Distinctio XXII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XXII
Hic quaeritur, utrum in illo triduo etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de separatione facta in morte Christi. In hac vero parte agit de consequentibus ad separationem.
Dividitur autem pars ista in tres partes.
In quarum prima inquirit Magister, utrum Christus fuerit homo in triduo.
In secunda vero, ubi fuerit in illo triduo, ibi : Hic quaeritur, si Christus in morte alicubi erat homo.
In tertia vero ad maiorem explanationem inquirit utrum concedendum sit illum hominem descendisse de caelo, ibi : Solet etiam quaeri, si congruenter dici possit etc.
Prima pars, in qua inquirit utrum Christus in triduo fuerit homo, dividitur in duas partes. In quarttm prima opponit.
In secunda dissolvit, ibi : Quibus respondemus, quia, licet homo mortuus fuerit etc.
Secunda vero pars principalis, in qua inquirit ubi fuerit homo, similiter habet duas.
In quarum prima inquirit ubi fuerit secundum humanitatem.
In secunda vero inquirit ubi fuerit secundum sui totalitatem, ibi : Et ideo totus eodem tempore erat etc :
Similiter tertia pars, in qua inquirit utrum filius hominis descenderit de caelo, habet duas partes.
In quarum prima quaestionem praedictam determinat.
In secunda vero praedeterminata in totali parte ista epilogat, ibi : Haec quidem de corrigia calceamenti etc. Quae quidem pars dividi potuit contra totam partem praecedentem, sed sub aliis partibus diffusioribus comprehensa fuit ad vitandam divisionis confusionem.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis incidunt hic sex dubitabilia.
Primo quaeritur, utrum Christus in triduo fuerit homo.
Secundo quaeritur, utrum, secundum quod homo, fuerit in loco determinato.
Tertio quaeritur de requietione corporis in sepulcro.
Quarto quaeritur de descensu animae ad inferos.
Quinto quaeritur de liberatione. animarum de inferno.
Sexto et ultimo quaeritur de traductione animarum ad caelos.
ARTICULUS UNICUS
De his quae mortem Christi consequuntur.
QUAESTIO I.
Utrum Christus in triduo fuerit homo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus fuerit homo in triduo.
Et quod sic, videtur.
- Augustinus : Talis fuit illa susceptio, quae faceret Deum hominem et hominem Deum. Sed susceptio non mutata mansit in triduo, sicut prius ostensum est : ergo Christus in triduo fuit homo.
- Item, magister Hugo de Sancto Victore : Quid stultius quam quod homo tunc esse desinat quando vere esse incipit. Ex hoc arguit ita : Cum ergo homo sanctus incipiat esse beatus, quod est esse verissimum, stultissimum est dicere quod tunc desinat esse. Ergo de quolibet homine post mortem verum est dicere quod sit homo : ergo multo fortius hoc debet concedi et dici de Christo.
- Item, omne habens humanam naturam est homo ; sed Christus in triduo erat habens. humanam naturam : ergo Christus in triduo erat homo. Maior et minor per se manifestae sunt.
- Item, quotiescumque anima et corpus uniuntur in unam hypostasim, faciunt hominem ; sed in triduo anima et corpus uniebantur in umam hypostasim in Christo : ergo Christus in triduo erat homo
- Item, haec est vera Christus in triduo iacebat in sepulcro ; aut ergo secundum quod Deus aut secundum quod homo ; sed non secundum quod Deus : ergo secundum quod homo : ergo Christus hi triduo erat homo.
- Item, Christus in triduo non desiit esse sacerdos : ergo Christus in triduo non desiit esse homo. Prima patet per hoc quod dicitur in Psalmo [109, 4] : Tu es sacerdos in aeternum ; et ad Hebraeos 7, 24 : Christus habet sempiternum sacerdotium. Necessitas illationis in hoc ostenditur quod sacerdos erat secundum quod homo.
- Item, Christus propter assumptionem animae rationalis, rationalis erat rationalitate creata ; sed Christus in triduo habuit animam rationalem sibi unitam : ergo Christus in triduo erat rationalis rationalitate creata : ergo erat angelus vel anima vel homo. Sed non erat angelus vel anima : ergo erat homo.
Sed contra :
- Mortuus diminuit de ratione hominis. Ergo quicumque est homo mortuus, est deficiens a completa ratione hominis ; sed completunt non praedicatur de diminuto : ergo si Christus in triduo erat homo mortuus, haec est falsa Christus in triduo erat homo.
- Item, secundum naturalem.philosophum, homo est compositum ex anima rationali et carne ; sed Christus in triduo non erat compositum ex anima rationali et carne : ergo Christus in triduo non erat homo vere.
- Item, nulla forma praedicatur de toto quia forma, sed quia est forma consequens totum compositum. Si ergo bomo praedicatur de Christo, necesse est quod nominet formam consequentem totum compositum ; sed in Christo soluta erat compositio in triduo : ergo in triduo non poterat dici homo. Maior propositio manifesta est per inductionem et per auctoritatem Avicennae, qui eam ponit, et per auctoritatem Boethii, qui dicit quod species est totum esse individui.
- Item, corrupto superiori essentiali, necesse est corrumpi inferius ; sed esse vivum supe.rius est ad esse hominem et est ei essentiale, quia vivere est esse viventis : ergo, si Christus in triduo desiit esse vivus, Christus in triduo desiit esse homo : non ergo Christus in triduo erat homo.
- Item, Christus in triduo nec videre poterat nec audire nec loqui. Ergo, si erat homo, erat homo caecus, surdus et mutus ; sed hoc est absurdum dicere de Christo : ergo falsum est dicere quod Christus in triduo fuerit homo.
- Item, sicut unio divinae naturae et humanae facit Deum esse hominem, ita unio animae ad carnem facit esse animtum. Ergo, cessante unione animae ad carnem, cessat esse animatum ; et si cessat esse animatum, cessat esse animal ; et si cessat esse animal, necessario cessat esse homo : ergo a primo, cum in Christo fuerit separatio animae a carne in triduo, Christus desiit esse homo in triduo : non ergo fuit homo in triduo.
- Item, ad hoc ipsum sunt rationes Magistri in littera, quae super hoc fundantur : omnis homo aut est mortalis aut immortalis, omnis etiam homo est alicubi homo ; sed Christus in triduo nec erat mortalis nec erat immortalis nec erat alicubi homo, quia non in sepulcro, cum non esset ibi nisi corpus ; non in inferno, cum non esset ibi nisi anima : ergo Christus non fuit homo in triduo.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc fuit triplex modus dicendi.
Primus est quod non solum vere Christus in triduo possit dici homo, sed etiam hoc potest dici de quolibet homine mortuo.
Secundus vero modus dicendi est quod hoc non debet concedi de aliis, potest tamen concedi de Christo.
Tertius vero modus dicendi est quod illud non debet concedi de Christo nec de aliis hominibus.
Et primum modum dicendi tenuit magister Hugo de Sancti Victore ; secundum modum tenuit Magister Sententiarum ; tertium vero tenet communis opinio doctorum Parisiensium.
Si quis autem velit diligenter considerate, quilibet modorum praedictorum habet aliquid de veritate. Cum enim dicitur hoc de hoc, tripliciter potest dici : aut secundum esse actuale aut secundum esse aptitudinal aut partim secundum esse actuale, partim secundum aptitudinale : praedicatum enim aut dicit essentiam subiecti aut actum subiecti. Tunc est praedicatio secundum esse actuale, quando subiectum est ens in actu et forma praedicati actu inhaeret subiecto et est eius actus, sicut, homine existente, dicitur : homo est animal.
Tunc autem est praedicatio secundum esse aptitudinale, quando nec subiectum est actu nec forma praedicati actu inhaeret subiecto, sed necessaria est ordinatio unius ad alterum, fundata super principia naturae, sicut, nulla rosa existente, conceditur quod rosa sit flos.
Tunc autem est praedicatio partim secundum esse aptitudinale, partim secundum esse actuale, quando suppositum est in actu, forma vero praedicati non inest ei secundum actum, sed secundum necessariam ordinationem fundatam super principia naturae.
Cum ergo quaeritur, utrum Christus sit homo in triduo, si loquamur ·de praedicatione secundum esse aptitudinale, non tantum est verum de ipso, sed etiam de omni homine mortuo, quia secundum veritatem fidei nostrae et scientiam theologiae, quando homo moritur, remanent principia eius, in quibus salva est ordinatio, non solum respectu formae hominis, sed etiam huius hominis ; alioquin non esset vera resurrectio.
Si autem loquamur de praedicatione partim actuali, partim aptitudinali, sic potest concedi de Christo quod fuerit homo in triduo, quia erat persona in actu, quamvis forma humanitatis servaretur in aptitudine coniunctionis animae et carnis ; sed hoc non potest dici de aliquo alio homine.
Si autem loquamur de praedicatione simpliciter aetuali, nec de Christo nec de alio homine est verum dicere quod sit homo, quamdiu est anima separata a carne. Nihil enim facit hominem esse actu nisi actualis coniunctio animae cum carne.
Si igitur isti tres modi dicendi intelliguntur secundum tres praedictos modos praedicandi, sic in omnibus reperitur veritas et nulla est inter eos contrarietas ; et verum sensit Hugo de Sancto Victore et verum dixit Magister, si intellexerunt iuxta praeassignatos modos, et verum tenet communis opinio. Et per hoc ad omnes rationes ad utramque partem adductas satis potest patere responsio.
Verumtamen, si verba Hugonis velimus amplius considerare, invenimus eum sensisse Christum fuisse hominem in triduo, et quemcumque alium hominem mortuum, non solum quantum ad esse aptitudinale ; sed etiam quantum ad esse actuale. Posuit enim quod post mortem salvaretur esse hominis et quod anima separata esset persona et quod iterum multo fortius deberet homo dici anima quam corpus, si hoc admitteret usus. Unde arguit in hune modum : Cum homo ex anima et corpore constet, tamen propter unam partem, quae est corpus, dicitur homo corpus, multo ergo magis propter partem illam, quae est anima, debet dici anima.
Et in hoc dicto magister Hugo communiter non sustinetur. Nec enim anima separata est persona, sicut ostensum fuit supra, nec homo est anima sua, nec verius est homo cum moritur quam cum vivit, quantum. ad esse naturae, licet fortassis possit augeri in eo esse gratiae ; nec corpus, secundum quod est pars integralis hominis, praedicatur de homine : et ideo non sine causa opinionem magistri Hugonis communis opinio non approbat in parte ista
Magister autem Sententiarum non solum voluit dicere quod Christus in triduo fuisset homo praedicatione partim actuali, partim aptitudinali, immo vere et actualiter. Et volunt aliqui hoc imponere ei quod hoc dixit, quia fuit de tertia opinione, quae dixit Christum hominem secundum habitum. Unde volebat dicere quod actu esset homo, quia actu habebat naturam humanam.
Sed hoc non est imponendum Magistro, quia error est, sicut in praecedentibus ostensum fuit ; nec ex verbis Magistri potest expresse haberi, sed alia de causa hoc dixit. Intellexit enim in Christo duas fuisse uniones et vere, videlicet unionem animae ad carnem et unionem divinae naturae et humanae. Et unio divinae naturae et humanae faciebat Christum esse hominem, iuxta illud quod dicit Augustinus : Talis fuit illa susceptio ut faceret Deum hominem. Unio vero animae ad earnem faciebat hominem illum vivere. Quia ergo in triduo mansit unio Divinitatis ad humanitatem et soluta fuit unio animae ad carnem, hinc est quod posuit Magister quod Christus in triduo non desiit esse homo, sed desiit vivere ; ideo verum est secundum ipsum dicere de Christo quod fuit homo in triduo et quod fuit homo mortuus, quamvis non possit dici de aliquo alio.
Et in hoc etiam Magister defecit, quia ad hoc quod aliquis sit homo, necessario praeexigitur et coexigitur unio animae ad carnem, cum homo dicat formam totius sive consequentem totum compositum. Unde nequaquam illa susceptio fecisset Deum hominem et hominem Deum, nisi Deus assumpsisset corpus et animam ut coniuncta ad invicem.
Et propter hoc positio Magistri communiter non sustinetur in parte ista nec positio etiam magistri Hugonis, non quia omni modo sit falsa locutio praedicta Christus in triduo fuit homo, sed quia falsitatem habet intelligendo de praedicatione secundum esse actuale, secundum quam praedicationem versatur inquisitio circa praedictam locutionem. Et isto modo videtur eam tractasse magister Hugo et Magister Sententiarum et communis opinio magistrorum, et secundum istum modum currit praesens inquisitio.
Ideo rationes ostendentes locutionem praedictam esse falsam concedendae sunt ; procedunt enim secundum hanc viam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod talis fuit illa susceptio etc., dicendum quod hoc fuit, non quia assumpsit corpus et animam tantum, sed etiam quia assumpsit corpus et animam unita ; et ideo desiit esse homo, non quia sit mutata unio Divinitatis ad carnem, sed quia soluta fuit unio animae et carnis ad invicem.
- Ad illam auctoritatem Hugonis, qua dicitur quod nemo desinit esse quando verius esse incipit, dicendum quod nihil prohibet quod veritas esse moralis augeatur cum diminutione veritatis esse naturalis ; sicut videmus quod in debilitatione virtutis naturalis frequenter fortificatur virtus moralis. Et ideo non oportet, quodsi homo incipit esse beatus secundum animam, quod propter hoc non desinat esse homo.
- Ad illud quod obicitur, quod habens humanam naturam est homo, dicendum quod nomine humanae naturae aliquando intelliguntur principia constituentia hominem ; aliquando intelligitur forma hominis completiva, quae dat ipsi supposito complementum et operationem debitam illi speciei, secundum illud quod dicit Boethius : Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Si ergo accipiatur natura primo modo, locutio est falsa ; si secundo modo, locutio est vera ; sed isto modo non habuit Christus humanam naturam in triduo : et ideo non sequitur quod fuerit homo.
- Ad illud quod obicitur, quod, quando anima et corpus uniuntur in eamdem hypostasim, faciunt hominem, dicendum quod uniri animam et corpus in eamdem hypostasim, hoc potest esse dupliciter : aut ita quod illa hypostasis sit ex eis constituta, et sic talis hypostasis quae sit hic et nunc ; et isto modo non possunt uniri in eamdem hypostasim quin uniantur ad invicem, ac per hoc quin faciant hominem. Alio modo possunt uniri in eamdem hypostasim, ita tamen quod illa hypostasis ex eis non constituitur, immo unitur eis etiam localiter separatis ; et hoc modo uniri in eamdem hypostasim non necessario facit hominem, quia non est ibi unio per constitutionem naturae tertiae, qualis est unio materiae et formae, qualis : etiam requiritur ad hominis esse. Et quia isto modo unita erant anima et corpus in Christo in triduo, non modo praemisso, ideo non sequitur quod Christus in triduo fuerit homo.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus in triduo iacebat in sepulcro, dicendum quod talis locutio est vera per synecdochen. Dicitur enim Christus iacuisse in sepulcro, quia pars humanitatis eius iacuit in sepulcro. Unde nec iacuit ibi secundum quod homo nec secundum quod Deus, sed secundum aliquid hominis. Sicut ergo non sequitur : Petrus est in tumulo, ergo Petrus est homo, sic etiam intelligendum est in proposito.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus in sempiternum fuit sacerdos, dicenelum quod sacerdotium Christi dicitur fuisse sempiternum, non quia semper fuerit sacerdos in actu, sed quia illi sacerdotio nullum aliud successit.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus in triduo habebat animam rationale sibi unitam, ergo erat rationalis, dicendum quod hoc non sequitur, nisi intelligatur per synecdochen, pro eo quod idiomata partium hominis non communicantur hypostasi Verbi nisi mediante toto coniuncto, communicatione propria. Et quo.niam Chrlstus tunc non erat homo, ideo nec poterat dici albus ratione corporis nec rationalis ratione animae nisi per synecdochen, videlicet quod habebat corpus album et animam ratiocinantem. Quod ergo dicit : quod habet animam.rationalem sibi unitam est rationale, dicendum quod hoc habet veritatem, si intelligatur de unione quae est formae ad materiam ; hoc autem modo non uniebatur anima Christi Christo in triduo. Unde non sequitur quod fuisset homo in triduo.
QUAESTIO II.
Utrum Christus, secundum quod homo, fuerit in loco determinato an ubique.
Secundo quaeritur, utrum Christus, secundum quod homo, fuerit in loco determinato an ubique.
Et quod fuerit in loco determinato, videtur.
- Quia Christus, secundum quod homo, non fuit nisi ubi fuit anima eius vel caro ; sed anima eius vel caro non fuit nisi in loco determinato : ergo nec Christus, secundum quod homo.
- Item, Christus, secundum quod homo, assumpit humanam naturam in atomo ; sed humana natura in atomo est humana natura in individuo, et individuum est necessario hic et nunc, et ita in loco determinato : ergo Christus, secundum quod homo, est in loco determinato.
- Item, cuicumque convenit moveri secundum locum ; convenit ei sse in loco determinato ; sed Christus, secundum quod homo, descendit ad inferos et ascendit ad caelos : ergo etc.
- Item, quod Christus sit in pluribus locis ; secundum quod homo, hoc non habet nisi quia sub Sacramento. Si ergo tunc sub Sacramento non erat, ergo in aliquo loco ipsum existere oportebat.
Sed contra :
- Quaecumque sunt unita inseparabiliter, ubicumque unum est, et reliquum ; sed humana natura unita est inseparabiliter et erat tunc Verbo Dei unita, quod est ubique : ergo, si Verbum est ubique, et humana natura in Verbo.
- Item, quaecumque sunt idem in supposito, ubicumque est unum, et reliquum : si enim aliqua duo accidentia uniantur in uno subiecto, impossibile est unum esse alicubi, ubi non sit reliquum ; sed humana natura et divina uniuntur in una hypostasi : si ergo divina natura est ubique et non in looo determinato, necessario sequitur quod et humana natura in Christo.
- Item, haec est vera iste homo est Filius Dei ubique ergo, a simplici conversa Filius Dei est ubique homo sed ubicumque est homo, ibi est eius humanitas : ergo etc.
- Item, demonstretur quicumque locus, Christus est ibi ; aut ergo est ibi homo aut non-homo : homo enim et non-homo opponuntur immediate ; sed non est ibi non-homo : ergo est ibi homo : ergo Christus est ubique homo : igitur secundum humanam naturnm non est in loco determinato nec fuit in triduo.
- Item, bene sequitur : hoc est, et non est homo, ergo est non-homo : ergo similiter bene sequitur : Christus fuit ubique, et non fuit ubique homo, ergo fuit ubique non-homo ; sed haec est falsa : ergo aliqua praemissarum ; sed nonnisi ista : Christus non fuit ubique homo : ergo eius opposita vera Christus fuit ubique homo : ergo idem quod prius.
- Item, quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit illi homini per gratiam. Cum ergo haec sit vera Filius Dei est ubique, haec similiter erit vera iste homo est ubique ; sed bene sequitur : homo albus est ubique, ergo est ubique homo et est ubique albus : ergo similiter bene sequitur : iste homo est ubique, ergo est ubique homo. Redit ergo idem quod prius, scilicet quod Christus sectindum humanitatem nec nunc nec in triduo fuit in loco determinato.
Respondeo : Dicendum quod quaestio ista potest esse de re et potest esse de sermone. Tunc est quaestio de re, quando quaeritur, utrum humanitas Christi fuerit ubicumque fuit Divinitas ; et ad istam quaestionem de plano respondendum est quod non, quia divina natura est immensa et infinita : unde nullum locum sibi determinat ; sed humana natura, cum sit creata et finita, locum sibi determinat. Unde non erat ubicumque Divinitas erat, sed vel in sepulcro ratione corporis vel in inferno ratione animae, sicut dicit Magister in littera.
Et nunc similiter ratione humanitatis, quantum est de se, in uno tantum loco est ; quod vero sit in pluribus, hoc est sub Sacramento, secundum quod dicit Innocentius, scilicet quod Christus dicitur esse alicubi sacramentaliter, alicubi personaliter, alicubi localiter : localiter est in caelo, sacramentaliter est in altari, personaliter ubique. Et sic humana natura in Christo habet ut sit in loco determinato ; et si de re fiat quaestio, satis plana est responsio.
Si autem fiat quaestio de sermone, hoc est, si quaeratur de veritate istius : iste homo est ubique, et iste est ubique homo, hic respondendum est quod iste terminus homo potest subici vel praedicari. Quando subicitur, tunc est locutio vera. Et ratio huius est, quia, cum dicitur iste homo est ubique, hoc pronomen iste potest demonstrare personam Christi vel singulare hominis. Si personam Christi, sic absque dubio vera est iste homo est ubique. Si vero singulare hominis, adhuc vera est, sed non per propriam naturam, sed per communicationem idiomatum, quia quod convenit Filio Dei per naturam convenit isti homini per gratiain.
Si autem ponitur ex parte praedicati, tunc est locutio falsa, quia iste terminus homo praedicatur ratione formae, et hoc adverbium ubique determinat praedicatum ; et ita significatur per hoc quod forma humanitatis se extendat ad omnem locum in Christo ; et hoc quidem falsum est, eo quod habet locum determinatum. Unde sicut haec est falsa « Christus semper fuit homo », quia significatur ex hoc quod humanitas Christi non habuit principium in tempore, ita similiter haec est falsa « Christus est ubique homo », quia ex hoc significatur quod humana natura Christi sit ubique.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod numana natura Christi sit in loco determinato et fuerit in triduo.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod quaecumque sunt unita inseparabiliter, extendunt se ad omnem locum aequaliter, dicendum quod illud habet veritatem quando aliqua duo unibilia sic uniuntur quod unum non excedit reliquum. Quando autem unum est maioris ambitus quam reliquum, non habet veritatem ; et sic est in proposito : natura enim divina est immensa ; sed natura humana est limitata. Et est simile, quia animal inseparabiliter praedicatur de homine, et tamen alicubi est animal, ubi non est homo.
- Ad illud quod obicitur, quod illa quae sunt unum in supposito, concomitantur se in omni loco inseparabiliter, dicendum quod quoddam est suppositum quod non excedit formam suam ; et de tali supposito habet veritatem sermo praemissus. Quoddam vero est suppositum quod excedit aliquam formam cuius est suppositum, sicut hypostasis Christi se habet respectu humanae naturae, quia primum esse non habet a natura humana, sed a natura divina ; et de tali supposito non habet veritatem.
- A.d illud quod obicitur, quod haec est vera iste homo est Filius Dei ubique, ergo conversa est vera « Dei Filius est homo ubique », dicendum quod haec, si quis attendat, non est eius conversa ; et hoc patet, quia in conversione alicuius propositionis quod determinabat praedicatum debet fieri determinatio ex parte subiecti, alioquin non fiet recta conversio, sicut patet aspicienti. Et ideo, cum in hac locutione homo est Filius Dei ubique, adverbium illud determinat praedicatum ratione istius attributi quod est esse Filius Dei ; eius conversa non est haec Filius Dei est homo ubique, secundum quod ubique deerminat hoc attributum quod est esse hominem ; sed haec Filius Dei, existens ubique, est homo ; et haec quidem est vera : unde, quamvis in ratione praedicta videatur arguere a simplici conversa, non tamen arguit.
- Ad illud quod obicitur, quod si Christus est hic et non est homo, ergo est hic non-homo, dicendum quod illud tenet in his quae sunt unius naturae tantum, ratione cuius sunt, ubicumque sunt. In Christo vero non tenet, quia non solum habet naturam humanam, sed divinam, per quam potest esse alicubi, ubi non est per humanam. Unde in processu illo est peccatum secundum consequeris : non est hic homo, ergo est hic non-homo. Ista enim habet tres causas veritatis : non est hic homo : aut quia non est hic aut quia non est homo aut quia est hic et est homo, sed tamen humanitas eius non est in isto loco ; et in isto sensu habet locutio veritatem.
Et si obiciat, quod homo et non-homo opponuntur immediate, dicenduin quod verum est quantum est de se, sed non est verum, addita determinatione. Haec enim duo non opponuittur immediate : albus homo et albus non-homo, quia neutrum horum vere praedicatur de homine nigro.
- Ad illud quod obicitur, quod bene sequitur : est, et non est homo, ergo est non-homo, ergo similiter bene sequitur : est hic, et non est hic homo, ergo est hic non-homo, dicendum quod non est simile, quia pluribus de causis potest, ista verificari de aliquo iste non est hic homo, quam ista iste non est homo, propter determinationem adiunctam. Et ideo in praedicto processu est deceptio secundum consequens, a pluribus causis veritatis ad unam.
- Ad illud quod obicitur, quod haec est vera iste homo est ubique, ergo iste est ubiqµe homo, dicendum quod non sequitur, quia in prima attribuitur ei esse ubique ratione divinae naturae, in secunda ratione humanae. Non est simile de hoc quod obicit de homine albo, quia suppositum istius tennini album, cum sit hic et nunc, non se extendit ad aliquem locum, ad quem non extendit se eius proprietas ; non sic autem est de persona Verbi et de natura humana.
QUAESTIO III.
Utrum corpus Christi per triduum fuerit in sepulcro.
Tertio quaeritur de quiete corporis in sepulcro, et est quaestio, utrum corpus Christi per triduum fuerit in sepulcro.
Et quod sic, videtur.
- Matthaei 12, 40 : Sicut Ionas fuit tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, sic Filius hominis erit tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae. Ergo corpus eius, fuit tribus diebus et tribus noctibus in sepulcro.
- Item, Ioannis 2, 19 : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ; et subiungit Evangelista quod hoc intellexit de templo corporis sui. Ergo redit idem quod prius.
- Item, in Symbolo : Tertia die resurrexit a mortuis. Ergo corpus eius iacuit per tribuum in sepulcro.
- Item, hoc ipsum probatur per communem Ecclesiae observantiam, quae mortem eius in die Veneris celebrat et resurrectionem in die tertia, scilicet in die dominico. Si ergo iacuit in sepulcro a morte usque ad resurrectionem, patet etc.
Sed contra :
- Figura debet respondere veritati ; sed resurrectio Christi praefigurata fuit in Samsone, de quo legitur Iudicum 16, 3, quod dormivit usque ad medietatem noctis, et tulit portas civitatis etc. Ergo videtur quod Christus usque ad tertium diem in sepulcro non requieverit.
- Item, Actuum 2, 24 : Quem Deus suscitavit a mortuis, iuxta quod impossibile erat detineri eum. Sed si non potuit detineri, ergo videtur quod statim resurrexerit, alioquin detentus fuit.
- Item, opus nostrae redemptionis statim post mortem consummatum fuit. Ergo glorificatio corporis Christi iam non debuit amplius differri, et ita corpus Christi non debuit in sepulcro per triduum relinqui.
- Item, anima Christi in illo triduo aut appetebat uniri suo corpori aut non. Si non appetebat, ergo non habebat naturam aliarum animarum ; si appetebat, ergo retardabatur a contemplatione perfecta, si corpus eius non reddebatur ei. Sed hoc est inconveniens : ergo videtur quod statim corpus eius debuerit suscitari.
Est igitur quaestio de tempore et hora resurrectionis. Nam aliquae Glossae videntur dicere quod Christus surrexit in media nocte, aliquae vero quod in mane.
Rursus, quaestio est : quare Christus praevenit resurrectionem aliorum mortuorum, et corpus eius non fuit nisi per triduum in sepulcro, cum corpora aliorum hominum exspectent usque ad diem extremum ?
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod non conveniebat corpus Christi statim post mortem suscitari ; nec tamen conveniebat suscitationem eius usque ad generalem resurrectionem differri.
Et ratio huius est, quia nostrae fidei certitudo, qua credimus nos resurrecturos, fundata est supra veram resurrectionem Christi. Ad hoc autem quod constet nobis de veritate resurrectionis, duo concurrunt : primum est quod opportunum est quod constet de veritate mortis ; secundum est quod oportet quod constet de veritate coniunctionis iteratae animae et carnis. Veritas mortis non constitisset nobis, si Christus statim resurrexisset, sed potuisset aliquis suspicari ipsum finxisse se mortuum.
Veritas iteratae coniunctionis non constitisset, si Christus adhuc non resurrexisset, immo potius posset quis desperare quam exspectare ; immo certe, si non resurrexisset, fides in Apostolis omnino defecisset, nec aliquis fuisse Christum Deum crederet, sed hominem purum. Necesse igitur fuit propter nostrae fidei veritatem et firmitatem resurrectionem Christi accelerari, nec tamen adeo accelerari quin manifestaretur veritas mortis. Ideo usque ad tertium diem distulit et non amplius, quia per tempus illud vere poterat manifestari fuisse mortuus.
Requievit igitur, sicut dicit fides nostra, per triduum in sepulcro, non tamen per tres dies integros et completos, sed per ultimam partem diei Veneris et per primam partem dominicae diei et per totam diem sabbati, ita quod requietio ma per triduum intelligenda est per synecdochen. Et in hoc omnes Sancti concordant, licet de hora temporis videatur esse controversia. Nam quidam videntur dicere quod surrexit in media nocte, quidam vero quod surrexit in aurora.
Ratio autem huius diversitatis est, pro eo quod considerant diversimode in illa dilatione congruentiam quantum ad numerum horarum. Nam aliqui incipiunt tempus computare ab hora sexta qua crucifixus est et tenebrae factae sunt super universam terram ; et isti protendunt tempus usque ad mediam noctem inter diem sabbati et diem dominicam, et sic computant triginta sex horas, quia tunc erat aequinoctium vernale, quando Christus Dominus passus est.
Aliqui inceperunt computare a sero in quo positus fuit in sepulcro et protendunt tempus usque ad diluculum dominicae diei ; et tam isti quam illi eamdem considerant congruentiam tantae dilationis. Ideo enim Dominus distulit per triginta sex horas, ut in hoc significetur quia liberatio et victoria est perfecta. Ille enim numerus est ex senario numero in se ducto, qui quidem numerus est primus numerus perfectus secund.um arithmeticum.
Est et alia.congruentia, quia in triginta sex horis sunt duae noctes et unus dies, ita quod salva est ibi proportio simpli ad duplum, ut dicit Augustinus, in quo significatur quod Christus una simpla sua vetustate abstulit duas nostras vetustates, quae quidem intelliguntur per duas noctes ; et hanc rationem assignat Augustinus, in libro De Trinitate. Haec eadem ratio assignatur super illud Lucae 24, 46 : Oportuit Christum pati, Glossa : Merito una die et duabus noctibus in sepulcro iacuit, quia lucem, id est gratiam suae mortis, quae tantum in carne erat, tenebris nostrae duplae mortis, quae in carne et anima erant, opponit. Et hoc ipsum dicit super illud ad Romanos 6, 6 : Hoc scientes, quia vetus homo etc., Glossa : Quievit in sepulcro uno die et duabus noctibus, quia nostram duplam vetustatem sua simpla consumpsit.
Et ideo, licet videantur differre in temporis hora, conveniunt tamen in assignando temporis congruentiam. Nec tamen in hora sibi contradicunt, quia dupliciter dicitur res fieri : aut quando fit secundum veritatem aut quando innotescit. Et illi qui horam mediam noctis assignant resurrectioni, tempus determinant quando primo fuit ; qui vero mane assignant, tempus determinant quando innotuit.
Vel certe resurrectio fuit inter horam mediae noctis et mane diei dominicae ; et quia medium denominatur ab extremis, ideo aliqui dicunt fuisse in media nocte, aliqui in mane sine aliqua contradictione.
Concedendum est igitur quod Christus requievit per triduum in sepulcro, ita quod per synecdochen hoc intelligatur. Concedendae sunt nihilominus rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod primo obicitur de Samsone, iam patet responsio, quia, esto quod media nocte resurrexit, non tamen ex hoc sequitur quod Christus non quieverit per triduum in sepulcro, quia media illa nox fuit pars diei dominicae, et per synecdochen per mediam illam noctem intelligitur tota dies sequens ; computatur enim nox cum die sequenti post Christi resurrectionem.
Praeterea, non oportet quod veritas in omnibus respondeat figurae, quia nulla figura est ita similis veritati quin sit ex aliqua sui parte dissimilis.
- Ad illud quod obicitur, quod impossibile fuit eum detineri, dicendum quod detentio dicit violentiam ; Christus autem distulit resurgere usque ad tertiam diem non propter violentiam, sed propter meram voluntatem : et ideo non erat detentio, sed rationalis exspectatio.
- Ad illud quod obicitur, quod iam opus nostrae redemptionis consummatum erat, dicendum quod, licet consummatum esset secundum veritatem, non tamen nobis innotuerat. Ad hoc autem quod nobis valeret, necesse erat quod nobis innotesceret ; ad hoc autem quod nobis certitudinaliter innotesceret, necesse erat differre : ideo non absque causa, sed propter salutem nostram, resurrectionem distulit in diem tertium.
- Ad illud quod obicitur, quod anima Christi, si appetebat uniri corpori, retardabatur a perfectione contemplationis, dicendum quod hoc non oportebat propter unionem ipsius ad Verbum et tantam plenitudinem gratiae quae in ipsa erat ut non solum separata a corpore, verum etiam existens in corpore passibili, non retardaretur a contemplatione divina. Non sic autem est in aliis animabus reperiri ; nec est mirandum, si illa anima inter alias animas habuit privilegium singulare.
QUAESTIO IV.
De descensu animae Christi ad inferos.
Quarto quaeritur de descensu animae Christi ad inferos.
Et quod anima Christi illuc descenderit, ostenditur.
- Primo per illud quod dicitur Actuum 2, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni etc. Ergo videtur quod in inferno fuerit anima eius.
- Item, in Symbolo Apostolorum : Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. Nihil hoc expressius dici potest.
- Item, Damascenus : Descendit ad inferna anima deificata, ut quemadmodum his qui in terra sunt, ita et his qui in inferno sunt et in tenebris et in umbra mortis sedent, superlucescat. Ergo descendit ad inferos.
- Item, sicut Christus nos docuit per adventum suum in carnem, ita etiam detentos in inferno liberavit per egressum suum a carne ; sed adveniendo in terris nobiscum conversatus est et vixit : ergo moriendo ad inferna descendit.
Sed contra :
- Augustinus, Ad Dardanum, et etiam Super Genesim ad litteram : Non facile in Scriptutis nomen inferni in bono invenitur. Si ergo Christo nihil mali attribuendum est, videtur quod Christus ad inferna non descenderit.
- Item, optimo debetur optimus locus ; sed anima Christi erat optima, et infernus erat locus vilissimus : ergo nunquam videtur fuisse conveniens quod anima Christi descenderet ad inferna.
- Item, maioris potestatis est liberare subditos de manu adversarii sola voluntate et virtute quam praesentia corporali. Ergo, si Christus iam triumphaverat in cruce de diabolo, videtur quod non oportebat ipsum ad infernum descendere ad liberandum suos.
- Item, per mortem Christi illi qui prius descenderant ad infernum merebantur ascendere in caelum. Ergo, si idem non est causa oppositorum, videtur quod Christus moriendo non descenderit ad inferos.
Respondeo : Dicendum quod nomine inferni aliquando intelligitur poena, aliquando locus poenae ; et secundum hoc dupliciter potest aliquis dici descendere ad inferos : aut quia descendit ad poenam aut quia descendit ad locum poenae. Primo modo non convenit Christo ; in eo enim nec fuit poena damni nec fuit poena sensus. Secundo vero modo competit Christo. Descendit enim quantum ad illam partem in qua erant iusti, qui detinebantur merito peccati primi parentis, quae quidem pars consuevit limbus appellari ; ad illam, inquam, partem descendit, non compulsus necessitate, sed sua voluntate et potestate.
Ratio autem quare voluit descendere ad eripiendos illos qui tenebantur ibi compediti, cum etiam posset facere hoc non descendendo, fuit duplex, videlicet propter consolationem vinctorum. et propter confutationem adversariorum. Propter consolationem vinctorum, quia magna fuit eis consolatio de praesentia ipsius animae Iesu Christi et maximae fuit dignationis ostensio in hoc quod ipse personaliter voluit descendere ad eos. Propter hoc dicit Damascenus quod descendit ut his qui in tenebris et in umbra mortis sedent superlucescat, sicut in sua nativitate descendit ut luceret his qui erant in terris.
Propter confutationem. adversariorum, ut ipsi daemones confunderentur ex sua praesentia, et sicut vicerat eos in terra. in natura assumpta, sic anima eius de eisdem triumpharet apud inferos, ipsos invitas exspoliando.
Concedendae sunt igitur rationes et auctoritates quae inducuntur ad hoc.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod inferni nomen non de facili invenitur in bono, dicendum quod verum est ; quia ad infernum nullus descendit praeter solum Christum nisi ad poenam damni vel ad poenam sensus ; ideo dicit ipsum non de facili inveniri in bono, qia hoc convenit soli Christo.
- Ad illud quod obicitur, quod optimo debetur optimus locus, dicendum quod verum est de loco qui debetur alicui pro remuneratione ; Christus autem non descendit ad infernum tamquam ad locum remunerationis sibi debitum, sed potius descendit ad ipsum frangendum et exspoliandum.
- Ad illud quod obicitur, quod maius est triumphare in absentia quam in praesentia, dicendum quod, licet hoc non sit ostensivum tantae virtutis, tamen est ostensivum maioris dignationis. Christus autem in liberatione nostra potius intendebat nobis ostendere dignationis affectum quam virtutis imperium ; malebat enim quod haberemus spiritum dilectionis et amoris quam spiritum servitutis et timoris.
- Ad illud quod obicitur, quod mors Christi merebatur ascensum ab inferis, dicendum quod est descensus ordinatus ad ascensum ; et hoc modo descendit Christus, quia descendit ut faceret alios ascendere ; et iste descensus non est contrarius ascensui nec est ex causa contraria. Est et alius descensus qui venit ex impotentia ascendendi ; et hic descensus repugnat ascensui ; et de hoc descensu opponit. Et hoc hoc concedi potest quod isto modo Christus ad inferos non descendit, sed modo alio, sicut praedictum est.
QUAESTIO V.
Utrum Christus in descensu ad inferos omnes animas liberaverit.
Quinto quaeritur de liberatione animarum ab inferno et est quaestio, utrum omnes animas, quae in inferno erant, liberaverit.
Et quod sic, videtur.
- Iob 17, 16 : In profundissimum infernum descendent omnia mea ; sed constat quod Christus eripuit Iob de inferno : ergo eripuit aliquos de inferno profundissimo, multo fortius de parte superiori inferni : ergo videtur quod totum infernum exspoliaverit.
- Item, in Psalmo [85, 13] : Eruisti animam meam ex inferno inferiori. Aut hoc dicitur in persona Christi aut in persoria alicuius alterius ; sed quocumque modo intelligatur, aliqui eruti sunt de loco inferiori, quia Christus non descendit nisi ad locum illum unde animas eruit : ergo multo fortius erutae sunt de inferno superiori : ergo de toto inferno.
- Item, Zachariae 9, 11, super illud : In sanguine testamenti tui eruisti vinctos de lacu etc., Glossa : Eos qui tenebantur vincti carceribus, ubi nulla misericordia eos refrigerabat, quam dives ille petebat, tu liberasti. Sed tales erant damnati in inferno : ergo videtur quod illos liberavit : ergo omnes eduxit.
- Item, si solos bonos de inferno liberavit et malos reliquit, cum plures essent mali quam boni, videtur quod Christus non plenam, sed semiplenam victoriam de diabolo obtinuit.
- Item, Christus pro omnibus passus est in cruce ; sed ad illos liberandos ad inferna descendit pro quibus passus fuit : ergo videtur quod omns eduxerit de Inferno.
Si tu dicas quod non est passus quantum ad efficaciam nisi pro bonis, licet quantum ad sufficientiam pro omnibus, contra hoc est quod dicitur ad Romanos 5, 6 : Christus pro impiis passus est ; et constans est quod multi peccatores merito passionis Christi liberantur de potestate et laqueis diaboli : ergo videtur quod multo fortius illi fuerunt liberati qui fuerunt ibi a Christo iriventi.
Sed contra :
- Isaiae ultimo, 24 dicitur de damnatis : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Ergo videtur quod reprobos et malos Christus ab igne inferni non liberaverit.
- Item, Lucae 16, 26 : Chaos magnum firmatum est inter nos et vos etc. Ergo multo fortius inter Christum et damnatos : ergo non videtur quod Christus descenderit ad illos liberandos. Si enim alii Sancti non compatiebantur damnatis propter severitatem iustitiae, multo fortius nec ipse Christus, qui est iustus iudex. Transitus enim ille, sicut dicit Gregorius, intelligitur de compassione.
- Item, Iudas et alii in peccato mortali decedentes damnati erant per sententiam definitivam ; sed Deus nunquam sententiam suam definitivam retractat : ergo etc.
- Item, passio Christi non tollit liberum arbitrium, ergo nec merita liberi arbitrii : ergo, si aliqui erant ibi damnati per demerita sui liberi arbitrii, videtur quod nunquam merito passionis Christi deberent inde erui et liberari.
- Item, aut isti peccatores, qui modo moriuntur in peccato, liberantur de inferno aut non. Si liberantur, ergo nihil est de rigore divinae iustitiae. Si non liberantur, et illi fuerunt liberati, ergo peioris conditionis sunt illi qui secuti sunt passionem Christi quam illi qui praecesserunt. Sed hoc est falsum : ergo nulli reprobi liberati fuerunt.
Est igitur quaestio, quos liberaverit et in quem infernum descenderit ; et specialiter dubium est de parvulis qui decesserunt in puro originali. Si enim illi non habent aliud peccatum nisi peccatum Adae, et pro illo satisfecit Christus, et merita Christi valent illis qui non utuntur libero arbitrio, videtur quod eos eripuerit de inferno ; aut, si non eripuit, quaeritur, quare non eripuerit.
Respondeo : Dicendum quod Dominus in inferno non liberavit nisi animas electorum suorum et eorum qui erant membra ipsius. Quamvis enim passio Christi omnibus suffecerit, non tamen influit nisi in eius membra ; et ideo soli per passionem Christi salvati sunt qui vel erant eius membra, quando passus est, vel futuri erant per conversionem ad ipsum. Quoniam igitur multi erant in inferno qui nec membra, Christi erant nec membra Christi futuri erant, quia non erant in statu merendi, ideo non omnes Dominus eripuit de inferno, sed tantum electos. Et hoc est quod dicit Gregorius, in quadam homilia infra octavam Paschae. Ait enim sic : Quod ante passionem suam dixit, in resurrectione sua Dominus implevit : Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Omnia enim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit ; omnia abstulit, utique electa. Unde etiam recte per Osee [13, 14] dicit : Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Quia enim in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum.
Concedendum est igitur quod Christus in suo descensu ad inferos non omnes liberavit de inferno. Concedendae sunt etiam rationes quae inducuntur ad hoc.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de verbo Iob, quod dicebat se descensurum in profundissimum infernum, dicendum quod profundissimus infernus potest dici vel secundum statum inferni inferioris, qui est sub terra, vel respectu ad infernum qui est supra terram.
Si primo modo dicatur, tunc in profundissimum infernum descendunt impii et damnati, quoniam in loco illo inferiori est quidam locus deputatus his qui puniendi sunt poena damni et poena sensus ; quidam vero deputatus his qui puniendi sunt solum ad tempus, sive sit poena damni sive poena sensus, sicut ille in quo erant sancti Patres et alii qui decesserant cum gratia, et vocatur limbus sive sinus Abrahae.
Dico ergo quod Christus solum ad limbum descendit, unde sanctos Patres eripuit et ita ad superiorem partem, non autem ad mediam vel ultimam.
Alio modo accipitur profunditas inferni respectu inferni qui est supra terram, sicut respectu aeris caliginosi, qui est infernus daemonum, qui dicitur profundus respectu caeli empyrei ; locus vero terrae dicitur profundior ; locus vero infra terram respectu horum dicitur profundissimus.
Et hoc modo dicebat Iob se in profundissimum infernum descensurum.
- Et per hoc patet responsio ad sequens. Quod enim dicitur : Eruisti animam meam ex inferno inferiori, hoc dicitur respectu ipsius terrae, respectu cuius infernus ille dicitur inferior, non autem respectu status inferni, quia in parte inferiori nulla est redemptio.
- Ad illud quod obicitur de Glossa Zachariae 9, 11, dicendum quod Glossa illa satis est impropria ; potest tamen exponi, ut per hoc quod dicitur nulla eos misericordia refrigebat, non intetligitur locus inferni quantum ad partem illam ubi erant liberandi, sed quantum ad partem illam ubi non erant liberandi, quasi dicat : emisit vinctos de inferno, ubi erant compediti cum malis, quos scilicet malos nulla refrigerabat misericordia.
Potest etiam vis fieri in hoc quod dicitur misericordia, quia in limbo non erat misericordia liberans, quamvis esset misericordia relaxans ; et de illa misericordia intelligitur, non de alia.
- Ad illud quod obicitur, quodsi non eripuit nisi bonos, qµod semiplenam habuit victoriam, dicendum quod falsum est. Mali enim per peccatum quasi nihil facti sunt et ad non-esse tendunt ; et ideo ipsorum defectus in nihilum computatur, et propterea in nullo minuitur plenitudo victoriae, si ipsi non liberantur, sicut in nullo diminuta est plenitudo civitatis supernae per absentiam malorum.
- Ad illud quod obicitur, quod illos liberavit pro quibus passus est, dicendum quod, sicut dicebatur, hoc verum est de illis pro quibus patiebatur quantum ad efficaciam, et isti soli erat electi qui erant in inferno.
Et si tu obicias : Christus non solum pro electis, sed etiam pro impiis mortuus est, dicendum quod hoc intelligitur de impiis qui erant in statu viae, non autem de illis qui erant damnati per definitivam sententiam, quales erant illi qui erant in profundissimum infernum demersi.
Ad illud quod ultimo quaerebatur de parvulis, quod debuerunt liberari, dicendum quod nec ipsi potuerunt liberari, quia non erant in statu in quo essent capaces gratiae Christi ; nec merita Christi poterant eis suffragari nec satisfactio eius pro peccato Adae ad eos habebat extendi. Ad illos enim se extendit qui membra eius efficiuntur per fidem vel per aliquod sacramentum fidei. Unde sicut parvuli decedentes in originali carent in perpetuum vita beata, sic et illi qui iam in inferno erant detrusi.
Alia vero quae quaerebantur per ea quae dicta sunt satis possunt manifestari.
QUAESTIO VI.
Utrum Christus statim post mortem introduxerit animas liberatas in caelum.
Sexto et ultimo quaeritur de traductione animarum, quas liberavit de inferno, ad caelos, et est quaestio, utrum statim post mortem introduxerit eas in caelum.
Et quod sic, videtur.
- Per illud quod dicitur Lucae 23,. 43 : Dixit Dominus ad latronem : Hodie mecum eris in paradiso ; et constat quod illud non intelligitur de paradiso terrestri, quia non magnum esset illi animae esse in illo paradiso : ergo intelligitur de caelesti.
- Item, statim post mortem Christi aperta fuit ianua et nihil fuit omnino retardans. Ergo videtur quod anima Christi cum aliis animabus statim in Caeluni evolaverit.
- Item, locus superior competit statui gloriae, sicut inferior competit statui culpae. Ergo sicut animae damnatae statim descendunt in infernum, ita animae beatae statim debent evolare in caelum ; sed statim post mortem Christi animae illae, quae fuerunt in inferno, fuerunt luce supernae veritatis irradiatae : ergo statim debuerunt in caelum traduci.
- Item, nulia anima purior fuit quam anima Christi ; sed animae sanctorum Martyrum ; qui modo tnoriuntur, statim evolant : ergo anima Christi statim evolavit in caelum. Sed non ascendit caput sine membris : ergo aliae aniinae post mortem Christi statim ad caelum. fuerunt perductae.
Sed contra :
- Michaeae 2, 13 : Ascendit pandens iter ante eos, dicitur de Christo ; sed Christus non ascendit in caelum usque ad quadragesimum diem post resurrectionem : ergo nec animae aliorum Sanctorum quae erant in limbo.
- Item, resurrectio debuit praecedere ascensionem ; sed non resurrexit statim post mortem : ergo videtur quod nec anima ipsius nec aliae animae ascenderunt in caelum ante diem tertiam.
- Item, in quadam collecta in die Resurrectionis dicitur : Deus, qui aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti. Ergo videtur quod ante diem resurrectionis non fuerunt animae eductae de limbo inferni.
- Item, Christus, cum resurrexit, dlcitur ab inferis redire ad superos ; sed, si anima eius statim post mortem alias animas duxisset in caelum, non ab inferis rediret ad superos, sed potius de supernis descenderet. ad inferiora : ergo non videtur quod animae Sanctorum statim post mortem Christi perductae fuerint in caelum.
Respondeo : Dicendum quod animae Sanctorum non statim post mortem Christi perductae sunt in caelum quantum ad locum ; statim tamen post resolutionem animae a corpore in Christi descensu ad inferos viderunt lumen aeternum et beatae faetae sunt et patefactum est caelum eis quantum ad praerilium. Unde in loco etiam infernali existentes habuerunt paradisum et apertam Dei visionem, quae non est aliud quam vita aeterna.
Licet autem beatitudinem statim post mortem Christi haberent, non tamen locum beatitudinis statim adeptae sunt, quoniam ipse Christus debuit in omnibus primatum tenere et primogenitus esse in multis fratribus tamquam caput omnium. Resurrectio autem Christi et eius ascensio differri debuit propter nostrae fidei confirmationem. Ideo enim dilata fuit resurrectio ut ostenderetur quod vere Christus mortuus fuerit. Et ideo etiam dilata fuit ascensio, ut per multa argumenta ostenderetur quod vere resurrexerit, secundum quod dicitur Actuum 1, 3 : Praebuit semetipsum in multis argumentis, apparens eis etc. Quoniam ergo nulla anima in caelum debuit ascendere ante Christum et Christi ascensio propter nostram salutem debebat differri, hinc est quod animae Sanctorum nec statim fuerunt de limbo eductae nec statim in caelesti paradiso fuerunt locatae, divina dispensatione hoc faciente ad nostram salutem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod opicitur de auctoritate Domini in Luca, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, hoc verbum exponens, paradisus ibi dicitur non locus empyrei nec locus paradisi terrestris, sed ipsa Dei visio. Ubicumque enim homo sit, dum tamen Deum aperte videat, potest dici esse in paradiso.
- Ad illud quod obicitur, quod statim ianua fuit aperta et nihil erat retardans, dicendum quod statim in morte ianua fuit aperta quantum ad meritum, sed in resurrectione quantum ad egressum de limbo, in ascensione vero quantum ad ascensum in caelum. Unde in omnibus his tribus dicitur ianua fuisse aperta, ratione tamen alia. Praeterea, quod dicitur quod nihil erat retardans, hoc verum est quod- nihil erat retardans quantum ad violentiam, erat tamen aliquid retardans ex rationabili causa, videlicet dilatio ascensionis Christi, quae differri habebat ex causa supra dicta..
- Ad illud quod obicitur, quod locus superlor competit statui gloriae, dicendum quod verum est ; attamen, sicut angeli beati ex causa mittuntur deorsum ad nostrae salutis procurationem, quamvis, in quantum beati sunt, eis competat locus sursum, sic etiam locus gloriae differri poterat ex causa illis animabus ad tempus.
- Ad illud quod obicitur, quod animae aliorum Sanctorum nunc statim evolant, iam patet responsio, quia caput eorum est supra, nec est aliquid ex parte ipsarum vel ex parte nostra quod eas debeat retardare ; et ideo non est simile.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Lux verae Sapientiae illuminabat infernum. Videtur enim hoc esse falsum, quia, sicut obscuritas repugnat caelo empyreo, sic luminositas repugnat inferno. Ergo sicut caelum empyreum nunquam habet obscurari, sic videtur quod infernus nunquam habeat illuminari.
Item, damnati debuerunt carere omni consolatione et maxime consolatione quae est in aspectu lucis aeternae. Ergo, si lux illa corporalis non erat, quia sine corpore ad.inferna descendit, sed magis spiritualis, videtur quod in inferno irradiare non debeat.
Respondeo : Dicendum quod secus est de irradiatione lucis materialis et lucis spiritualis. Nam irradiatio lucis materialis immutat visum naturaliter, irradiatio vero lucis spiritualis immutat voluntarie ; unde nullus eam videt nisi cui se ostendit voluntarie. Et ideo lux ista splendere dicitur in inferno et infernum illuminasse, quia aliquos de inferno irradiabat, non tamen omnes, quia nec omnes volebat illuminare, nec omnes habebant oculos proportionales.
Ad illud vero quod obidtur de empyreo, dicendum quod non est simile. Quamvis enim sit bonum omnino impermixtum malo, non tamen oportet quod sit malum omnino impermixtum bono. Et propterea decebat Deum eos qui erant in tenebris illuminare, non tamen eos qui erant in lumine obscurare.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Utique totus eodem tempore erat in inferno. Hoc enim videtur falsum, quia aut hoc quod est totum refertur ad naturam aut ad personam. Ad naturam non, quia Christus secundum totam naturam non erat simul in caelo et in inferno. Si ad personam, adhuc videtur falsum, quia supra, distinctione sexta, dictum est quod persona Christi componitur ex tribus substantiis et duabus naturis, et est illa compositio inexplicabilis : ergo, si totus Christus erat in caelo et in inferno, videtur quod illae duae naturae simul essent in caelo et in inferno ; quod falsum est et absurdum.
Item, differentiam contingit assignari inter hoc signum « omne » et hoc signum « totus », quia « omne » distribuit pro partibus subiectivis, et totum pro partibus integralibus. Ergo, si Christus non habebat partes integrales nisi secundum humanam naturam., cum dicitur quod totus Christus fuit in caelo et in inferno, implicatur hoc de Christo secundum naturam humanam, quod simpliciter est falsum pro tempore illo.
Respondeo : Dicendum quod hoc nomen totus aliquando tenetur ut signum, aliquando ut adiectivum. Secundum quod tenetur ut signum, sic distribuit in aliquas partes, ut cum dicitur : totus Petrus est albus. Secundum quod accipifur ut nomen adiectivum, sic totum uno modo dicitur idem quod perfectum, alio modo idem quod habens partem et partem. Cum ergo dicit Magister quod Christus erat totus in caelo, totus ibi dicitur perfectus, quia persona Christi perfectissima simul erat in caelo et in terra et in inferno.
Ad illud quod obicitur, quod persona illa erat composita, dicendum quod nec proprie erat composita nec hoc nomen “totus” accipitur ibi collective vel distributive, quia non significat collectionem aut divisionem, sed potius perfectionem.
Et per hoc patet responsio ad sequens.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Totus est ubicumque est, sed non totum ; Videntur enim illa duo esse incompossibilia, quia totus et totum idem significant. Ergo, si totus erat in caelo et in inferno, necessario sequitur quod totum.
Item, ubicumque ego sum, necesse est me esse totum : ergo pari ratione videtur de Christo, quia, ubicumque est aliquid, necesse est esse omne illud quod naturaliter est in eo.
Respondeo : Dicendum quod, sicut Magister subiungit, totus refertur ad personam, sed totum ad naturam. Et ratio huius est dlscretio sexus importata per genus masculinum et confusio per neutrum ; et quoniam persona Christi secundum se totam, ubicumque erat, tota erat, cum sit unica et simplicissima, natura vero, cum non solum sit in Christo simplex, utpote divina, sed etiam composita, utpote humana, nec illa possit esse ubique : ideo concedit Magister quod totus erat ubique, sed non totum, quia totus refertur ad Divinitatem, totum autem ad Divinitatem et humanitatem.
Ad illud ergo quod obicitur, quod totus et totum idem significant, dicendum quod verum est quantum est de impositione prima, sed ratione discretionis, importatae per generis consignificationem, in ratione usus unum consuevit referri ad personam et.alterum ad naturam.
Ad illud quod obicitur, quod ubicumque ego sum, necesse est me esse totum, dicendum qµod non est simile, quia in me persona non se extendit ultra naturam ; sic autem non est in Christo, sicut in praecedentibus dictum fuit.
Dub. IV.
Item quaeritur de.hoc quod dicit : Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo. Videtur enim hoc esse falsum, quia, si solus Christus descendit de caelo, ergo solus Christus ascendit in caelum et nullus alius ; quod est haereticum dicere.
Item, hoc videtur falsum alia ratione, cum dicitur descendisse de caelo : aut enim hoc dicitur secundum naturam divinam aut secundum humanam. Secundum divinam non, quia secundum illam non mutat locum ; secundum humanam non, quia secundum illam non fuit in caelo.
Respondeo : Dicendum quod ascendere uno modo idem est quod propria virtute scandere sine adminiculo virtutis alienae ; et hoc modo soli Christo convenit. Alio modo ascendere idem est quod sursum scandere ; et hoc modo convenit aliis Sanctis ; in praemissa autem auctoritate accipitur primo modo.
Vel aliter : est ascendere in caelum empyreum et est ascendere in caelum Trinitatis. Cum ergo dicitur : Nemo ascendit etc., hoc non dicitur quantum ad ascensum in empyreum, sed quantum ad ascensum in caelum Trinitatis ; et iste ascensus non est ascepsus ad locum, sed potius ad dignitatem et aequalitatem Patris. Nec est secundum acquisitionem novae dignitatis in Christo, sed propter manifestationem eius quod habuit ab aeterno. Unde sicut dicitur descendisse, non propter hoc quod in eo fuerit Divinitas minorata, sed propter hoc quod in assumptione humanitatis apparuit minorata, sic etiam dicitur ascendisse, quia in ascensione eius sublimitas est manifestata. Unde iste descensus et ascensus conveniebat divinae personae secundum divinam naturam, relatam tamen ad humanam.
Et per hoc patet responsio ad utramque obiectionem prius factam ; utraque enim currit de ascensu et descensu locali.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Haec de corrigia calceamenti etc. : quid intelligitur per corrigiam et quid per calceamentum et quid per regem Idumaeae et quid per ossa eius ?
Respondeo : Dicendum quod calceamentum est humanitas Christi, tegens pedem Divinitatis. Corrigia vero calceamenti est unio Divinitatis et humanitatis. Rex Idumaeae est Christus ratione naturae mortalis assumptae, iuxta illud quod dicitur in Psalmo [59, 10] : In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ossa regis Idumaeae sunt sacramenta Christi occulta et difficiliora ad perscrutandum. Haec usque ad cinerem consumuntur, quando per ignem curiositatis adeo vult quis ea penetrare usque ad minima, ut devotio exstinguatur.
Et hoc quidem dicit Magister non esse faciendum, quia, cum loquimur de Christo quantum ad eius incarnationem et passionem vel etiam cogitamus, repleri debemus devotione, ne, dum tam magna et immensa beneficia corde arido cogitamus, per elationem inflemur et per ingratitudinem arescamus.
Sed quis ad haec tam idoneus ? Ideo sanum consilium reputo dicere cum Ioanne : Non sum dignus, ut solvam corrigiam calceamentorum eius. Credo enim quod huius calceamenti alligatura, quanto curiosius et audacius eam quis solvere voluerit, tanto strictius alligatur. Ideo sequendo Magistrum, finis imponatur circa sermonem de Christo quantum ad incarnationis et passionis mysterium, quod exsuperat omnem sensum.
