Distinctio XLIII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

 

Periocha

Si dimissa deus faceret, dimitteret acta,

Iniustum posset dicere nemo tamen.

 

Erraverunt, et defecerunt in serutinio suo, ii qui potentiam dei infinitam, ad mensuram coartare volentes, dixerunt deum nec amplius, nec aliud, nec melius quicquam posse facere, quam id quod fecit, nec id quod facit, omnino posse omittere. Ac rationes quidem quas adducunt, insufficientes sunt. Nam quod arguunt a ratione boni et iusti, quod deus nihil nisi tale, facere possit, si referatur ad praesens tempus, nihil quidem id impedit. Nam si deus alia faceret, atque etiam meliora, similiter et bona ea et iusta essent : quamvis si ad omne tempus spectes, nihil facere possit, nisi quod et bonum et iustum est. Quod etiam arguunt, deum nihil facere, nisi quod debet, et omne id quod debet, facere, non valet, quia verbum debiti in divinis locum non habet. Quod etiam a rationabili arguunt, scilicet omne quod deus facit, esse rationabile, dicimus etiam alia rationabilia fore, si ea faceret. De praescientia vero quod dicunt, supra explicatum est. Quamvis etiam idem sint in deo voluntas et potentia, tamen potentiae plura subsunt, quam voluntati. Ex quo efficitur, deum plura posse facere, quae non vult, nec facit. Potest enim omnia possibilia, et ea quae non implicant contradictionem. Et cum omnes possit iustificare, certe nequaquam istud uti constat, etiam facit. Similis est ratio, qua et omittere potest ea, quae facit.