Distinctio XXXV — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV

Post praemissa diligenter considerandum est etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de donis generaliter et de timore specialiter. In hac vero parte de aliis donis determinat satis breviter, maxime de donis quae sunt ex parte cognitivae, scilicet de sapientia, intellectu et scientia, ostendens differentiam inter se et ad alia.

Et ideo pars ista dividitur in partes duas.

In quarum prima assignat differentiam inter dona tria praedicta.

In secunda vero assignat differentiam ipsorum ad alia quae non sunt dona, ibi : Et notandum, quod intellectus et scientia etc.

 

Prima pars dividitur in duas.

In quarum prima assignat differentiam inter sapientiam et scientiam.

In secunda vero assignat differentiam intellectus ad duo praedicta, ibi : Ostensa differentia inter sapientiam et scientiam.

 

Similiter secunda pars principalis dividitur in duas.

In quarum prima assignat differentiam ipsius intellectus et scientiae prout sunt dona, ad se ipsa, et prout sunt acquisita.

In secunda vero assignat differentiam inter sapientiam-donum et Sapientiam increatam, ibi : Illud etiam sciendum est, quod sapientia, de qua disserimus etc.

Divisiones vero partium satis manifestae sunt in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa sex, secundum quod sex dona sunt ultra donum timoris, licet Magister in littera non tangat nisi tria.

Primo quaeritur, quis sit actus et quod obiectum proprium doni sapientiae.

Secundo, quis sit actus et quod obiectum doni scientiae.

Tertio, quis sit actus et quod obiectum doni intellectus.

Quarto, quis sit actus et quod obiectum doni consilii.

Quinto, quis sit actus et quod obiectum doni fortitudinis.

Sexto et ultimo, quis sit actus et quod obiectum doni pietatis.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De ceteris sex dotiis Spiritus Sancti in specie.

 

QUAESTIO I.

Utrum actus doni sapientiae attendatur penes cognitionem veri an penes affectionem boni.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur de actu et obiecto ipsius doni sapientiae, utrum videlicet actus ipsius doni attendatur penes cognitionem veri an penes affectionem boni.

Et quod actus eius attendatur in cognoscendo, videtur.

  1. Primo, per verbum Sapientis, Proverbiorum 1, 5 : Audiens sapiens sapientior erit ; sed auditus in nobis est via ad acquirendum habitum cognitionis ; si ergo per auditum crescit in nobis sapientia, secundum quod dicitur in verbo proposito et in aliis pluribis eiusdem libri auctoritatibus, videtur quod actus doni sapientiae sit cognitivus.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur per Augustinum, in XIV Iibro De Trinitate, ubi definiens sapientiam dicit quod sapientia est rerum divinarum humanarumque cognitio, approbans notificationem philosophorum in parte illa de ipsa sapientia. Si ergo definit sapientiam recte et per actum proprium, videtur quod actus ipsius doni sapientiae sit divina et humana cognoscere.
  3. Item, Gregorius, in Moralibus, tractans illud Iob 1, 19 : Ventus vehemens etc., dicit quod donum sapientiae datum est in remedium contra stultitiam : ergo defectus stultitiae et donum sapientiae directe opponuntur ; opposita autem nata sunt fieri circa idem, secundum quod vult Philosophus : cum ergo stultitia dicat defectum in actu cognoscendi, videtur quod actus sapientiae-doni sit potentiae cognitivae.
  4. Item, hoc videtur ratione, quoniam sapientia appropriatur Filio ; sed cum in imagine creata sit aliqua reperire ex parte intellectus et aliqua ex parte affectus : quae sunt affectionis appropriantur Spiritui Sancto, qui est amor, quae vero cognitionis appropriantur Filio : cum ergo sapientia ei approprietur, videtur etc.
  5. Item, nullus amans aliquid, quantumcumque circa illud afficiatur, sapiens dicitur ex hoc nisi illud cognoscat : ergo actus doni sapientiae maxime attenditur in faciendo cognoscere.

 

Sed contra hoc obicitur :

  1. Primo, auctoritate Sapientis, Ecclesiastici 6, 23 : Sapientia doctrinae secundum nomen suum est, et non in multis est manifesta. Si ergo sapientia a sapore dicitur et sapor respicit affectionem interiorem, videtur quod proprius actus doni sapientiae sit affectivus.
  2. Item, Gregorius in Moralibus, super 1, 4 Iob, dicit quod sapientia est donum spe et certitudine aeternorum mentem reficiens ; sed refectio spectat ad gusfum et affectum : ergo et praecipuus actus ipsius doni sapientiae est affectivus.
  3. Item, Dionysius dicit, in libro De divinis nominibus, capitula De sapientia : Hanc igitur stultam et amentem sapientiam laudamus etc. ; et alia littera : Hanc igitur irrationalem et dementem et stultam sapientiam excellenter laudantes dicimus etc. Si ergo loquitur ibi de sapientia, quae est donum Dei, sicut patet, et hanc dicit stultam et amentem, videtur quod actus istius doni ex parte affectionis se teneat et nullatenus ex parte rationis.
  4. Item, Bernardus, in libro De amore Dei, 2 capitulo, dicit quod amor crescit in caritatem, caritas in sapientiam. Ergo, cum caritas et amor et ipsius caritatis actus sint partis affectivae, videtur quod et sapientiae actus sit affectivus, cum principalis actus non varietur ratione profectus.
  5. Item, nec in dono sapientiae nec in eius actu est reperire excessum : nemo enim nimis est sapiens ; sed in actu cognitionis circa divina contingit valde de facili excedere : videtur ergo quod actus doni sapientiae omnino se teneat ex parte affectionis et nullatenus ex parte cognitionis.

Si forte dicas quod actus eius simul est ex parte cognitionis et affectionis, contra hoc est, quia maior est diversitas in habitibus quam sit in potentiis ; sed ratione illorum actuum, qui sunt cognoscere et affici, diversificantur potentiae animae, ita quod nunquam sunt actus eiusdem potentiae : ergo pari ratione videtur quod nunquam sint actus eiusdem habitus.

Si tu dicas quod non possunt esse actus eiusdem habitus principales, tunc quaeritur, quis sit eius actus principalis et praecipuus, utrum cognitivus vel affectivus ; et per primas rationes videtur quod cognitivus, per secundas, quod affectivus : et ita redit eadem quaestio quae prius.

 

Respondeo : Dicendum quod sapientia quadrupliciter accipi consuevit tam a philosophis quam a Sanctis, videlicet communiter : et minus communiter et proprie et magis proprie.

Communiter accipiendo sapientiam, sic sapientia dicit cognitionem rerum generalem, secundum quod eam definit Augustinus et Philosophus, quod sapientia est cognitio rerum divinarum et humanarum ; et Philosophus in Prima Philosophia, dicit quod sapiens est qui omnia novit secundum quod convenit.

 

Alio modo dicitur sapientia minus communiter, et sic sapientia dicit cognitionem non quamcumque, sed cognitionem sublimem, videlicet cognitionem rerum aeternarum. Et sic accipit eam Apostolus, I ad Corinthios 12, 8 : Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae ; secundum quod exponit Augustinus, dicens quod sapientia est cognitio aeternorum, scientia vero est cognitio creatorum ; et sic etiam dicit Philosophus quod sapientia est cognitio causarum altissimarum.

 

Tertio modo accipitur sapientia proprie, et sic nominat cognitionem Dei secundum pietatem ; et haec quidem cognitio est quae attenditur in cultu latriae quem exhibemus Deo per fidem, spem et caritatem ; secundum quem modum accipit Augustinus, XIV De Trinitate, exponens illud Iob [28, 28] : Ecce pietas ipsa est sapientia, dicens ibidem quod pietas et sapientia idem est quod theosebia, et theosebia idem est quod cultus divinus, qui consistit in tribus virtutibus, secundum quod ipse dicit, in principio Enchiridii, Ad Laurentium.

 

Quarto modo dicitur sapientia magis proprie, et sic nominat cognitionem Dei experimentalem ; et hoc modo est unum de septem donis Spiritus Sancti, cuius actus consistit in degustando divinam suavitatem. Et quoniam ad gustum interiorem, in quo est delectatio, necessario requiritur actus affectionis ad coniungendum et actus cognitionis ad apprehendendum, secundum illud Philosophi, qui dicit quod delectatio est coniunctio convenientis cum convenienti cum sensu eiusdem, hinc est quod actus doni sapientiae partim est cognitivus et partim est affectivus, ita quod in cognitione inchoatur et in affectione consummatur, secundum quod ipse gustus vel saporatio est experimentalis boni et dulcis cognitio. Et ideo actus praecipuus doni sapientiae propriissime dictae est ex parte affectivae, ratione cuius dicit Ecclesiasticus [6, 23] quod sapientia secundum nomen suum est, et Gregorius dicit quod actus eius est reficere ; et Dionysius dicit quod istius sapientiae est amentem esse, propter hoc quod melius afficimur circa Deum praevia cognitione, quae est per ablationem et negationem, quam per affirmationem, sicut docet in libro, De mystica theologia. Ratione etiam istius eiusdem causae dicit Bernardus caritatem in sapientiam proficere.

Et ex hac eadem causa contingit quod sapientia non potest esse nimia, quia excessus in experimento divinae dulcedinis potius est laudabilis quam vituperabilis, secundum quod patet in viris sanctis et contemplativis, qui prae nimia dulcedine modo elevantur in ecstasim, modo sublevantur usque ad raptum, licet hoc contingat paucissimis.

Concedendum est igitur quod actus doni sapientiae praecipuus est ex parte affectionis. Concedendae sunt etiam rationes hoc ostendentes.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod sapientia crescit per auditum, dicendum quod sapientia sumitur ibi communiter pro cognitione generali, quae quidem est rerum divinarum et humanarum, quae per studium et auditum suscipit incrementum ; et ideo non habet hic locum.
  2. Ad illud similiter quod obicit de auctoritate Augustini ; patet responsio, quia illo modo eam accipit Augustinus.
  3. Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Gregorii, quod sapientia est contra stultitiam, dici potest quod hoc dicit, non quantum ad ultimum actum sapientiae, qui attenditur in affectione, sed quantum ad primum actum sive praevium, qui consistit in cognitione ; donum enim sapientiae se complectitur utrumque.
  4. Ad illud quod obicitur, quod sapientia appropriatur Filio, dicendum quod hoc est in quantum dicit lumen cognitionis, non in quantum dicit saporem affectionis. Cum enim utrumque in se claudat, potest utrique personae appropriari, videlicet Filio et Spiritui Sancto ; et quoniam non appropriatur Filio soli, immo etiam persopae Spiritus Sancti : hinc est quod ratio illa non cogit.
  5. Ad illud quod ulterius obicitur, quod nemo est sapiens ex hoc solum quod amat nisi etiam ulterius cognoscat, dicendum quod illud est verum ; attamen in amore Dei ipsi gustui coniuncta est cognitio. Optimus enim modus cognoscendi Deum est per experimentum dulcedinis ; multo etiam excellentior et nobilior et delectabilior est quam per argumentum inquisitionis. Unde ex hoc non habetur quod cognoscere sit actus ipsius doni sapientiae praecipuus, sed quod quodam modo concurrit ad eius actum praecipuum ; et hoc quidem est verum, quia, sicut tactum est, sapientia in se claudit utrumque actum ; unde quodam modo respicit intellectum, quodam modo respicit affectum.

Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod imus habitus non potest esse respectu istorum duorum actuum, cum penes illos diversificentur potentiae, dicendum quod verum est quod non possunt isti actus eiusdem habitus esse, ita quod uterque sit principalis ; nihil tamen impedit duos esse, ita quod unus sit primus, alter vero praecipuus ; unus sicut disponens, alter vero complens, sicut in praecedentibus habitum fuit de fide.

Unde eisdem rationibus et responsionibus quantum ad hoc potest quis negotiari circa donum sapientiae, quae supra explanatae fuerunt circa virtutem fidei ; et ideo haec ad praesens sufficiant, quia non oportet hic illas iterum replicari.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum actus praecipuus doni scientiae consistat in actione vel in speculatione.

 

Secundo quaeritur de actu et obiecto doni scientiae, et est quaestio, utrum actus praecipuus doni scientiae consistat in actione vel in consideratione.

Et quod consistat in actione, videtur.

  1. Primo, auctoritate Augustini, XII De Trinitate, quae habetur in littera. Distinguens enim inter sapientiam et scientiam, dicit quod sapientia spectat ad contemplationem et scientia ad actionem.
  2. Item, secundum Philosophum, scire, quod non est coniunctum operationi, parum aut nihil prodest ad virtutem. Si ergo scientia, quae est Spiritus Sancti donum, multum prodest ad meritum, videtur quod actus eius circa agenda praecipue sit constitutus.
  3. Item, fides sine operibus mortua est, ergo pari ratione et scientia ; sed ipsa scientia, quae. est donum Spiritus Sancti ; non est mortua, sed gratuita : ergo videtur quod actus eius praecipuus consistat circa agenda.
  4. Item, donum scientiae comparatur ad pietatem sicut dirigens ad exsequens ; sed pietatis, secundum quod dicit Gregorius, in Moralibus, est opera misericordiae exhibere : ergo actus scientiae est circa talia opera dirigere : ergo actus eius consistit in agendis.
  5. Item, actus doni scientiae, secundum quod dicit Magister in littera, est conversari in medio nationis pravae et perversae ; sed bona conversatio respicit actiones exteriores : ergo actus doni scientiae circa agenda versatur praecipue.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, XIV De Trinitate : Huic scientiae tribuo, non quidquid humanae curiositatis et vanitatis est, sed quo fides saluberrima gignitur, nutritur et roboratur. Si ergo actus doni scientiae est ad generandum fidem, videtur quod magis sit circa fidem quam circa mores.
  2. Item, in eodem libro dicitur, et Magister dicit in littera, quod cognitio divinitatis in Christo spectat ad sapientiam, cognitio vero humanitatis in eodem spectat ad scientiam ; sed cognitio humanitatis Christi non est cognitio operativa, sed potius contemplativa : si ergo haec est doni scientiae, videtur etc.
  3. Item, in agendis sufficienter dirigimur per virtutem prudentiae : aut ergo donum scientiae superfluit aut eius actus praecipuus non ad hoc, sed ad alius ordinatur.
  4. 1tem, intelligentia Scripturae spectat ad donum scientiae, secundum quod Augustinus innuit, in libro De doctrina christiana, ubi ostendit quod per pietatem et mititatem pervenitur ad intelligentiam Sacrae Scripturae. Si ergo huiusmodi intelligentia non consistit in actione, sed in speculatione, videtur quod actus eius magis consistat in contemplatione quam in actione.

Item, iuxta hoc quaeritur : cum unius habitus unus sit actus, quomodo doni scientiae habent tam diversi actus assignari ? Innuit enim Magister in littera quod actus doni scientiae est fidem nutrire et defendere ; et ulterius, quod eiusdem actus est conversari in medio nationis pravae et perversae ; et postremo, quod actus eius est Christum cognoscere.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quo scientiae quadruplex est differentia. Quaedam est quae consistit in intellectu pure speculativo ; et haec fundata super principia rationis, et haec est scientia acquisita de quacumque creatura, sicut scientia humanae philosophiae.

Quaedam autem est quae consistit in intellectu inclinato ab affectu ; et haec est fundata super principia fidei, quae quidem sunt articuli, et nihilominus acquisita ; et haec est scientia Sacrae Scripturae, quam nullus habere potest nisi saltem habeat fidem informem.

Quaedam autem gnere et roborare, dicendum quod est quae consistit in intellectu sive iste non est actus eius principalis, ratione in quantum inclinat affectum ad operationem ; et haec fundata est super principia iuris naturalis, quae ordinatur ad rectitudinem et honestatem vitae ; et huiusmodi est scientia prudentiae-virtutis.

Quaedam autem scientia est quae consistit in intellectu, secundum quod est inclinatus et inclinans : inclinatus, inquam, a fide, et inclinans ad bonam operationem ; et haec fundatur super principia fidei et habet ortum est a dono gratiae ; et talis est scientia quae est donum Spiritus Sancti.

 

Et ex hoc patet quis sit actus proprius huius doni. Est enim actus eius dirigere ad agenda secundum praeexigentiam regulae ipsius fidei, cuius est dirigere ad opera misericordiae ut non tantum bona pro bonis reddat, secundum quod dictat lex naturae, sed etiam bona pro modo malis, secundum quod dictat lex gratiae, ad exemplar ipsius Iesu Christi, in quo fuit gratiae abundantia. Et ideo ad ipsam scientiam non solummodo pertinet dirigere in agendis, sed etiam ex consequenti pertinet nosse ea quae sunt fidei tamquam fundamentum suae directionis ; et ulterius nosse humanitatem Christi tamquam exemplar sui regiminis ; ita quod hic triplex actus convenit ei secundum triplicem respectum : unus videlicet respectu obiecti motivi, alter vero respectu sui fundamenti. et tertius est exemplaris excitativi. Et quia principalis actus accipitur ex parte obiecti, hinc est quod praecipuus actus doni scientiae est dirigere circa actionem, secundum quod dicit Augustinus et ostendunt rationes ad hoc inductae ; et ideo sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod ipsius scientiae est fidem gignere et roborare, dicendum quod iste non est actus eius principalis, sed ad principalem ordinatus ea ratione qua directio doni scientiae in agendis sequitur et fundatur super principia ipsius fidei.
  2. Ad illud quod obicitur, quod ipsius doni scientiae est humanitatem et gratiam Christi nosse, iam patet responsio, quia nec hic est actus ipsius scientiae principalis, sed qui ad principalem habet ordinari ; sicut cognitio exempli utilis est ad evidentiorem cognitionem rei, quae secundum exemplar illud debet fieri.
  3. Ad illud quod obicitur, quod per prudentiam sufficienter dirigitur homo in agendis, iam patet responsio, quia prudentia dirigit secundum principia iuris naturalis ad ea quae honesta sunt ; sed scientia-donum dirigit per principia fidei et iuris divini ad ea quae sunt sancta ; unde et quodam modo altior estactus ipsius doni scientiae quam virtutis prudentiae et super principia magis elevata fundari habet ; et propter hoc, habita virtute prudentiae, non superfluit donum scientiae.
  4. Ad illud qilod obicitur, quod intelligentia Scripturarum spectat ad donum scientiae, dicendum quod, sicut prius tactum fuit de cognitione eorum quae sunt fidei, quod non principaliter spectant ad donum ipsius scientiae, sed quodam modo antecedenter et quasi praesuppositive, sic etiam intelligendum est de intelligentia Sacrae Scripturae.

Ad illud quod ultimo quaeritur de diversitate actuum, iam patet responsio per ea quae dicta sunt, quoniam unus est eius actus principalis, duo vero annexi ; et simul cum hoc patet quid sit obiectum ipsius doni scientiae et quomodo etiam differat a virtute prudentiae et ab habitu cuiuslibet alterius scientiae.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum donum intellectus simul consistat in contemplatione Creatoris et creaturae.

 

Tertio quaeritur de actu et obiecto ipsius doni intellectus, et est quaestio, utrum donum intellectus simul consistat in contemplatione Creatoris et creaturae.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, auctoritate Magistri in littera : Intelligentia vero non modo de aeternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spiritualibus temporaliter exortis.
  2. Item, hoc ipsum videtur per Dionysium, Ad Titum, qui dicit quod impossibile est, quamdiu in via sumus, relucere nobis divinum radium nisi circumvelatum. Si ergo illud est velamen creaturae, videtur quod intellectus non possit Deum nisi in creatura cognoscere : ergo, si est ad cognitionem Creatoris, necesse est quod sit simul ad cognitionem creaturae.
  3. Item, non est perfectus habitus amoris nisi ametur Deus et in se et in sua imagine. Ergo similiter non erit perfectum donum intellectus nisi Deus per illud cognoscatur et quantum ad conditiones suas et quantum ad conditiones creaturarum quae sunt ei similes. Ergo videtur quod donum intellectus sit ad contemplanda temporalia et aeterna.
  4. Item, de eisdem habet esse intellectus de quibus habet esse fides, secundum quod dicit Gregorius quod Deus intellectum dat, dum de auditis mentem illustrat. Sed fides non tantummodo respicit divinam essentiam in se, verum etiam in comparatione ad creaturam : videtur ergo quod actus doni intetlectus ordinetur ad illa duo contemplanda.

 

Sed contra :

  1. Dono sapientiae cognoscuntur aeterna, dono scientiae cognoscuntur temporalia, sicut dicit Augustinus, et habetur in littera. Ergo aut donum intellectus superfluit, duobus donis habitis, aut circa illa duo actus eius praecipuus non consistit.
  2. Item, sapientia et scientia differunt et sunt diversa dona per hoc quod unum eorum est circa temporalia, aliud vero circa aeterna. Ergo, si donum intellectu est unum, videtur quod non possit esse circa illa duo.
  3. Item, aut donum intellectus consistit in cognoscendo tantum aut in cognoscendo et afficiendo. Si consistit in cognoscendo tantum, ergo non videtur quod sit donum gratuitum, cum actus pure cognitivus non sit meritorius. Si in cognoscendo et afficiendo, ergo doni intellectus est aeterna cognoscere et circa illa affici ; sed iste est actus doni sapientiae : ergo aut donum intellectus non est circa aeterna aut, si est, non differt ab ipsa sapientia.
  4. Item, sicut contingit Deum cognoscere et contemplari in imagine, ita contingit Deum cognoscere et contemplari in eius vestigio. Ergo sicut donum intellectus est ordinatum ad cognitionem ipsiµs creaturae spiritualis, ita ad cognitionem creaturae corporalis ; sed non dirigit ad cognitionem corporalis creaturae : ergo pari ratione non videtur donum intellectus ordinari ad cognitionem alicuius creaturae.
  5. Item, dona, quae sibi invicem correspondent et ad se combinantur, ad idem et circa idem versantur ; sed donum intellectus et sapientiae combinantur ad invicem : ergo, cum donum sapientiae sit circa aeterna et non circa creata, videtur quod et donum intellectus.
  6. Item, si simul est circa Creatorem et creaturam, ergo videtur quod donum intellectus intelligat et cognoscat Deum per speculum : ergo non videtur dlfferre a cognitione fidei.

 

Respondeo : Dicendum quod cognitio de Deo sub ratione veri potest haberi secundum triplicem modum : uno modo habetur cognitio de Deo per simplicem assensum ; alio modo per rationis adminiculum ; tertio modo per simplicem contuitum. Primum est virtutis fidei, cuius est assentire ; secundum est doni intellectus, cuius est credita per rationem intelligere ; tertium est beatitudinis munditiae cordis, cuius est Deum videre. Quoniam ergo rationes, secundum quas iuvamur ad credita intelligenda, accipiuntur non solum a conditionibus Creatoris, sed etiam a conditionibus creaturae spiritualis, quae inter creaturas habet proximiorem assimilationem ad Creatorem, hinc est quod donum intellectus - cuius actus est in contemplationem summi Veri elevare per lumen, quod non solum facit assentire, sed etiam per congruas rationes credita intelligere - non solum attenditur in contemplatione creatricis essentiae, sed etiam spiritualis creaturae.

 

Et ex hoc patet quis sit actus et obiectum proprium ipsius doni intellectus, quoniam obiectum eius est ipsum Verum aeternum in quantum intelligibile, non solum secundum proprias conditiones, sed etiam secundum proprietates creaturarum sibi similium, secundum quod dicit Magister in littera ; actus vero eius est contemplari ipsum Verum creditum, ut devotius credatur et ardentius diligatur. Et ita donum intellectus consistit in contemplatione rationali Creatoris et spiritualis creaturae, sicut ostendunt rationes quae ad istam partem sunt inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod donum sapientiae ordinatur ad cognitionem Creatoris et donum scientiae ad cognitionem creaturae, dicendum quod aliter et aliter sunt illa duo dona ad cognitionem illorum duorum quam donum intellectus, quia donum sapientiae est ad cognitionem aeternorum secundum aeternas rationes, secundum tamen quod illae aeternae rationes sunt via ad gustum et experimentalem cognitionem divitiae suavitatis, ita quod cognitio illa gustui est annexa ; donum vero intellectus negotiatur circa aeterna secundum rationes aeternas, quae sunt via ad cognitionem veritatis. Et hinc est quod Bernardus appropriat donum intellectus fidei, quae assentit summae Veritati propter se ; donum vero sapientiae appropriai caritati, euius est disponere ad gustandum Deum.

Per hunc etiam modum est differentias invenire inter intellectum et scientiam, quia scientia negotiatur circa creaturas secundum rationes creatas ; unde negotiari habet non solum circa creaturas spirituales, quae habent rationem imaginis, sed etiam circa sensibiles et corporales quae habent rationem vestigii. Donum vero intellectus, etsi negotiatur circa creaturas, hoc tamen est secundum rationes aeternas ; et ideo solum est circa creaturas spirituales in quibus rationes aeternae relucent magis expresse.

Et sic patet quod, quia alio et alio modo est intellectus circa Creatorem et creaturam quam sapientia et scientia, hinc est quod, illis habitis, non superfluit.

  1. Ad illud quod obicitur, quod donum sapientiae et scientiae distinguuntur, quia hoc est circa temporalia et illud circa aeterna etc., iam patet responsio, quia non est simile. Sapientia enim negotiatur circa aeterna secundum rationes aeternas ; scientia vero circa creata secundum ration es creatas ; et quia habent diversa obiecta etiam secundum rationem movendi et dirigendi, hinc est quod sunt dona diversa. Intellectus vero, sive circa creaturam sive circa Creatorem negotietur, semper refertur ad rationes aeternas, ad quas per creaturas etiam elevat contemplandas ; et ideo unum solum donum est, quamvis illa sint plura. Et ex hoc colligi potest quod donum intellectus est infra sapientiam et supra scientiam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod donum intellectus aut est in simpliciter speeulando aut in speculando et afficiendo, dicendum quod est cognitio experientiae, quae attenditur secundum gustum, et ista est doni sapientiae acquisitae ; et est cognitio speculationis extensae, quae quodam modo via est ad gustum, sicut cognitio fidei ad delectationem caritatis ; et haec est doni intellectus, quae quidem viam praebet ad usum doni sapientiae, quae ideo gratuita est quoniam super assensum fidei fundatur et ulterius ordinat ad sapientiae gustum. Nihilominus tamen in ipso actu intellectus est quaedam delectatio, sed longe inferior quam in dono sapientiae. Delectatur enim quis in cognitione veritatis, sed non sic sicut in gustu snmmae suavitatis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod sicut contingit Deum cognoscere in imagine, sic et in vestigio, dicendum quod non est omnimoda similitudo. In imagine enim, quia magis appropinquat, magis clare habet cognosci ; in vestigio vero, quia multum distat, sub maiori obscuritate et aenigmate. Et quia ad donum intellectus spectat contemplatio clarior et excellentior quam sit cognitio fidei, hinc est quod ad donum illud non spectat cognoscere Deum in quacumque creatura, sed in ea quae est eius imago et similitudo expressa, sicut dictum est supra.
  4. Ad illud quod obicitur, quod donum intellectus combinatur dono sapientiae, dicendum quod, quia donum sapientiae consistit in gustu, donum vero intellectus consistit in lumine rationis, et amplius ascendit affectio quam ratio et unio quam cognitio, secundum quod vult Dionysius, hinc est quod donum sapientiae in actu suo non sic indiget adminiculo creaturae secundum quod donum intellectus. Et ideo donum sapientiae in actu suo versatur solum circa aeterna, donum vero intellectus non solum circa aeterna, sed etiam circa creata. Cum ergo dicit quod dona quae ad invicem combinantur debent habere idem obiectum, hoc verum est de obiecto principali, non autem de eo quod habet rationem adminiculantis.
  5. Ad illud quod ultimo obicitur, quod intellectus videt per speculum sicut et fides, dicendum quod in visione per speculum sunt multi gradus secundum maiorem et minorem depurationem ab obscuritate aenigmatis ; et secundum hoc alio et alio modo habet illuminari et habilitari. Unde fides habilitat ad assentiendum Deo in articulis, quos etsi non videat in se, tamen videt in creatura, cognoscendo quid et quod per nomen dicitur ; nunquam enim cognoscit aliquis credens quid sit Trinitas, nisi quia videt quid sit ternarius in creatura. Sed ulterius donuni intellectus illuminat ad intelligendum, non solum quid est quod per nomen dicitur, sed etiam ad videndam rationem quod Trinitas debeat in Deo esse, per hoc quod videt in ipsa imagine egressum verbi a mente per viam generationis et amoris ab utroque per viam connexionis. Ex his patet quod, etsi fides et intellectus sint per speculum, tamen in modo speculandi differunt, et ideo sunt diversi habitus ; patet etiam similiter cum hoc quis sit actus doni intellectus et quod obiectum et quae differentia ipius respectu aliorum habituum.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum actus ipsius doni consilii sit consiliari.

 

Quarto quaeritur de actu proprio et obiecto ipsius doni consilii, et est quaestio, utrum actus ipsius doni consilii sit consiliari.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, per Sapientis exhortationem, qua hortatur nos omnia facere cum consilio ; hoc autem fit consiliando de his quae facimus. Cum igitur hortetur ad actum doni consilii, videtur quod actus istius doni sit consiliari.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur per Tullii definitionem, in I Rhetoricae, ubi definiens consilium dicit : Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi vere excogitata ratio. Sed ista excogitatio de faciendo vel non faciendo est ipsa consiliatio : ergo proprius actus doni consilii est consiliari.
  3. Item, hoc ipsum videtur per Gregorii assignationem. Dicit enim Gregorius, super 1, 19 Iob, ubi assignat donorum differentiam, quod consilium est contra praecipitationem. Sed actus qui directe opponitur praecipitationi est consiliari, ideo enim consiliamur, ne praecipitanter aliquid faciamus : ergo etc.
  4. Item, hoc ipsum videtur per nominis rationem, quoniam, sicut se habet timere ad timorem, sic se habet consiliari ad consilium. ; sed actus proprius et principalis ipsius doni timoris est timere : ergo actus proprius ipsius doni consilii est consiliari.

Si dicas quod non dicitur consilium a consiliando, sed magis a consulendo et actus ipsius consilii magis est consulere quam consiliari, obicitur contra hoc, quia consulere dupliciter dicitur : uno modo consilium ab aliquo quaerere, alio modo consilium dare ; sed actus doni consilii non est consilium quaerere - qui enim consilium quaerit eget consilio, et qui eget consilio iam non habet donum consilii - igitur actus istius doni non est consulere, secundum quod consulere idem est quod consilium quaerere. Rursus, consilium dare non est magnae utilitatis nec etiam magnae virtutis, cum multi sciant aliis consulere qui se ipsos regunt valde miserabiliter. Si ergo donum consilii est ordinatum ad propriam utilitatem, videtur quod actus eius non sit consilium alteri dare nec consilium ab alio accipere, ut prius ostensum est ; ergo videtur quod actus istius doni directe sit ipsum consiliari.

 

Sed contra :

  1. Super illud Psalmi [118, 24] : Consilium meum iustificationes tuae, ibi Glossa : Consiliurn est servare iustificationes ; sed de eo quod servamus, non ·consiliamur :· ergo, si actus ipsius doni consilii est iustificationes observare, non videtur quod actus eius sit consiliari.
  2. Item, sicut dicit Damascenus :Consilium est ignorantis et dubitantis ; unde et Christo non convenit consiliari. Si ergo donum consilii fuit in Christo et in quolibet alio sapientiae et scientiae dono perfecto, videtur quod actus ipsius doni non sit consiliari.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione. Sicut se habet addiscere ad scire, sic se habet consiliari ad eligere, quia utrumque est via ad alterum ; sed sicut per scientiam habilitamur ad cognoscendum, sic per consilii donum habilitamur ad eligendum : cum ergo actus ipsius scientiae non sit addiscere, sed magis scire, videtur quod actus ipsius doni non sit consiliari, sed magis eligere.
  4. Item, consilium ordinat et dirigit ad ea quae sunt supererogationis ; sed de istis nemo dubitat quin sint manifeste bona ; de his autem de quibus nulla est dubitatio nulla necessaria est consiliatio : cum ergo donum consilii dirigat ad huiusmodi, videtur quod actus eius non sit consiliari.
  5. Item, consiliari est ipsius providentiae, quae est pars prudentiae. Ergo aut donum consilii non est nobis opportunum aut est ad alium actum : sed constat quod nobis est opportunum : videtur ergo quod consiliari non sit eius actus proprius.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut intellectus allquando accipitur pro actu intelligendi, aliquando pro ipso intellecto sive intelligibili, aliquando pro ipso habitu, qui dirigit intellectum in iudicando de veris et falsis, sic et consilium tripliciter accipi consuevit : aliquando pro ipso actu consiliandi ; aliquando pro eo ad quod terminatur ille actus, sicut quando dicitur : hoc est consilium meum ; aliquando vero pro ipso habitu, qui expedit et dirigit animam ad eligendum prosequenda et ad fugiendum vitanda.

Hic autem habitus dirigens ad huiusmodi electionem duplex est secundum diversitatem eligibilium et secundum diversitatem modorum sive rationum eligendi. Nam eligibilia quaedam sunt necessitatis, quaedam vero arduitatis. In primis dirigit prudentia, in secundis vero dirigit donum consilii propter excellentiorem et maiorem difficultatem, quae in eis quae arduitatis sunt habet reperiri.

Rursus, dirigi in electione potest aliquis vel secundum regulam iuris naturalis vel secundum regulam iuris divini ; et primum quidem est virtutis politicae, secundum vero spectat ad donum consilii.

Ex his potest elici per quamdam circumlocutionem quis sit actus proprius doni consilii, quoniam actus eius est dirigere in electione agendorum, prosequendorum vel fugiendorum quae sunt specialis arduitatis et hoc secundum regulam iuris divini ; et in hoc distinguitur actus eius ab actu prudentiae-virtutis et scientiae-doni.

Si igitur quaeras, utrum actus doni consilii sit consiliari, dicendum quodsi per verbum « consiliandi » intelligatur directio secundum regulam et lumen consilii, sic bene potest concedi quod actus eius sit consiliari.

Sed attendendum est quod, secundum quod vult Damascenus, consilium respicit aliquem actum praecedentem et aliquem actum sequentem. Dicit enim quod primo homo inquirit et consiliatur, deinde disponit et ordinat, postmodum eligit et consentit. Et secundum hoc intelligendum est quod dirigi secundum regulam consilii, hoc potest esse dupliciter : aut consilium inquirendo aut secundum consilium disponendo et eligendo. Primo quidem modo non est actus ipsius consilii principalis et universalis, sed quasi actus eius initialis et in eo in quo est secundum statum imperfectionis ; secundo vero modo actus eius universalis est et principalis. Unde, sive per verbum consiliandi sive per verbum consulendi sive per quodcumque aliud verbum id significetur, quod est dirigi in electione horum quae sunt arduitatis secundum consilii donum, quod regit secundum dictamen iuris divini, dicendum est quod hic est actus principalis et proprius doni consilii.

Unde concedi potest quod consiliari secundum istam acceptionem est eius actus proprius, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt.

 

  1. Ad illud vero quod ultimo obicitur de actu consulendi, quomodo spectet ad donum consilii, dicendum quod consulere, prout respicit alterum, accidit dono consilii : donum enim consilii proprie respicit directionem actus proprii ; unde, licet actus doni consilii attendatur in dispositione et ordinatione arduorum prosequendorum, quia tamen donum illud aliquando est in abundantia, aliquando in defectu, et cum est in abundantia, habet iuvare alios, cum vero est in defectu, habet iuvari ab aliis : hinc est quod actus consulendi alium vel consulendi alii dono consilii potest attribui ; neuter tamen est actus eius principalis. Unde inter istos duos medius cadit actus consiliandi, ratione cuius et alii habent esse doni consilii. Propter quod non absurde potest dici quod actus doni consilii est semetipsum regere, et ulterius, cum abundat, scire in consimili alterum adiuvare et dirigere.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium, quod consilium est iustificationes observare, dicendum quod ibi non tangitur actus consilii principalis, sed consequens. Nam doni consilii est dirigere, sed alterius doni est exsequi et facere ; ideo iustificationum observatio non attribuitur ipsi consilio per se et primo, sed ad iustificationes observandas directio proprie attribuenda est consilii dono.

Verumtamen quod dicit neminem consiliari de eo quod observat, non habet veritatem, quia nemo recte observat nisi suam observationem rectitudo in consiliando praecedat vel quantum ad consilii inquisitionem vel saltem quantum ad consilii dispositionem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod consiliari est ignorantis, sicut dicit Damascenus, dicendum quod illud est verum prout consiliari idem est quod consilium inquirere, non autem prout consiliari idem est quod in arduis eligendis dirigere. Et hoc modo consiliari est actus ipsius consilii et fuit in Christo ; et secundum istum modum divina dispositio in his quae secreta sunt, consilium appellatur.
  2. Ad illud quod obicitur, quod sicut addiscere se habet ad scire, ita consiliari ad eligere, dicendum quod verum est secundum quod consiliatio idem est quod consilii inquisitio secundum autem quod consiliatio idem est quod discreta et recta dispositio et ordinatio, sic non se habet illo modo, quia talis dispositio regula est et principium recte eligendi, et ideo actus est doni perfecti ; et hoc modo accipiendo, non est simile inter consiliari et addiscere.
  3. Ad illud quod obicitur, quod consilium ordinat ad ea quae sunt supererogationis, dicendum quod, licet illa quae sunt supererogationis in se sint bona et magis bona, in eis tamen facilius deficit infirmitas nostra, nisi iuvetur per divinam gratiam tam in expediendo quam in eligendo quam etiam in exsequendo ; unde multi refugiunt et abhorrent ipsa consilia Iesu Christi, qui tamen esse possunt in statu iustitiae. Et propterea respectu talium opportunum est donum consilii ultra donum scientiae et virtutem prudentiae et regulam fidei.
  4. Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod consiliari est actus ipsius prudentiae, iam patet responsio. Aliter enim est ipsius prudeutiae, tum ratione obiecti, tum etiam ratione modi, quam sit ipsius doni consilii. Est enim multo excellentiori modo, tum quia ea, circa quae versatur, sunt magis ardua et excellentia, tum etiam quia regere habet secundum principia altiora ; et ideo donum illud nomine consilii valde proprie censetur.

Ex his igitur manifestum est quis sit huius doni actus et quod obiectum et quae differentia ipsius respectu aliorum habituum et quare etiam sic nominetur.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum actus doni fortitudinis consistat principaliter circa passiones tolerandas an circa cupiditates reprimendas.

 

Quinto quaeritur, quis sit actus proprius doni fortitudinis, et quod eius obiectum ; et est quaestio, utrum actus doni fortitudinis principaliter consistat circa passiones tolerandas an circa cupiditates reprimendas.

Et quod principaliter sit circa passiones tolerandas, videtur.

  1. Primo, per Gregorium, qui dicit super principium Iob [1, 4], quod fortitudinis-doni est dare trepidanti confidentiam ; sed trepidatio maxime est quando imminet periculum passionum : ergo videtur quod circa huiusmodi maxime consistat actus fortitudinis-doni.
  2. Item, fortitudo, sive dicatur donum sive virtus, respicit potentiam irascibilem tamquam proprium subiectum ; sed potentia irascibilis magis proprie respicit passionum sustinentiam quam cupiditatum repressionem et abstinentiam : videtur ergo quod actus principalis doni fortitudinis consistat circa passionum tolerantiam.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad eius oppositum, quia sicut largitas opponitur avaritiae et cupiditati, sic fortitudo opponitur pusillanimitati ; sed pusillanimitas attenditur circa fugam passionum : ergo videtur econtra quod fortitudo-donum consistat circa passionum sustinentiam,
  4. Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad habitum fortitudinis-virtutis, quia fortitudo-donum actum et obiectum debet habere in maiori vel saltem in tanta excellentia et arduitate, quantam est reperire circa fortitudinem-virtutem ; sed maxima arduitas consistit circa passiones : ergo, cum circa illas consistat fortitudo-virtus, videtur multo fortius quod actus doni fortitudinis attendatur vel consistat in aggressione et tolerantia passionum.
  5. Item, inter omnes actus meritorios maxima est difficultas circa passiones sustinendas et magis ad hoc inepti et infirmi sumus. Ergo, si dona data sunt nobis ad expediendum et contra infirmitates retardantes nos ad bonum, videtur quod aliquod donum debeat nobis dari ad passionum sustinentiam ; sed non est aliud assignare quam donum fortitudinis : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, in libro De anima et spiritu : Fortitudinis est non tantum terrenas cupiditates reprimere, sed penitus oblivisci. Sed hoc non est fortitudinis-virtutis : ergo est fortitudinis-doni. Videtur ergo quod actus doni fortitudinis consistat in repressione cupiditatum.
  2. Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana, ubi loquitur de donis, dicit quod fortitudinis est ab omni transeuntium mortifera iucunditate se ipsum sequestrare. Ergo videtur quod actus doni fortitudinis principaliter consistat in delectationum repressione.
  3. Item, Augustinus adaptat septem dona septem beatitudinibus, ita quod fortitudo et esuries et sitis iustitiae sibi correspondent ; sed esuries et desiderium iustitiae non oritur in nobis nisi per mortificationem desideriorum et voluptatum : ergo videtur quod circa huiusmodi principaliter consistat actus fortitudinis.
  4. Item, fortitudo-donum respondet dono consilii sicut exsequens regulanti ; sed donum consilii maxime dirigit ad divinorum consiliorum impletionem ; divina autem consilia praecipue consistunt circa repressionem desideriorum et occasionum ei adhaerentium, sicut patet in castitate, obedientia et paupertate : ergo videtur quod circa talium desideriorum repressionem actus fortitudinis-doni principaliter consistat.

5 Item, fortitudo-donum aut habet actum alterius generis quam fortitudo-virtus aut, si in eodem genere habet, necesse est quod habeat excellentiorem ; sed in eodem genere non potest habere excellentiorem, cum fortitudo-virtus consistat circa terribilia quae inducunt mortem, sicut dicit Philosophus : ergo necesse est quod habeat actum alterius generis. Cum ergo actus fortitudinis-virtutis consistat circa passiones tolerandas, videtur quod actus fortitudinis-doni non circa passiones, sed circa delectationes refrenandas consistat.

Est igitur quaestio quis sit actus et quod obiectum doni fortitudinis et quare eodem nomine cum habitu virtutis nominatur, quod quidem in nullo aliorum donorum reperitur.

 

Respondeo : Dicendum quod fortitudo, quantum est de sua prima ratione, attenditur respectu ardui. Arduum autem dicitur aliquid dupliciter : aut quia laboriosum et difficile, quodam modo excellens et aggravans facultatem ipsius potentiae ; aut quia est ultra necessitatem et excedit statum communem. Et fortitudo habet attendi respectu utriusque, sed respectu primi attenditur et ordinatur secundum necessitatem praecepti, respectu secundi secundum libertatem consilii. Et primum spectat ad fortitudinem-virtutem, secundum vero ad fortitudinem-donum.

Quoniam autem arduitas maxime attenditur circa excellentiam passionum, hinc est quod tam fortitudinis-doni quam fortitudinis-virtutis est habilitare secundum principalem sui ordinationem ad sufferentiam passionum, sed aliter et aliter, quia sustinere et aggredi passiones potest aliquis aut propter iustitiae et honestatis conservationem aut propter perfectam Christi imitationem, ita quod primum spectat ad dictamen iuris naturalis et honestatis moralis, secundum vero spectat ad consilium Dei. Et quoniam imitatio Christi attenditur in crucifixione sui, secundum quod ipse dicit, Matthaei 16, 24 : Qui vult venire post me abneget semetipsum etc., hinc est quod actus fortitudinis-doni attenditur circa promptam et expeditam passionum tolerantiam, per hoc quod quodam modo nos mundo et mundum nobis crucifigit, iuxta illud quod dicit Apostolus ad Galatas ultimo, 14 : Mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De doctrina christiana : Assurgant deinceps ad fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur et ipsi mundo et ut in huius vitae perversitate et abundantia iniquitatis non refrigescat caritas.

Et sic patet quod fortitudinis-doni actus consistit circa passionum tolerantiam secundum imitationem Christi ; et hic est eius actus principalis, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt, quae verum concludunt, et ideo concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ad illud vero quod obicitur, quod est circa delectationum repressionem, per auctoritates Augustini, dicendum quod Augustinus in illis auctoritatibus non assignat proprium et principalem actum ipsius fortitudinis-doni, sed quasi praeambulum. Nemo enim promptus est et expeditus ad passionum tolerantiam secundum imitationem Christi nisi qui carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixit.

  1. Ad illud quod obicitur, quod fortitudo exsequitur ea ad quae consilium dirigit, dicendum quod, etsi donum consilii dirigat ad divina consilia implenda, in quibus consistit perfectio religionis, principaliori tamen intentione dirigit ad ea in quibus plus est de ratione arduitatis ; maioris autem arduitatis est Christum imitari in passionibus quam in actionibus : et ideo circa huiusmodi tam consilium quam donum fortitudinis principaliter habet consistere.
  2. Ad illud quod ulterius obicitur, quod donum fortitudinis non potest esse excellentiori modo circa passiones quam virtus fortitudinis, dicendum quod falsum est, quia excellentiori modo sustinet passiones et excellentiori habitu qui sustinet secundum Christi imitationem quam propter iustitiae conservationem et qui sustinet secundum consilii supererogationem quam secundum praecepti obligationem. In uno enim istorum rectificatur, scilicet in actu virtutis fortitudinis ; in alio autem non solum rectificatur, sed etiam altius elevatur et expeditur, scilicet in actu fortitudinis-doni.

Et per hoc patet illud quod ultimo quaerebatur, videlicet de differentia reali fortitudinis-doni et fortitudinis-virtutis et de convenientia in nomine. Re enim differunt propter diversitatem modorum habilitandi et ordinandi ad tolerantiam passionum ; nomine vero conveniunt, pro eo quod ad eadem passionum genera ordinant. Fortitudo enim virtus ordinat ad sustinenda qualiacumque et quantacumque tormenta, antequam bonum virtutis et honestatem derelinquat, non tamen ita excellenter et prompte sicut fortitudo-donum. Unde inter omnes virtutes propter excellentiam et arduitatem ex parte obiecti virtus fortitudinis appropinquat donis ; et propterea habitus virtutis et doni magis quam alia dona eodem nomine habent censeri, licet differant differentia reali, quia minor est inter illos habitus differentia.

Ex his patet quis sit actus fortitudinis-doni et quod obiectum et quae sit differentia eius respectu aliorum habituum.

 

 

QUAESTIO VI.

Utrum actus principalis pietatis consistat in religione respectu Dei vel in compassione respectu proximi.

 

Sexto et ultimo quaeritur de actu et obiecto ipsius doni pietatis, et est quaestio, utrum actus principalis pietatis consistat in religione respectu Dei vel in compassione respectu proximi.

Et quod praecipue consistat in religione respectu Dei, ostenditur.

  1. Primo, per illud Apostoli ad Titum 2, 12 : Abnegantes impietatem, sobrie et iuste et pie etc., ibi Glossa : Abnegantes, id est fugientes impietatem vanae culturae, sobrie in nobis et iuste ad proximum et pie ad Deum vivamus. Ergo pietas proprie est ordinata respectu Dei.
  2. Item, Augustinus, tractans illud Iob 28, 28 : Pietas ipsa est sapientia, abstinere vero a malis intelligentia : Pietatem hoc loco posuit Dei cultum, quae Graece theosebia dicitur : Ergo etc.
  3. Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana : Pietatis est honorare sancta et non contradicere Sacrae Scripturae. Si ergo utrumque horum consistit in cultu Dei, videtur etc.
  4. Item, distinguitur peccatum iniquitatis et impietatis, quia iniquitas est in proximum, impietas est in Deum. Si ergo respectu illius est pietas donum respectu cuius est impietas vitium et peccatum, videtur quod actus pietatis-doni praecipue attendatur in cultu Dei.

 

Sed contra :

  1. I ad Timotheum 4, 8 : Pietas ad omnia utilis est, ibi dicit Glossa : Pietas, quae operatur bona fratribus, valet ad promerendum Deum ; omnis enim summa disciplinae christianae in misericordia et pietate est. Ergo secundµm hanc Glossam pietas ordinat respectu proximi.
  2. Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana, dicit quod donum pietatis correspondet beatitudini mititatis : opus enim est pietate mitescere ; sed mititas sive mansuetudo attenditur respectu proximi : ergo donum pietatis ad proximum ordinat.
  3. Item, hoc ipsum videtur per Gregorium, super Iob [1, 4] in assignatione donorum, ubi dicit quod pietatis est opera misericordiae exhibere. Si igitur hoc attenditur respectu proximi, videtur etc.
  4. Item, Tullius, in prima Rhetorica, dicit quod pietas est benevolentia iri parentes ; aut hoc intelligitur de pietate-dono aut de pietate-virtute ; sed de quocumque horum intelligatur, cum in obiectis conformentur, videtur quod actus doni pietatis attendatur in comparatione ad proximum.
  5. Item, donum pietatis exsequitur ea ad quae donum scientiae ordinat ; sed donum scientiae ordinat ad bene conversandum respectu proximi : ergo videtur quod respectu illius attendat actus pietatis doni.

Iuxta hoc quaeritur quomoo distinguatur pietas a mansuetudine et misericordia in actu suo et obiecto.

 

Respondeo : Dicendum quod vocabulum « pietatis » multipliciter habet accipi, secundum quod innuit Augustinus, in principio X De civitate Dei. Ait enim sic : Pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci theosebiam vocant ; haec tamen erga parentes officiose haberi dicitur ; more autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur.

 

Cum igitur pietas sic dicatur multipliciter, videlicet erga Deum et erga parentes et erga quemcumque hominem, secundum quod ordinat erga Deum, non est nomen doni, sed potius est idem quod latria et theosebia sive eusebia, de qua dicit Augustinus quod est sapientia vera.

Secundum autem quod ordinat ad parentes, adhuc etiam non tenet rationem doni, sed potius est species iustitiae-virtutis, pro eo quod ad hoc ordinatur secundum regulam naturalis iuris et secundum obligationem necessitatis.

Secundum autem quod attenditur respectu cuiuscumque proximi, sic pietas est nomen doni.

 

Aliter tamen attenditur erga proximum pietas-donum et misericordia-virtus, quia misericordia-virtus respicit conformitatem in natura et necessitatem in indigentia sive miseria ; pietas vero attendit in proximo imaginem divinam. Unde dono pietatis est homo benevolus cuicumque homini qui habet in se imaginem Dei, ita quod benevolentia illa pro loco et tempore aliquando progreditur in com passionis affectum, aliquando in operis beneficium.

 

Et sic patet quis sit actus et obiectum pietatis-doni, quoniam ipsius est facere hominem benevolum respectu cuiuslibet proximi in quantum gerit imaginem Dei. Et quoniam ad hoc habet dirigi per donum scientia, quod quidem fundatur super principia fidei et dirigit in conversatione secundum exemplar Christi, hinc est quoci actus pietatis, etsi principaliter consistat erga proximum, nihilominus consistit respectu Sacrae Scripturae, ut eam cum benevolentia audiat, et etiam respectu passionis Christi, ut eam cum benevolentia ad memoriam reducat. Unde usus doni pietatis attenditur in his tribus in exsequendo secundum quod et usus doni scientiae ; quod est eius directivum, in cognoscendo ; principaliter tamen, secundum quod donum est, attenditur in benevolentia respectu proximi sicut rationes ostendunt quae ad hanc partem inducuntur.

 

[Ad obiecta] :

1-4. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de Glossa ; quod pietas ordinat ad Deum et quod pietas est cultus Dei, et ad alias auctoritates consequentes, breviter dicendum quod omnes illae auctoritates currunt de pietate secundum alium accipiendi modum, qui, secundum Augustinum, principalior et magis proprius est modus accipiendi pietatem, sicut ipse dicit, in X De civitate Dei. Nam primo et principaliter debet homo benevolus esse ad Deum, offerendo ei cultum et obsequium principale et praecipuum tamquam ei ad cuius similitudinem factus est et quod suae creationis est et conditionis primum et principale principium.

Deinde vero, quia pater terrestris quodam modo imaginem gerit Patris caelestis et filius genitus imaginem gerit patris et ab eo sumit originem, hinc est quod est alius modus accipiendi pietatem ab illo descendens, qui quidem est benevolentia in parentes.

Postremo, quia omnis homo gerit imaginem Dei ; hinc est quod est tertius et ultimus modus accipiendi pietatem, secundum quod benevolum et beneficum reddit erga omnem hominem insignitum divina imagine.

Licet autem iste sit ultimus et postremus modus accipiendi pietatem, tamen, sicut explanatum est, quantum ad hunc modum pietas donum accipitur proprie.

Unde in omnibus illis auctoritatibus et rationibus peccatum est quantum ad processum arguendi ex illius nominis multiplicitate, quae, etsi non sit multiplicitas aequivocationis proprie dictae, est tamen multiplicitas cuiusdam analogiae.

Ad illud vero quod ultimo quaerebatur de differentia ipsius pietatis-doni ad misericordiam et mansuetudinem, dicendum quod, etsi conveniat cum utroque, quia cum mansuetudine convenit in affectu, cum misericordia convenit in effectu, differt tamen ab utroque. A mititate enim et a mansuetudine differt, quia mansuetudo est contra irritationem ex illatione alicuius iniuriae ; sed pietas est contra in durationem, qua quis non habet affectionem nec benevolentiam ad eos qui gerunt divinae imaginis insigne.

Similiter a misericordia differt, quia misericordia in proximo considerat conformitatem in natura et similitudinem speciei ; pietas vero attendit in homine imaginem Dei. Unde aliqui dixerunt quod misericordia considerat miseriam in imagine, pietas vero consideratimagiriem in misero. Differt etiam, quia misericordia conformatur dictamini iuris naturalis et secundum regulam prudentiae ; pietas vero conformatur suasioni iuris divini, et hoc secundum regulam doni scientiae.

Ex his patet quis sit actus doni pietatis, quod etiam eius obiectum et qualiter differat ab aliis habitibus.

Et secundum haec tria possent tria problemata formari circa donum pietatis et circa quodlibet aliorum donorum praedictorum ; simul etiam cum hoc posset de quolibet quaeri quem actum habeat in patria. Sed hoc supra determinatum fuit in generalitate ; alia vero tanguntur implicite causa prolixitatis vitandae ; tamen ex his quae breviter tacta sunt, qualitercumque haberi potest veritas praedictorum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit quod sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia ; quoniam, sicut dicit Philosophus, scientiae secantur in res, hoc est, dividuntur secundum diversitatem subiectorum ; sed res dininae et humanae, creatae et increatae summ diversitate differunt : ergo nulla scientia, nulla sapientia simul potest esse de utrisque.

Item, res humanae in comparatione rerum divinarum quasi nihil sunt, sicut nec finitum est alimodo comparabile infinito. Ergo sicut punctus nihil addit supra lineam, sic cognitio rerum humanarum nihil addit supra cognitionem rerum divinarum. Ergo videtur quod cognitio rerum humanarum non sit de integritate ipsius sapientiae : non ergo debet poni in eius definitione.

Respondeo : Dicendum quod sapientiae nomen, secundum quod accipitur pro cognitione, dupliciter consuevit accipi a philosophis, sicut et nomen iustitiae dupliciter accipitur. Est enim iustitia specialis et iustitia generalis. lustitia specialis est virtus cardinalis, distincta ab aliis ; iustitia vero generalis complectitur generaliter omnes virtutes. Sic et sapientia proprie dicta dicitur cognitio causarum altissimarum, sapientia vero communiter dicta comprehendit et includit cognitionem omnium.

Et hoc modo dicit Philosophus quod sapiens de qualibet re, sicut est, inquirit cognoscere rationem ; et hoc modo sapientia includit in se diversas scientias et non solum illas quae sunt de creaturis, verum etiam illas quae sunt de Creatore et creaturis. Et quoniam nomine hominis potest intelligi omnis creatura, cum ipse cum omnibus communicet, sicut dicit Gregorius, hinc est quod definiens sapientiam dicit ipsam esse scientiam rerum divinarum et humanarum, id est ceterarum rerum creatarum in quibus manifestatur summa sapientia Dei.

Et per hoc patet explicatio notificationis et dissolutio primae obiectionis.

Ad illud vero quod obicitur, quod scientia rerum humanarum nihil addit supra cognitionem rerum divinarum, dicendum quod, licet res divinae excedant humanas in infinitum, quia illae sunt infinitae et istae finitae, cogpitio tamen non excedit cognitionem in infinitum, pro eo quod utraque cognitio est finita, sive qua cognoscimus divina sive qua cognoscimus humana. Non enim cognocimus divina secundum suam immensitatem ; nec, quamdiu sumus in via, attingimus ad conspiciendam ipsam Veritatem in se ; et ideo necesse est eam in suis effectibus cognoscere. Et propterea cognitio rerum humanarum magna pars est nostrae notitiae, quamdiu sumus in statu viae ; et pro tanto ponitur in definitione sapientiae.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Huic scientiae illud tantum tribuo, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur. Videtur enim falsum dicere, quoniam, cum dicit fidem generari ex scientia, aut intelligit quantum ad habitum aut quantum ad actum. Quantum ad habitum non habet veritatem, quia habitus fidei non generatur ex habitu scientiae. Quantum ad actum non, quia actus fidei praecedit actum scientiae. Ergo nullo modo habet veritatem.

Item, scientia versatur circa temporalia ; fides autem est de aeternis : ergo videtur quod donum scientiae nihil faciat ad ipsam fidem.

Iuxta hoc etiam quaeritur de diversitate illorum quatuor actuum, quos enumerat.

Respondeo : Dicendum quod, licet fides habeat ipsam summam Veritatem pro principali obiecto, cui credit et assentit, illud tamen quod credit videt per speculum creaturae ; et propterea, etsi speculum creaturae non sit eius principale obiectum, cognitio tamen aeternorum in subiecta creatura et mundanae creaturae et intelligentia Scripturae plurimum confert ad ipsius fidei promotionem sive in alio sive in se. In se quidem quantum ad profectum ; in aliis autum non solum quantum ad profectum, sed etiam quantum ad inchoationem ; homo enim magnae scientiae et litteraturae facilius persuadet et melius instruit venientes ad fidem quam ignorans, sicut de beato Paulo manifestum est.

Unde, quia scientia ista valet ad fidei introductionem et introductae provectionem et provectae defensionem et defensae confirmationem, hinc est quod quatuor actus assignat ei Augustinus respectu ipsius fidei, dicens quod per donum scientiae fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur, ita quod primus actus respicit incipientes, duo intermedii proficientes secundum progressum in bono et pugnam contra malum, quartus et ultimus iam perfectos.

Ad illud ergo qµod primo obicitur in contrarium, quod scientia non generat fidem nec quantum. ad habitum nec quantum ad actum, dicendum quod immo ; sed generari aliquem habitum ab alio potest intelligi dtipliciter : vel respectu eiusdem subiecti vel respectu alterius ; et respectu alterius dupliciter : vel effective vel dispositive. Cum ergo dicitur quod scientia generat fidem, hoc non intelligitur respectu eiusdem subiecti, sed respedu alterius ; nec intelligitur effective, sed tantum dispositive.

Ad illud quod obicitur, quod fides est de aeternis, scientia de temporalibus, dicendum quod illud non cogit, quia temporalia bene manuducunt ad aeterna, quamdiu sumus in via.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Scientia est abstinere a malis. Videtur enini falsum dicere, quia diversorum donorum diversi sunt actus. Cum ergo hoc sit ipsius timoris, non videtur quod sit ipsius scientiae.

Item, abstinere a malis respicit affectum ; sed scientia respicit intellectum : ergo abstinere a malis non est actus ipsius.

Iuxta hoc quaeritur : cum scientia non solum sit ad declinandum a malo, sed etiam ad faciendum bonum, propter quid magis describitur per actum delinandi a malis quam per actum exercendi in bonis ?

Respondeo : Dicendum quod, secundum quod Magister exponit infra, abstinere a malis non solum intelligitur privative : non facere malum, sed a malis abstinere, hoc est prudenter conversari in medio nationis pravae et perversae. Unde aliter et aliter abstinere a malis est ipsius timoris et ipsius timoris et ipsius scientiae. Timor enim reprimit interiora incentiva, scientia vero docet praecavete exteriora pericula et occasiones et ea quae sunt ad malum inclinantia, in quibus magna est difficultas.

Et per hoc patet responsio ad obiecta, quoniam abstinere a malis aliter est timoris ; praeterea, non est scientiae ut exsequentis, sed tantum ut dirigentis ; postremo, non est ipsius scientiae privative tantum, sed etiam positive, sicut supra fuit tactum. Ideo patent illa tria obiecta quae procedunt secundum haec.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Aperte monstratum est in quo differant spiritus sapientiae et spiritus scientiae, cum sapientia divinis et scientia humanis attributa sit rebus videtur enim quod ista nulla sit differentia, pro eo quod eadem virtus, scilicet caritas, simul habet versari circa Deum et proximum, et similiter eadem fides : ergo nulla videtur per hoc assignari donorum differentia.

Item, intelligentia, quae est donum unum, sicut dicit infra, simul est de aeternis et temporalibus : ergo videtur quod Magister sibi ipsi contradicat.

Respondeo : Dicendum quod negotiari circa temporalia et aeterna potest esse dupliciter : vel secundum rationes easdem vel secundum rationes alias et alias. Quando est secundum rationes easdem, tunc non est nisi diversitas materialis, et unus formalis habitus potest esse respectu, utrorumque. Quando vero est secundum rationes alias et alias, tunc non solummodo est diversitas materialis, immo etiam est diver sitas formalis. Et sic est in proposito reperire, sicut colligi potest ex his quae dicta sunt in praehabitarum quaestionum determinatione ; et propterea Magister differentiam satis recte assignat. Et haec de donis dicta sufficiant.