Distinctio IX — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

Praeterea investigari oportet etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de comparatione divinae naturae ad proprietatem humanae naturae ; hic vero agit de comparatione humanae naturae ad proprietatem divinae, inquirens, utrum humana natura in Christo sit adoranda adoratione latriae. Dividitur autem pars ista in partes duas.

In quarum prima prosequitur istam quaestionem secundum opinionem communem.

In secunda vero prosequitur eam secundum opinionem aliorum et Sanctorum auctoritates, ibi : Aliis placet Christi humanitatem etc.

 

Prima pars dividitur in duas partes.

In prima parte opponit.

In secunda determinat, ibi : Ideo quibusdam videtur etc.

 

Secunda pars in duas dividitur.

In quarum prima subiungit aliorum opinionem.

In secunda vero inducit illius opinionis confirmationem per multiplicem Sanctorum attestationem, ibi : De hoc Ioannes ita ait : Duae sunt naturae Christi.

Illa secunda pars posset adhuc subdividi in duas.

In prima confirmat auctoritate Graeci ;

in secunda auctoritate Latini, videlicet Augustini, ibi : De hoc Augustini ex sermone Domini, ubi dicit etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam ergo huius partis incidit hic quaestio de adoratione Christi, circa quam quaeruntur principaliter duo.

Primo quaeritur de ipsa adoratione per comparationem ad eum cui est exhibenda.

Secundo vero quaeritur in comparatione ad virtutem per quam exhibetur.

 

Circa primum quaeruntur sex.

Primo quaeritur, utrum cultus, qui est latria debitus deitati, sit exhibendus Christi humanitati.

Secundo quaeritur, utrum sit exhibendus eius imagini.

Tertio quaeritur, utrum.sit exhibendus eius Matri.

Quarto, utrum sit exhibendus eius cruci.

Quinto, utrum sit exhibend us eius membro.

Sexto et ultimo, utrum sine peccato exhiberi possit eius adversario.

 

 

ARTICULUS I

De ipsa adoratione per comparationem ad eum cui est exhibenda.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum cultus latriae sit exhibendus humanitati sive.carni Christi.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum cultus latriae sit exhibendus humanitati  sive carni Christi.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, auctoritate Damasceni : Christus est perfectus Deus et perfectus homo, quem adoramus una adoratione cum Patre et Spiritu et incontaminata carne eius. Ergo, si persona Christi adoranda est latria, videtur quod similiter caro eius.
  2. Item, super illud Psalmi [98, 5] : Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est, Glossa Augustini : In Christo terra, id est caro, sine impietate adoratur a nobis, quia nemo carnem eius spiritualiter manducat, nisi prius adoret.
  3. Item, eodem timore timetur ignis et ferrum ignitum igne. Ergo, si magis unita est divinitas carni quam ignis ferro, videtur quod eadem reverentia sit exhibenda eius humanitati quae exhibetur divinitati.
  4. Item, eadem adoratione adoratur caro animae unita qua adoratur ipsa anima. Ergo, si non minus intime unitur Verbum ipsi carni qum anima, eadem ratione qua adoratur Verbum adoratur caro assumta ; sed Verbum adoratur laria : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Lucae 4, 8 : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies ; Glossa exponit de servitute cultus latriae. Ergo soli Deo est exhibenda, non ergo carni Christi.
  2. Item, Augustinus, X De civitate Dei, loquens de Christo : Cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus est Deus, tamen in forma servi maluit sacrificium esse quam sumere. Et ibidem : Quis sacrificandum censuit nisi ei quem Deum aut scivit aut putavit aut finxit ? Igitur humanitati illi non est sacrificandum sive carni Christi : ergo nec ille cultus est ei offerendus qui offertur Deo.
  3. Item, Glossa, super illud Psalm [98, 5] : Adorate scabellum pedum eius : Caro Christi non est adoranda illa adoratione latriae quae soli Deo debetur, sed illa dulia quae dignior est. Ergo etc.
  4. Item, humana natura in Christo, quantumcumque sit sublimata, non exit terminos creaturae. Ergo nec reverentia exhibenda ei debet exire terminos creaturae. Si igitur latria est cultus qui excedit omnes fines creaturae, videtur quod qui exhibet latriam carni Christi committit idololatriam.
  5. Item, minori minor reverentia est exhibenda et maiori maior secundum rectum ordinem ; sed Christus, secundum quod homo, minor est Patre, humanitas minor deitate, quantumcumque sit unita ; ergo minor reverentia est ei exhibenda. Si ergo latria est reverentia summa, videtur quod humanitati Christi non sit exhibenda.
  6. Item, nullius est adorari adoratione latriae cuius est adorare ; sed humanitatis est adorate ipsam summam Trinitatem : ergo non debet adorari adoratione latriae.

Maior probatur per hoc quod nulli debetur latria, cuius est servire alteri. Minor probatur per hoc, quia eius est adorare cuius est orare ; Christus autem oravit, sicut legitur in diversis Evangeliis : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod caro Christi multipliciter consideratur. Uno modo caro Christi dicitur totus ille homo, iuxta illud quod dicitur Ioannis 1, 14 : Verbum caro factum est ; et hoc modo, quia ille homo Deus est ratione unius personae, adorandus est adoratione latriae.

Alio modo caro consideratur prout nominat ipsam partem humanitatis per se, non ut unitam ; et hoc modo carni consideratae non debetur adoratio latriae, sed duliae.

Tertio modo consideratur caro quasi medio modo, prout nominat ipsam naturam creatam, prout divinitati unitam ; et hoc modo dixerunt quidam quod est adoranda dulia digniori, quae quidem est hyperdulia. Et ratio huius est, quia solius Dei est adorari latria ; et natura non communicat alteri naturae sua idiomata. Unde sicut non est dicendum humanam naturam esse in Christo aeternam, quia est unita aeternae, sic hoc modo dixerunt quod natura humana non est adoranda latria, quamvis sit unita maiestati summae.

 

Alii vero dixerunt aliter quod, si consideretur caro et anima prout unita illi personae, adoranda est adoratione latriae, pro eo quod secus est de exhibitione honoris et proprietatibus aliis. Honor enim non respicit hanc partem vel illam, sed respicit ipsam personam. Unde, quamvis purpura et vestimentum non participet proprietates regis absolutas, communicat tamen in honore et reverentia, sicut dicit Augustinus et Magister recitat in littera. Et ideo, quia est una persona in Christo, cui debetur reverentia summa, una adoratione adoranda est, scilicet latria, quantum ad utrarhque naturam, scilicet Deitatem et humanitatem, sicut eadem adoratione adoratur in uno homine caput et pes.

 

Concedendum est ergo quod non solum Christus homo adorandus est latria, sed etiam humanitas eius ; in quantum est Verbo unita ; quamvis, prout per se cohsideratur, nunquam ei debeatur nisi dulia. Et quoniam caro Christi nunquam est separata a Verbo, ideo semper consideranda est ut coniuncta et semper adoranda est latria, licet humanitati, ut per se consideratae, non debeatur nisi dulia. Et ideo secunda opinio melior est quam prima et auctoritatibus Sanctorum est magis consona.

Et ideo concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.

 

[Ab obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod latria est cultus soli Deo debitus, dieendum quod propter hoc non excluditur humanitas Christi. Sicut enim cum dicitur solus Petrus est hic intus, non excluditur manus vel pes eius, sic, cum dicitur solus Deus est adorandus latria, non excluditur humanitas, quia humana natura et divina in unam concurrunt personam. Unde et haec adoratio non ponit in numerum cum illa.
  2. Ad illud quod obicitur, quod carni Christi non est sacrificandum, dicendum quod verum est per se, sed non prout est divinitati coniuncta, quia toti Christo sacrificandum est. Et quod dicit Augustinus, quod noluit Christus sacrificium sumere, sed offerre, dicendum quod hoc non dicit quod non deberet in carne adorari et ei sacrificari, sed quia voluit vitate occasionem erroris, ne alicui creaturae exhiberetur per se honor divini numinis.
  3. Ad illud quod obicitur de Glossa, quod caro non est adoranda latria, dicendum quod verbum illud intelligitur de carne Verbi prout in se nuda consideratione consideratur. Et hoc est quad dicit Augustinus : Si hominem separaveris a Deo, illi nunquam credo nec servio ; hoc autem non obviat, quin, secundum quod unita est, adoranda sit latria. Unde Damascenus : Non. ut nudam carnem adoramus, sed ut unitain Deitati in unam hypostasim Dei Verbi.
  4. Ad illud quod obicitur, quod creatura non exit terminas creaturae, dicendum quod verum est ratione sui ; et ideo honor ratione sui terminas creaturae non exit ; sed quia unitur in una hypostasi Dei Verbi, cui debetur unicus honor, in quacumque sit natura, hinc est quod debetur ei latria.
  5. Ad illud quod obicitur, quod minori minor debetur reverentia, dicendum quod verum est quando minor et maior sic se habent quod sunt diversorum honorum susceptibiles ; hoc autem est quando sunt diversae personae gradu dignitatis distantes. Hoc autem in proposito non est reperire, quia, cum una in Christo sit personalitas, et illa attendatur secundum naturam supremam, unica et summa debetur ei reverentia, qualiscumque sit natura, sicut honor unus debetur regi, in qttalicumque sit indumento. Honor enim naturam respicit digniorem et per consequens illud quod est annexum ei sicut caro viri sancti honorari debet secundum dignitatem animae, non secundum ignobilitatem propriae naturae.
  6. Ad illud vero quod obicitur, quod Christi est adorare, dicendum quod secundum quod oratio est ascensus intellectus in Deum, sic proprie ad Christum non pertinet pro eo quod omnia quaecumque voluit fecit ; etiam Verbum semper praesens habet, per omnia faciens quaecumque vult anima eius. Exemplum tamen orandi et adorandi dedit secundum naturam inferiorem in sua oratione ; et ideo non sequitur quod non debeat adorari. Sicut enim ipse baptizat interius et tamen baptizatus fuit ut alios informaret, sic oravit et adoravit ut alios erudiret, quia, sicut vult Damascenus, in Christo humana natura non tenet naturam ancillae. Ait enim sic : Serva est caro, si hibendus non est unita Dei Verbo ; semel tamen unita secundum hypostasim, qualiter erit ancilla ? Unum enim ens Christus, non potest esse servus sui ipsius et dominus. Cuius ergo erit servus ? Patris non, quia quaecumque habet Pater sunt Filii. Et ita qui dicunt ipsum esse servum, distare faciunt unum Christum in duo per modum Nestorii. Et ita ad Christum non pertinet adorare, sed adorari, quia magis competit ei ratio dominii quam servitutis.

Aliter etiam posset dici quod, quamvis esset ipsius adorare, non tamen sequeretur quod non deberet adhuc adorari adoratione latriae, quia nos, qui debemus adorare, non debemus aspicere ad eius humanitatem, sed ad personae dignitatem.

Et in hoc ultimo consistit summa quaestionis praedictae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum cultus latriae exhiberi debeat imagini Christi.

 

Secundo quaeritur, utrum cultus latriae exhiberi debeat imagini Christi.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, per Damascenum, IV libro : Honor imaginis refertur ad prototypum. Ergo idem est adorare imaginem et eum cuius est imago. Ergo, si Christus colendus est cultu latriae, videtur quod eius imago similiter.
  2. Item, Abraham adoravit tres viros, et in his adoravit sanctam Trinitatem, secundum quod Glossae exponunt. Si igitur illi tres viri non erant Trinitas summa, sed eam significabant, ergo latriae cultus non solum debetur rei significatae, sed etiam signo. Cum ergo imago Christi sit eius signum, videtur quod ei sit cultus latriae exhibendus.
  3. Item, homo loquitur ad imaginem in suis petitionibus. Ergo loquitur ad imaginem sicut ad personam rationalis creaturae, sic loquitur ad imaginem Christi sicut ad Christum ; et sicut loquitur, sic colit et adorat : ergo debet adorare imaginem Christi sicut Christum.
  4. Item, eamdem reverentiam exhibemus et exhibere debemus imagini beatae Virginis quam ipsi Virgini, et sic de aliis Sanctis. Ergo et eadem reverentia exhibenda est imagini Christi sicut ipsi Christo ; sed Christo exhibetur cultus sive honor latriae : ergo debet exhiberi imagini suae.

 

Sed contra :

  1. Exodi 20, 4, in primo mandato : Non facies tibi imaginem neque sculptam similitudinem. Si ergo prohibitum est imaginem fieri, multo magis et adorari.
  2. Item, Damascenus, capitulo De imaginibus : Magnae impietatis et insipientiae est figurari quod divinitatis est. Ergo maioris impietatis est adorare iam figuratum.
  3. Item, melior est creatura vivens quam non vivens, quia similior est summae vitae. Si ergo huiusmodi imagines non sunt viventes, minus sunt dignae honore quam talpae et vespertiliories ; si ergo impi um est adorare vespertiliones et talpas, multo magis huiusmodi imagines.
  4. Item, nobilior et melior est imago divinitus impressa quam ab hominibus sculpta ; sed, si quis adoraret diabolum vel hominem peccatorem, in quo est imago Domini impressa, peccaret : ergo multo magis qui adorat huiusmodi imagines.
  5. Item, fortius fugiendus est ritus idololatriae quam legales caerimoniae ; sed Ecclesia fugit ritum caerimoniae legalis, ne videatur iudaizare : pari ergo ratione debet fugere ritum idololatriae, ne videatur idololatrare. Ergo, si cultus idololatriae consistebat iti veneratione imaginum et picturarum, videtur quod talia non sunt adoranda.
  6. Item, cum huiusmodi imagines nec per Novum nec per Vetus Testamentum approbentur, videtur quod earum introductio fuerit novitatis. praesumtio. Si igitur talia sunt exstirpanda, videtur quod talia non sunt colenda.

 

Respondeo : Dicendum quod imagin um introductio in Ecclesia non fuit absque rationabili causa. Introductae enim fuerunt propter triplicem causam, videlicet propter simplicium ruditatem, propter affectuum tarditatem et propter memoriae labilitatem.

Propter simplicium ruditatem inventae sunt, ut simplices, qui non possunt scripturas legere, in huiusmodi sculpturis et picturis tamquam in scripturis apertius possint sacramenta nostrae fidei legere.

Propter affectus tarditatem similiter introductae sunt, videlicet ut homines, qui non excitantur ad devotionem in his quae pro nobis Christus gessit, dum illa aure percipiunt, saltem excitentur, dum eadem in figuris et picturis tamquam praesentia oculis corporeis cernunt. Plus enim excitatur affectus noster per ea quae videt quam per ea quae audit.

Unde Horatius :

Segnius irritant animos demissa per aurem

Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae

Ipse sibi tradit spectator.

 

Propter memoriae labilitatem, quia ea quae audiuntur solum, facilius traduntur oblivioni quam ea quae videntur. Frequenter enim verificatur in multis illud quod consuevit dici : verbum intrat per unam aurem et exit per aliam. Praeterea, non semper est praesto qui beneficia nobis praestita ad memoriam reducat per verba. Ideo dispensatione Dei factum est ut imagines fierent, praecipue in ecclesiis, ut videntes eas recordemur de beneficiis nobis impensis et Sanctorum operibus virtuosis.

 

Quoniam igitur imago Christi introducta est ad repraesentendum eum qui pro nobis crucifixus est, nec offert se nobis pro se, sed pro illo, ideo omnis reverentia, quae ei offertur, exhibetur Christo. Et propterea imagini Christi debet cultus latriae exhiberi. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro III De doctrina christiana : Qui veneratur tale signum divinitus institutum, cuius vim significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt,

Concedendae sunt igitur rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod prohibitum est ne quis faciat sibi imaginem, dicendum quod pro eo tempore prohibitum est in quo Deus humanam naturam nondum assumserat. Tunc enim, cum Deus omnino Spiritus esset, infigurabilis erat et ideo ipsum figurare erat error et impietas. Et pro illo tempore loquitur Damascenus, cum dicit quod insipientiae et impietatis est figurare quod divinitatis est ; verum est secundum quod divinitatis est, quia est incircumscriptibilis et infigurabilis ; sed non est sic quantum ad humanam naturam. Unde subiungit quod Deus propter viscera misericordiae suae factus est homo et cum hominibus conversatus est, miracula fecit, passus est, crucifixus est ; haec ad memoriam hominum scripta sunt et ad doctrinam notram. Quia vero non omnes noscunt füteras neque lectioni vaçant, Patres decreverunt velut quosdam triumphos imaginibus describere ad velocem memoriam.

  1. Ad illud quod obicitur, quod creatura vivens nobilior est non vivente, dicendum quod verum est de nobilitate reali, sed non oportet quod hoc sit verum de nobilitate significationis, quia res parvi valoris rem nobilem significare potest. Cum ergo adoratur imago, non adoratur ratione nobilitatis quam habet in se, sed ratione nobilitatis significatae in se. Et si obiciat quod lapides et ligna ducunt in Deum, dicendum quod non ducunt sic nec sunt principaliter instituta ad hoc sicut imagines et picturae.
  2. Ad illud quod obicitur de imagine divinitus impressa iam patet responsio, quia, cum talis homo sit creatura nobilis, offert se magis per modum rei quam per modum signi ; et ideo honor qui ei defertur non omnino refertur ad primum exemplar sicut honor qui defertur imagini pictae vel sculptae.

Si autem aliquis coleret ipsam figuram tamquam rem, magis erraret quam qui coleret creaturam rationalem. Unde Augustinus, De doctrina christiana : Fateor altius esse demersos qui opera hominum pro Deo colunt quam qui opera Dei, ut statuam quam stellam.

  1. Ad illud quod obicitur, quod illud videtur esse idololatrare, dicendum quod verum est, si adorarentur ratione sui, ita quod crederetur aliquid divinum ibi esse ; nunc autem non est sic, immo omnino aliter mentes fidelium venerantur ; et ideo non servant idololatriae ritum. Et si tu obicias, quod sunt occasio erroris, dicendum quod, etsi litterae sacrae fuerunt et sunt usque in hodiernum diem et etiam aliae creaturae quandoque occasio erroris, non tamen propter hoc sunt litterae delendae et creaturae destruendae, quia hoc divini iudicii est ut bonis sint in bonum, malis autem in mala convertantur. Sic et in imaginibus est intelligendum.
  2. Ad illud vero quod obicitur, quod illud non habet auctoritatem ex Scripturis, dicendum quod multa Apostoli tradiderunt quae tamen non sunt scripta. Unde Apostolus laudabat eos qui tenebant suas traditiones et Ecclesia servavit fideliter quae ab Apostolis accepit. Narrat tamen Damascenus duo quae sunt ad imaginis confirmationem. Unum est, quod quaedam historia refert quod Dominus Abgaro regi, qui pictorem miserat, imaginem Dei similiter picturare et figurare, nequeunte pictore propter coruscantes a facie claritates, ipse vestimentum propriae faciei divinae superimponens, in vestimento illo sui ipsius imaginem expressisset, et ita cupienti Abgaro misisset. Et iterum : Accepimus Lucam evangelistam depinxisse Dominum et Matrem eius. Et sic patet quod non sunt adinventiones in huiusmodi imaginibus, sed divinae traditiones et apostolicae sanctiones.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum cultus latriae Matri Christi exhiberi debeat.

 

Tertio quaeritur, utrum cultus latriae Matri eius debeat exhiberi.

Et quod sic, videtur.

  1. Per illud quod dicit Damascenus, in capitulo De imaginibus : Honor, qui est ad ipsam, ad eum qui est ex ipsa incarnatus reducitur. Ergo, si honor latriae exhibendus est imagini Christi, quia refertur ad prototypum, pari ratione beatae Virgini honor latriae exhibendus est, cum honor sibi exhibitus ad Filium referatur.
  2. Item, ex hoc quod Virgo Maria effecta est mater Dei, est effecta mater omnium creaturarum. Ergo Filius communicat Matri dominium maiestatis. Ergo, cum latria sit cultus maiestati debitus, pari ratione communicat ei latriae cultum.
  3. Item, caro Christi consimilis fuit naturae et consubstantialis carni Virginis ; sed Christus secundum humanam naturam adorandus est adoratione latriae : ergo pari ratione humana natura in Virgine eius matre.
  4. Item, Filius Dei exhibuit reverentiam et honorem ipsi Virgini sicut suae matri. Ergo, si subiecit se, vult per consequens quod unusquisque eidem subiciatur et quod honor, qui sibi impenditur, ei impendatur : si ergo huiusmodi est latria, videtur etc.

 

Sed contra :

  1. Virgo beata adorat Filium suum adoratione latriae ; sed unius et eiusdem secundum eamdem naturam non est adorare et adorari : si ergo in beata Virgine est una tantum natura, videtur quod ipsa non sit latria adoranda.
  2. Item, beata Virgo est pura creatura. Ergo non debetur ei honor nisi qui est inter terminos ereaturae ; sed iste est honor duliae, non latriae : ergo etc.
  3. Item, honor latriae redditur Deo ratione summae maiestatis ; sed hanc non est reperire in Virgine : ergo non videtur quod sit cultu latriae adoranda.
  4. Item, qui adorat aliquem cultu latriae confitetur ipsum esse Deum. Ergo qui adorat Virginem cultu latriae confitetur ipsam esse deam : ergo, si hoc est impietatis maximae, videtur quod etc.

 

Respondeo : Dicendum quod beatissima Virgo Maria pura creatura est ; et ideo ad honorem et cultum latriae non ascendit. Sed quoniam excellentissimum nomen habet, ita quod excellentius purae creaturae convenire non potest, ideo non tantum debetur ei honor duliae, sed hyperduliae. Hoc autem nomen est, quod Virgo existens, Dei Mater est, quod quidem tantae dignitatis est quod non solum viatores, sed etiam comprehensores, non solum homines, verum etiam Angeli eam revereantur quadam praerogativa speciali. Ex hoc enim quod Mater Dei est, praelata est ceteris creaturis et eam prae ceteris decens est honorari et venerari. Hic autem honor consuevit a magistris hyperdulia vocari. Et accipitur verbum illud de Glossa super 1 Regum 8, ubi dicitur duiia maior et dulia minor.

Concedendae sunt igitur rationes, quod Virgini Mariae non sit exhibendus cultus latriae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod honor Matris refertur ad Filium, dicendum quod referri honorem ad aliquem est dupliciter : aut sicut ad subiectum. aut sicut ad finem. Honor autem qui exhibetur Matri refertur ad Filium sicut ad finem ; honor autem quo adoramus imaginem Christi refertur ad ipsum sicut ad subiectum. Unde qui adorat Christi imaginem Christum adorat, non imaginem ; qui vero adorat Christi Matrem adorat Christum et Matrem suam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod communicat Matri dominium maiestatis, dicendum quod est dominium praesidentiae et dominium maiestatis et omnipotentiae. Cum ergo dicitur quod Filius communicat Matri dominium, intelligitur de dominio praesidentiae ; cum vero subiungitur quod dominio.redditur cultus latriae, intelligitur de dominio maiestatis et omnipotentiae. Et hoc quidem Dominus nulli communicat purae creaturae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod eiusdem naturae et consimilis est caro Virginis cum carne Verbi, dicendum quod caro Verbi non adoratur adoratione latriae in quantum est caro humana, sed in quantum est caro assumta. Licet autem caro Virginis conformis sit carni Verbi quantum ad conformitatem naturae, non tamen conformis est quantum ad gratiam unionis. Et ideo in processu illo est paralogismus accidentis, quia secundum aliam et aliam. comparationem communicat cum Virgine et debetur sibi. adoratio latriae.
  4. Ad illud quod. obicitur, quod Christus honoravit Matrem. suam, dicendum quod verum est ; sed Christus non adoravit eam adoratione latria, sed hyperduliae : non enim adoravit eam ut deam, sed ut filius matrem suam ; ideo bene sequitur quod Christus vere Matrem suam docet adorare et venerari sicut decet Matrem Dei. Sed ex hoc non sequitur quod velit illum honorem Matri exhiberi quem vult exhiberi sibi, pro eo quod ita est mater quod ancilla ; et persona Matris in infinitum inferior est persona Filii. Ideo, etsi multum debeat adorari et amari, in infinitum tamen minus debet adorari et amari secundum legem iustitiae et rectum ordinem quam Filius eius, qui est Rex regum et Dominas dominantium.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum cultus latriae cruci Christi exhibendus sit.

 

Quarto quaeritur, utrum cultus latriae sit exhibendus cruci Christi.

Et quod sic : videtur.

  1. Sic adoramus crucem sicut oramus ; sed crucem exoramus illa e/{oratione- quae fadenda est ei soli qui adorandus est cultu latriae : ergo adoranda est adoratione latriae. Maior manifesta est ; minor probatur per illud quod cantat Ecclesia :

0 crux ave, spes unica,

Hoc passionis tempore,

Auge piis iustitiam

Reisque dona veniam.

Sed augere iustitiam et dare veniam est solius Dei : ergo etc.

  1. Item, sic adoramus sicut alloquimur ; sed alloquimur crucem quasi intelligentem ; hoc non est ratione sui, cum sit lignum purum : ergo hoc est ratione Crucifixi in ea ; sed Crucifixum adoramus adoratione latriae : ergo et ipsam crucem.
  2. Item, sic adoramus crucem sicut reliquias Christi ; sed reliquiae eodem honore honorandae sunt quo honoratur ille cuius sunt reliquiae : si ergo Christus est adorandus adoratione latriae, videtur similiter quod crux Christi debeat adorari.
  3. Item, efficacius ducit nos ipsa vera crux Christi in Christum quam aliqua eius imago ; sed imago Christi, eo quod ducit in Christum, adoratur eadem adoratione cum ipso, videlicet latria : ergo eadem ratione et nobilissima eius crux.

 

Sed contra :

  1. Crux Christi est pura creatura, non unita Verbo : ergo, si latria non debetur nisi soli Deo per se et naturae assumtae ratione personae, videtur quod exhibere cultum latriae ipsi cruci sit idololatrare.
  2. Item, Mater Christi plus Christo approximat quam crux eius et melior et nobilior est creatura ; sed Virgo Mater non est adoranda latria : ergo nec ipsa vera crux.
  3. Item, si crux Christi adoranda est latria, quia fuit lectulus eius, igitur, cum caelum sit eius sectes et terra scabellum pedum eius, ut dicit Propheta, ergo sunt adoranda latria. Sed hoc est nefarium et impium : ergo videtur quod cruci eius cultus latriae non sit exhibendus.
  4. Item, crux Christi nihil meruit, nihil demeruit et non magis sentit laudem quam vituperium, cum sit res insensibilis. Ergo, si honor debet exhiberi solummodo rei dignae laude et reverentia rei etiam quae discernit inter honorem et contumeliam, videtur quod ei nulla reverentia sit exhibencta.

Item, quaeritur, qualiter sit adoranda et veneranda.

 

Respondeo : Dicendum ad praedictorum intelligentiam quod hic est multiplex modus dicendi.

Quidam enim dicere voluerunt quod ipsi cruci debetur honor qui dicitur hyperdulia. Et ratio huius est, quia ipsa crux fuit instrumentum totius redemptionis humanae ; in ipsa enim salus et redemptio totius humani generis est facta ; et ideo omnes homines debent ei esse subiecti subiectione notabili et speciali. Et propterea dicunt debere adorari eam excellentiori adoratione quam sit dulia, quae debetur rationali creaturae. Quia tamen crux ista nec est Deus nec ipsi divinitati aliquid unitum, ideo non est ei cultus latriae exhibendus. Propter hoc tenet medium inter latriam et duliam adoratio crucis, ut dicatur hyperdulia.

Sed quoniam adoratio sicut allocutio videtur esse solummodo inter res rationis capaces  adoratio enim quaedam oratio est ad aliquid ordinata : unde adorare est ad aliquid orare crux autem Christi omnino caret ratione, ideo alii dixerunt eam non esse adorandam, nisi in quantum in ea adoratur Christus, nec aliqua est ei honoris reverentia exhibenda nisi ratione Crucifixi sicut nec imagini nisi ratione imaginati. Et ideo dixerunt quod cruci Christi est cultus latriae exhibendus et nullus alius, nec duliae nec hyperduliae. Rem enim insensibilem stultum est honorare, cum pro indifferenti habeat honorem et vituperium. Et hoc nituntur confirmare per Damascenum, in capitulo De sanctis imaginibus, ubi dicit quod non crucem adoramus, sed typum, id est figurationem. Et sic non videtur quod crux adoretur in quantum est res aliqua, sed in quantum est signum.

Verumtamen, si consideremus verba Damasceni, in capitulo De cruce, videtur quod non solummodo cruci Christi prout est signum, sive in quantum typus est, sed etiam ratione materiae exhibenda sit reverentia, quia non solum est veneranda figura, sed etiam verum lignum crucis, in quo Dominus pependit. In aliis vero crucibus veneranda est soltim figura, non materia. Ait enim sic : Ipsum quid em pretiosum lignum crucis venerabile, in quo se ipsum pro nobis Christus obtulit, ut sanctificafum tactu corporis et sanguinis decenter est adorandum. Et post : Si autem ex alia materia facta est, non materiam adoramus, absit, sed typum. Unde et si aurum et pretiosi lapides fuerint, post typi dissolutionem non sunt adoranda. Ex quo colligitur quod aliqua ipsi cruci sit reverentia exhibenda, excepta adoratione latriae. Et huius signum est, quia Ecclesia solemnizat in crucis Inventione et Exaltatione sicut in festivitatibus Sanctorum. Et ideo neuter praedictorum modorum videtur omnino sufficiens.

Propterea intelligendum est quod duplici modo exhibetur alicui honor : aliquando in obsequium reverentiae, et iste est honor venerationis ; aliquando in testimonium virtutis et famulatum complacentiae, est iste est honor adorationis. Uterque autem honor istorum offertur ipsi cruci. Nam crucem adoramus et crucem veneramur ; sed in hoc est differentia quod honor venerationis exhibetur ipsi cruci tamquam instrumento nostrae salutis. Unde sicut exhibemus reverentiam sacramentis, quia est in eis aliquo modo nostrae salutis causalitas, sic cruci Christi et clavis eius aliqua reverentia est exhibenda ; et respectu istius honoris habet crux in se aliquid propter quod debet honorari.

Honor autem adorationis offertur ipsi cruci Christi ratiohe Crucifixi : nemo enim intendit ei placere vel aliquid impefrare ab ea, sed ei qui in ea affixus fuit, et sic non debetur ei nisi adoratio latriae.

Sic igitur cruci Christi duplex honor debetur et unus quidem est latria, alius vero non dbet dîci nec latria nec dulia, quia non est species adorationis, sed vocad potest honor venerationis.

Concedendum est igitur quod crux Christi est adoranda latria.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicifür, quod crux Christi, est pura creatura, dicendum quod crux non adortur ut res, sed ut signum rememorativum, ducens in Crucifixum, sicut et imago perducens ad imaginatum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Mater Christi plus appropinquat etc., dicendum quod Matri Christi debetur adoratio propria, cum ipsa sit rationis capax : unde Virginem alloquimur, cum adoramus et eius benevolentiam captamus et desideramus. Non sic est de cruce : cum enim adoramus, placere intendimus Crucifixo, non eius signo.
  3. Ad illud quod obicitur, quod caelum est sedes et terra scabellum, dicendum quod non est simile, quia caelum et terra ducunt in Deum secundum generalem modum quo creatura ducit in Creatorem. Non sic autem est de cruce, immo est quoddam specialissimum memoriale Crucifixi.
  4. Ad illud quod ultimo obicitur, quod crux nihil meruit et nihil sentit, dicendum quod sicut duplex est laus, sic duplex est honor. Aliquid enim laudatur propter excellentiam suae naturae, sicut res pulcra et bona per propriam naturam ; aliquid laudatur propter virtutis strenuitatem. Et haec quidem taus respicit merita, prima vero non.

Sic et duplex est honor. Quidam exhibetur.in testimonium virtutis, et iste non est exhibendus cruci nisi ratione Crucifixi, cuius quidem virtus et intelligentia et excellentia est super omnia. Alius est honor qui exhibetur in signum alicius nobilitatis et excellentiae, et hoc modo honor non exigit merita nec requirit virtutem in honorato vel cognitionem, sed aliquam rationem dignitatis, ob quam debeat sibi reverentia exhiberi ; et hoc modo quadam nobilitate Deus lignum crucis nobilitavit, dum in ea pependit et genus humanum liberavit. Et ideo crucem laudamus et veneramur ex ista nobilitate ; et multiplices eius laudes decantat Ecclesia et per praesentiam illius sacratissimi ligni multa impensa sunt fidelibus beneficia et miracula.

Et sic patent obiecta.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum latria exhibenda sit membris Christi.

 

Quinto quaeritur, utrum latria exhibenda sit membris Christi.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, auctoritate et exemplo ipsius Abrahae, qui, in Genesis 18, 2, tres viros vidit et unum adoravit, et Augustinus exponit quod viri illi angeli fuerunt ; sed tamen in illis adoravit Deum et obtulit eis adorationem latriae. Ergo, si Deus habitat in membris Christi, videtur quod eis cultus latriae debeat exhiberi.
  2. Item, in Apocalypsi [19, 10] dicitur quod Ioannes cecidit in faciem suam ut adoraret angelum, et ibi dicitur quod angelus non permisit ; aut ergo Ioannes adorare voluit adoratione latriae aut duliae. Si latriae, ergo, cum Ioannes recte fecerit nec reprehendatur tamquam idololatra, adoratio latriae potest exhiberi rationali creaturae : ergo, si paris dignitatis sunt angeli et membra Christi, videtur quod membris Christi exhibendus sit cultus latriae.

Si dicas, quod Ioannes voluit adorare adoratione duliae ; contra : dulia debetur angelis bonis : ergo male faciebat angelus quod prohibebat ab adoratione quam debebat ; quodsi angeli nunquam male faciunt, restat quod praecedens membrum est verum.

  1. Item, Deus adorandus est adoratione latriae in templo sancto suo, secundum quod dicit Psalmus [5, s] : Introibo in domum tuam et adorabo etc. ; sed quodlibet membrum Christi est templum Spiritus Sancti, secundum quod dicitur ad Corinthios [3, 11] : ergo quodlibet Christi membrum adorandum est adoratione latriae.
  2. Item, corpus Christi verum refertur ad corpus Christi mysticum tamquam signum ad signatum. Ergo, si signatum sit nobilius signo, corpus Christi mysticum est magis vel aeque nobile quam corpus Christi verum ; sed verum corpus Christi adoratur latria : ergo et corpµs Christi mysticum.
  3. Item, eadem adoratione adoratur caput regis et alia membra ; sed Christus est caput Ecclesiae et adoratur adoratione, quae est latria : ergo et alia eius membra.
  4. Item, quodlibet membrum Christi est imago Christi nec imago tantum, sed etiam imago assimilata per gratiam ; sed honor imaginis, sicut vult Dainascenus, refertur ad prototypum : ergo, si prototypum adoratur adoratione latriae, videtur quod et membra Christi, in quibus est reperire imaginem naturae et similitudinem gratiae.

 

Sed contra :

  1. Non sumus membra Christi nisi quantum ad huinanitatem. Ergo, si latria est cultus Deo debitus, videtur quod latria membris Christi non communicetur.
  2. Item, membra Christi ad invicem habent societatem ; sed adoratio latriae ponit habitudinem et gradum dominii et servitutis inter adorantem et adoratum : ergo non videtur quod unum membrum debeat alteri cultum latriae.
  3. Item, non est eadem adoratione et honore venerandus dominus et servus ; sed membra Christi sunt subiecta servituti Christi et Dei : ergo adoratione latriae non debent adorari.
  4. Item, maior est auctoritas et potestas in malo praelato quam in bono subdito. Ergo niaior debetur ei reverentia ; sed constat quod malo praelato non debetur latriae adoratio : ergo multo minus subdito, qui est membrum Christi.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio cultus latriae membris Christi non est exhibendus, pro eo quod membra Christi sumus secundum humanam naturam ; et sic sumus membra ; ut tamen ratio membri non tollat rationem servitutis nec ponat aequalitatem dignitatis. Et quoniam latria debetur Creatori ratione suae maiestatis et excellentiae, hinc est quod membris Christi non competit cultus latriae. Multa enim distantia distat caput a corpore ratione diviilitatis unitae.

Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod Abraham adoravit tres angelos, dicendum quod isti angeli et creaturae rationales erant, et tamen ad repraesentationem Trinitatis ipsi Abrahae apparuerunt et utrumque horum ipsi Abrahae notum erat. Et in quantum creaturae rationales erant, exhibuit eis Abraham non adorationem latriae, sed reverentiam duliae et ministerium honorificentiae. In quantum autem signum Trinitatis erant, exhibuit Abraham cultum latriae, non in quantum signo, sed ipsi signato ; ad hoc enim specialiter apparebant. Non sic autem est de membris Christi, quoniam, etsi in eis possit cognosci Trinitas, non tamen sic repraesentant ex speciali institutione vel missione divina ; et ideo non est eis exhibenda latria nec quantum ad illud quod sunt nec quantum ad illud quod per eos intelligitur.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Ioannes voluit adorare angelum, dicendum quod noluit adorare eum adoratione latriae, sed duliae. Et quod obicit, quod. non debuit eum prohibere, dicendum quod immo, triplici ratione. Prima quidem est propter dignitatem ipsius Ioannis, qui excellentior erat multis angelis. Secunda vero propter vitationem erroris, ne aliquis ex hoc crederet quod angeli adoratione latriae deberent adorari. Tertia vero ratio est propter manifestationem exaltationis dignitatis generis humani.

Genus enim humanum exaltatum fuit per Christum supra naturam angelicam. Unde, quamvis angeli in Veteri Testamento paterentur se dulia adorari ab hominibus, in Novo tamen post glorificationem humanae naturae in Christo non patiuntur sibi illam naturam subici quam vident consedere ad dexteram Patris ; et haec est ratio specialis beati Gregorii.

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod Deus est adorandus in templo, dicendum quod secus est de templo ab homine fabricato et de templo a Spiritu Sancto sanctificato, quia templum illud solum est inductivum in aliud et institutum propter aliquid aliud, ita quod in se non habet aliquam rationem quare debeat adorari, sed ratione solum eius quod in eo colitur. Non sic autem est de templo animae fidelis : habet enim aliquid in se, ratione cuius potest esse capax et particeps honoris.
  2. Ad illud quod obicitur de corpore mystico, quod nobilius est etc., dicendum quod, si loquamur de corpore Christi vero prout Deitati unitum est, dicendum quod sermo ille non habet veritatem, immo multo nobilius est corpore mystico. Nam corpus mysticum non est Divinitati unitum in unitatem personae sicut corpus Christi verum ; et ideo non tanta est ei exhibenda honoris excellentia.

Et si obicias, quod signatum est nobilius signo, dicendum quod illud verum est quando signatum est causa signi. Non sic autem est in proposito. Praeterea, corpus Christi non dicitur esse signum, nisi in quantum latet sub Sacramento et ratione ipsarum specierum continentium et sensibus apparentium.

  1. Ad illud quod obicitur, quod eadem adoratione adoratur caput regis et alia membra, dicendum quod non est simile, quia caput regis cum membris aliis simpliciter est eiusdem naturae ; Christus autem, qui est caput nostrum, praeter naturam humanam, in qua communicat nobiscum, naturam.habet divinam, in qua superexcellit omnem creaturam : et ideo ratione illius talis honor ei competit qualem nulli creaturae est decens exhiberi.
  2. Ad illud quod obicitur, quod in membro Christi est assimilatio per gratiam, dicendum quod verum est. Ex hoc tamen non sequitur quod debeat adorari adoratione latriae sicut in imagine sculpta ; et hoc, quia imago illa non se offert tantum ut ductivam in aliud, sed ut rem rationalem et excellentem et dignam honore ; et ideo honor sibi exhibitus non totaliter refertur ad prototypum, id est ad principale figuratum, sicut in imagine sculpta.

Unde propter duplex periculum iunctum, et a parte adorantis et a parte aciorati, non debet Deus in imagine, quae est homo, latria adorari, videlicet ne adoratus superbiat et extollatur per inanem gloriam, quasi honor ille sibi impendatur et fiat ; et ne adorans cadat in idololatriam aspiciendo tantum ad formam humanam.

 

 

QUAESTIO VI.

Utrum cultus latriae possit exhiberi adversario Christi absque peccato.

 

Sexto et ultimo quaeritur, utrum cultus latriae possit exhiberi Christi adversario absque peccato.

Et quod sic, videtur.

  1. Esta quod angelus Satanae transfiguraret se in angelum lucis, ut dicitur II ad Corinthios 11, 14, quantumcumque quis adhibeat diligentiam, potest videri quod sit Christus ; sed ignorantia facti, adhibita diligentia, excusat : ergo videtur quod talis excusetur a peccato, si eum adoret.
  2. Item, qui emit cuprum, intendens emere aurum, non damnificatur. Ergo qui adorat angelum tenebrarum, credens adorare Christum, non incurrit peccatum. Maior propositio manifestatur secundum regulam iuris civilis.
  3. Item, mulier quae consentit in Petrum, putans consentire in Paulum, habetur pro non consentiente : error enim personae impedit matrimonium, secundum quod iura dicunt, et in quarto libro habetur. Ergo pari ratione qui adorat Luciferum, putans Christum adorasse, habetur quasi non adorasset.
  4. Item, opus sequitur intentionem et credulitatem. Ergo, si aliquis, credens Luciferum esse Christum, adorat Luciferum, cum intentio eius ad Christum

 

Sed contra :

  1. Idololatra, cum adorat idolum, credit idolum esse Deum, et tamen ex hoc non dicitur Deum adorare, sed magis idolum ; unde committit idololatriae peccatum. Ergo pari ratione, cum quod quis adorat Luciferum, credens illum esse Christum, propter credulitatem non evadit scelus idololatriae.
  2. Item, diabolus ideo transfigurat se in angelum lucis, ut adoretur ab homine ; sed hoc non faceret nisi videret hominem in illa adoratione peccare : ergo non videtur quod sit possibile absque peccato cultum latriae offerri diabolo.
  3. Item, latria est de his quae sunt necessaria ad salutem ; sed error vel ignorantia in his quae revelationes sunt necessaria ad salutem non excusant a toto : ergo videtur quod ille qui adorat diabolum cultu latriae non excusetur a peccato.
  4. Item, in quadam Decretali dicitur quod plus peccat malus sacerdos qui non conficit et simulat se conficere quam ille qui conficit, pro eo quod facit populum idololatrare. Ergo ille qui adorat hostiam non consecratam est idololatra nec excusatur propter ignorantiam : ergo pari ratione nec ille excusatur qui adorat Luciferum, credens esse Christum.

Iuxta hoc quaeritur, quomodo illud ultimum habeat veritatem, quod sacerdos possit facere populum idololatrare. Tunc enim esset in potestate sacerdotis facere populum peccare, vellet nollet ; quod absurdum est dicere.

 

Respondeo : Dicendum quod honor latriae potest exhiberi adversario Christi dupliciter : aut simpliciter aut sub conditione. Si simpliciter, dico quod non potest esse sine peccato : offertur enim cultus latriae alteri quam Deo ; et ideo est ibi peccatum idololatriae. Nec excusatur ratione ignorantiae. Habet enim triplex adiutorium, per quod potest errorem devitare. Primum est remedium praemonitionis Sacrae Scripturae, quae multoties dicit quod multi in nomine Christi venturi sunt mendaciter. Secundum est remedium orationis internae, qua ad Deum debet homo recurrere ut cor eius illuminet. Tertium est suspensio credulitatis suae. Non enim debet homo omni spiritui credere, sed probare, si ex Deo sunt. Qui enim cito credit in talibus, levis est corde, et fortassis etiam inflatus corde, dum ad tales visiones et revelationes idoneum se esse aestimat.

Unde tales apparitiones potius sunt formidandae quam desiderandae. Narratur enim de quodam sancto Patre quod, cum ei diabolus in specie Christi appareret, ille clausis oculis dixit se in hac vita Christum nolle videre ; ac diabolus, eius humilitate confusus, statim evanuit. Econtra de pluribus narratur qui se ad visiones idoneos reputaverunt et desideraverunt, qui in multas insanias et errores praecipitati sunt. Et ideo, si simpliciter adorat quis Christi adversarium, non excusatur a peccato, etiamsi credat ipsum esse Christum.

 

Si autem adoret sub conditione, hoc potest esse dupliciter : aut quia est illa conditio habitualiter aut actualiter considerata sive apposita. Si actualiter, sic non adorat ipsum Luciferum, sed magis Christum, quia non stat adoratio, nisi stante conditione, et ad eum refertur adoratio, ad quem refertur adorationis implicatio. Si autem illa conditio sit sub consideratione habituali, hoc modo non sufficit ad vitandum peccatum idololatriae respectu huius apparitionis sive transfigurationis, sufficit tamen respectu Sacramenti altaris. Nam talis transfiguratio est insolita et ideo non debet ad eam praecipitanter sequi adoratio, sed cum maturitate et praevia oratione. Sed consecratio hostiae est consueta, ideo sufficit quod adorans in habitu banc habeat conditionem, videlicet si consecratio debito modo facta est ; unde pauci vel nulli fideles in bac adora.tione peccant. Omnes enim accedunt cum conditione ista.

Quod autem obicitur, quod sacerdos facit eos idololatrare, hoc intelligitur quantum in se est, quia per ipsum non remanet ; scienter enim exhibet adorandum quod scit adorandum non esse.

Patet, igitur quod cultus latriae non potest exhiberi Christi adversario absque peccato idololatriae. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur quod ignorantia facti excusat, adhibita diligentia, dicendum quod, cum Lucifer adoratur, nunquam debita diligentia adhibetur. Nam, sicut dictum est, triplex remedium potest contra hoc inveniri.
  2. Ad illud quod obicitur, quod emens cuprum, intendens emere aurum, non damnificatur, dicendum quod intentio emendi aurum aut potest esse solum in mente aut in sermone. Si solum in mente, ut nulla praecedat mentio in sermone, non habet ius repetendi. Si autem in sermone fiat mentio de auro, fit circumventio ab alio ; et quia contractus quantum ad verba et intentionem versatur circa aliam materiam ; ideo non damnificatur, secundum iura. Ex hoc autem non sequitur quod peccatum. idololatriae. non perpetretur adorando diabolum simpliciter, sed quod non perpetretur cum conditionis adiectione tacita vel expressa.
  3. Ad sequens quod obicitur de matrimonii consensu in errore personae potest responderi similiter.

Potest etiam dici quod non est simile, quia sic non potest evitari error ille sicut iste ; habet enim homo ad vitandum hunc errorem adiutorium iuxta se.

  1. Ad illud quod obicitur, quod opus sequitur credulitatem et intentionem, dicendum quod illud verum est in bis quae non sunt mala secundum se ; in aliis autem, sicut ostensum est in secundo libro, non habet veritatem. Praeterea, ipsa credulitas, qua credit hunc esse Christum, temeraria est, et ideo ad opus temerarium deducit, ut hunc quem videat adoret. Quia enim in credulitate et in intentione non solum cadit Christus, sed etiam hic quem videt, ideo honoris exhibitio aliquo modo determinatur ad hunc. Ideo nec recta fuit intentio vel credulitas, nec recta est adoratio.

 

 

ARTICULUS II

De ipsa latria secundum illud quod est.

 

Consequenter quaeritur de secundo principali, videlicet de ipsa latria secundum illud quod est.

Et circa hoc quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur, utrum latria sit in genere virtutis.

Secundo, utrum sit virtus generalis vel specialis.

Tertio quaeritur, utrum latria sit virtus cardinalis vel theologica.

Quarto quaeritur, utrum sit virtus diversa a dulia.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum latria sit in genere virtutis.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum latria sit in genere virtutis.

Et quod sic, videtur.

  1. Reddere homini quod suum est, est actus virtutis. Ergo, si maioris vel aequalis dignitatis est Deo reddere quod suum est, erit igitur actus virtutis ; sed per latriam reddimus Deo quod suum est, scilicet reverentiam et honorem : ergo latria virtus est.
  2. Item, circa opera laudabilia et difficilia maxime consistit virtus ; sed colere Deum est actus huiusmodi ; et hoc est ipsius latriae : ergo latria est virtus.
  3. Item, virtus maxime necessaria est circa opera meritoria vitae aeternae ; sed Deum colere et adorare est meritorium vitae aeternae ; et hoc est ipsius latriae : ergo etc.
  4. Item, circa opera praecepti maxime habet esse virtus ; sed Deum colere et adorare est in praecepto : ergo circa hoc maxime habet esse virtus ; et hoc est ipsius latriae : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, X De civitate Dei : Latria semper aut frequenter dicitur servitus, quae pertinet ad colendum Deum. Sed omnis virtus, ut virtus est, consistit in libera voluntate : ergo nulla virtus est servitus ; sed latria est servitus : ergo latria non est virtus.
  2. Item, latria communiter definitur : Latria est cultus soli Deo debitus et exhibitus, et accipitur ex verbis Augustini, ibidem ; sed cultus non est habitus, sed usus : si ergo latria est cultus, non est virtus sive habitus, sed motus.
  3. Item, latria est idem quod pietas, ut dicit Augustinus, in X De civitate Dei : Pietas proprie cultus Dei dici solet, quam Graeci theosebiam vocant. Sed pietas continetur inter habitus· donorum : ergo videtur quod latri potius sit donum quam virtutis habitus.
  4. Item, latriae est Deum revereri ; sed donum timoris facit nos revereri Deum ; est enim timor reverentiae. Ergo videtur quod aut latria superfluit aut est idem quod timor : ergo latria non est virtus.

 

Respondeo : Dicendum quod latria, ut vult Augustinus, nominat illud quo colitur Deus ; quo autem colitur Deus, hoc potest intelligi dupliciter : aut sicut actu aut sicut habitu. Ideo nomen latriae aequivoce dicitur et aliquando stat pro habitu, aliquando pro actu. Secundum autem quod stat pro habitu ipsius animae, habilitante ipsam ad cultum Dei, sic est habitus virtutis, in quantum est circa bonum et difficile et meritorium et ad salutem necessarium ; et circa huiusmodi opera praecipue consistit virtutis esse virtus habitus.

Et ideo sunt concedendae rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod latria est servitus, dicendum quod est servitus qua servitur homini et est servitus qua servitur Deo ; et iterum, est servitus necessitatis et est servitus quae est ex mera voluntate. Dicendum ergo quod servitus illa quae fit homini ex necessitate aliquo modo derogat hominis libertati ; et ideo non habet in se excellentiam virtutis. Servitus quae ex mera voluntate fit Deo ponit hominem in statu altiori, et tanto magis facit hominem liberum, quanto magis elongat hominem a peccato. Et talis est servitus latriae. Et ideo nihil impedit talis servitus, latriam habere rationem virtutis completae.
  2. Ad illud quod obicitur, quod latria est cultus soli Deo debitus, dicendum quod habitus saepe definiuntur per actus et notificantur ; sed hoc non est praedicatione essentiali, sed causali ; et ideo non sequitur quod latria, si sit cultus, quod non sit habitus.

Posset tamen dici, ut prius, quod latria aliquando accipitur pro actu, aliquando pro habitu, sicut hoc frequenter reperitur in habitibus et actibus animae, quae habent unum nomen commune. Unde Philosophus aliquando accipit nomen intellectus pro habitu, aliquando pro potentia ; similiter Anselmus, voluntatem ; eodem modo Augustinus et alii doctores utuntur nomine latriae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod latria idem est quod pietas, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, X De civitate Dei, pietas dicitur tripliciter. Uno modo pietas idem est quod theosebia : et sic idem est quod cultus Dei ; alio modo dicitur pietas officium parentibus exhibitum ; tertio modo dicitur pietas misericordia, quae proximis in operibus exhibetur. De his autem dicitur secundum prius et posterius et secundum quamdam rationem analogiae, secundum quod dicitur ibidem, quia in omnibus est cultus Dei ; principaliter tamen dicitur de cultu divino, id est de illa virtute qua colitur Deus. Et sic patet quod pietas secundum diversas acceptiones potest esse idem quod latria et differre a latria.

Cum autem dicitur quod pietas est donum, aequivocatur pietatis. nomen. Ibi enim non accipitur pietas pro virtute illa qua colitur Deus.

  1. Ad illud quod obicitur, quod revereri Deum est ipsius timoris, dicendum quod reverentia reperitur tam in honore quam in ti more, quia in timore est resilitio in propriam parvitatem ; in honore vero est testificatio vel exhibitio alicuius testificantis et profitentis ipsam maiestatem. Reverentia autem, quae est latriae, potius est honoris quam timoris.

Et sic patet quomodo differt a timore et quare etiam latria non est donum sicut timor. Magis enim habet rationem virtutis, cum latria consistat in exhibitione, timor in resilitione ; et sic latria plus consistit in actione, timor in passione. Et haec est una differentia donorum ad virtutes, ut inferius patefiet.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum latria sit virtus generalis vel specialis.

 

Secundo quaeritur, utrum latria sit virtus generalis vel specialis.

Et quod sit specialis, videtur.

  1. Virtus quae habet obiectum speciale est virtus specialis ; sed latria est huiusmodi : ergo est virtus specialis.
  2. Item, circa actum specialem consistit virtus specialis ; sed adoratio est actus specialis : ergo circa ipsum consistit virtus specialis ; haec autem est latria : ergo etc.
  3. Item, sicut difficile est credere in summam veritatem, sic et honorare summam maiestatem. Si ergo habemus virtutem specialem qua credimus in primam veritatem, scilicet fidem, sic et qua honoramus summam maiestatem ; haec autem non est nisi latria : ergo latria est virtus specialis.
  4. Item, latria et idololatria sunt opposita ; sed idololatria est vitium speciale : ergo, ab oppositis, latria est virtus specialis.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, in Enchiridio : Si quaeritur : quo modo colitur Deus ? respondeo : fide et spe et caritate. Sed virtus, qua colitur Deus, est ipsa latria : ergo latria comprehendit in se fidem et spem et caritatein : ergo latria non est virtus specialis, sed generalis.

2 Item Augustinus, X De civitate Dei, 6 capitulo : Verum sacrificium est omne opus, quod geritur ut sancta societate iungamur Deo. Sed sacrificium est cultus soli Deo debitus, sicut ibidem dicit Augustinus ; hoc autem est ipsius latriae offerre : ergo videtur quod omne opus bonum sit latriae : ergo latria est virtus generalis.

  1. Item, quicumque obedit Deo, servit Deo ; sed servitus soli Deo debita.est latria : ergo omnis actus quo Deo obedimus est actus latriae : igitur latria se extendit ad actum omnis virtutis et praecepti : igitur non est virtus specialis, sed generalis.
  2. Item, quaecumque facit quis ad gloriam Dei, facit ad cultum Dei ; sed omnia quaecumque bene facimus, facimus ad gloriam Dei, ut dicit Apostolus, 1 ad Corinthios 10, 31 : Omnia in gloriam Dei facile : ergo omne opus laudabile est opus latriae : igitur latria videtur esse generalis habitus ad oinnes virtittes.

 

Respondeo : Dicendum quod latria nominat habitum, nominat etiam cultum Dei, ad quem ille habitus ordinatur. Cultus autem Dei potest accipi tripliciter : generaliter et propde et magis proprie. Uno modo dicitur cultus actus directus in Deum sub ratione finis ; sic est omnis virtutis. Alio modo dicitur cultus Dei actus in Deum directus, non solum ratione finis, sed etiam obiecti ; sic est virtutum theologicarum. Tertio modo cultus. Dei dicitur magis proprie actus directus in Deum, non solum sub ratione finis et obiecti, sed etiam sub ratione honorabilis ; et talis actus est actus a.dorationis ; et sic est virtutis· specialis, et.hoc modo est ipsius latriae.

Sicut enim idololatria non dicitur quodcumque peccatum, sed illud quo creatura adoratur, sic latria non dicitur quicumque habitus, sed ille secundum quem cultus adorationis exhibetur.

Et ido concedendum est quod latria est specialis virtus, propter hoc quod ad ipsam splictat cultus Dei, secundum quod dicitur magis proprie, videlicet pro ipsa adoration. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod sacrificium offertur Deo in quolibet bono opere, dicendum quod sicut cultus Dei multipliciter dicitur, sic et sacrificium. Est enim sacrificium bonae operationis et sacrificium devotae orationis et sacrificium immolationis. Primum est virtutum omnium ; secundum virtutum theologicarum ; tertium spectat ad ipsam latriam. Ipsius eniin latriae est sacrificium offerre Deo ; et hoc sacrificium soli Deo debetur, sicutdicit Augustinus, et latria dicit cultum soli Deo debitum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Deus colitur fide, spe et caritate, dicendum quod cultus Dei non accipitur ita stricte sicut in definitione latriae, ut praetactum est ; et ideo non sequitur quod latria sit generalis virtus ad tres virtutes theologicas.
  3. Ad illud quod obicitur, quod omnis qui obedit Deo, servit Deo, dicendum quod verum est. Ex hoc tamen non sequitur quod omnis obedientia sit latria, quia obedientia non solum dicit servitutem debitam ipsi Deo, sed etiam servitutem his qui sunt loco Dei, ut praelatis. Latria autem dicit servitutem soli Deo debitam ; et ideo ratio illa non valet, sed peccat secundum consequens.
  4. Ad illud quod obicitur, quod omnia quaecumque fiunt ad gloriam Dei, fiunt ad cultum Dei, patet responsio per iam dicta, quoniam cultus accipitur ibi generaliter pro actu ordinato in Deum tamquam in finem ; in definitione autem latriae accipitur magis proprie, secundum quod dictum est.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum latria sit virtus cardinalis vel theologica.

 

Tertio quaeritur, utrum latria sit virtus cardinalis an theologica.

Et quod theologica, videtur.

  1. Augustinus, X De civitate Dei, capitulo 3 : Sacrificamus Deo hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne fervidae caritatis. Et post : Hic est Dei. cultus, haec vera religio, haec recta pietas et tantum Deo debita servitus. Ergo videtur quod, si haec omnia circumloquuntur latriam, nihil aliud est latria quam ipsa caritas : ergo latria est virtus theologica.
  2. Item, Augustinus, XIV De Trinitate : Sapientia vera est verus ac praecipuus Dei cultus, quae uno nomine Graece theosebia appellatur, quod nomen nostri pietatem dixerunt, cum pietas apud Graecos usitatius eusebia nuncupetur. Sed latria, ut dicit Augustinus, X De civitate Dei non est aliud quam theosobia, et theosebia non est aliud quam sapientia ; sapientia autem se tenet ex parte virtutum theologicarum, non cardinalium : ergo et ipsa latria.
  3. Item, latria est virtus per quam Deus colitur eo cultu qui est adoratio ; sed virtus dictans nobis Deum esse adorandum est ipsa fides vel etiam caritas, quia, sicut dicit Rabanus, Super Genesim, adorare est eum qui adorandus est tota mentis intentione quaerere : ergo videtur quod latria sit virtus theologica, scilicet fides vel caritas.
  4. Item, in latria est impletio primi praecepti ; sed praecepta primae tabulae implentur virtutibus theologicis, sicut patet de secundo, quod impletur per fidem, et de tertio, quod impletur per caritatem : ergo videtur, quodsi primum impletur per latriam, quod sit virtus theologica.
  5. Item, haec est differentia inter virtutes cardinales et theologicas quod cardinales consistunt in medio circa superfluum et diminutum, in theologicis autem non est reperire superfluum ; sed circa latriam, qua est Deum colere, non est superfluum invenire : ergo videtur quod latria non sit in genere virtutum cardinalium, sed theologicarum.
  6. Item, virtus theologica dicitur, quia habet Deum pro obiecto ; sed latria habet Dum pro obiecto - sicut enim fides credit primam veritatem et caritas diligit summam bonitatem, sic latria reveretur et colit summam maiestatem - videtur igitur quod latria sit virtus theologica.

 

Sed contra :

  1. Religio est virtus, qua colitur ille qui est superioris naturae, sicut vult Augustinus, X De civitate Dei, et Tullius, in II Rhetoricae. Sed religio est species iustitiae, ut dicit Tullius ibidem, et iustitia est virtus cardinalis : si ergo latria continetur sub specie religionis, latria est de genere virtutis cardinalis.
  2. Item, sicut obedientia respicit debitum mandati, sic latria respicit debitum honoris divini, est enim latria cuitus Deo debitus ; sed obedientia, quia respicit debitum praecepti, est virtus cardinalis contenta sub debita iustitia, non theologica : ergo pari ratione et ipsa latria.
  3. Item, nullius virtutis theologicae actus cadit sub coactione : credere enim non potest quis non volens : sed actus latriae cadit sub coactione, ut adorare et thura ponere : ergo latria non continetur sub genere virtutis theologicae.
  4. Item, omnis virtus theologica vel est fides vel spes vel caritas ; sed latria non est fides, pro eo quod non considerat summam veritatem secundum se ; nec caritas, quia non considerat summam bonitatem, sed magis summam maiestatem ; nec spes, hoc constat : ergo etc.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, licet latria notificetur per cultum sive per servitutem, ut dicatur latria esse servitus sive cultus Deo debitus, et ista duo quasi pro eodem accipiantur, differunt tamen secundum propriam acceptionem. Cultus enim Dei respicit actum interiorem et exteriorem et magis interiorem quam exteriorem ; servitus vero proprie respicit actum exteriorem. Et ideo, cum latria de ratione sui vocabuli idem sit quod servitus, secundum quod exponit Augustinus, in libro De Trinitate, latria proprie respicit actum exteriorem ; theosebia vero vel eusebia idem est quod cultus divinus, sive bonus cultus, et ideo proprie respicit actum interiorem. Et quoniam virtus quae respicit actum exteriorem versatur quodam modo circa actionem et est in genere virtutis cardinalis, hinc est quod latria est virtus cardinalis. Et quia considerat actum exteriorem sub ratione debiti et in comparatione ad. alterum, et hoc est ipsius iustitiae ; ideo latria continetur sub virtute cardinali, quae quidem est iustitia.

Rursus, quia species iustitiae, secundum quam ordinatur ad venerandam naturam superiorem, est ipsa religio ; sicut dicit Tullius, hinc est quod latria non solum est in genere virtutis tamquam in genere re moto, sed in genere virtutis cardinaIis tamquam in genere subalterno ; in genere vero iustitiae sicut in genere propinquo ; in genere vero religionis sicut in genre proximo.

 

Et hoc est quod innuit Augustinus, De civitate Dei, X, capitulo 1, ubi dicit quod idem est apud Graecos latria quod apud nos religio, excepto quod nomen religionis est in plus. Unde ibidem dicit quod cultus Deo debitus quatuor nominibus nuncupatur : duobus apud Graecos et duobus apud nos. Apud Graecos namque dicitur latria et theosebia sive eusebia ; apud nos vero dicitur pietas et religio, ita quod ista duo nomina respondent illis duobus, licet quodam modo sint in plus quantum ad modum consuetum.

Differunt auterri latria et theosebia secundum propriam acceptionem, licet aliquando accipiantur pro eodem, quia theosebia dicit cultum interiorem, qui proprie spectat ad virtutes theologicas, sed latria servitutem exteriorem, quae spectat ad iustitiam, scilicet virtutem cardinalem.

Concedendum est ergo latriam esse virtutem cardinalem. Concedenda sunt etiam argumenta hoc probantia.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad duas autem auctoritates Augustini patet responsio per iam dicta. Cum enim dicit Augustinus quod cultus Deo debitus est ipsa dilectio vel sapientia, loquitur de cultu interiori ; cum autem dicimus latriam esse cultum, intelligimus de cultu exteriori, nisi vocabulo abutimur. Et hoc patet per oppositum, quia non dicitur idololatra qui credit idolum esse Deum vel amat ipsum sicut Deum, sed infidelis. Tunc autem dicitur idololatrare, cum exterius cotit ; et sic per oppositum intelligimus in proposito.

  1. Ad illud quod obicitur, quod virtus per quam adoratur Deus est fides et caritas, dicendum quod sicut est cultus interior et exterior, sic et adoratio interior et exterior. Adorare interius est tota mente in Deum tendere, sicut dicit Rabanus ; adorare exterius est aliquam reverentiam corporaliter exhibere. Cum ergo dicitur quod per fidem et caritatem adoratur Deus, dicendum quod verum est de adoratione interiori, quae incipit in fide et terminatur in caritate, sed non habet veritatem de adoratione. exteriori, quae ortum habet a virtute cardinali.

Et si tu obicias : tam fides quam caritas dictat tam interius quam exterius adorandum, dicendum breviter quod aliquis actus potest esse alicuius virtutis multipliciter : aut sicut imperantis aut sicut elicientis. Licet autem exterior adoratio sit ipsius fidei et caritatis sicut imperantis, et maxime fidei, quae dictat Deum adorandum, alterius tamen est ut elicientis, scilicet latriae, quae, quoniam elicit. actum sub ratione debiti, ideo continetur sub iustitia, quae est virtus cardinalis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod impletio primi praecepti spectat ad virtutem theologicam sicut impletio secundi, dicendum quod impletio secundi, videlicet non assumas tibi nomen Dei tui in vanum, quantum ad actum exteriorem est virtutis cardinalis, quantum ad actum interiorem impletur virtute theologica, quae quidem est fides. Per hunc modum intelligendum est in primo praecepto Et. quia per latriam impletur per actum exteriorem, ideo non necesse est eam esse virtutem theologicam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod circa actum latriae non consistit superfluum vel diminutum, responderi. potest quod falsum est, quia, licet quantum ad actum interiorem non contingat excedere in colendo Deum, tamen quantum ad actum exteriorem et modum contingit reperire excessum, utpote sicut si aliquis sacerdos vellet decem Missas in uno die cantare ad laudem Dei, non servaret modum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod latria habet obiectum Deum, dicendum quod, si latria habeat obiectum Deum, aliquo modo tamen cum hoc respicit aliquod creatum. Unde sicut obedientia, qua quis obedit Deo, respicit ipsum Deum ut cui obediendum est, ipsum autem mandatum. et eius obligationem respicit sicut illud quod implendum est, sic et ipsa latria respicit Deum ut cui honor exhibendus est ; respicit etiam cultum exteriorem exhibendum ; respicit etiam rationem exhibendi, videlicet rationem debiti ; et haec est quasi ratio formalis ipsius et est quid creatum. Hinc est quod, cum virtus ponatur in specie vel in genere formali ex parte obiecti, quod habet rationem formalis et motivi, quod latria est in genere virtutis cardinalis, sicut obedientia.

Quod ergo obicitur, quod virtus theologica est illa quae respicit obiectum increatum, dicendum quod obiectum principale virtutis theologicae non est aliquid creatum, sed est bonum increatum sub conditionibus increatis, quae quidem sunt summa bonitas et summa veritas. Hoc. autem non est reperire in proposito ; et ideo non tenet ratio illa. Haec autem dicta sunt de latria secundum quod proprie accipitur pro habitu dirigente ad cultum exteriorem, qui proprie dicitur servitus Dei et adoratio Et hoc modo non est idem latria et theosebia, ut a principio dictum est. Si autem latria dicatur cultus interior, cum ille consistat. in. credendo et diligendo et sperando Deum, sicut dicit Augustinus, in Enchiridio, sic non ponitur esse virtus cardinalis, sed theologica, non, inquam, ab aliis distincta, sed consequens ad omnes illas. Sed hoc modo non accipitur ita proprie sicut modo praedicto, cum latria, proprie loquendo, sit species religionis sicut dulia ; et nomen eius impositum fuit a servitute, sicut dictum fuit a principio. Utroque tamen modo contingit reperiri eam dici, et secundum hoc doctorum positiones diversificari, ut quidam ponunt eam speciem virtutis cardinalis, scilicet iustitiae, quidam vero tres theologicas circumplecti. Et utrumque vere potest dici sine contrarietate propter diversum modum accipiendi.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum latria sit virtus distincta a dulia.

 

Quarto quaeritur, utrum latria sit virtus distincta a dulia.

Et quod non, videtur.

  1. Super illud Psalmi [7, 1] : Domine, Deus meus, in te speravi, Glossa : Domine omnium per potentiam, cui debetur dulia ; Deus omnium per creationem, cui debetur latria. Ergo, si Domino Deo non debetur nisi unica species adorationis, videlicet latria, ergo latria et dulia non sunt diversae species virtutis.
  2. Item, eadem est species virtutis qua creditur omne credendum, scilicet ipsa fides. Ergo eadem est species vitutis qua colitur omne colendum ; sed huiusmodi sunt latria et dulia : ergo etc.
  3. Item, eadem est species virtutis qua amatur omne amandum, videlicet ipsa caritas. Ergo eadem ratione eadem est species virtutis, qua adoratur omne adorand um ; sed huiusmodi est latria et dulia : ergo etc.

Si tu dicas, quod non est simile, quia non sic est una ratio adorabilium sicut amabilium, obicitur contra : quia sicut proximus non est amandus nisi in quantum imago Dei, sic etiam non est adorandus nisi in quantum est Dei imago : ergo sicut est unus amor sui et suae imaginis secund um speciem,.sic et unus honor.

  1. Item, magis et minus non diversificant speciem ; sed latria et dulia differunt sicut maior honor et minor honor : ergo videtur quod non sint diversae species virtutis.

 

Sed contra :

  1. Super illud Psalmi [98, 5] : Adorate scabellum pedum eius etc. : Latria est adoratio, quae soli Deo debetur ; dulia est adoratio, quae etiam creaturae exhibetur. Quae duas habet species : unam, quae omnibus indifferenter, alteram, quae exhibetur soli humanati Christi. Si ergo dulia habet duas species adorationis, quae creaturae debetur, multo fortius latria et dulia, quae sunt species virtutis diversae.
  2. Item, habitus diversificantur per actus et actus per obiecta. Ergo, si latria est cultus qui debetur Deo ut Deo, et dulia, qui debetur creaturae ut creatura est, videtur quod latria sit species virtutis distincta a dulia.
  3. Item, sapientia et scientia sunt diversa dona, secundum quae dirigimur ad temporalia et aeterna. Si ergo latria est cultus debitus aeternae maiestati et dulia honor et reverentia debita creaturae temporali, videtur quod sint diversi habitus in genere virtutis.
  4. Item, si per eum modum fiat honor creaturae quo fit Creatori, iam non erit actus virtutis, sed potius vitii : si quis enim sacrificaret homini, crimen idololatriae committeret et vituperaretur potius de idololatria quam commendaretur de actu latriae vel duliae. Ergo, si diversitas modorum in actibus virtutum introducit diversitatem in habitibus, videtur quod latria et dulia differant specifica differentia.

 

Respondeo : Dicendum ad praedictorum intelligentiam quod, si nomen latriae, secundum Augustinum, X De civitate Dei, importet cultum debitum maiestati divinae ; nomen tamen duliae tripliciter dicitur. Uno modo dicitur dulia secundum quamdam analogiam ; alio modo secundum antonomasiam ; et tertio modo secundum significationem propriam. Cum autem dicitur secundum analogiam, tunc importat cultum debitum naturae superiori, sive creaturae sive Creatori, secundum aliquam rationem secundum quam Creator communicat creaturae, utpote secundum rationem dominii ; et hoc modo accipitur in Glossa super illud Psalmi [67, 21] : In ecclesiis benedicite Deo Domino, Glossa : Deo, cui debetur latri ; Domino, cui debetur dulia. Cum autem accipitur secundum antonomasiam, sic dicit debitam reverentiam creaturae unitae vel assumtae ; per quem modum accipitur super illud Psalmi [98, 5] : Adorate scabellum pedum eius, ubi dicitur quod dulia maior debetur solum humanitati Christi.

Cum autem accipitur dulia secundum significationem propriam, sic dicitur dublia honor vel reverentia debita rationali creaturae et exhibita ; et illo modo consuevit dulia accipi secundum communem usum.

 

Et hoc modo est quaestio, utrum latria et dulia sint diversae species virtutis. Et ad hoc communiter respondetur quod sic.

Et ratio huius est quia latria et dulia considerant exteriores cultus, qui formalem habent differentiam secundum quod creaturae et Creatori exhibentur. Alius enim est modus adorandi Creatorem et alius adorandi creaturam et alia ratio motiva ; et ideo alia virtus directiva in hac et in illa. Et ideo concedendum est quod latria et dulia sunt diversae virtutes.

Concedendae sunt etiam rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium de Glossa, dicendum quod dulia accipitur ibi secundum generalem significationem et analogiam, secundum quam communis est ad latriam et ad duliam proprie dictam.

Et si tu quaeras, quare magis dicit latriam deberi Deo et duliam Domino, cum idem sit Deus et Dominus, dicendum quod dominus communicatur creaturae, et de Creatore et de creatura dicitur analogice. Deus autem non ita communicatur ; sed si dicatur de Creatore et creatura, dicitur aequivoce. Et propterea dicit latriam deberi Deo et duliam Domino ut non significetur quod alia specie adorationis adorandus sit in quantum Deus et alia in quantum Dominus, sed ut innotescat differentia horum vocabulorum et simul cum différentia innuit convenientiam.

  1. Ad illud quod obicitur, quod una est virtus qua creduntur omnia credenda, dicendum quod verum est de credendis quae habent unam rationem moventem ad credendum se, utpote veritatem summam, cuiusmodi sunt articuli fidei. Sed si credenda haberent rationes diversas, utpote cum credo homini, quia verax est, et Deo, quia verax est, haec fides et illa non sunt necessario eiusdem rationis nec speciei. Una enim est fides, quae est virtus theologica ; alia, quae magis spectat ad genus virtutis cardinalis, quae quidem magis proprie appellanda est fidelitas quam fides. Et quia latria et dulia diversas considerant rationes honorandi in Creatore et creatura ; hinc est quod potius, si bene attendatur, surit diversae virtutes quam una.
  2. Ad illud quod obicitur, quod eadem caritate diliguntur omnia diligibilia, dicendum quod hoc est quia caritas habet unum obiectum principale, videlicet summum. bonum, quod quidem amat, sive diligendo Deum in se sive optando bonum proximo, qui est Dei imago. Latria autem et dulia alium et alium respiciunt cultum et modum ; et ideo non est simile de dilectione et adoratione nec de ratione imaginis hinc et inde. Et illud melius manifestabitur infra, cum agetur de caritate.
  3. Ad illud quod obicitur, quod magis et minus non diversificant speciem, dicendum quod illud habet instantiam et non habet veritatem quantum ad speciem in genere moris. Praeterea, non habet veritatem, nisi quando non est alia differentia quam per magis et minus. Sic autem non est in proposito, quia latria et dulia non differunt solum quantum ad intensionem et remissionem. sed etiam quantum ad alium et alium colendi modum.

De quo, inquam, modo plura possent adhuc quaeri, sed ista sufficiant, ne nimis elongemus nos ab intentione Magistri. In omnibus enim praedictis satis potest sumi ratio discutiendi ex his quae dicuntur in littera.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dub. I.

In parte ista. sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc.quod dicit quod cultus divinitatis consistit in dilectione et sacrificii exhibitione et reverentia. Quaeritur, qualiter distinguuntur ista tria. Et videtur quod insufficienter dicat, quia magis videtur consistere in adoratione. Ait enim Rabanus sic : Caro Christi adoranda est latria, sicut Verbum, sed non omni specie latriae ; quoniam non adoramus eam prostrati in terra sic ut credamus quod nos creavit ex nihilo. Ergo. videtur quod potius prostratio in terra pertineat ad cultum Dei quam praedicta.

Item, videtur diminutio, quia non tantum colitur Deus dilectione, sed etiam fide.

Quaeritur igitur, qualiter distinguuntur ista tria praedicta ?

Respondeo : Dicendum quod, sicut praehabitum est supra, Deus colitur cultu interiori et exteriori. Ut autem Magister exprimeret utrumque cultum, dicit quod consistit in dilectione, quantum scilicet ad cultum interiorem, ita quod in dilectione intelligimus tres theologicas virtutes, scilicet caritatem et alias duas praeambulas. Ergo quantum ad cultum exteriorem dicit quod colitur sacrificio, ita quod sub sacrificio comprehendat omnem reverentiam quae exterius exhibetur soli Deo.

Per hoc autem quod subdit reverentiam, comprehendit utrumque ; et sic patet differentia horum trium, quia dilectio refertur ad cultum interiorem, sacrificium ad exteriorem, reverentia ad utrumque.

Vel aliter : dilectio refertur ad principium motivum, sacrificium refertur ad actum, reverentia ad formam et modum.

Ad illud quod obicitur de adoratione et prostratione, dicendum quod illa potest comprehendi nomine sacrificii ; potest etiam dici quod illam non nominat, quia. non est cultus soli Deo debitus. Non tantum enim prosternimur coram Deo, sed etiam coram homine. Unde non est intelligendum quod Rabanus velit dicere quod non debemus nos coram humanitate prosternere, sed quod prosternendo nos coram humanitate non debemus profiteri nos esse creatos ratione humanitatis, sed divinitatis.

Dici etiam posset quod adoratio comprehenditur sub hoc quod dicitur reverentia, sicut et fides intelligitur per dilectionem. Et sic patet responsio ad sequens.

 

Dub. II.

Item quaeritur de illo verbo Damasceni : Christum adoramus cum Patre et Spiritu Sancto una adoratione. Sed contra : Pater et Spiritus Sanctus sunt personae distinctae ; et cuilibet earum debetur una adoratio per se : ergo, si ad multiplicationem obiecti sequitur multiplicatio actus, vicletur quod illae personae sunt multiplici, non unica adoratione adorandae. Item, adoratio subsequitur directionem fidei ; sed fides distinguit inter personas : ergo et adorans, secundum quod huiusmodi, distinguit inter personas ; et si hoc, redit idem quod prius.

Respondeo : Dicendum quod tres personae unica et simplici adoratione sunt adorandae.

Et ratio huius est quia illud secundum quod competit adorari, videlicet summa maiestas, est unicum, nullo modo multiplicatum ; et ita sicut unica dilectione diliguntur, quia in eis est una summa bonitas, sic unica adoratione adorantur.

Ad illud quod obicitur, quod illae personae distinguuntur, dicendum quod, si distinguuntur ratione emanationis et originis, non tamen ratione adorationis ; ideo non sequitur quod respectu harum habeant diversas adorationes, sed quod habeant diversas relationes ; et hoc quidem dictat fides sana, quam consequitur adoratio.

Et per hoc patet sequens obiectio. Adoratio sequitur fidem, non in quantum distinguit tres personas per relationum pluralitatem, sed in quantum unit per maiestatis unitatem.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ego dominicam carnem in Christo ideo adoro, quod a divinitate suscepta est. Si enim in Christo adoratur divinitas et humanitas et in aliis personis divinitas, videtur quod magis sit adorandus Christus quam aliae personae.

Item, plus tenemur gratias Christo agere post incarnationem quam ante : ergo magis debemus ipsum adorare et venerari : ergo, si hoc, magis tenemur adorare Filium incarnatum quam non incarnatum ; et si hoc, magis Filium quam Patrem vel Spiritum Sanctum.

Si tu dicas, quod magis debemus adorare Verbum non intensive, sed extensive, contra : plura bona paucioribus bonis magis sunt appetenda. Ergo plura honorabilia magis sunt veneranda et honoranda.

Respondeo : Dicendum quod non magis adorandus est Christus quam Pater vel Spiritus Sanctus ; nec Verbum incarnatum plus debet adorari post incarnationem quam ante.

Et huius ratio est, quia adoratio respicit maiestatem et dignitatem ; et quoniam Verbo nulla crevit dignitas ex humanae naturae assumtione, ideo non debet adorari maiori adoratione.

Nec valet quod obicit, quod plura bona paucioribus sunt praeeligenda ; hoc autem habet multiplicem instantiam. Una est, quando unum propter alterum, ibi tantum unum. Unde sicut tenere equum et frenum non est plus tenere quam equum sic adorare Deum et carnem non est plus quam adorare Deum.

Alia instantia est, quando unum illorum bonorum est improportionabile ad aliud ; tunc enim non addit ut faciat ipsum maius, sicut nec punctus addit ad lineam ut faciat eam maiorem ; et hoc modo creatura habet se ad Creatorem.

Ad illud quod obicitur, quod tenemur ad maiorem gratiarum actionem, dicendum quod non est simile, quia gratiarum actio non tantum respicit excellentiam dantis ; sed etiam excellentiam muneris ; non sic autem est de adoratione.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nemo carnem eius manducat, nisi prius adoret. Sed contra : Ioannis 6, 64 : Spiritus est qui vivificat ; caro non prodest quidquam. Ergo, si non prodest, non est manducanda nec adoranda.

Item, caro Christi vere est sub Sacramento ; ergo vere manducatur, cum sub Sacramento suscipitur ; sed absque adoratione praeambula potest esse Sacramenti susceptio : ergo et vera manducatio.

Respondeo : Dicendum quod verbum illud intelligitur de manducatione spirituali, quae dicitur manducatio vera ; quia veram habet efficaciam. Unde manducare veraciter hoc est manducare efficaciter ; et hoc modo nemo bene manducat nisi qui adorat, quia non manducat efficaciter nisi manducet reverenter.

Et per hoc patet responsio ad ultimum : obicit enim de manducatione sacramentali, et illud intelligitur de manducatione spirituali.

Ad illud quod obicitur, quod caro non prodest quidquam, dicendum quod caro dicitur carnalis intelligentia, sicut dicit Augustinus : Caro non prodest quidquam per se, si a spiritu separetur, sed prodest, in quantum est unita Verbo et deificata. Et hoc modo est adoranda adoratione latriae, non duliae. De hoc autem plenius habetur in quarto libro.