut homo, propter modum labendi et statum hominis lapsi. Homo enim poenituit, angelus vero obstinatus fuit ; homo totaliter, angelus particulariter cecidit ; homo per alium, angelus per se ipsum ; et haec sunt quae faciunt angelum ad reparationem minus idoneum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non decuit Deum tenere hominem ne caderet, dicendum quod, si homo voluisset stare, nunquam Deus dereliquisset eum ut caderet ; sed, quia stare noluit, non debuit ipsum conservare invitum ; sed, quia homo post lapsum voluit resurgere, ideo decuit Deum sibi manum porrigere, ita quod manus ista ad illos se extendit qui voluntarie resurgunt, non ad eos qui nolunt resurgere.
  4. Ad illud quod obicitur, quod non decet Deum facere contra suam iustitiam, dicendum quod verum est. Decet tamen aliquid ipsum facere praeter rigorem iustitiae, quia reparatio humani generis non repugnat divinae iustitiae. Concurrunt enim in illa simul misericordia et veritas, sicut videbitur infra. Unde quod dicitur quod homo meruit per peccatum in aeternum separari a Deo, hoc verum est quantum est de se ; possunt tamen alia merita intervenire, quae infringent illam obligationem et in quibus servabitur ordo iustitiae divinae.
  5. Ad illud quod obicitur, quod per peccatum meruit homo ita puniri poena sempiternae damnationis sicut poena mortis, dicendum quod non est simile, quia de poena mortis statim fuit sententia lata, de poena vero sempiternae dam nationis adhuc differtur sententia. Et quia divina sententia est irrevocabilis, postquam lata est - licet mutari possit sententia per prophetiam praedicata, sicut patet in Iona - antequam feratur, potest remedium inveniri ; ideo reparari potuit genus humanum ut non incurreret poenam damnationis sempiternae in aliqua eius parte, quamvis non fuerit liberatum ut non incurreret poenam mortis.

Et si tu quaeras, quare sententia ista fuit lata et illa dilata, cum homo meruisset utramque de se, dicendum quod prima est via poenitentiae, secunda vero aufert locum poenitentiae ; ideo non debebat secunda sententia inferri contra hominem, quamdiu erat in statu viae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non decebat Deum facere contra ordinem suae sapientiae, dicendum quod genus humanum reparando contra sapientiam suam non fecit, quia ex sapientia sua fecerat ipsum reparabilem, praevidens eius lapsum. Nec valet illud quod obicit : nec decuit facere de stante ut caderet : ergo nec decuit de labente ut resurgeret, quia, quamvis nullo sapiente fiat homo deterior, aliquo tamen sapiente potest fieri melior. Et licet non deceat Deum de bono facere viatum, decet tamen de malo facere bonum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum magis congruerit genus humanum reparari per satisfactionem quam per aliam viam.

 

Secundo quaeritur, utrum magis congruat genus humanum reparari per satisfactionem quam per aliam viam.

Et quod sic, ostenditur per quatuor suppositiones,

quarum prima est haec : Illa via magis conveniens fuit ad reparationem humani generis, in qua magis servatur ordo divinae iustitiae.

Secunda est haec : Illa via magis congruit reparationi humani generis, in qua magis servatur ordo divinae sapientiae.

Tertia est haec : Illa via magis convenit reparationi humani generis, in qua magis servatur praesidentia divinae potestatis.

Quarta est haec : Illa via magis convenit reparationi humani generis, in qua magis servatur honorificentia divinae maiestatis.

 

  1. His praesuppositis, arguitur sic : Magis servatur ordo divinae iustitiae, cum malum punitur quam cum relinquitur impunitum ; sed, cum peccator reparatur per satisfactionem, malum punitur ; cum sine satisfactione, relinquitur impunitum : ergo magis servatur ordo divinae iustitiae in reparatione per satisfactionem quam sine satisfactione. Ergo per primam suppositionem via ista magis convenit reparando generi humano.
  2. Item, secundo arguitur sic : Ordinatio peccantium in suppliciis sive peccati in poena, manifestat decorem divinae. sapientiae, quae non patitur universum ex aliqua sui parte turpari ; sed, cum peccator relevatur per satisfactionem, ad culpam sequitur poena ; cum vero sine satisfactione, culpa non ordinatur per poenam ; ergo reparatio generis humani per satisfactionem plus convenit divinae sapientiae quam sine. Ergo per secundam suppositionem via ista reparandi magis est congrua et idonea in se.
  3. Item, tertio arguitur sic : Si malum non puniretur et relinqueretur sine aliqua satisfactione, iniustitia nulli legi subiaceret ; et si hoc, divina potestas non omnibus praesideret ; sed, cum pro peccato satisfactio exigitur, peccator subditur poenae auctoritate divinae iustitiae : ergo in modo reparandi genus humanum per satisfactionem magis praelucet praesidentia divinae potestatis quam per aliam viam. Igitur per tertiam suppositionem via ista magis est congrua.
  4. Item, quarto arguitur sic : Peccator, cum peccat, per praevaricationem Deum inhonorat. Si ergo peccatum dimittitur sine satisfactione, peccatum relinquitur absque honoris ablati recompensatione ; cum autem satisfactio redditur, honor recompensatur : ergo in modo reparandi hominem per satisfactionem magis servatur honorificentia divinae maiestatis quam per alium modum. Igitur per quartam suppositionem hac via repatationis magis congruit genus humanum reparari.

Ex his eisdem rationibus non solum potest concludi quod haec via sit magis congrua, sed etiam quod alia non potest esse congrua ; verumtamen non sunt ita efficaces ad probandum secundum sicut ad probandum primum, quia praeter has congruentias possunt et aliae reperiri, licet istae sint magis excellentes.

 

Sed contra :

  1. Magis decet Deum facere quod magis facit ad ostensionem suae benignitatis et misericordiae ; sed dimittere peccata omnia absque aliqua satisfactione poenae, hoc est maioris misericordiae quam exigere ab illis poenam : si ergo Deus est misericordissimus et benignissimus, adeo ut benignior cogitari non possit, videtur ergo quod modus ille reparandi, qui est praeter satisfactionem, magis conveniat divinae excellentiae.
  2. Item, modus ille magis convenit reparationi humani generis qui magis est ostensivus divinae sufficientiae ; sed, si sic Deus genus humanum repararet quod nullam requireret satisfactionem, magis appareret divina sufficientia - ostenderetur enim tunc quod emendarum nostrarum et bonorum nostrorum non indiget - ergo modus reparandi absque omni satisfactione magis esset conveniens humano generi.
  3. Item, ille modus magis convenit reparationi humanae qui magis est ostensivus divinae potentiae, pro eo quod reparatio est quaedam recreatio ; sed, si Deus absque omni satisfactione solo verbo reparasset genus humanum, sicut fabricavit mundum, maior esset ibi divinae virtutis ostensio ; ergo magis convenit iste modus humano generi reparando.
  4. Item, modus ille magis convenit reparationi generis humani in quo homo magis astringitur ad amandum et laudandum Deum ; sed, si Deus culpam homini reliquisset absque omni satisfactione et poena, esset magis amandus et laudandus ab homine, homo enim plura a Deo percepisset : ergo talis modus reparationi humanae magis congrueret.
  5. Item, modus ille magis congruit reparationi generis humani in quo magis eruditur homo ad exsecutionem divini mandati et imitationem Dei ; sed homo debet remittere et condonare alii culpam et poenam : ergo, si Deus homini debuit dare exemplum perfectionis, videtur quod magis Deum decuerit reparare genus humanum totum relaxando quam satisfactionem aliquam exigendo.
  6. Item, ille modus reparandi magis decet Deum qui est a Deo immediate quam qui est a Deo mediante adiutorio creaturae, quoniam sicut decuit Deum magis per se ipsum creare, sic magis videtur esse decens per se ipsum recreare ; sed reparatio per satisfactionem est mediante creatura satisfaciente : ergo videtur quod magis decuerit Deum reparare genus humanum absque omni satisfactione per se ipsum quam mediante satisfactione per creaturae adiutorium.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio magis congruum fuit genus humanum reparari per satisfactionem quam per aliam viam, secundum quod dicit Anselmus et Augustinus. Et ratio huius est ex parte Dei et ex parte nostra. Ex parte, inquam, Dei, quia universae viae Domini misericordia et veritas, cum ipse sit summe iustus et misericors. Et ideo in reparatione generis humani, quae est excellentissima viarum Dei, congruum est ut simul currat misericordia cum iustitia. Et ideo decens fuit ut Deus ab homine satisfactionem exigeret pro iniuria sibi facta, et si homo non posset, tunc misericordia divina subveniret dando sibi mediatorem qui pro eo satisfaceret. Et iste modus magis fuit congruus quam alius. Nam, si Deus culpam non dimisisset, sed vindictam exegisset, non manifestaretur eius misericordia ; si vero omnino dimisisset nec satisfactionem exegisset, non manifestaretur iustitia. Si ergo istae duae conditiones sunt in Dei opere servandae praecipue, magis congruebat humanam naturam reparari per satisfactionem quam per aliam viam, ex parte Dei reparantis. Magis etiam congruebat ex parte nostri, pro eo quod reparatio nostra ad hoc erat ut nos reduceret a culpa ad iustitiam, a miseria ad gloriam. Sicut ergo, cum genus humanum cecidit per culpam, Deum inhonoravit per praevaricationem et inordinatam delectationem, sic, cum redit a culpa ad iustitiam, decens est ut Deum honoret sustinendo poenam, et in hoc magis reparatur ad normam iustitiae. Rursus, sicut gloriosi us est acquirere vitam aeternam per merita quam sine meritis, sic gloriosius est reconciliari Deo per satisfactionem quam sine.

Modus igitur reparandi per satisfactionem plus convenit nostrae iustificationi et nostrae glorificationi. Si igitur haec duo principaliter considerantur in reparatione generis humani, planum est quod hic modus reparandi magis conveniens est tam ex parte Dei reparantis quam ex parte humani generis reparati.

Unde rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur de manifestatione benignitatis et misericordiae, dicendum quod summa benignitas et misericordia in Deo non excludunt iustitiam, et ideo non sic debuit manifestari in opere reparationis quod iustitia non haberet locum ; sed ita debuit manifestari divina misericordia quod simul cum hoc ostenderetur divina iustitia. Et hoc idem factum est, cum Deus reparavit genus humanum per mortem Filii sui, ubi fuit maxima aequitas in exigendo tantae satisfactionis pretium et maxima benignitas in tradendo unigenitum Filium suum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod magis manifestaretur divina sufficientia, si non exigeret satisfactionem, dicendum quod sicut Deus exigit a nobis mandatorum suorum observantiam, non propter suam indigentiam, sed propter ordinationem nostram, qua debemus ei tamquam Domino obedire, sic et peccatorum exigit emendam, non propter hoc quod. indigeat, sed ut nos reducat ad ordinationem debitam. Et ideo obiectio illa procedebat ex suppositione falsi, cum dicebatur magis sine satisfactione divinam sufficientiam manifestari.
  3. Ad illud quod obicitur, quod modus alius magis manifestaret divinam potentiam, dicendum quod, etsi in omni opere Dei ostendatur divina potentia, in opere tamen reparationis magis manifestatur benignitas et misericordia et per consequens tpsa iustitia eis annexa. Et ideo, cum posset uno verbo genus humanum reparare, maluit tamen reparare cum difficultate et poenaIitate, quia magis opportunum erat ibi ostendi misericordiam quam potentiam. Potentia enim satis claruerat in rerum eductione ; sed adhuc latebat. misericordia, quam ostendebat Deus in hominis reparatione.
  4. Ad illud quod obicitur, quod reparatio, praetermissa satisfactione, magis astringeret nos ad laudandum et amandum Deum, dicendum quod hoc falsum est. Plus enim nos astringit ad amorem et laudem Dei hoc quod dedit Unigenitum suum pro nobis quam si absque hoc condonasset nobis et poenam et culpam. Multo enim maius fuit quod Deus pro nobis mortem subiret quam.peccata nostra condonaret ; multo etiam maius fuit dando nobis Filium peccaia condonare quam si simpliciter peccata condonasset. Qui enim proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia nabis cum illo donavit ? sicut dicitur ad Romanos 8, 32. Et sic patet illud quod procedebat ex suppositione falsi.
  5. Ad illud quod obicitur, quod si satisfactionem non exegisset, magis praebuisset formam imitandi se, dicendum quod, etsi debeamus Deum imitari in aliquibus, non tamen nostrum est imitari in omnibus. Ad Deum enim spectat quaerere gloriam et vindictam, secundum quod dicitur ad Romanos 12, 19 : Mihi vindicta, et ego retribuam ; ad nos autem non pertinet, quia nostrum non est iudicare, sed iudicari ; et ideo in hoc non debuit dare formam imitandi se.

Aliter posset dici quod Deus exigendo satisfactionem magis praebuit nobis formam quam si non exegisset. Praebuit enim exemplum et sttbditis et praelatis : subditis in hoc quod remisit et pepercit ; praelatis vero in hoc quod emendam requisivit, ut decor iustitiae servaretur, quod spectat ad eos qui iudicant terram, secundum illud Sapientiae 1, 1 : Diligite iustitiam qui iudicatis terram.

  1. Ad illud quod ultimo obicitur, quod decentius fuisset reparare genus humanum sine adiutorio humano et ita sine satisfactione, dicendum quod hoc falsum est. Summae enim bonitatis est communicare creaturae operationes nobiles, secundum quod ipsa nata est suscipere ; et creatura aliquid potest facere in reparatione, quamvis solius Dei sit operari in primaria rerum productione, tibi non est operatio in aliquam materiam praeiacentem.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum aliqua creatura pura potuerit satisfacere pro toto genere humano.

 

Tertio quaeritur, utrum aliqua creatura pura potuerit satisfacere pro toto genere humano.

Et quod sic, videtur.

  1. Una creatura pura potuit totum genus humanum inficere per culpam suam. Ergo, si gratia est principium satisfaciendi sicut culpa principium inficiendi, videtur quod aliqua pura creatura per suam gratiam potuerit satisfacere pro toto genere humano.
  2. Item, non plus exigitur in iusta poena quam commissum fuit in culpa. Si ergo genus humanum lapsum fuit per transgressionem purae creaturae, videfor quod pura creatura potuerit satisfacere pro genere humano.
  3. Item, diabolus, iuste perdidit genus humanum, quia extençlit manum suam in innocentem. Ergo, si potuit esse aliqua pura creatura omnino innocens, quae se pro salute generis humani exponeret, et diabolus manum in eam extenderet, videtur quod aliqua.pura creatura redimere potuisset genus humanum de diabolica potestate, et ita satisfacere pro eodem.
  4. Item, plus pensat Deus vitam et animam unius iusti quam vitam et animam innumerabilium peccatorum. Si ergo aliqua pura creatura innocens et sancta se Deo et Patri obtulisset pro peccatoribus hostiam, facta esset recompensatio iusta, ergo et satisfactio debita.
  5. Item, esto quod Christus fuisset pura creatura et mortuus fuisset in cruce sicut mortuus fuit, quaero tunc : aut fuisset detentus in limbo aut non. Constat quod in limbo detentus non fuisset, quia non habuit reatum peccati originalis : ergo apertum fuisset ei caelum : meruisset ergo Christus apertionem ianuae. Si ergo ianua non habuit aperiri nisi per sufficientem satisfactionem, videtur quod pura creatura satisfacere potuisset pro toto genere humano.

 

Sed contra :

  1. Si pura creatura esset, aut esset homo aut non-homo. Si esset purus homo, ergo esset peccator et debitor : ergo non potuisset esse mediator et reconciliator, cum ipse indigeret reconciliatione Si esset non-homo ; sed pro homine non debet satisfacere nisi homo, quia ad eum pertinet satisfactio, in quo fuit transgressio : ergo, si nec purus homo nec nonhomo potuit satisfacere pro toto genere humano, videtur quod nulla pura creatura potuerit.
  2. Item, satisfactio debet proportionari offensae et iniuriae ; sed tanta est offensa et iniuria, quantus est ille cui infertur : cum igitur Deus sit infinitus, offensa et iniuria Dei est infinita. Sed nulla creatura nec eiu operatio est infinita : ergo nulla pura creatura potest satisfacere pro offensa et iniuria Deo illata. Sed talis fuit iniuria Adae et posteritatis suae, quia Deum contempsit : ergo etc.
  3. Item, nullus satisfacit nisi restituat tantum et amplius quantum abstulit ; sed nulla pura creatura valet totum genus, humanum, quod per peccatum Adae fuit Deo subtractum, sestituere : ergo nulla pura creatura potest satisfacere pro ipso.
  4. Item, nullus potest satisfacere pro omni homine, nisi posset influere in omnem hominem iustitiam sicut primus parens transmisit culpam ; sed nulla pura creatura potest aliis influere iustitiam vel dare gratiam, sicut ostensum fuit in primo libro : ergo nulla pura creatura potest satisfacere pro toto genere humano.
  5. Item, non minus obligamur Deo pro beneficio recreationis quam pro beneficio creationis. Si ergo pura creatura genus humanum redemisset, tantum essemus sibi obligati, quantum nostro Creatori : ergo tantum teneremur diligere creaturam quantum Creatorem. Si ergo impossibile est nos ad hoc obligari, impossibile fuit puram creaturam satisfacere pro toto genere humano.

 

Respondeo : Dicendum quod de duobus consuevit fieri satisfactio et requiri, videlicet de iniuria et de damno. Si igitur Deus requirit satisfactionem ab humano genere, aut requirit pro utroque aut pro altero horum. Si pro utroque, planum est quod impossibile est aliquam puram creaturam Deo satisfacere pro humano genere, pro eo quod tam gravis est iniuria, quae infertur Deo, ob excellentissimam eius dignitatem, quod nulla pura creatura potest recompensare aliquid illi aequale. Si vero exigat satisfactionem de solo damno, condonando iniuriam, nec sic potest pro toto genere humano satisfacere aliqua pura creatura. Aut enim illa creatura esset homo aut non esset homo. Si esset homo, cum unus purus homo non.possit aequivalere toti generi humano, talis homo, offerendo se ipsum Deo, nunquam recompensaret damnum quod Adam intulit corrumpendo totum genus humanum. Si esset non-homo, nec sic adhuc posset damnum recompensare, si pur creatura esset ; aut si posset, non tamen satisfaceret, quia ad illud genus spectat satisfactio ad quod spectavit transgressio. Aut si hoc posset, non tamen deceret, quia naturam humanam in statum pristiimm non revocaret ; esset enim ex hoc subiecta alii generi creaturae.

 

Et ex hoc habetur quod non solum pura creatura non posset Deo satisfacere, si esset alterius generis, sed etiam nec, si esseta Deo assumpta, conveniret ut pro humano genere satisfaceret.

Et ideo, cum pura creatura non posset pro toto genere humano stisfacere, nec alterius generis creaturam deceret ad hoc assumi, oportuit ut persona satisfacientis esset Deus et homo.

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod nulla pura creatura posset satisfacere pro toto genere humano.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod pura creatura potuit totum genus humanum inficere, dicendum quod non est simile, quia aliqua pura creatura potuit esse principium totius generis humani secundum propagationem carnalem, per quam genus humanum corrumpitur et inficitur ; sed nulla pura creatura potuit esse principium totius generis humani secundum regenerationem spiritualem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non plus exigitur in iusta poena quam commissum est in culpa, dicendum quod culpa non solum aggravatur ex parte conditionis peccantis, sed etiam ex parte eius in quem peccatur ; et licet peccans fuerit pura creatura, ille tamen, in quem peccavit, fuit Creator. Ideo, cum exigitur quod satisfaciens non sit pura creatura, hoc non est supra id quod commissum est in culpa ; oportet enim quod persona satisfaciens pro peccati gravitate satisfaciat secundum omnes conditiones ecundum quas habet aggravari.
  3. Ad illud quod obicitur, quod diabolus iuste amisit genus humanum, quia extendit manum in eum in quem non habebat ius, dicendum quod in hoc non exprimit ur sufficiens ratio satisfactionis, sed modus vincendi diabolum. Et bene verum est quod aliqua pura creatura innocens potuisset diabolum vincere ; sed tamen ex hoc non sequitur quod posset Deo satisfacere. Longe enim plus est recompensare Deo illatam iniuriam quam vincere diabolicam fraudem.
  4. Ad illud quod obicitur, quod plus pensat Deus animam iusti quam animas innumerabilium peccatorum, dicendum quod Deus in satisfactione non quaerit recompensationem de genere humano secundum quod est in statu peccati, sed secundum quod fuisset, si non peccasset ; et hoc modo nullius puri hominis vitam Deus tantum appretiatur sicut totam generationem humanam.
  5. Ad illud quod quaeritur, si Christus fuisset pura creatura, utrum moriens introisset in caelum, dicendum quod sic. Ex hoc tamen non sequitur quod meruisset ianuae apertionem, quia caelum nunquam fuerat sibi clausum ; hoc posito quod non habuisset peccati originalis reatum ; Alii vero, qui reatum peccati originalis habebant, propter hoc non fuissent in caelum introducti ; et ita adhuc remansisset ianua clausa, pro eo quod non fuisset sufficiens satisfactio persoluta.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum aliquis, adiutus gratia, potuisset satisfacere pro se ipso.

 

Quarto quaeritur, utrum aliquis, adiutus gratia potuisset satisfacere pro se ipso.

Et quod sic, videtur.

  1. Quia tres sunt partes poenitentiae : contritio, confessio et satisfactio ; sed homo, adiutus gratia, potest de peccato suo conteri et ipsum confiteri : ergo potest satisfacere pro se ipso.

Si tu dicas quod potest de actuali, sed non de originali, contra : maius est actuale quam originale, quia maior est ibi improbitas voluntatis, et gravius etiam quis punitur pro actuali quam pro originali. Si ergo per adiutorium gratiae potest satisfacere pro suo actuali, multo fortius videtur quod pro suo originali.

  1. Item, satisfacere, secundum quod dicit Anselmus, est honorem debitum Deo impendere. Sed quilibet homo, adiutus gratia, potest honorem debitum Deo impendere : ergo quilibet potest Deo pro peccato suo satisfacere.

Si tu dicas quod non potest impendere honorem quem debet pro iniuria prius facta, contra : nulla iusta potestas exigit ab homine plus, quam potest - anathema enim sit qui dicit Deum praecepisse impossibile - ergo nullum honorem debet Deo reddere quem non possit.

  1. Item, homo existens in gratia potest mereri summum bonum, quod Deus est. Ergo, si multo maius est mereri summum bonum quam reconciliari sibi et confoederari, videtur quod multo magis pro quolibet peccato suo possit satisfacere, non solum actuali, sed etiam originali.
  2. Item, existens in gratia aut non erat dignus aliqua poena aut temporali sola. Si ergo debitor poenae temporalis potest illam poenam solvere, videtur quod homo pro quolibet peccato quod habet possit satisfacere : ergo pro originali.
  3. Item, gratia adveniens in animam aeque bene detet culpam originalem sicut actualem ; sed sicut se habet gratia secundum essenti.am ad culpae deletionem, ita se habet secundum opera ad satisfactionem ; sed gratia, adveniens in animam, liberat eam ab omni culpa, tam originali quam actuali : ergo movens animam potest satisfacere pro omni culpa prius deleta : ergo quilibet homo potest satisfacere pro se ipso.

 

Sed contra :

  1. Si quilibet homo posset satisfacere pro se ipso, ergo Christus gratis mortuus esset. Si ergo hoc est inconveniens et absurdum, restat quod et illud ex quo sequitur.
  2. Item, sicut iniuria peccati totius generis humani est infinita ratione eius contra quem est, sic et illa. quae est in quolibet peccato singulari. Ergo, si aliquis purus homo non potuit satisfacere pro genere humano, pari etiam ratione videtur quod non possit satisfacere pro se ipso.
  3. Item, impossibile est quod aliquis satisfaciat pro culpa, quamdiu nianet in eo radix et causa culpae : satisfacere enim est, sicut dicit Augustinus, causas peccatotum excidere ; sed vitium humanae originis nunquam separatur a carne peccati : ergo videtur quod nullus homo, qui originale peccatum habuit, possit satisfacere pro originali. Maior manifesta est per Augustinum ; sed. minor manifestatur per hoc quod quilibet generat filium habentem originale peccatum.
  4. Item, ad hoc quod fiat satisfactio necessarium est quod fiat damni recompensatio ; sed propter peccatum originale quilibet habet necessitatem moriendi, et corpus mortuum est propter peccatum, sicut dicit Apostolus : ergo, si quis debet satisfacere pro originali peccato, tenefur reddere animam pro anima. Sed quilibet est mortis debitor pro originali peccato : ergo non videtur quod aliquis, qui originale peccatum contraxit, possit unquam satisfacere pro illo.
  5. Item, quod originale peccatum sit culpa, hoc habet quia processit a voluntate Adae. Si ergo requiritur satisfactio de ipso secundum quod culpa, nullus potest pro originali satisfacere nisi satisfaciat pro culpa Adae. Sed pro culpa Adae nullus potest satisfacere, secundtim quod originalis est ; nisi satisfaciat pro toto genere humano : ergo, a primo, nullus potest satisfacere pro peccato originali alicuius hominis, nisi satisfaciat pro toto genere humano. Sed hoc non potest aliquis purus homo : ergo nullus potest satisfacere pro originali suo.

 

Respondeo : Dicendum quod est satisfactio plena et est satisfactio semiplena. Satisfactio plena est quando simul fit satisfactio de iniuria et de damno ; satisfactio vero semiplena est quando, remissa offensa, satisfactio fit pro damno. Intelligendum igitur est quod pro nullo peccato, in quo fit aversio a Deo, potest satisfacere aliquis purus homo satisfactione plenaria, nec pro se ipso nec pro aliis, propter hoc quod offensa et iniuria illa superexcedit puram creaturam.

Si vero loquamur de satisfactione semiplena, illa videlicet in qua, remissa offensa, requiritur emenda de damno, sic dicendum quod homo potest satisfacere pro suo actuali, sed non pro originali.

 

Ratio autem huius est quia peccatum actuale dicit depravationem voluntatis, sed originale dicit de pravationem naturae. In hoc autem differt depravatio naturae a depravatione voluntatis, quod corruptio voluntatis respicit ipsam personam ut est individuum, sed corruptio naturae ut est alterius principium.

Item, quia voluntas est vertibilis, et corruptio in ea existens est facile mobilis ; quia vero natura uno modo movetur, corruptio in ea existens est difficile mobilis. Quoniam igitur deordinatio voluntatis, introducta per actuale, est personae singularis et facile mobilis, recompensari potest per usum gratiae gratum facientis, quae respicit personam singularem. Quia vero depravatio naturae est respiciens propagationem, et ita naturam communem, et ulterius eradicari non potest omnino, ideo pro damno illato nemo potest satisfacere per gratiam singularis personae. Illa enim non tollit omnino originalis peccati radicem ab eo in quo est, nec per se nec per usum suum ; et ideo non potest omnino tollere reatum et obligationem. Impossibile igitur fuit quod aliquis pro peccato originali. alicuitis hominis satisfaceret, nisi omnino a peccato originali mundus esset, nisi etiam haberet gratiam communem, hoc est gratiam capitis, cuius plenitudo nata est in alios redundare. Talis autem non potuit esse nisi homo et Deus, qui esset aliorum caput, sicut in praecedentibus fuit ostensum, quia nullus nisi Deus potest influere aliis motum et sensum.

 

Et sic patet quod pro minimo peccato originali, nec quantum ad satisfactionem plenariam nec quantum ad satisfactionem semiplenam, potuit satisfacere nisi Christus, id est homo et Deus. De actuali vero potest quidem purus homo, adiutus gratia, satisfacere, sed satisfactione semiplena, quae suppletionem et complementum recipit a passione Christi. Christus enim satisfaciens pro omni offensa, omnibus impetravit gratiam quantum ad sufficientiam : et merito illius satisfactionis homo suscipiens gratiam satisfacit postea Deo pro laesione quam intulit sibi actualis culpa.

 

Et ex hoc patet quomodo passio Christi influit in sacramenta, et quare amplius influit in sacramentum baptismi, quod est remedium contra originale, quam in sacramentum poenitentiae. Et hoc est fundamentum multorum quae in quarto libro determinantur et supponuntur ab hoc libro.

Concedendum est igitur quod nullus, adiutus gratia, satisfacere potuit pro se ipso. Concedendae sunt etiam rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur, quod satisfactio est pars poenitentiae, dicendum quod ipsa poenitentia, sicut ostensum est, efficaciam habet a passione Christi, non solum post passionem, sed etiam ante, quia Christus per passionem suam omnibus impetravit gratiain poenitentialem, et Deus praecedentibus Patribus dedit gratiam propter satisfactionem passionis promissam, sequentibus vero propter solutam. Et sicut nos iustificamur in fide passionis praeteritae, ita ipsi iustificabantur in fide passionis futurae. Unde et qui praeibant, et qui sequebantur clamabant : Hosanna filio David. Unde ex hoc non habetur quod aliquis sufficienter possit satisfacere pro se.

Praeterea, ratio illa non concludit de originali, sed solum de actuali : poenitentia enim non est contra : originale, sed contra actuale.

Nec valet quod obicit, quod gravius est actuale quam originale. Dicendum enim quod, etsi originale in posteris sit minus quam actuale, tamen quantum ad suam originem peccatum originale valde fuit grave, cum totam naturam humanam infecerit. Satisfactio autem peccati originalis respicit ipsam originem ; et ideo dico quod difficilius fuit satisfacere pro originali quam pro actuali, qui non potest fieri satisfactio pro uno originali quin fiat pro omnibus ; non sic autem est in peccatis actualibus.

  1. Ad illud quod obicitur, quod satisfacere est honorem debitum Deo reddere, dicendum quod est debitum quo tenemur Deo iure conditionis et est debitum quo obligamur Deo reatu praevaricationis. Dico ergo quod debitum, quod cadit in notificatione satisfactionis, est debitum secundo modo dictum, et hoc quidem non potest solvere per se ipsum ; ipse enim se reddidit iinpotentem, et ideo ; nisi succurreret ei divina misericordia, salvari non posset. Et ideo non obligatur ad impossibile ; quamvis enim sit ei impossibile per se, est tamen ei possibile per divinum adiutorium.
  2. Ad illud quod obicitur, quod homo existens in gratia potest mererl summum bonum, dicendum quod non est simile, quia gratia singularis bene habet ordinationem ad hoc quod faciat hominem mereri summam beatitudinem, sed non ad hoc quod faciat hominem satisfacere pro culpa originali, sicut prias ostensum fuit.
  3. Ad illud quod obicitur, quod existens in gratia non mereretur nisi poenam temporalem, dicendum quod verum est, sed tamen nulli peccatori datur gratia nisi merito satisfactionis et passionis Christi. Unde gratiae collatio satisfactionem originalis non facit, sed praesupponit ; ideo non sequitur quod aliquis per gratiam possit satisfacere pro originali culpa.
  4. Ad illud quod obicitur, quod gratia aequaliter delet omnem culpam, ergo aequaliter satisfacit pro omni culpa deleta, dicendum quod non est simile propter hoc quod deletio culpae attenditur in imaginis reformatione et conversione ad Deum ; et quia per conversionem ad Deum deletur omnis aversio, una gratia delet omnem culpam. Satisfactio vero respicit obligationem ad poenam, et possibile est quod una obligatio ad poenam solvatur, altera remanente. Ideo non sic indifferenter comparatur gratia ad satisfaciendum pro omni culpa sicut ad delendum omnem culpam.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum Deus debuerit modum satisfaciendi per passionem Christi acceptare.

 

Quinto quaeritur, utrum Deus debuerit modum satisfaciendi per passionem Christi acceptare.

Et quod sic, videtur.

  1. Debitum mortis nullo modo melius solvitur quam per mortem gratuitam ; sed omnes eramus debitores mortis : ergo optime satisfactum est Deo per mortem illius qui non erat debitor mortis.
  2. Item, nullo modo melius emendatur peccatum, quod commissum est per suavitatem, quam per supplicii acerbitatem. Si ergo peccatum humani generis commissum fuit per gustum et suavitatem ligni vetiti, videtur quod decentissimus modus satisfaciendi fuit per supplicium crucis.
  3. Item, convenientissimus modus satisfaciendi est per difficultatem pro peccato, quod quis commisit multa facilitate ; sed faeillimum fuit primo homini abstinere a peccato : ergo difficillimus modus satisfaciendi fuit illi peccato convenientissimus. Sed hoc est sustinendo mala usque ad mortem : ergo et hoc modo satisfecit Christus : ergo etc.
  4. Item, decentissimus modus satisfaciendi de elatione est per abiectionem et vilificationem ; sed nulla maior vilificatio fuit quam quae fuit in sustinentia opprobrii crucis : ergo talis modus satisfaciendi maxime conveniebat nostrae infirmitati : ergo decuit ipsum a summo medico acceptari.

 

Sed contra :

  1. Maximae crudelitatis est hominem iustissimum morti tradere ; sed Christus fuit iustissimus : ergo crudelissimum fuit ex quacumque causa tradere ipsum morti : ergo talis mod us satisfaciendi nullatenus debuit a Deo acceptari.

Si tu dicas quod non tradidit ipsum morti, contra hoc est quod dicitur ad Philippenses 2, 8 : Factus est obediens usque ad mortem ; et in multis aliis locis dicitur illud idem.

  1. Item, maximae perversitatis et iniustitiae est damnare innocentem ut absolvatur nocens ; sed nos omnes sicut oves erravimus, ipse vero peccatum non fecit : ergo videtur quod iniuste fecerit Dominus, cum in eo posuit iniquitates omnium nostrum.
  2. Item, Deus mortem non fecit nec delectatur in perditione vivorum. Si ergo Deus delectatur in satisfactione et non delectatur in alicuius morte, non videtur quod debuerit acceptare mortem Christi pro satisfactione.
  3. Item, multo melior est vita Christi, quam esset mors. Ergo, si mors Christi potuit Deo satisfacere pro nobis, multo magis vita eius debuit satisfacere : ergo magis debuit acceptare vitam ad satisfaciendum quam mortem.
  4. Item, non est modus ordinatus satifaciendi in quo additur peccatum super peccatum ; sed Christus occidi non poterat sine gravissimo peccato : ergo inordinatus modus satisfaciendi videtur esse per mortem Christi.
  5. Item, gravius fuit peccatum occidentium Christum quam esset peccatum Adae. Ergo, si non potuit fieri satisfactio pro peccato Adae nisi Christus semel moreretur, videtur quod non potuerit satisfactio fieri pro peccato occidentium Christum nisi Christus secundo occideretur ; pari ratione nec de occisione illa nisi occideretur tertio, et sic in infinitum. Ergo non videtur quod talis modus satisfaciendi sit completus nec a Deo acceptandus.

 

Respondeo : Dicendum quod modum istum ultra ceteros debuit Deus acceptare, quia nobilissimus est inter omnes qui passent esse vel excogitari. Fuit enim acceptabilissimus ad placandum Deum, congruentissimus ad curandum morbum, efficacissimus ad attrahendum genus humanum, prudentissimus ad expugnandum generis humani inimicum.

 

Primum quidem fuit acceptabilissimus ad placandum Deum ; propter quod dicit Anselmus, II Cur Deus homo, capitulo 11 : Nihil asperius et difficilius potest homo pati ad honorem Dei sponte et non ex debito quam mortem. Et nullatenus magis potest se ipsum dare homo Deo quam cum se morti tradit ad honorem ipsius. Et hoc est quod dicitur ad Ephesios 5, 2 : Tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

 

Secundo etiam fuit congrttentissimus ad curandum morbum. Primus enim homo peccaverat per superbiam et gulam et inobedientiam, sicut dicit Gregorius, et in secundo libro fuit ostensum ; voluit enim assimilari Deo per scientiae sublimitatem, gustare ligni suavitatem et transgredi praecepti divini limitem. Et quoniam curatio habet fieri per contrarium, ideo modus satisfaciendi congruentissimus fuit per abiectionem, humiliationem et divinae voluntatis impletionem. Et haec omnia satis relucent in ipsa passione ; et de his dicit Apostolus ad Philippenses 2, 8 : Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

 

Tertio autem fuit efficacissimus ad attrahendum genus humanum. His enim solis passio ad salutem valebat qui mera voluntate per amorem Deo. adhaerebant. Non enim decrevit Deus aliter genus humanum salvare nisi libero voluntatis arbitrio ; et nullo alio modo, salvo voluntatis arbitrio, Deus hominem magis potuit attrahere ad amorem suum quam sustinendo pro eo crucis patibulum ; propter quod dicitur Ioannis 12, 32 : Ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Et Hugo, De arrha sponsae : ut ostenderet tibi quantum te diligeret, nonnisi moriendo a morte te liberavit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, verum etiam caritatis monstraret affectum.

 

Quarto etiam fuit ad vincendum adversarium prudentissimus. Decebat enim ut Christus sua prudentia superaret diabolum, sicut diabolus sua astutia decepit hominem primum, Propter quod dicitur Iob 26, 12 : Prudentia eius percussit superbum, et 40, 19 : Numquid poteris capere leviathan hamo ? Propter quod dicitur, distinctione praecedenti, capitulo primo : Venit Redemptor et victus est deceptor, tetendit illi muscipulam crucem suam, positit ei quasi escam sanguinem suum.

 

Ex his quatuor rationibus satis apparet quod modus iste satisfaciendi pro nobis fuit congruentissimus et a Deo maxime acceptandus. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod magnae crudelitatis fuit hominem iustissimum tradere morti, dicendum quod Deus eum non tradidit infligendo mortem vel praecipiendo aliis quod ipsi eum traderent, sed permittendo et vohntatem ipsius acceptando ; et ideo nulla fuit in Deo crudelitas, quia non sanguinem Christi sitivit, sed voluntate·m eius optimam acceptavit. Haec est sumnia responsionis Anselmi, in libro Cur Deus homo. Unde, si dicatur aliquando Pater eum tradidisse morti vel voluntate Patris passus esse, et aliquod consimile ; modo praemisso intelligendum est : non quia Pater eum coegerit invitum, sed quia suscepit voluntarium et devotum.
  2. Ad illud quod obicitur secundo, quod impium est damnare innocentem et nocentem absolvere, dicendum quod illud verum est si innocens damnatur invitus ; sed, si innocens velit se offerre et exponere pro salute nocentis, nihil prohibet quin oblatio eius debeat acceptari. Et isto modo in proposito intelligendum est fuisse, quia Christus non coacte, sed voluntarie pro salute nostra sustinuit passionem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Dem non delectatur in perditione alicuius, dicendum quod verum est quod Deus non delectatur in poena secundum quod est afflictiva et naturae corruptiva ; delectatur tamen et placet sibi optima voluntas, per quam poena sustinetur et ad honorem Dei ordinatur et ad absolutionem hominis rei.
  4. Ad illud quod obicitur, quod melior fuit vita Christi quam mors, dicendum quod absque dubio verum est. Tamen non sequitur quod non magis debuerit satisfacere per mortem quam per vitam, duplici ex causa : primum quidem quia satisfactio debet esse poenalis et maxima satisfactio maxime poenalis ; secundo vero, quia maioris perfectionis est velle mori ad honorem Dei quam velle vivere, et ex maiori caritate procedit et terminos naturae magis excedit ; et ideo ratio illa non cogit.
  5. Ad illud quod obicitur, quod non est ordinatus modus satisfaciendi, ubi peccatum additur super peccatum, dicendum quod verum est quando peccatuin additur super peccatum ex parte eius qui debet satisfacere. Sic autem non est in proposito : nam Christus moriendo non peccavit, sed, quantum in se fuit, omnia peccata delevit.

Et si tu dicas quod talem modum eligere debuit in quo nec ipse nec alius peccaret, dicendum quod illud non oportet. In hoc enim manifestatur summa sapientia Dei quod scit de malis non tantum elicere bona, verum etiam optima ; quod maxime fecit in morte Christi pretiosissima.

  1. Ad illud quod obicitur ultimo, quod gravius fuit peccatum occidentium Christum etc., dicendum quod, quidquid sit de gravitate, quia de hoc ad praesens non est quaestio, tamen esto quod gravi us fuisset, non oportebat propter hoc secundo Christum pati. Nam unica passio Christi non solum sufficiebat ad satisfaciendum pro peccato Adae, sed etiam pro omni peccatorum multitudine. Unde mors Christi ipsis occidentibus valebat, si vellent ad Christum converti ; in infinitum enim fuit maius meritum Christi patientis quam esset delictum Iudae tradentis, Iudaei instigantis et gentilis crucifigentis, secundum quod Christus plus habebat de bonitate quam illi haberent de malitia. Praeterea, sicut dicit Anselmus, excusabat eos ignorantia aliquo modo, sicut dictum est supra : et ideo non oportebat pro peccatis eorum Christum iterum pati, sed, sicut dicit Apostolus ad Hebraeos 10, 14 : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos.

 

 

QUAESTIO VI.

Utrum alio modo potuerit Deus genus humanum salvare.

 

Sexto et ultimo quaeritur, utrum alio modo potuerit Deus genus humanum salvare.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo per illud quod dicit Leo Papa in quodam sermone in Ramis Palmarum : Omnipotentia Filii Dei, quae propter eamdem essentiam est aequalis Patri, potuisset liberare genus humanum solo imperio voluntatis suae, nisi divinis operibus maxime congruisset ut nequitiae hostilis adversitas eo quem vicerat, vinceretur.
  2. Item, hoc ipsum dicit Augustinus, De Trinitate, et habetur in littera : Dicimus alium modum possibilem Deo fuisse, cuius potestati cuncta subiacent ; sed nostrae miseriae sanandae convenientiorem ali uin non fuisse.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur expressius auctoritate Gregorii, XX, in Moralibus : Qui nos fecit existere ex nihilo ; revocare etiam sine morte et passione sua potuit.
  4. Item, hoc ipsum ostenditur per deductionem ad inconveniens, quia, si non potuisset nos alio modo liberare, ergo tunc fuisset divina potentia limitata. et persona Christi passioni subiecta ; quod omnino est absurdum : ergo et illud ex quo sequitur.

 

Contra :

  1. Super illud ad Hebraeos 2, 10 : Decebat auctorem salutis eorum per passionem consumnari, Glossa : Nisi Christus moreretur, homo non redimeretur et non redemptus periret et frustra essent omnia tacta. Si ergo hoc est impossibile, restat quod primum est impossibile, scilicet Christum non mori pro salute generis humani. Et si hoc, impossibile fuit alio modo genus humanum liberari quam per mortem Christi.
  2. Item, Anselmus, in libro Cur Deus homo : Non potuit transire calicem nisi biberet, non quia non posset vitare mortem, si vellet, sed, sicut dictum est, impossibile fuit aliter salvare mundum. Redit ergo idem quod prius.
  3. Item, sicut dicit Augustinus : Nullus alius modus fuit isto congruentior. Si ergo optimi est optima adducere, sicut boni est bona facere, videtur quod necessarium fuit summam bonitatem istum modum eligere. Si ergo necessarium fuit eligere istum modum, impossibile fuit alio modo salvari.
  4. Item, Deus, cum sit summe iustus, negare se ipsum non potest : ergo, si debet reparare genus humanum, necesse est quod reparet per viam iustitiae ; sed reparatio per viam iustitiae non potest esse nisi per satisfactionem, sicut supra fuit ostensum ; satisfacere autem pro toto genere humano non potest nisi Deus et homo ; modus satisfaciendi sufficiens esse non potest, nisi ut solvatur anima pro anima et detur vita pro vita : ergo, a primo, impossibile fuit quod Deus humanum genus repararet alia via.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur, utrum alio modo genus humanum potuerit reparari quam per mortem Christi, potest quaeri vel de potentia Dei reparantis vel ex parte generis humani reparati. Si ex parte Dei reparantis, sic absque dubio aliter potuit genus numanum liberare et reparare, sicut Sancti dicunt ; et magister Hugo de Sancto Victore alium modum assignat, in libro De sacramentis, et Magister recitat in littera. Non enim est limitanda divina potentia, immo etiam sicut solo nutu mentis et imperio voluntatis potuit. creare, ita etiam potuit reparare.

Si autem quaeratur de potentia ex parte generis humani reparati et liberati, sic dicendum quod determinafum fuit sibi posse ad hanc viam ; et isto modo intelligendo concedi potest quod genus humanum non potuit aliter reparari, sicut conceditur quod nullus homo potest salvari nisi credat in Christum. Non enim patet nobis alia via salutis, nec est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Potuisset tamen Deus, si voluisset, aliud nomen dare in quo salus nostra consisteret.

Concedendae sunt igitur rafiones ad primam partem, quoniam ostendunt alium modum nostrae salutis Deo fuisse possibilem quantum est ex parte divinae potentiae.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud vero quod obicitur in contrarium de Glossa et de Anselmo, dicendum quod auctoritates illae intelliguntur quantum est ex parte nostra, praesupposita dispositione divitia, qua nos sic et non alio modo liberare decrevit. Per hunc etiam modum intelligenda est auctoritas Ambrosii, quae posita fuit supra, distinctione decima octava, capitulo ultimo. Tantum, inquit, fuit peccatum nostrum ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius moreretur pro nobis debitoribus mortis. Hoc, inquam, intelligendum est quia Deus nos aliter non decrevit salvare. Per hunc etiam modum intelligendae sunt auctoritates consimiles.

  1. Ad illud quod obicitur, quod optimi est optima adducere, dicendum quod est optimum simpliciter et optimum in genere. Et optimum in genere potest esse magis et minus bonum ; et Deus adducit optima in genere, et ideo si facit optima ut etiam possit facere meliora et minus bona. Ideo, quamvis iste modus esset nostrae miseriae convenientior, non tamen oportuit quod ita eligeret istum modum quod non posset eligere alium modum.
  2. Ad illud quod ultimo obicitur, quod Deus non potest facere contra suam iustitiam, et iustitia non potest praeter satisfactionem culpam dimittere, responderi potest per interemptionem duarum propositionum quas proponit, quarum prima est haec, quod non potuit liberari genus humanum nisi per viam iustitiae : potuit enim liberare per viam misericordiae ; nec in hoc fuisset factum praeiudicium iustitiae, si hoc facere voluisset. Potuisset enim omnia demerita delere et hominem in priori statu constituere, nec remansisset aliquid inordinatum in universo nec etiam impunitum. Peccatum enim fert secum poenam suam, per quam ordinatur ; et ita si sine satisfactione genus humanum liberasset, non propter hoc contra iustitiam fecisset.

Potest etiam responderi per interemptionem illius quod nullo alio modo potuit satisfacere nisi per mortem. Quamvis enim hoc esset magis congruum, fortassis modicum supplicium in tam nobili persona suffecisset ad humani generis reparationem ; sed Dominus in liberando supererogavit, propter quod dicitur : Copiosa apud eum redemptio. Esto tamen quod non alio modo potuisset satisfieri pro genere humano, nec genus humanum aliter redimi, sicut multi concedunt, tamen ex hoc non sequitur quod alio modo non potuerit liberari. De liberatione enim firmiter credo quod alio modo potuit liberare ; de redemptione vero nec nego nec audeo affirmare, quia temerarium est, cum de divina potentia agitur, terminum ei praefigere. Amplius enim potest quam nos possumus cogitare.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Iuste illo deserente, peccantem peccati auctor illico invasit. Hoc enim videtur inconvenienter dictum. Sicut enim Adam peccavit in consentiendo, ita diabolus peccavit seducendo. Ergo sicut fuit iustum hominem tradi in potestatem diaboli, ita iustum fuit diabolum tradi in potestatem hominis.

Item, gravius peccavit peccati auctor quam consentiens in peccatum. Ergo mtilto fortius debuit tradi diabolus in potestatem hominis quam homo in potestatem diaboli.

Respondeo : Dicendum est ad hoc quod tam diabolum quam Adam invasit sententia iudicis condemnantis : uterque enim punitus fuit, sicut scribitur 3, 14 Genesis ; sed tamen magis decebat secundum ordinem divinae iustitiae hominem subiugari quam e converso, propter hoc quod homo sponte subiecit se illi consentiendo.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Remissio peccatorum, per sanguinem Christi data, a diabolo eruit, ut sic iustitia vincatur diabolus, non potentia. Videtur enim secundum hoc quod Deus posset facere per iustitiam aliquid et non per potentiam et e converso. Sed contra hoc est quod est summe iustus et summe potens : ergo nihil potest facere nisi iuste et potenter.

Item, esto quod Deus fuisset usus potentia in liberatione hominis, cum diabolus nullum ius haberet in eo, nullam iniuriam fecisset diabolo.

Respondeo : Dicendum quod in auctoritate praemissa non separatur iustitia a potentia, ita quod una sit sine altera in operatione divina ; sed in hoc innuitur quod aliquod est opus in quo per excellentiam manifestatur iustitia ; aliquod, in quo per excellentiam manifestatur potentia ; et Deus illum modum elegit in quo manifestatur iustitia, ut nobis daret imitandi formam.

Ad illud quod quaeritur, utrum, si liberasset per potentiam, fuisset tbi iustitia, dicendum, quod sic, sed tamen non fuisset ita manifesta.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Legitur quod Christus traditus sit a Patte et quod semetipsum tradidit. Hoc enim videtur falsum. Si enim Deus tradidit eum in mortem, videtur quod Iudaei eum occiderunt auctoritate Dei : ergo Deus particeps fuit in illo homicidio. Si tu dicas quod tradidit eum, quia permisit eum occidi, similiter posset dici de quolibet qui occiditur, quia quemlibet qui occiditur permittit Deus occidi.

Item, qui potest alium liberare ab occisione et non liberat, dicitur eum occidere interpretative. Ergo, cum Deus Pater potuerit liberare Filium ut non occideretur, videtur quod saltem interpretative debet dici eum occidisse.

Respondeo : Dicendum quod mors est privatio vitae, et haec habet comparationem ad inferentem et ad eum qui sustinet. Et secundum hoc aliquis potest dupliciter tradere alium in mortem : aut quia facit ut alii inferant ei mortem aut quia facit ut ipse sustineat mortem. Quoniam ergo sustinentia mortis fuit a Deo Patre et fuit a Christo, quia Deus Pater voluit quod ipse sustineret mortem et ipse voluntarie sustinuit, hinc est quod traditus dicitur a Patre, traditus etiam dicitur a se. Rursus, quia Iudas et Iudaei procuraverunt ut alii inferrent ei mortem, hinc est quod traditus dicitur a Iuda et a Iudaeis. Et quoniam sustinentia mortis. fuit laudabilis, illatio autem fuit vituperabilis, hinc est quod traditio Dei et Christi laudatur, traditio Iudae et Iudaeorum vituperatur. Et sic patet quod mors a parte sustinentis fuit Deo placita et accepta, sed a parte infligentium fuit tantum permissa.

Et per hoc patet responsio ad primum obiectum.

Ad illud vero quod obicitur, quod permittens alium occidi, cum possit prohibere, est particeps homicidii, dicendum quod illud fallit in Deo, qui potest peccata omnia prohibere et non prohibet ; hoc enim spectat ad regimen suae providentiae, sicut in primo et in secundo libro fuit ostensum.

 

Dub. IV.

Item, quaeritur de hoc quod dicit : Actus Iudae et Iudaeorum mali, quibus operati sunt passionem, quae est bonum. Videtur enim implicare duo opposita. Si enim actus recipit denominationem a termino, et passio Christi fuit bona, videtur ergo quod actus eorum fuerunt boni.

Item, mors et vita opponuntur ; sed Christi vita et generatio fuit bona : ergo mors et corruptio fuit mala.

Item, iuxta hoc quaeritur, utrum simpliciter dicendum sit quod passio Christi fuit bona vel mala. Cum enim habeat auctorem bonum et malum, sicut supra dictum est, non est maior ratio quare magis debeat ab hoc quam ab illo denominari.

Quaeritur etiam, dato quod passio sit bona, utrum concedendum sit quod Iudaei operati sint bonum.

Respondeo : Dicendum quod, cum quaerimus de bonitate passionis, non quaerimus de bonitate vel malitia in genere naturae, sed in genere moris. De hac igitur bonitate absque dubio est concedendum quod passio Christi fuit simpliciter bona. Si enim pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius, multo magis mors Christi fuit pretiosissima.

Triplici autem ex causa debet dici mors Christi simpliciter bona. Una est strenuitas virtutis ex parte sustinentis. Sustinebat enim illam passionem virtuossime, quia patientissime et constantissime.

Secunda est utilitas redemptionis ex parte humani generis, quia per illam totum genus humanum est liberatum.

Tertia est honestas causae moriendi. Mortuus enim fuit pro veritate dicenda ; unde Pilatus scripsit super eum causam : Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum.

Quamvis autem passio Christi sit bona simpliciter, tamen actio Iudaeorum fuit mala simpliciter, quia ex mala voluntate et radice processit ; nec propter bonitatem passionis, quae exinde secuta est, bona dicenda est ; hoc enim fuit praeter intentionem ipsorum per operationem divinam, per quam Deus de multis malis elicit multa bona.

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Primum enim patet quod non est ibi implicatio incompossibilium, sicut iam ostensum est.

Secundum etiam patet quod mors et vita non opponuntur in genere moris, sed in genere naturae.

Tertium etiam patet qua.re passio Christi dicitur simpliciter bona. Passio enim dicitur ut est in patiente ; et ideo magis dicitur passio esse bona ut est a bona voluntate patientis, quam mala ut est a mala voluntate inferentis.

Ad illud quod ultimo quaeritur, utrum concedendum sit quod Iudaei operati sint bonum, dicendum quod est opus operans et est opus operatum. Cum ergo quaeritur, utrum Iudaei operati sint bonum, bonum potest dicere bonitatem circa opus operans vel circa opus operatum. Si circa opus operans, simpliciter est negandum, quia tale opus in Iudaeis simpliciter fuit malum.

Si circa opus operatum, quod quidem fuit mors et passio Christi, hoc dupliciter potest intelligi : aut primo et per se, et sic falsum est quod Iudaei operati sunt bonum. Illud enim opus operatum bonitatem non habuit ex intentione Iudaeorum. Si autem intelligatur per accidens et ex consequenti, sic habet veritatem. Iudaei enim fuerunt operati passionem Christi, quae quidem fuit maximum bonum et saluberrimum toti mundo.