Distinctio XXVII — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXVII
Periocha.
Uni personae si multa vocabula detur,
Res eadem multis sit manifesta modis.
Eadem est patris proprietas, quae his significatur nominibus : pater, paternitas, generatio activa. Et filii, quae significatur nominibus his, quae sunt, filius, filiatio, generatio passiva. Et spiritus sancti per haec, quae sunt, spiritus sanctus, spiratio passiva, et procedere ab utrisque. Significantur tamen hae proprietates per ista nomina diversis rationibus. Nominibus enim personarum (quae sunt, pater, filius, spiritus sanctus) significantur non tantum proprierates, sed etiam hypostases : nominibus autem proprietatum, ut sunt paternitas et filiatio, etc. significantur ipse proprietates secundum se, vel actus ipsarum proprietatum, ut generare, nasci vel generari. Sunt autem et nomina quae proprie filio conveniunt, et personalem eius proprietatem praecise exprimunt, quae non substantialiter, sed respective de eo, respectu patris dicuntur, qualia sunt genitus, verbum, imago. Dicitur enim genitus genitoris genitus, et sic de aliis. Essentialia etiam quandoque ponuntur pro personis, ut Deus de Deo, Deus genuit Deum, lumen de lumine, sed non e converso. Non enim dicimus, verbum de verbo, vel filius de filio, etc.
