Distinctio XXI — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XXI
Post praedicta considerandum est te.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de sacratissima Christi passione.
In hac parte agit de pretiosissima eius morte, quae consistit in separatione animae a carne.
Dividitur autem ista pars in duas partes.
In quarum prima determinat de ipsa separatione.
In secunda agit de consequentibus ipsam separationem, infra, distinctione vigesima secunda : Hic quaeritur, utrum in illo triduo etc.
Prima pars dividitur in duas partes.
In quarum prima agit de separatione animae a carne in comparatione ad Deitatem.
In secunda agit de separatione animae a carne secundum comparationem quam habent ad invicem, ibi : Decedente vero anima, mortua est caro Christi.
Prima pars dividitur in duas partes.
In quarum. prima inquirit, utrum in morte anima vel caro sit separata a Verbo, determinans veritatem.
In secunda parte hoc confirmat per auctoritatem, ibi : Sicut Augustinus docet super Ioannem.
Prima pars dividitur in quatuor partes.
In quarum prima proportit Magister quaestionem et opponit ad partem falsam.
In secunda vero subiungit determinationem, ibi : Quibus respondemus, illam separationem etc.
In tertia vero resumit obiectionem partis adversae, ibi : Alii quoque auctoritati innituntur etc.
In quarta vero et ultima ponit determinationem et expositionem auctoritatis inductae, ibi : Quibus respondemus, quod si in his verbis etc.
Subdivisiones autem illarum partium satis manifestantur in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo.
Primo enim quaeritur de ipsa separatione, quae facta est in morte per comparationem ad unionis vinculum.
Secundo per comparationem ad effectum ipsius separationis.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum in morte fuerit anima separata a Deitate.
Secundo vero, utrum Deitas fuerit separate a carne.
Tertio quaeritur, utrum Verbum fuerit unitum carni et animae duplici unione.
ARTICULUS I.
De separatione facta in morte per comparationem ad unionis vinculum.
QUAESTIO I.
Utrum in morte anima Christi separata fuerit a Deitate.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in morte anima separata fuerit a Deitate.
Et quod sic, videtur.
- Ioannis 10, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Sed ponere ibi animam non est aliud quam deponere : ergo, si iste sermo est personae Filii Dei, videtur quod Filius Dei animam deposuerit in morte : ergo in morte anima fuit separata a Verbo.
- Item, unio facit communicationem idiomatum ; sed in morte idiomata Dei non communicabantur animae : ergo in morte non mansit unio animae ad Deitatem.
- Item, in morte dividuntur quae in nativitate con.iunguntur ; sed Divinitas iuncta est ipsi animae Christi in ipsius conceptione et nativitate in utero : ergo separata fuit ab ea in morte.
- Item, Divinitas non potuit animae esse unita quin anima ipsa frueretur et delectaretur in ea ; sed in morte remota fuit delectatio ab anima, quam habebat in ipsa Divinitate : ergo separata fuit omnino ab anima. Maior propositio per se manifesta est. Minor probatur per illud quod dicitur Matthaei 26, 38 : Tristis est anima mea usque a mortem, Glossa : Remota delectatione aeternae Divinitatis, taedio humanae calamitatis afficitur. Ergo, secundum istam Glossam, delectatio removebatur : ergo unio solvebatur.
Sed contra :
- Augustinus et Damascenus : Anathema sit qui dicit Verbum deposuisse quod semel assumpsit. Si ergo animam assumpsit, nunquam deposuit animam.
- Item, Filius Dei dicitur descendisse ad inferos post mortem ; sed constat quod secundum Divinitatem non potest dici nec secundum carnem : ergo oportet quod dicatur secundum animam : ergo anima post mortem fuit sibi unita, non ergo in morte fuit separata.
- Item, si anima fuit separata in morte a Verbo, cum non haberet gloriam fruitionis nisi per unionem sui ad Divinitatem, ergo anima Christi desiit esse beata ; et si desiit esse beata, nunquam fuit beata, quia beatitudo est bonum quod nunquam potest amitti. Si igitur hoc est inconveniens, anima non fuit separata a Divinitate.
- Item, si separata fuit, aut volens aut nolens. Si nolens, cum hoc non meruisset, facta fuit sibi iniuria. Si volens, sed velle separari a Deo non potest homo nisi iniuste : ergo anima illa fuit iniusta : cum igitur hoc sit falsum et impium, restat etc.
Respondeo : Dicendum quod in morte non fuit anima separata a Verbo. Et ratio huius est : quia nec Deum decebat nec nobis expediebat nec illi animae congruebat.
Deum non decebat, quia indissolubili matrimonio sibi eam coniunxerat. Unde sicut non decet virum relinquere uxorem, sic non decuit Verbum Dei ab anima separari.
Nobis non expediebat, quia, si facta fuisset separatio, anima illa nec habuisset potentiam ad eripiendum genus captivum nec mediatricis officium ad reconciliandum ; et neutrum erat nobis expediens, sed potius eius oppositum.
Animae etiam illi non congruebat, tum quia innocentissima, tum etiam quia beatissima. Quia beatissima erat, non poterat velle separari a Verbo ; quia innocentissima erat, non poterat contra voluntatem suam separari ab eo.
Et ideo concedendum est quod in morte anima a Verbo separata non fuit. Nam, si qui contrarium diceret, iniuriam faceret Deitati et nobis et animae Christi, et ideo dignus esset anathematizari. Et ideo hoc dicit Damascenus, quod quicumque hoc dixerit, anathema sit.
Concedendae sunt igitur rationes quae sunt ad partem istam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, verbum illud est personae Filii Dei ratione carnis assumptae.
Et si tu obicias, quod carni non competit ponere animam, cum non habeat posse super ipsam, dicendum quod hoc attribuitur ipsi carni ratione manentis in se Deitatis. Unde attendendum est quod est ibi deponens et unde deponit : depones est virtus divina, unde vero deponit est caro assumpta. Voluit enim Christus animam suam.separari non a se, sed a carne sua ; et sicut dictum est de depositione, ita intelligendum est de resumptione.
- Ad illud quod obicitur de idiomatum communicatione, dicendum quod unio facit idiomata communicari non partibus rei unibilis ; sed magis ipsi rei naturae, quae nominat totam naturam, ut in supposito ; unde idiomata Filii Dei non communicantur ipsi animae, sed communicantur ipsi homini ; et quoniam anima unitur ipsi Verbo ut pars humanae naturae, ideo non oportet ipsi idiomata communicari.
- Ad illud quod obicitur, quod illa dividuntur in morte quae coniuncta sunt in nativitate, dicendum quod est coniunctio naturalis et est coniunctio supernaturalis. Quando ergo dicitur quod illa in morte dividuntur quae in nativitate coniuncta sunt, hoc intelligitur de unione naturali. Unio autem Divinitatis ad animam non erat naturalis, sed supernaturalis ; et ideo de ista unione verbum illud non habet intelligi.
- Ad illud quod obicitur, quod remota est delectatio in morte ab anima, dicendum quod sicut lux potest dupliciter offuscari, vel in se vel in sua irradiatione, sic et delectatio potest dupliciter removeri ab anima rationali : aut quia ipsa desinit in se delectari aut quia desinit redundare in partem inferiorem. Cum ergo dicitur quod delectatio Deitatis remota fuit in morte ab anima Christi, hoc non intelligitur ea ratione quod mens eius desineret frui Divinitate ; sed quod dispensative subtracta fuit redundantia in partem sensibilem et exposita fuit passioni acerbissimae. Propter quod clamat in passione : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? quod non intelligitur quia dereliquerit solvendo vinculum unonis, sed exponendo ad supplicium passionis.
QUAESTIO II.
Utrum in morte Christi Divinitas sit separata a carne.
Secundo quaeritur, utrum in morte Divinitas sit separata a carne.
Et quod sic, videtur.
- Soluto medio, solvuntur : extrema ; sed Verbum unitur carni mediante intellectu, sicut dicit Damascenus, et habitum est supra, distinctione secunda : si ergo in morte separata fuit anima a carne, restat quod Divinitas separata fuit ab eadem.
- Item, destructo priori, destruitur posterius ; sed unio carnis ad animam prior est naturaliter quam sit unio carnis ad Divinitatem, quia prima est naturalis, secunda gratuita, et natura prior est quam gratia : ergo, soluta unione animae ad carnem, necesse est solvi unitatem carnis ad Deitatem.
- Item, Divinitas non est unibilis naturae insensibili et irrationali ; sed caro post separationem animae facta est insensibilis : ergo non videtur fuisse idonea tunc ut uniretur Divinitati : videtur igitur quod in morte unio illa fuerit soluta quae erat Divinitatis ad carnem assumptam.
- Item, omnis unio terminatur ad aliquod unum. Si ergo caro unita erat Deitati, aut ergo ista unio faciebat unum in natura aut unum in persona. In natura non, hoc constat. In persona non, ut videtur, quia non est dicere quod Filius esset persona carnis : ergo non videtur quod aliquo genere unionis in morte Divinitas unita fuerit carni.
Sed contra :
- Leo Papa : Tanta est unio Dei et hominis, ut nec supplicia posset dirimi nec morte disiungi. Sed de integritate humanae naturae est non tantum anima, verum etiam caro : ergo in morte non fuit separata caro a Verbo. Hoc ipsum dicit Augustinus, Contra Felicianum, cuius auctoritas habetur in littera.
- Item, ratione videtur. Christus in triduo dicitur iacuisse in sepulcro ; sed hoc non dicitur nisi ratione carnis coniunctae : ergo in triduo caro fuit coniuncta Divinitati.
- Item, quandocumque aliqua duo unita separantur, aut elongantur secundum dissimilitudinem aut secundum positionem ; sed caro Christi non fuit elongata a Verbo secundum dissimilitudinem : talis enim elongatio est peccati ; nec fuit elongata secundum positionem, quia Verbum Dei est ubique : ergo in morte non fuit soluta unio Divinitatis ad carnem.
- Item, nihil unitum carni per passionem separabetur a carne, quod non pateretur, carne patiente ; sed Deitas, patiente carne, non patiebatur : ergo per passionem et modem ab ea non separabatur.
Respondeo : Dicendum quod in morte non fuit Deitas separata a carne. Et ratio huius triplex est, videlicet liberalitas ex parte assumentis, dignitas ex parte assumptibilis, utilitas ex parte assumptionis.
Liberalitas, inquam, ex parte assumentis, quia, cum Deus dat aliquod donum, non subtrahit illud sine culpa. Si ergo nulla culpa intervenit, non decuit divinam liberalitatem carnem, quam sibi liberaliter unierat, separare a se.
Dignitas etiam ex parte assumptibilis fuit in causa quare ista unio non debuit separari. Caro enim illa non debuit videre corruptionem, secundum illud quod dicitur in Psalmo [15, 10] : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Sicut ergo nunquam decuit ipsam incinerari, sic nunquam decuit ipsam a Verbo separari.
Utilitas autem ex parte assumptionis ad hoc ipsum faciebat. Ad hoc enim fiebat illa unio Divinitatis ad humanam naturam et carnis ad animam, ut procuraretur nostra salus. Et quoniam separatio carnis a Divinitate in nullo faceret ad nostram salutem, pro eo quod non potest per eam fieri satisfactio, cum Divinitas non possit sentire dolorem et poenam in separation ipsius a carne, hinc est quod non erat conveniens carnem separari a Divinitate. Unde nec passio habebat ad hoc aliquem ordinem.
Concedendae sunt igitur rationes inductae ad istam partem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod, soluto medio, solvuntur extrema, dicendum quod illud habet veritatem de medio necessitatis, non autem de medio congruitatis ; anima autem non erat medium necessitatis, sed congruitatis. Praeterea, non solum erat medium ratione coniunctionis secundum actum, sed etiam secundum habitum. Et licet anima non esset unita carni in morte, erat tamen ei unibilis, et per hoc caro etiam unibilis Divinitati.
- Ad illud quod obicitur, quod, destructo priori, destruitur posterius, dicendum quod illud verum est ubi posterius dependet essentialiter a priori ; ubi vero aliquid praecedit alterum sicut dispositio congrua, non oportet quod habeat veritatem. Et sic est in proposito : nam unio Divinitatis ad carnem sive carnis ad Divinitatem non dependet essentialiter sive dependentia necessitatis ab. unione illorum duorum ad invicem, sed, si illam praesupponit, hoc est quaedam congruitatis convenientia.
- Ad illud quod obicitur, quod Divinitas non est unibilis naturae irrationali et insensibili, dicendum quod, si caro Christi tunc careret et ratione et sensu, habebat tamen ordinem ad animain, quae rationem et sensum in se habet.
Et si tu obicias, quod illud non sufficiat quod aliquid sit possibile ad unionem animae rationalis ad hoc quod congruum sit uniri cum Divinitate, dicendum quod absque dubio hoc non suffecisset in primordio incarnationis, immo simul decuit Divinitatem uniri carni et animae ut coniunctis ; secus autem est in mysterio nostrae redemptionis, quod quidem debuit consummari per mortem ; et ratione cuius congruum fuit ut illa quae prius valde coniuncta erant, non minus congrue essent ad tempus divisa, caro videlicet et anima ; et pro isto tempore bene sufficiebat ipsi carni unibilitas ad animam loco congruitatis reddentis eam idoneam ad unionem cum Divinitatis natura.
- Ad illud quod obicitur, quod unio terminatur ad aliquod unum, dicendum quod verum est. Talis enim unio terminatur ad unum in persona ; nam caro unitur divinae naturae in unitate hypostasis et personae Filii Dei. Sed attendendum quod aliter dicitur illa hypostasis carnis et hypostasis hominis. Hypostasis enim hominis dicitur non solum in obliquo, sed etiam in recto : est enim hypostasis, quae est homo. Sed hypostasis carnis intelligitur in obliquo, non quia esset caro, sed quia habebat carnem ; unde illa poterat dici caro Verbi. Et hoc est quod dicit Damascenus : Si mortuus est ut homo, et sancta illa anima ab eius corpore divisa est, Divinitas tamen inseparabilis ab utroque permansit, neque ita una hypostasis in duas divisa est. Etenim corpus et anima a principio in Verbi hypostasi habuerunt sustinentiam et in morte a se invicem divisa manserunt, singulum autem eorum unam hypostasim Verbi habens. Neque enim corpus neque anima propriam habuit hypostasim praeter hypostasim Verbi. Et sic patet illud.
QUAESTIO III.
Utrum verbum unitum fuerit carni et animae duplici unione.
Tertio quaeritur, utrum Verbum unitum fuerit carni et animae duplici unione.
Et quod sic, videtur.
- Unio numeratur per extrema unibilia ; sed caro et anima sunt diversa unibilia, hoc enim est corporale et illud spirituale : ergo, si uniuntur Verbo, pluribus unionibus uniuntur.
- Item, si aliquod unum unitur aliquibus alterutrum divisis, unitur eis diversis unionibus ; sed hypostasis Verbi unita fuit in morte carni et animae alterutrum divisis : ergo uniebatur eis unionibus diversis. Sed eodem modo unita fuit Divinitas carni et animae in incarnatione et in morte et post mortem, quia illa unio non fuit variata : ergo, si post mortem uniebatur diversis. unionibus, necessario sequebatur quod et in ipsa incarnatione.
- Item, ubicumque est ordo prioris ad posterius, ibi est numeratio et distinctio ; sed per prius unitur anima ipsi Verbo quam caro, caro enim unitur mediante anima : ergo, si in huiusmodi unionibus est ordo, ibi est distinctio : ergo pluribus unionibus uniuntur.
- Item, anima unitur Divinitati et unitur carni ; nec unitur unione unica, sed duplici : ergo pari ratione videtur quod hypostasis Verbi, cum unitur carni et animae, duplici unione unitur.
Si tu dicas quod non est simile, quia ex Deitate et carne non fit unum sicut fit ex carne et anima, tunc obicitur : esto quod ex carne et anima non fiat unum, sicut fuit in morte, videtur tunc quod illa iam non sit una unio, sed duae.
Sed contra :
- Unio terminator ad unum ; sed caro et anima uniuntur ipsi Verbo in unam personam : ergo videtur quod uniantur ei unione unica.
- Item, unio facta est per assumptionem : ergo ubi est una assumptio, ibi est una unio ; sed Verbum assumpsit totam naturam humanam unica assumptione : ergo univit sibi carnem et animam unica unione.
- Item, sicut totus homo componitur ex carne et anima, ita totum corpus componitur ex partibus organicis. Ergo, si essent diversae uniones carnis et animae ad naturam divinam, pari ratione essent diversae uniones manus et pedis ad eamdem, et aliorum membrorum. Quodsi hoc est inconveniens, restat quod carnis et animae una est unio ad Deitatem.
- Item, cum caro et anima uniuntur unione naturali, una unione uniuntur. Ergo pari ratione, quando uniuntur unione personali, cum ita bene sit unum illud quod est unum in persona sicut illud quod est unum in natura ; sed caro et anima uniuritur Verbo unione personali : ergo uniuntur unione unica, non unione multiplici.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod unio dicitur tribus modis : uno modo dicitur unio actio unientis, alio modo dicitur passio unibilis, tertio modo dicitur relatio unitorum. Cum ergo quaeritur, utrum anima et corpus uniantur ipsi hypostasi Verbi unione duplici, respondendum est quod, si loquamur de unione-actione, non est ibi nisi unica unio. Unica enim unione univit sibi Verbum carnem et animam sicut unica assumptione assumpsit corpus et animam. Similiter, si loquamur de unione passive, non fuit ibi nisi unica unio. Caro enim et anima non fuerunt unita ipsi Verbo in unionis primordio ut divisa, sed ut coniuncta in unam substantiam et naturam ; ideo assumpta et unita fuerunt assumptione et unione unica.
Si autem loquamur de unione secundum quod est relatio unibilium, sic dicendum est quod, cum relatio numeretur per extrema, eo modo habet multiplicari quo habet plurificari ipsum unibile. Quoniam igitur unibile ex parte humanae naturae fuit unum in actu et plura in potentia - quia extremum illud erat humana natura, constans ex corpore et anima, quae concurrebant in unum secundum actum et poterant esse divisa et distincta - hinc est quod, quamdiu corpus et anima fuerunt coniuncta, unica unione uniebantur Verbo : unica, inquam, in actu, sed pluribus in potentia ; quando vero ab invicem in morte fuerunt separata, uniebantur unionibus pluribus. Caro enim dicebatur unita Verbo et unita anima ; et haec relatio ex parte canis et animae erat alia et alia. lntellecto enim quod caro non esset unita, adhuc posset intelligi esse unita anima.
Et secundum hoc patet responsio ad quaestionem propositam. Uno enim modo concedi potest quod caro et anima uniantur Divinitati multiplici unione, secundum illud quod consuevit dici quod triplex fuit ibi unio : una Divinitatis ad carnem, alia Divinitatis ad animam, alia animae ad carnem. Et secundum istam viam procedunt rationes, quae ostendunt ibi fuisse uniones plures.
Aliis autem modis dicendum est quod ibi fuit una tantum unio ; et secundum hanc viam procedunt rationes ad oppositum. Et sic patet totum. Sed quoniam aliquae de rationibus ad primam partem inductis sophisticae sunt et concludunt etiam unionem plurificari simpliciter, ideo ad eas oportet respondere.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, quod caro et anima sunt diversa unibilia, quia unum spirituale, alterum corporale, dicendum quod, licet caro et anima diversitatem habeant inter se, sunt tamen partes constituentes unum in essentia et natura ; et quia in unam naturam concurrunt, hinc est quod in illa unione, qua Dei Filius humanam naturam assumpsit, rationem tenent unius extremi.
- Ad illud quod obicitur, quod in morte Verbum unitum erat duobus diversis et divisis ; dicendum quod, etsi illa essent localiter divisa, erant tamen secundum naturalem inclinationem invicem ordinata ; et ratione illius ordinis caro erat idonea ut esset unita Deitati. Praeterea, esto quod plures essent uniones post mortem, secundum quod unio nominat relationem, non tamen sequitur quod similiter essent in vita, quia, quamvis unio manserit uniformiter et immutabiliter quantum ad vinculum, facta est tamen quaedam immutatio in altero extremorum, scilicet in humana natura, cuius principia constituentia fuerunt in morte seiuncta, cum tamen essent unita in vita.
- Ad illud quod obicitur, quod est ibi ordo, ergo distinctio, dicendum quod quidam est ordo qui ponit simpliciter distinctionem, quando est ordo qui attenditur secundum positionem et gradum inter res consimilis generis ; sed quando aliqua sic ordinantur quod ibi est unum propter alterum, non oportet ibi esse numerationem ; sicut, si teneam equum per frenum, per prius teneo frenum quam equum, quia equum teneo mediante freno ; non tamen duplici tentione teneo utrumque, sed unica. Et sic patet quod non cogit illa ratio. Non tamen est omnino simile de huiusmodi tentione et de unione, sed hoc inductum est ad illius rationis dissolutionem.
- Ad illud quod obicitur, quod anima unitur Divinitati et carni duplici unione etc., dicendum quod non est simile, quia Divinitas et caro non cedunt in unam naturam, immo naturalïter et essentialiter sunt distincta ; non sic autem est de carne et anima, quia unam naturam constituunt ; et ideo non oportet quod Deitas eis diversis unionibus uniatur.
ARTICULUS II.
De effectu illius separationis.
Consequenter quaeritur de effectu illius separationis.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum post instans separationis anima Christi impassibilis fuerit effecta.
Secundo, utrum ex ipsa separatione caro fuerit mortua.
Tertio quaeritur, utrum propter mortem carnis mors sit ipsi personae Verbi attribuenda.
QUAESTIO I.
Utrum post instans separationis anima Christi impassibilis effecta sit.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum post instans separationis anima Christi impassibilis sit effecta.
Et quod sic, videtur.
- Anima Christi non fuit passibilis nisi propter unionem sui ad corpus. Ergo statim, dum fuit separata, amisit passibilitatem : ergo facta fuit impassibilis.
- Item, nihil patitur nisi secundum ordinem naturae, sicut contrarium patitur a contrario ; vel secundum ordinem divinae iustitiae, sicut peccator patitur ab aliquo afflictionem ; vel secundum dispensationem divinae misericordiae, sicut Redemptor passus est pro sanando nostro morbo. Sed nullo istorum modorum post separationem passio potuit inesse ipsi animae Christi ; non enim habuit contrarium nec habuit peccatum, et consummatum erat nostrae redemptionis mysterium, sicut dicitur Ioannis 19, 30 : Consummatum est. Ergo nullo modo pati poterat : restat ergo quod statim impassibilis est effecta.
- Item, animae Sanctorum, quando non habent aliquem reatum, statim efficiuntur impassibiles. Ergo, si anima Christi multo velocius digna erat omni glorificatione quam omnis alia anima, videtur quod statim impassibilis est effecta.
- Item, nulla passio potuit esse in Christo quae vacaret merito ; sed anima Christi statim post separationem amisit potentiam sive statum merendi : ergo statim amisit potentiam patiendi : ergo statim facta est impassibilis.
Sed contra :
- Sicut passibilitas inerat animae Christi praeter peccati debitum, ita et carni. Ergo sicut velociter collata est impassibilitas animae, ita velociter debuit conferri ipsi corpori ; sed impassibilitas non est collata ipsi corpori, usque ad triduum quo resurrexit : ergo similiter videtur quod nec animae ante tempus illud.
- Item, ponatur quod anima iterum uniretur corpori illi secundum statum in quo ipsum deseruit ; tunc arguitur sic : si anima passibili corpori uniretur, esset passibilis ; sed anima Christi poterat uniri illi corpori ante glorificationem, quia nihil eam impediebat : ergo adhuc poterat pati : non ergo erat impassibilis.
- Item, nihil novum collatum est animae in ipso instanti separationis a corpore. Ergo, si prius non habebat impassibilitatem, videtur quod nec tunc habuit ante diem resurrectionis.
- Item, anima quae impassibilitatem habet, statim cum a corpore recedit, evolat ; sed anima Christi non statim evolavit nec ascendit statim ad caelos, sed descendit ad inferos : ergo non statim post instans separationis facta est impassibilis.
Respondeo : Dicendum quod ex certitudine auctoritatis non est nobis omnino determinatum, utrum anima Christi statim post separationem impassibilis fuerit effecta, sicut Magister tangit supra, distinctione decima octava. Unde sine periculo fidei potest quis utrumque horum sentire, vel quod impassibilis effecta est statim post separationem vel in ipsa corporis glorificatione. Verumtamen probabilitati rationis magis consonare videtur quod statim post separationem habuerit impassibilitatem. Si enim non patiebatur anima Christi nisi dispensative et propter nostram salutem, si iam non erat tempus et locus merendi, iam anima Christi non debebat nec poterat pati.
Unde non solum de anima Christi probabile est quod statim post separationem a corpore facta sit impassibilis, sed etiam de qualibet anima viri sancti, in qua non reperitur reatus alicuius peccati.
Ideo rationes quae ad partem istam sunt satis rationabiliter possunt concedi.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod corpus non statim impassibilitate fuit dotatum, dicendum quod non est simile, duplici ex causa. Primum quidem, quia anima propinquior erat gloriae quam caro : erat enim beata secundum aliquam sui patem. Secundo vero, quia dilatio impassibilitatis in carne faciebat ad fidei nostrae confirmationem, videlicet ut ostenderetur Christus veraciter passus et mortuus fuisse ; non sic dilatio impassibilitatis in anima : ideo magis dilata fuit impassibilitas corporis quam impassibilitas animae ex dispensatione divina.
- Ad illud quod obicitur, quod anima illa iterum uniri poterat corpori passibili, dicendum quod quaedam animae separantur a corpore separatione definitiva sive finali, quaedam vero separantur a corpore ad tempus propter gloriae Dei manifestationem, sicut est in illis qui resuscitantur ad statum vitae praeteritae, sicut fuit in Lazaro et in aliis mirabiliter suscitatis. Quae primo modo separantur ingrediuntur novum statum ; quae vero secundo modo separantur secundum divinam dispositionem adhuc a statu suo retardantur. Unde primae, nisi obstet reatus peccati, statim efficiuntur impassibiles nec unibiles sunt corpori passibili, quamvis secundae per divinum miraculum aliquando habeant coniungi. Et primo modo anima Christi separata fuit, quoniam Deus non decreverat eam ulterius uniri carni passibili ; et ideo positio illa nulla est. Non enim poterat carni passibili uniri, non quia aliquid creatum illud impediret, sed quia divina iustitia illud non permitteret.
- Ad illud quod obicitur, quod nihil collatum est animae, dicendum quod illud non constat ; quamvis non legatur. Nec etiam cogit. Anima enim Christi per illud quod habebat ex sola separatione a carne passibili, iam caruit aptitudine patiendi, et ita reddita est impassibilis ; nec oportet propter hoc aliquid novi sibi conferri ; satis enim sufficiebat passionis et passibilitatis causam sibi auferri.
- Ad illud quod obicitur, quod animae, quae statim post separationem efficiuntur impassibiles, statim evolant, dicendum quod illud veritatem habet hunc post Christi ascensionem, sed ante non habebat veritatem. Differebatur enim aliquarum animarum evolatio, scilicet sanctorum Patrum, propter primi peccati obligationem ; animae vero Christi differebatur propter hominum eruditionem et nostrae fidei confirmationem et rectificationem et carnis propinquam glorificationem.
QUAESTIO II.
Utrum ex illa separatione caro Christi fuerit mortua an post eam habuerit vitam.
Secundo quaeritur, utrum ex illa separatione caro fuerit mortua an post eam habuerit vitam.
Et quod vitam habuerit, videtur.
- Omne quod est unitum vitae, vivit per participationem ; sed caro Christi post separationem erat unita ipsi vitae, scilicet Verbo Dei : ergo ab ipso vivificabatur.
Si tu dicas quod hoc est verum de vita creata, non de increata, obicitur contra : potentior est vita increata in vivificando quam vita creata, quoniam ipsa est fons vitae. Si ergo anima nulli corpori potest uniri quin det ei vitam, multo fortius videtur quod nec persona divina possit uniri carni nisi tribuat ei vitam.
- Item, impossibile fuit animam Christi uniri Verbo quin reciperet vitam ab ipso. Ergo, si suo modo caro erat vivificabilis, impossibile fuit uniri Verbo quin reciperet vitam ab eo.
- Item, nobilior est substantia vivens substantia non vivente ; sed nulla caro erat nobilior carne Christi, etiam post separationem animae : ergo, si vita reperitur in alia carne, necesse est quod caro Christi viveret, etiam anima separata.
- Item, caro illa non poterat videre corruptionem ; ergo necesse erat eam ab aliquo vegetari ; sed non nisi a Deitate : ergo eam ita vegetabat sicut anima. Sed anima eam vegetando dabat ei vitam : ergo pari ratione caro illa vivebat per Divinitatem influentem in ipsam.
Sed contra :
- In Symbolo dicitur quod Christus mortuus est et sepultus ; sed hoc non dicitur nisi ratione carnis : ergo caro Christi fuit mortua, anima separata.
- Item, omnis vita est ab aliquo informante ; sed caro post separationem animae non uniebatur alicui vivificanti per modum formae ; ergo post separationem animae caro non habebat vitam.
- Item, omne quod vivit habet aliquem usum vitae, utpote uti alimento vel sensu vel motu vel intellectu ; sed nullum istorum caro Christi habebat post separationem animae : ergo non vivebat.
- Item, nihil vivum suscitatur vel resurgit, quia suscitatio et resurrectio non est nisi mortui ; sed caro Christi resurrexit et suscitata fuit ergo post separationem animae vitam non habuit.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio caro Christi post separationem animae mortua fuit ; caruit enim usu et complemento vitae. Res enim corporalis non est nata vivificari nisi ab aliqua forma spirituali, ipsam complente et sibi proportionali. Quoniam ergo in ipsa separatione animae caro Christi caruit huiusmodi forma, ideo vere fuit mortua ; et quamvis haberet Divinitatem unitam, non tamen ab ea vivificabatur, non propter defectum a parte vivificantis, sed propter improportionem a parte vivificabilis. Rationes igitur quae ad hanc partem inducuntur concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod unitum vitae vivit, iam patet responsio. Hoc enim veritatem habet quando unitur ei sicut perfectibile suae perfectioni ; sic autem non unitur caro personae Verbi : et ideo non est simile de ipsa anima et de persona divina.
- Ad illud quod obicitur, quod anima non potuit uniri ipsi Verbo quin vivificaretur ab ipso, ergo nec caro, dicendum quod non est simile, pro eo quod ipsa anima, cum sit imago Dei et immediate nata ferri in Deum, capax eius est et particeps esse potest ; et ita immediate habet ab illo et in illo vivere per cognitiouem et amorem. Non sic autem est de carne : non enim est nata Deum cognoscere vel amare.
- Ad illud quod obicitur, quod nobilior est substantia vivens substantia non vivente, dicendum quod fuit peccatum nostrum, ut salvari verum est, ceteris aliis paribus ; non possemus nisi unigenitus Dei sed caro Christi, licet careret vita simpliciter ; caro autem Christi carebat vita simpliciter, sed ad tempus. Unde sicut nobilior est filius regis captus et incarceratus filio rustici in libertate sua constituto, sic etiam intelligendum est de carne Christi, quae modico tempore caruit complemento vitae, ut postea nobilissimam vitam resumeret.
- Ad illud quod obicitur, quod caro illa non potuit incinerari, dicendum quad divina virtus ipsam conservabat ; sed tamen illa conservatio non erat vivificatio nec operatio vitae. Conservatio enim et vegetatio, quae est operatio vitae, procedit a forma completiva operante per modum naturae ; sed illa conservatio quae erat in carne Christi ne corrumperetur, erat a virtute divina operante super naturam ; et ideo non cogit illa ratio.
QUAESTIO III.
Utrum propter mortem carnis sit mors persoane Verbi Dei attribuenda.
Tertio quaeritur, utrum propter mortem carnis sit mors personae Verbi attribuenda.
Et quod sic, ostenditur.
- Dicitur enim in Symbolo : Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus ; hoc autem dicitur de Filio Dei unigenito. Et hoc ipsum dicit Ambrosius expresse, et habetur supra, distinctione decima octava : Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi unigenitus Dei Filius moreretur pro nobis debitoribus mortis.
- Item, hoc ipsum videtur ratione. Carne nascente et concepta, Filius Dei natus dicitur et conceptus. Ergo pari ratione, carne mortua, Filius Dei debet dici mortuus.
- Item, satisfactio pro peccato nostro fuit per passionem et mortem ; sed nullus potuit pro peccato nostro satisfacere nisi esset Deus : ergo, si pro peccatis nostris per mortem illam satisfactum est, vere Filius Dei fuit mortuus.
- Item, unio illa facit communicationem idiomatum ; sed propter separationem animae a carne verum et necessarium fuit illum hominem mori : ergo vere et convenienter potest mors attribui Dei Verbo, ut dicatur Filius Dei mortuus et sepultus pro nobis.
Sed contra :
- Augustinus dicit, et habetur in littera, ultimo capitulo : Si quis dixerit atque crediderit Deum passum, anathema sit. Sed cui non potest attribui passio, non potest attribui mors : si igitur non est credendum Filium Dei passum, sicut dicit, non est credendum neque dicendum Filium Dei mortuum.
- Item, idiomata partis non communicantur personae Verbi : quamvis enim caro fuerit separata ab anima, non tamen propter hoc Filius Dei separatus fuit ab illa anima quam assumpsit. Ergo, si per passionem Christi non est mortua nisi sola caro, quia anima semper vixit, non videtur quod Filio Dei vere possit attribui mors ; aut, si attribuitur ei mors, tunc est quaestio : quare non similiter attribuitur ei separatio ?
- Item, propter repugnantiam idiomatum non recipitur communiter Filius Dei est creatura ; sed multo magis repugnat vitae mors, quam intentio creaturae intentioni· Creatoris : ergo, si Filius Dei est ipsa vita, videtur quod nullo modo sit mors ei attribuenda.
- Item, quicumque diceret summe sapientem esse stultum, blasphemaret ; similiter qui diceret summe bonum esse iniquum. Ergo pari ratione qui dicit summe potentem esse infirmum ; sed hoc dicit qui dicit Filium Dei esse mortuum : ergo qui hoc dicit blasphemat Deum.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio concedendum est Filium Dei pro nobis fuisse mortuum. Et hoc quidem sibi vere attribuitur, non secundum naturam divinam, sed secundum humanam, non per essentiam aut per inhaerentiam, sed per idiomatum communicantiam. Et hoc in nullo derogat divinae dignitati et multum consonat pietati. Nullum enim verbum maioris dignationis resonare potest in auribus cordis nostri quam quod unigenitus Dei Filius mortuus fuerit pro nobis debitoribus mortis. Et ideo non tantum est hoc credendum et asserendum tainquam verum, sed etiam frequentissime recolendum.
Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Augustini, satis convenienter respondet Magister in littera. Non enim intendit removere passionem a persona Verbi simpliciter, sed secundum divinam naturam.
- Ad illud quod obicitur, quod idiomata partis non communicantur personae Verbi, dicendum quod mori non tantum convenit carni, sed etiam toti homini assumpto. In separatione enim animae a carne non solum moritur caro, sed etiam totus homo. Et ideo ratio illa procedit ex suppositione falsi.
- Ad illud quod obicitur, quod non communicantur idiomata, ubi est repugnantia, dicendum quod verum est, ubi est talis repugnantia quae non tollitur mediante convenientia. Sic autem non est in proposito. Mors enim dat praeintelligere humanitatem, quae sine repugnantia potest dici de persona Christi ; unde Filius Dei dicitur fuisse mortuus, quia fuit homo, in quo fuit passio mortis.
- Ad illud quod obicitur, quod blasphemia est dicere Filium Dei esse mortuum, dicendum quod hoc videtur auribus infidelium, secundum quod dicitur I ad Corinthios 1, 23 : Praedicamus Iesum Christum crucifium, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Et ratio huius est : quia non credunt ipsius humanationis Filii Dei benignissimam dignationem nec intelligunt illius humiliationis altissimam rationem. Si enim haec intelligerent, viderent quod illud quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, et illud quod stultum est Dei sapientius est omnibus hominibus. His igitur duobus pensatis, videlicet ipsa Verbi incarnatione et ratione ob quam incarnatus est, non est blasphemia, immo laus, dicere quod Filius Dei pro nobis fuit mortuus secundum naturam assumptam. Per hoc enim decentissime, sicut in praecedentibus est ostensum, reparatum est genus humanum. Nec est simile de stultitia et malitia : non enim valebant ad nostram redemptionem sicut passionis et mortis tolerantia.
Et per hoc patent quaesita.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Nemo tollit animam meam, sed ego pono eam a me ipso. Si ergo nemo potuit animam suam tollere, nemo potuit eum per violentiam occidere : ergo ipse non fuit mortuus per alienam violentiam, sed per propriam potentiam : ergo fuit homicida sui ipsius.
Respondeo : Dicendum quod Dominus in isto verbo non vult excludere violentiam crucifigentium respectu naturae, sed respectu voluntatis divinae. Et in hoc vult ostendere quod nemo posset ipsum occidere, nisi ipse vellet mortem sustinere secundum dispositionem voluntatis suae. Unde ponere animam ibi non est per exsecutionem, sed per voluntariam permissionem. Et sic patet illud.
Dub. II.
Item. quaeritur de hoc quod dicit : Caro animam posuit, quando exspiravit. Videtur enim quod potius deberet dicere e converso quod anima posuit carnem, quia plus habet virtutem anima super carnem quam caro super animam.
Item, in resurrectione potius dicitur anima resumpsisse carnem quam caro animam. Ergo in morte potius deberet dici anima posuisse carnem quam e conversa.
Respondeo : Dicendum quod magis dicitur de carne quod posuerit animam quam e converso, non quia caro virtutem habuit super animam, sed quia, carne remanente, anima a carne discessit ; et quia per animam intelligitur vita, quae magis habet rationem pretii, et quoniam etiam anima praesidebat carni, ideo magis de carne dicitur deponi quam e converso.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Non enim dicitur caro posuisse animam, quasi hoc caro propria virtute fecerit, sed quia virtus divina aderat unita carni, sine cuius permissione anima non poterat deponi carne.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Idem patiebatur et non patiebatur, moriebatur et non moriebafur. Hoc enim videtur falsum, quia principium primum est in Prima Philosophia quod impossibile est simul et semel de uno et eodem dici duo contradictorie opposita. Ergo, si haec est vera Christus moriebatur, haec simpliciter erit falsa Christus non moriebatur.
Si tu dicas quod non est ibi contradictio, quia hoc attribuitur ei secundum diversas naturas, et ad hoc quod sit contradictio oportet quod opposita non solum attribuantur eidem, sed etiam secundum idem, hoc non solvit, quia, si aliquis diceret Petrum esse album, quia est albus secundum corpus, et non esse album, quia non est albus secundum animam, nihil diceret. Prima enim esset simpliciter vera, secunda simpliciter falsa. Ergo, si haec est vera secundum humanitatem Christus est mortuus, ista erit simpliciter falsa Christus non est mortuus.
Item, haec absque dubio est vera Christus homo est passus et mortuus. Si ergo est communicatio idiomatum, haec erit vera Deus est mortuus, ergo Christus, homo et Deus, est mortuus. Si igitur haec est vera omni modo Christus est mortuus, erit opposita eius simpliciter falsa.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio illud quod convenit Christo secundum naturam humanam et secundum divinam, simpliciter et vere potest ei attribui. Unde vere dicitur : Christus est creator omnium, Christus natus est de Virgine ; vere etiam dicitur : Christus est mortalis, Christus est immortalis. Quamvis autem aliquid conveniat Christo secundum naturam assumptam quod non convenit ei secundum naturam divinam, non potest tamen simpliciter removeri ab eo, quia plus tollit negatio quam ponat affirmatio. Et ideo affirmativae concedendae sunt tamquam verae, negativae vero negandae sunt tamquam falsae, nisi proponantur vel intelligantur cum addita determinatione. Unde haec est vera « Christus non est mortuus secundum Deitatem » ; haec autem simpliciter prolata « Christus non est mortuus » falsa est.
Ambrosius autem et Magister praedictas locutiones intelligunt cum determinatione adiuncta, quod patet per finem auctoritatis. Praeterea, ex hoc ipso quod proponit ista simul moriebatur et non moriebatur, arctatur pars affirmativa ad humanam naturam et negativa ad divinam. Ideo non est ibi contradictio, quia non est secundum idem.
Et per hoc patet satis responsio ad obiecta.
